Obrazy na stronie
PDF
ePub

mantes, hoc opere operato se Deo placere et bonum opus facere. Jejunium est adminiculum orationis sanctorum ac virtutum omnium. Non placuit Deo (ut videre est in Prophetarum libris), jejunium, quo a cibo non a sceleribus jejunabant Judæi.

5. Est autem publicum jejunium, et privatum. Celebrarunt olim jejunia publica calamitosis temporibus rebusque Ecclesiæ afflictis. Abstinebant in universum a cibo ad vesperam usqne. Totum autem hoc tempus impendebant precibus sacris cultuique Dei et pænitentiæ. Parum hæc abfuerunt a luctu: et frequens fit horum mentio in Prophetis, præcipue apnd Joëlem (cap. ii.). Celebrari debet hujusmodi jejunium etiam hodie in rebus Ecclesiæ difficilibus. Privata jejunia suscipiuntur abs quovis nostrum, prout quisqne senserit detrahi spiritui. Hactenus enim fomenta carni detrahit.

6. Omnia jejunia proficisci debent ex libero, spontaneoque spiritu et vere humiliato, nec composita esse ad plausum vel gratiam hominnm consequendam, multo minus eo, ut per ipsa velit homo justitiam demereri. Jejunet autem in hunc finem quilibet, ut fomenta carni detrahat, et ferventius Deo inserviat.

7. Quadragesimale jejunium vetustatis habet testimonia, sed nulla ex literis Apostolicis: ergo non debet, nec potest imponi fidelibus. Certum est, quondam varias fuisse jejuniorum formas vel consuetudines. Unde Irenæus, scriptor vetustissimus, Quidam, inquit, putant uno tantum die observari debere jejunium, alii duobus, alii vero pluribus, nonnulli etiam quadraginta diebus. Quæ varietas observantiæ, non nostris nunc demum temporibus cæpit, sed multo ante nos, ex illis, ut opinor, qui non simpliciter, quod ab initio traditum est, tenentes, in alium morem, vel per negligentiam, vel per imperitiam postmodum decidere. Sed et Socrates historicus, Quia lectio nulla, inquit, de hoc invenitur antiqua, puto, Apostolos hoc singulorum reliquisse sententiæ, ut unusquisque operetur, non timore et necessitate, quod bonum est.

8. Jam vero, quoad delectum ciborum attinet, in jejuniis arbitramur omne id detrahendum esse carni, unde redditur ferocior, et quo delectatur impensius, unde existunt fomenta carni, sive pisces sint, sive carnes, sive aromata, delitiæve aut præstantia vina. Alioqui scimus, creaturas Dei omnes conditas esse in usus et servitia hominum.: Omnia, quæ condidit Deus, bona sunt (Gen. i. 31), et citra delectum, cum

timore Dei et justa moderatione usurpanda. Apostolus enim, Om. nia, inquit, mundis munda sunt (Tit. i. 15). Item : Omne, quod in macello venditur, edite, nihil interrogantes propter conscientiam (1 Cor. x. 25). Idem Apostolus nominat doctrinam eorum, qui jubent abstinere a cibis, doctrinam dæmoniorum. Cibos enim creasse Deum ad sumendum cum gratiarum actione fidelibus, et his, qui cognoverunt veritatem, quod quidquid creavit Deus, bonum sit, et nihil rejiciendum, si sumatur cum gratiarum actione, etc. (1 Tim. iv. 1, 3, 4)

. Idem ad Colossenses reprobat eos, qui nimia abstinentia, sibi comparare volunt existimationem sanctitatis (Coloss. ii. 21, 23). Nos itaque in universum reprobamus Tatianos et Encratitas, omnes denique Eustathii discipulos, contra quos congregata est Gangrensis synodus.

CAP. XXV.

DE CATECHESI, ET ÆGROTANTIUM CONSOLATIONE VEL VISITATIONE.

1. Dominus veteri suo populo injunxit, maximam curam ut impenderent ab infantia recte instituendæ juventuti, adeoqne mandavit diserte in lege sua, erudirent et sacramentorum mysteria interpretarentur. Cum autem ex Evangelicis et Apostolicis literis constet, Deum non minorem rationem habere novi sui populi pubis, cum palam testetur et dicat, Sinite pueros venire ad me, talium enim est regnum coelorum (Marc. x. 14), consultissime faciunt ecclesiarum pastores, qui juventutem matnre et diligenter catechisant, prima fidei fundamenta jacientes, ac rudimenta religionis nostræ fideliter docentes, explicando decalogum mandatorum Dei, symbolum item Apostolorum, orationem quoque dominicam, et sacramentorum rationem, cum aliis ejus generis primis principiis, et religionis nostræ capitibus præcipuis. Fidem vero et diligentiam hic suam in adducendis ad catechismum liberis præstet Ecclesia, cupiens et gaudens liberos suos recte institui.

2. Cum vero nunquam gravioribus tentationibus expositi sunt homines, quam dum infirmitatibus exercentur aut ægrotant, morbis cum animi tum corporis fracti, nunquam sane convenit pastores ecclesiarum saluti sui gregis invigilare accuratius, quam in hujusmodi morbis et infirmitatibus. Visitent ergo mature ægrotantes, vocentur item mature ab ægrotantibus, siquidem res ipsa postulaverit: consolentur autem illos, et in vera fide confirment, muniant denique contra perniciosas Satanae suggestiones: instituant item preces apud ægrotantem domesticas, ac si necesse sit, precentur pro ægrotantis salute etiam in cætu publico curentque, quo feliciter ex hoc seculo migret. Papisticam visitationem cum sua illa unctione extrema, diximus superius, nos non approbare, quod absurda habeat, et a scriptura canonica non approbetur.

CAP. XXVI. DE SEPULTURA FIDELIUM, CURAQUE PRO MORTUIS GERENDA, DE PUR

GATORIO, ET APPARITIONE SPIRITUUM. 1. Fidelium corpora, ut Spiritus Sancti templa, et quæ in ultimo die recte creduntur resurrectura, jubet scriptura honeste absque super. stitione humo mandare, sed et honestam eorum, qui sancte in Domino obdormiverunt, mentionem facere, relictisque eorum, ut viduis et pupillis, omnia pietatis officia præstare: aliam non docemus pro mortuis curam gerere. Improbamus ergo maxime Cynicos, corpora mortuo. rum negligentes, aut quam negligentissime contemptissimeque in terram abjicientes, nunquam vel verbum bonum de defunctis facientes, ant relictos ipsorum ne tantillum quidem curantes.

2. Improbamus rursus nimis et præpostere officiosos in defunctos, qni instar Ethnicorum suos deplangant mortuos (luctum moderatum, quem Apostolus (1 Thess. iv.) concessit, non vituperamus, inhumanum esse jndicantes, prorsus nihil dolere), et pro mortuis sacrificant, et preculas certas, non sine pretio, demnrinurant, hujusmodi suis officiis liberaturi suos illos ex tormentis, quibus a morte inmersos, et inde rursus liberari posse hujnsmodi næniis arbitrantur.

3. Credimus enim, fideles recta a morte corporea migrare ad Christum, ideoque viventium suffragiis aut precibus pro defunctis, denique illis suis officiis nihil indigere. Credimus item, infideles recta præcipitari in tartara, ex quibus nullus impiis aperitur, ullis viventium officiis, exitus.

4. Quod autem quidam tradunt de igne purgatorio, fidei Christianæ : Credo remissionem peccatorum et vitam æternam, purgationiqne plenæ per Christum, et Christi Domini hisce sententiis adversatur: Amen, amen dico vobis, qui sermonem meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam æternam, et in judicium non veniet, sed transivit a morte in vitam (Joh. v. 24). Item, Qui lotus est, non opus habet, nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus, et vos mundi estis (Joh.

xiii. 10).

5. Jain quod traditur de spiritibus vel animabus mortuorum apparentibus aliquando viventibus, et petentibus ab eis officia, quibus liberentur, deputamus apparitiones eas inter ludibria, artes et deceptiones diaboli, qui, ut potest se transfigurare in angelum lucis, ita satagit fidem veram vel evertere, vel in dubium revocare.

Dominus in veteri testamento vetuit veritatem sciscitari a mortuis, et ullum cum spiritibus habere commercium (Dent. xviii. 10, 11). Epuloni vero pænis mancipato, sicut narrat veritas evangelica, negatur ad fratres suos reditus: pronunciante interim divino oraculo, atqne dicente, Habent Mosen et Prophetas, audiant illos. Si Mosen et Prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexit, credent (Luc. xvi. 31).

CAP. XXVII.

DE RITIBUS ET CÆREMONIIS, ET MEDIIS. [CONF. AUG., Art. XV.]

1. Veteri populo traditæ sunt quondam cæremoniæ, ut pædagogia quædam, iis qui sub lege veluti sub pædagogo et tutore quodam custodiebantur, sed adveniente Christo liberatore, legeque sublata, fideles sub lege amplius non sumus (Rom. vi. 14), disparueruntqne cæremo niæ, quas in Ecclesia Christi adeo retinere aut reparare noluerunt Apostoli, ut aperte sint testati se nullum onus velle imponere Ecclesiæ (Act. xv. 28). Proinde Judaismum videremur reducere aut restitnere, si in Ecclesia Christi, ad morem veteris Ecclesiæ, cæremonias, ritusve multiplicaremus. Ideoque minime approbamns eorum sententiam, quibus visum est Ecclesiam Christi cohiberi oportere, ceu pædagogia quadam, multis variisque ritibus. Nam si populo Christiano Apostoli cæremonias vel ritns divinitus traditos imponere noluerunt, quis ergo sanæ mentis obtrudet illi adinventiones adinventas humanitns? Quanto magis accedit cumulo rituum in Ecclesia, tanto magis detrahitur non tantum libertati Christianæ, sed et Christo et ejus fidei: dum vulgus ea quærit in ritibus, quæ quæreret in solo Dei Filio Jesu Christo per fidem. Sufficiunt itaque piis pauci, moderati, simplices, nec alieni a verbo Dei ritus.

2. Quod si in ecclesiis dispares inveniuntur ritus, nemo ecclesias existimet ex eo esse dissidentes. Socrates, Impossibile fuerit, inquit,

omnes ecclesiarum, quæ per civitates et regiones sunt, ritus conscribere. Nulla religio eosdem ritus custodit, etiamsi eandem de illis doctrinam amplectatur. Etenim, qui ejusdem sunt fidei, de ritibus inter se dissentiunt. Hæc ille. Et nos hodie ritus diversos in celebratione cænæ Domini et in aliis nonnullis rebus habentes in nostris ecclesiis, in doctrina tamen et fide non dissidemus, neque unitas societasque ecclesiarum nostrarum ea re discinditur. Semper vero ecclesiæ in hujusmodi ritibus, sicut mediis, usæ sunt libertate. Id quod nos hodie quoque facinus.

3. At cavendum interim monemus, ne inter media deputentur, nt quidein solent missam et usum imaginum in templo pro mediis repnitare, quæ revera non sunt media. Indifferens (dixit ad Augustinum Hieron.) illud est, quod nec bonum nec malum est, ut sive feceris, sive non feceris, nec justitiam habeas nec injustitiam. Proinde cum údiagopa rapiuntur ad fidei confessionem, libera esse desinunt: sicuti Paulus ostendit, licitum esse carnibus vesci, si quis non submoneat, idolis esse litatas, alioqni fore illicitas, quod qui his vescitur, jam vescendo, idololatriam approbare videatur (1 Cor. viii. 10).

CAP. XXVIII.

DE BONIS ECCLESIÆ.

1. Opes habet Ecclesia Christi ex munificentia principum ac liberalitate fidelium, qui facultates suas Ecclesiæ donarnnt. Opus enim habet Ecclesia facultatibus, et habuit ab antiquo facultates ad res Ecclesiæ necessarias sustinendas. Ac vernis usus opum

Ecclesiæ qnondam fuit, et nunc est, conservare doctrinam in scholis, et cætibus sacris, cum universo cultu, ritibus et ædificio sacro, conservare denique doctores, discipulos atque ministros, cum rebus aliis necessariis, et imprimis pauperibus juvandis atque alendis. Deligantur antem viri timentes Deum, prudentes, et in æconomia insignes, qui legitime bona dispensent ecclesiastica.

2. Si vero opes Ecclesiæ per injuriam temporis, et quorundain andaciam, inscitiam, aut avaritiam translatæ sunt in abusum, reducantur a viris piis et prudentibus ad sanctum usum. Neque enim connivendum est ad abusum maxime sacrilegum. Docemus itaqne reformandas esse scholas et collegia corrupta in doctrina, in cultu, et in mori

« PoprzedniaDalej »