Obrazy na stronie
PDF

nibus Hebraicis in Genesim, ubi ter aut qua- A quinto Commentariorum in Isaiam totum

ter capitula nominat Hieronymus sectiones Scripturæ quas suscepit exponendas. Capitulum verb. gr. appellat quæ leguntur Genes. xxv, a versu 13 ad versum 18 : Quod autem, inquit, im eaetremo hujus capituli juxta Septuaginta legimus : Contra faciem omnium fratrum suorum habitavit, verius est illud quod mos posuimus, coram omnibus fratribus occubuit, id est in mamibus omnium filiorum suorum mortuus est, superstitibus liberis, et mullo prius morte praerepfo. Capitulum intelligit hoc loco sex tantum versus, ut dixi, qui etiam continentur

contextum capituli nostri vicesimi cum descripsisset Hieronymus, ejus expositionem sic auspicatur: 1 otam posuimus capituli hufus continentiam, ut per partes singula disseramus, etc. Nemo virorum est qui, propter pares capituli hujusce terminos, novissimæ nostræ in Vulgata Latina divisionis auctorem faciat Hieronymum. Quare nec eidem tanquam auctori ascribere debemus veteres titulos sive capitulationes ; etsi nonnunquam illæ conveniant cum sectionibus Scripturæ, quas suis Commentariis illustrat maximus Latinorum interpres. Sane tota hæc distin

in capitulo xLvi nostræ editionis, col. 25 et B guendi ratio ex auctorum librariorumque

26; sed convenientiam hujus capituli fortuitam ostendunt cætera quæ sequuntur. Nam quod capitulum dixit infra Hieronymus, unicum comma est, sive versus unus recentioris illius, quam hodie sequimur, divisionis. Genesis cap. xxxvi, 24: Ipse est Ana, qui invenit Jamim im deserto, cum pasceret asimos Zebeon patris sui. De isto commate ita disserit Hieronymus: Multa et varia apud Hebraeos de hoc capitulo disputantur : apud Craecos quippe et mostros super hoc silentium est, etc. Nihil tale reperies in divisione titulorum veterum ; angustior est enim unius versiculi continentia ad constituendum integrum capitulum, quod pluribus versibus et sententiis constare perspicuum est ex congerie omnium capitulationum. Diversa proinde dicenda sunt Hieronymi capitula ab iis quæ nos edidimus in fronte Geneseos, auctoritatem codicum mss. secuti. Quod iterum probari potest ex Quæstionibus Hebraicis, ubi capitulum dixit Hieronymus duos versus hodiernæ divisionis, 5 scilicet et 6 cap. xLviii Gen. : Et nunc ecce duo filii tui, qui mati sunt in ferra Ægypti, etc. Si quis ambigebat, inquit Hieronymus, quod Septuaginta animæ introissent Ægyptum (Gem. xLvi, 27), praesenti capitulo confirmatur. Istud capitulum præsens non invenies notatum in aliqua serie antiquarum divisionum seu capitulationum a nobis editarum, unde colligas necesse est, propriam esse Hieronymo hujusmodi divisionem ac distinctionem capitulorum in libro Geneseos. Nec aliquem moveat, quod æqualia interdum inveniantur capitula Hieronymi cum titulis veteribus mss. codicum ; casu enim quasi involuntario haec acciderunt ; sicut æqualitas quam aliquando habere dignoscuntur cum capitulis hodiernis. Libro

[merged small][ocr errors]

arbitrio pependit, et unusquisque veterum scriptorum pro captu suo distinxit contextum sacrum : unde nullam tum fuisse distinctionem præ cæteris probatam ac vulgo receptam, consentiunt eruditi, probantque tam diversæ eorumdem librorum sectiones ac distinctiones. Quatuor diversas capitulationes, id est, seriem quadruplicem titulorum sive capitulorum, edidimus ad frontem Geneseos, sicut leguntur in diversis exemplaribus mss. versionis Hieronymianæ. Nulla tamen ex iilis usu communi recepta fuit, se.l indiscriminatim modo hanc modo aliam exscriptores usurpabant. Qui exemplaria Canonis descripserunt, titulos præferebant, qui aliis divisionibus numero pauciores erant: cæteris placuit capitula præponere, multo plura numero et sententiis diversa, arbitrantibus commodiorem esse methodum quæ textum Scripturæ in multas partes secat, quam quæ sub eadem divisione materias diversas complectitur. Ingenii igitur et arbitrii exscriptorum fuit tot diversas in exemplaribus translationis Hieronymi præfigere species capitulorum : quarum nulla a S. Doctore adornata creditur, ut facilis est probatio in jam allatis superius argumentis. II. Indices autem et ordines illi sectionum indiscriminatim ac promiscue tituli, breves, et capitula vocantur apud veteres. Id jam cursim observavimus in Cassiodoro, qui prioribus duobus capitibus lib. I de Institutione divinarum Litterarum, summaria et lemmata præfixa Libris sacris vocat titulos; quæ tamen capite quinto appellat capitula. In mss. autem codicibus adeo inconstantes reperiuntur hujusmodi appellationes, ut sæpius in illis scriptum legamus; Incipiumt tituli libri, etc. ; vel etiam alio modo : Incipiunt breves capitula libri Gemesis. Canon Hebraicæ veritatis notatus num. 9 in nostra San-Germanensi bibliotheca, variam habet inscriptionem in fronte plurimorum librorum. Et titulos quidem libri Exodi sic in8cribit : Incipiunt capitula libri Exodi ; Levitici vero non item, ibi enim legit : Incipiunt tituli libri Levitici, id est Vaiecra ; et ad calcem sectionum : Expliciunt tituli Levitici. Et ita consequenter in cæteris Mosis voluminibus : at in Josue, Incipiunt capitula. Expliciunt capitula. In libris tandem Malachim, id est, tertio et quarto Regum volumine, primum posuit : Incipiunt capitula libri Malachim, et deinde : Expliciunt tituli Malachim. In Novo etiam Testamento diversimode inscribuntur lemmata sacrorum librorum. Quamplures mss. legunt juxta receptum magis communemque modum : Incipiunt capitula Mathaei ; alii vero tum Vaticani, tum Gallicani codices non pauci ita habent: Incipit Breviarium Matthæi : et in fine, Explicit Breviarium Matthaei. Quod similiter legunt in aliis evangelistis.Exstat in Bibliotheca nostra San-Germanensi codex Bibliorum manuscriptus,venerandæ admodum æque ac curiosæ antiquitatis, qui quamplures libros sanctos Veteris ac Novi Testamenti retinet iuxta veterem Lati

libris Genesis ; et postea ad finem : Expliciunt A patæ. Et primo gradu titulorum series col

narn versionem sive Italicam. In eo igitur codice C

tituli veteres Evangeliorum hanc habent inscriptionem : Incipit capitulatio Matthæi, Incipit capitulatio Marci, etc. ; et ad calcem titulorum, Explicit capitulatio Matthæi, etc. In fronte Actuum apostolorum singularem prorsus habet titulum, seu potius adnotationem et admonitionem istam : Indiculum quid fecerint apostoli in Actibus suis, ut facile imvenias id quod vis, si per numeros percurrens capitula perquisieris. Huic adnotationi subjungit capitula LIII, et consequenter, Finiunt capitula. Ex tot diversis nominibus lemmatum, quæ præfixa inveniuntur in fronte sacrorum Bibliorum, mss. liberum cuique fuisse ea vocare titulos, brebraviaria, capitula, capitulationes et indicula sive indices ; his enim gaudebant appellationibus tam minores, quam copiosi indices diversarum sectionum Scripturæ sacræ. Non sic in hac præsenti divina Bibliotheca errantes inveniuntur et vagæ appellationes editorum a nobis lemmatum : ad tres siquidem species ac nominationes revocamus diversas omnes sacrorum Bibliorum sectiones quæ apud antiquos scriptores erant usur

vers,

locatur; secundo loco breves posuimus ; tertio denique capitula, quocunque numero describantur, sive plura, sive pauciora sint. Ad hunc modum in fronte Geneseos editi sunt a nobis tituli xxxviii, breves xlvi, capitula Lxxxii, et iterum in alio indice capitula cLiv. In libro Exodi tres idem sectionum indices præposuimus, titulos scilicet xviii, breves xxi, capitula cxxxviii. Et ita consequenter in toto Heptateucho. In voluminibus autem Samuelis et Malachim, id est in quatuor Regum libris, nihil apposuimus præter titulos, qui leguntur scripti in tribus exemplaribus Canonis

B Hebraicæ veritatis, Memmiano nempe, Car

cassonensi, et San-Germanensi nostro. Quod Prophetarum volumina spectat, nullum prorsus indicem sectionum putavimus præfigendum in fronte horum librorum, ne quid contra mentem et usum Hieronymi edidisse videremur: certo namque certius est, non alias eum agnoscere Prophetarum sectiones in genere quam quæ ab ipso dictæ sunt visiomes; nec capitula illa alicubi appellat nisi lemmata quædam contextus sacri, et partes quas in suis Commentariis pro arbitrio et captu distinxit et illustravit. Hæc capitula Hieronymi longe diversa esse ab iis, quæ sacris Libris præfixa sunt, supra ostendimus ; et adhuc aliquot exemplis, quantum res exigit, probare non refugio. Duos Vulgatæ divisionis versiculos cap. 1 Osee dum exponeret Hieronymus, ita monuit lectorem : Et quia Commentarios, mon lata volumima scribimus, singulis capitulis explamationes proprias im suis locis reservantes, nunc tantum de praesenti capitulo disputemus. Capitulum illud, primum quod vocat, 3 et 4 versum cap. i Osee, ut dixi, solummodo continet, et quæ præcesserunt similia capitula, quinque vel sex numerantur in Commentariis Hieronymi, qui singulis capitulis explanationes proprias adhibebat.

liquido apparet D Quatuor igitur priores versus Osee prophetæ exploratum habeas ae compertum, audi ipsum A sti contulit, cum ordini primævo eas stu

in sex capitula vel septem distinxit S. Doctor. Primum vero capitulum ejusdem prophetæ in mss. codicibus, et in editione Cari, novem complectitur versiculos integros : nam secundum capitulum istud habet exordium : Et erit numerus filiorum Israel, etc. ; quæ verba leguntur initio decimi versus, capite supradicto. Hinc videas Biblia sacra diverso sane modo secta esse ac distincta ab Hieronymo, atque ab antiquis aliis scriptoribus vel interpretibus. Quod ut magis magisque de Hebræis, Græcis, Latinisque capitulis disserentem in Sophoniæ eap. 8, vers. 44 : Nom videatur mirum, inquit, ut saepe diximus, aliter Hebraica capitula, et aliter LXX, Graeca videlicet Latinaque finiri. Ubi enim in sensu diversa translatio est, ibi mecesse est diversa esse vel primcipia vel fimes. Quid amplius ad judicium de Hieronymi et aliorum capitulis faciendum possit desiderari, certe non video. Manifestissime enim distinxit capitula sive sectiones suas a cæteris omnibus, tam Græcorum quam Latinorum, dicens, in sua translatione Hebraica, diversa esse principia et

duit reddere : Præterea, inquit, ordinem visionum, qui apud Græcos et Latinos omnino confusus est, ad pristinam fidem correximus. Denique visiones sive rtspixotás Danielis absentes ab Hebraico fonte obelis dicit se prænotasse: Unde et mos ante ammos plurimos cum verteremus Danielem, has visiones obelo præmofavimus, significamtes eas in Hebraico mon haberi. Vide proœmium Comment. in Danielem. Et ne quid desit curiositati, monendus est lector studiosus, librum Danielis sectum esse ab antiquis in duodecim visiones : quæ in mss. codicibus Canonis Hebraicæ verita

fines Sectionum ab illis quæ in LXX interpre- B tis, inque aliis vetustissimis melioris notæ, Testamenti, quæ suo tempore publici juris A vocabulorum numero præfinito circumscri

tatione legebantur. Prophetia Sophoniæ habet in Commentariis Hieronymi plusquam viginti sectiones sive capitula ; in editione autem Cari presbyteri unicum capitulum huic libro præfixum conspicitur. Merito igitur lemmata hujusmodi abjecimus in libris propheticis, cum adeo diversa reperiantur ab iis capitulis quæ Hieronymianis Commentariis distincta sunt et illustrata. Præterea in Prophetarum voluminibus speciales Scriptura sacra, et quasi nativas sortita est divisiones ratione diversarum materiarum, quarum contextus sensu separatur in diversas ac distinctas quamplurimas partes, quæ ab invicem minime dependent. Sectiones illæ cum libris nascuntur, et apud veteres scriptores nomen visiomum obtinent : quæque interdum etiam cum hodiernis capitulis inveniuntur concordes. Hieronymus primam secundamque visionem Isaiæ vocat juxta morem suæ ætatis, quod nos dicimus, primum et secundum caput ejusdem prophetæ. Unde hæc apud eum leguntur in Commentariis ad caput 11 Isaiæ : Et in priore visione, quam jam exposuimus, ubi LXX interprefati sumt. Quam vidit contra Judæam et contra Jerusalem (Isa. i, 2), in Hebraico scriptum est, AL 1UDA UIERUSALEM, id est, super Judam et Jerusalem, et in hac quae secunda est, im Hebraico similiter comtimetur (Isa. 11, 1). Et miror, etc. Priorem, ut vides, dicit visionem itemque secundam, quod nos prius, et secundum appellamus capitulum. Ordo igitur sectionum hucusque in Isaia idem est apud nos, qui usu receptus erat tempore Hieronymi apud Patres et Ecclesiæ proceres. In Præfatione quoque translationis Jeremiæ ex Hebræo, idem Hieronymus meminit hujusmodi visionum : nec mediocrem operam Ecclesiæ Chri

C

D

summa fide expressæ sunt ac descriptæ prout a nobis nunc editæ sunt in hac Divina Bibliotheca. Capitula vero præfixa in fronte Danielis numerantur multo plura, tam in editione Cari quam in mss. aliquot codicibus, ubi ad numerum 31 usque extenta visuntur: qua divisione hodierna nostra minor est media parte capitulorum ad minus : Vulgata enim versio xiv tantum habet sectiones in toto Danielis volumine. Ergo nec cum hodiernis, nec cum antiquis veterum scriptorum divisionibus convenit illa, quæ per Visiones distributa est in veris exemplaribus Hieronymianæ translationis ex Hebræo. Cæterum sine capitulis præfixis edidimus volumina Paralipomenon, Ezræ, et Estheris : quia nulla fuisse apposita his libris ab Hieronymo, docuit nos supra Cassiodorus, et mss. codices pervetusti ac optimæ notæ nullum retinent indicem capitulorum vel titulorum, sed tantummodo Hieronymi præfationes cum sacro contextu per membra plurima distincto et diviso juxta modum quo nos illum expressimus ad fidem præstantissimorum mss. exemplarium Regiorum, Colbertinorum, Corbeiensium, et SanGermanensium. Omissas tamen capitulationes, quarum auctor fuit Cassiodorus, supplere curabimus, cum veteris Vulgatæ seu Italicæ versionis quamplurimos libros integros evulgandos, Deo juvante, suscipiemus. Nostris etenim votis ac studiis tantum præstitit largitor omnium bonorum Deus, ut non solum Hieronymianæ versionis in angulis obscuris archivorum et bibliothecarum delitescentem ingentem thesaurum nobis revelaret : sed donis cumulans, manibus nostris etiam tradere voluit non pauca Italicæ versionis exemplaria, tum Veteris, tum Novi

fierent ad studiosorum et Christianæ reipublicæ summam utilitatem. Provocati igitur veneratione antiquissimæ versionis, et magnis compulsi hortatoribus, monumenta isthæc sacra rediviva exhibere statuimus. Quare ne ab aliis, quam a nobis in regno Franciæ ederentur, jam cautum est Diplomate Regio, quod nobis speciatim concessum est ad hanc Italicæ versionis editionem. A Matthæi volumine exordiemur eam prælo committere, et seorsum typis evulgabimus illud Evangelium propter ferventem controversiam duorum hujus temporis scriptorum, qui occasione manuscripti multa disputant de antiqua versione Latina Ewangeliorum, de ea scilicet quæ obtinebat in Ecclesia occidentali ante Hieronymianam castigationem. Multa leguntur in nostris exemplaribus manuscriptis, quæ longe absunt ab amborum conjecturis : nonnulla vero quibus nunc hujus, nunc illius dicto vera esse comprobantur. Cujus demum causæ potissimum faveant mss. codices nostri, non ante ipsorum impressionem perdisces. IlI. Longum esset, si vellem cunctos quorumdam criticorum errores huic articulo inserere, et falsas eorum opiniones de ver

Cantabrigensis B

suum divisionibus ac distinctionibus usitatis C

apud antiquos, singillatim refellere, propositisque capitnlis ad singula respondere. Unde laciniosæ disputationis fastidia fugiens, et in arctum verba compingens, illud tantum breviter lectorem admoneo, nullum adhuc nuperorum scriptorum satis accurate dixisse de antiquis versibus seu commatibus Scripturarum divinarum. Pleraque ex Augustini speculo afferunt in suis notis et observationibus, quæ ad finem vetustissimorum codicum probata statim evanescunt, et falsa demonstrantur. Scribit vir doctus, et mihi summa veneratione semper colendus, Augustinum quidem ita Bibliorum versus distinxisse sibi visum, ut sex dictiones unusquisque versus contineret: subditque verba isthæc : Sed id Augustiniano codici videtur ftrisse peculiare, non omnibus commune. Libros Scripturæ plerosque, et fortasse omnes per versus distinxit Hieronymus, sed hodiernae distinctionis nulla apud eum exstant vestigia. At pace eruditissimi scriptoris dicere fas sit, inumeros fuisse antiquitus in totis Bibliorum voluminibus, qui duas vel tres tantum dicliones continerent, nec aliquo

[ocr errors]

bendos esse hujusmodi versus, cum nulla certa lege, nunc plures in eis, nunc pauciores dictiones decurrant. Deinde Augustiniano codici nihil fuit peculiare in distinctionibus versuum, sed totum commune habuit cum aliis exemplaribus Græcorum ac Latinorum, Patrum. Tertio denique apud Hieronymum nonnulla exstant vestigia hodiernæ distinctionis versuum ; uti subjectis exemplis infra declarabimus, nullo tamen animo litigandi, sed proponendæ solius veritatis studio. Distinctiones autem versuum in libris veterum scriptorum usitatissimas fuisse, facile nobis concedent qui animum attenderint ad Historiam Josephi, ad Hesychii presbyteri testificationem, atque ad vetustissima Scripturarum sacrarum monumenta, quæ antæ mille et centum annos in membranis pretiosissimis exarata supersunt. Josephus igitur, vernaculus Judæorum scriptor, et apostolicorum temporum æqualis vel suppar, notat ad finem libri xx 'Apyzio).oy{ας suæ, versus in his viginti Antiquitatum voluminibus exstitisse sexaginta millia : quæ profecto nec tot numerari possint in textu Græco Josephi, nisi breviores fuissent hodiernis nostris Biblicis, nec ad certum numerum præfiniri, nisi distincte et per intervalla fuissent descripti in autographo ejusdem auctoris. Morem hunc describendi multa versibus valde superiorem Josepho ostendit Hesychius presbyter Hierosolymorum, cum, in tractatu quem vocat xxxynp6v duodecim prophetarum, eum refert ad tempora Davidis et Salomonis, sive etiam Jobi his Regibus vetustioris: addens insuper similem versuum distinctionem se invenisse in aliquot exemplaribus librorum apostolicorum: I])i;v àXXà xaì tì)v άποστολιxiv 3{6) tov ούτω τιν? avyypa;staay tôpòv, etc. Non ergo recens erat tempore Hesychii, sed jam recepta et inolita versuum distinctio in libris sacris Veteris ac Novi Testamenti. Nec unum solummodo sacrum contextum versibus fuisse distinctum ac descriptum novimus; sed versiones etiam Græcas quascunque Instrumenti Veteris ab Origene per membra sive versuum cola fuisse divisas docuit nos Eusebius Cæsariensis lib. vi Eccl. Hist. cap. M6, ubi hæc habet de opere Hexaplorum Origenis : Has igitur omnes interpretationes cum in unum corpus collegisset, et per cola ac opposuisset, una cum Hebraico textu, Hexaplorum nobis exemplaria reliquit. De verbis hisce Græcis, διελόν τε τρὸς κόλον fuse satis disputavit Henricus Valesius, Eusebii interpres eruditissimus, jure merito castigans Christophorsonum quod verterit prædicta verba columellis inter se distinxit: cola enim sunt versus seu membra sensum iutegrum absolventia. Verum ipse Valesius non videtur naturam versuum Scripture plene assecutus, quia confundit in Hieronymi præfatiunculis cola versuum cum commatibus, quæ partes sunt et membra colorum, sensum integrum sæpius non absolventia. Sed age, proferamus in medium adnotationem Valesianam in locum Eusebii jam laudatum. Primus, inquit, apud Latinos Hieronymus interpretationem suam per versus .\istinxit, imitatus Origenem, qui in Hexaplis idem praestiferat. Porro Origenes in eo maxime consuluit legentium utilitati. Nam quæcumque per versus distincta sunt, ea faci/ius, tum intelliguntur, tum memoriæ mand.infur. Adde quod ad Graecas editiones infer se comparandas, prorsus necessaria fuit hujusmodi distinctio. Exemplum Origenis secuti sunt postea complures, et in Novo Testamento idem praestiferunt, quod ille prius fecerat in Vetere Instrumento, ut tesfatur Hesychius Hierosolymitanus in libro quem inscripsit x-:yna)v duodecim prophetarum. Quem quidem librum ideo sic inscripsit, quod ad marginem singulorum versuum apposuerat expositionem locorum difficilium, qitod παλατίθεσθα, et πα23fea y ipse vocat. Verba Hesychii sunt hæc: "Eati uèv άρχαῖον τούτο τοῖς θεοφόροις τὸ στο%aag.z, a**y,%òv ός τὰ ττολλά πρὸς τί,ν τῶν μελετωμάνων az£vsiav, τάς rpov n=ε{a< iy<{θετθαι, etc., quae Latine ita reddimus : Libros propheticos majoris perspicuitatis causa per versuum cola dividere, vetus inventum est sanctorum Patrum. Nam initio sine ulla distinctione legebantur. Postea vero viri docti et sacrarum Litterarum studiosi, majoris, ut dixi, perspicuitatis causa, hujusmodi versuum distinctionem excogitarunt. Ita Prophetarum libri ab illis editi sunt. Sic Davidis Psalmi ; sic Proverbia, et Ecclesiastes, et Canticum canticorum. Sic liber Jobi per versus distinctus reperitur. Sed et librum Apostolicum, id est, Actus et Epistolas apostolorum hoc modo ab aliquibus descriptum inveni. Subjungit deinde Hesy

[ocr errors]
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]
« PoprzedniaDalej »