Obrazy na stronie
PDF

ab infidelibus fidelifatis etiam plana non cerni. A Dei invocatione non potuit (II Reg. ii, 4). Sed fateor

XII. Forsitan quæras pro tua sollicitudine, el vigilantia, diligentiaqne, vitali, quæ fuerit illa quæstio, in qua trophæum nobis Dominus de falso Israelita donavit. Referam, nec tacebo, quoniam his rebus paginam tibi amas extendi. Et si enim non congrue, necdum prioribus absolutis, alia coepta videantur interseri : uamen pro te malo aliqua etiam non suo ordine loqui, quam tuis mihi modo orationibus d0nata præterire. Quidam de inimicis crucis Christi, inter familiares Dei, et quidem doctores, de scandalo illo gentis suæ, quod in Dominum nostrum susceperunt, spiritu blasphemiæ Dominuim pulsans, protulit exempla de lege. Et ut quondam pater ejus homicida in pinna Templi Dominum tentans, quid de ipso promissum esset in lege improbus prædicahau : ita hic ne aut minus doctæ perfidiæ videretur, aut nudum pateret sine majori auctoritate mendacium : Plura, ait, miracula propheta noster fecit Elisaeus, quam Dominus vester Christus. Nam cum pro magno Lazarum de morte in lucem revocatum esse referauis (Joan. xi, 14), quid amplius dicere poteritis, quam a vivo mortuum resuscitatum? Profero quod verum esse, etiam vestra confessione censetur. Elisæus enim noster jam mortuus appositis ossibus ejus, mortuum (quem juxta corpus ejus piratarum fugiens adventum, supremi officii deserens munus turba projecerat) exanimis animavit, et de frigidis ossibus atque exsangui corpore, alienum cadaver vitali calore perfudit : nec quod habuit, dedit : sed alii, quod ipse tunc non habebat, indulsit (II Reg. xiii, 21). Hoc credo vobis majus cæteris virtutibus videatur, mortuuro in auras vitales remissum esse per mortuum : et eo tempore quo ipse esset naturali lege constrictus, alteri legem solvisse naturae. IIoc si præstat cunctis operationibus, cur hic potior non habeatur, quem tamen prophetam, non bominum confitcmur : aut si vel simile huic aliquid nostis, edicite, ut et honore præcellat, qui fuerit merito virtutis excellentior. Obstupuere ad hæc dicta proceres nostri, et nullum referentes responsum, iiec quod teluin repercuteret producentes, pene sub inani adversarii machina, inutilique ariete conciderunt : adeo ut ille qui profuga oinnium, ut aiunt, esse debuisset, etiam victoris gloriam sine certamine reportaret. Quod ubi mihi est nuntiatum, ingemui, tantam nobis inesse negligentiam, ut nec veritatem possimus astruere, cum alii valeant inculcaré pro veritate mendacium : rogatoque Domino, quoniam nihil nostrum est, ut suis arma suggereret, quo ejus ignaviæ auferretur opprobrium. Cedo mihi, inqnam, istum magniloquum dicentem : Labia nostra a nobis sunt, quis noster Dominus est (Psal. xii, 5)? Proferam profecto per enim qui disperdit linguam magniloquam, ut intelligant Domino famultim non æquandum : licet ipsi noverint Judæi, prophetas veteres nulla miracula propriis edidisse virtutibus. Denique ipse Elisæus cum spiritu magistri haereditatis, velut insolentior donorum remuneratione venisset, scindere tamen aquas nisi

[ocr errors][ocr errors]

ipsius hanc quæ proposita est interim fuisse virtutem, ut major gloria nostræ fidei sit, si tentatorem eliam dum credimus, opprimamus. Quid ais, Domini blasphemator? Elisæus, inquit, ipse mortuus alium mortuum contactu sui corporis suscitavit. Hoc loco plene, ut in omnibus, Domino suo prophetæ virtus assurgat, quæ in Domino Jesu Christo cum sepulcrum ejus lapidibus infidelitas vestra muniret, lapidem milites obsiderent, credo ne resurrectio ejus idoneis testibus indigeret. Nam resurrecturum si volebatis credere, noveratis. Subito enim ille infernis terræ cardinibus concussis, cum stupore militum et ruina saxorum, non alium aliquem, sed se suscitavit in lucem. Elisæi haec propria doma si fuissent, sibi dare maluisset : nec præstare alii poterat, quo indigeret sibi. Denique hoc majus esse vestri etiam prodiderunt majores, dum Dominuin in cruce deriderent, dicentes : Alios salvos fecit, seipsum saltuni faciat, descendat de cruce, et credimus ei (Matth. xxvii, 42): vestrorum ergo sententia vincimus. Westri promiserunt se credituros es-e, si praestitisset sibi, quod aliis præstare consuevisset. Cur non creditis, quod esse præstantius non negatis? Nemo certe hanc habuit potestatem. Denique et Dominus dicit de anima sua : Potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo resumendi eam (Joan. x, 18). Recense superbas majorum tuorum imagines, et patriarcharum retexe virtutes, et inveni quis talem habuit potestatem. Quare non ei credam, quod possit liberare animam meam, qui potuit et suam? Plura dicturo, suggessit recordatio, volumen crescere, et ideo cursum hujus quaestionis esse revocandum : quoniam adhuc prior illa astat in januis, cui æque sua spatia etsi ha'enis restrictiorihHs, tamen adhuc illibata debeiitur. Et vere non fuerunt necessario in hac parte multa dieenda, ne et ille cresceret : si tamen magnum protulisse aliquid putaret se, quod quæreret prolixa disputatione victoriam: cujus non sapientiam, quæ nulla in eo erat, scd superbiain, quae abundabat, infregimus.

XIII. Repudiato vero isto lsraelita : vel ne pugnam se fecisse gloriaretur ( quandoquidem quæ diximus ad instructionem nostrorum potius, quam ad illorum certamen conflictumque protulimus, qui nec tunc vult credere cum vincitur) me aut sanctumi canibus impudenter dedisse, aut margaritas porcis sparsisse judicemur (Matth. vii, 6), revertendum est illuc, unde ad illum locuin pene praecisis sensuum tramitibus deviavi : et oves domus Israel diligentius circumeundæ sunt : quoniam si charitas Dei in nobis est, quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror (II Cor. xi, 20)? Docendique magis sunt, ne usque ad blasphemias loquantur, si forte aut non teneant, aut non intelligant prophetata. Quaerunt an divina virtus sit. quae nunc coepit in martyribtis apparere. Ctijus legis homines hoc requirunt? Nempe Christianae : quae sic est prophctationibus instructa, ut nibil tam novum, tam inopinatum nóstris temporibus possit ingruere, quod blasphemet] infirmior. Omnia usque ad Dominum, prophetæ veteres prædixerunt. Omnia post Domi' num, quæ deerant, apostoli, prophetarunt : beato

fides aut admiretur electior, aut blasphemetur [Al. A evangelizatum est nobis : licet ipsæ quæ fiunt virtu

Paulo per libertatem sancti Spiritus non lacente,

qui ait : Ex parte scimus et cx parte prophetamus (I Cor. xiii, 12): non quod omnia nesciat, aut omniâ non prophetet, in quo præsertim loquitur Christus : sed ex parte de toto prophetat, et ex parte de toto scit. Prophetat nobis id, quod scil illius temporis esse, quod futurum erat. Quod vero prophetat, venturæ utique prophetizat ætati. Prophetat autem totum, etsi prophetat ex parte. Hæc enim prophetat, quorum apertione pars ejus temporis, quæ usque ad finem superest, indigebat. Ex parte ergo prophetat, quoniam jam ex parte fuerat prophetatum : et ideo propheta sciebat ventura quæ prophetabat. Cujus prophetiæ particulas plenitudo, ut ipse dixit, temporis abolevit, hoc modo : Cum venerit quod perfectum est, quod ex parte est, destruetur (l Cor. xiii, 10): scilicet, cum in conclusione mundi, nec scientia major, nec prophetia ulterius sit quærenda. Denique intelligentiæ istius virtutem, ut apertius demonstraret, subjunxit : Videmus nunc per speculum in ænigmate : tunc autem facie ad faciem. Per figuram inlerim sunt universa, et quibusdam imaginum lineis obumbrata, ut infirmitas carnis nostræ, terrenaque substantia, magis se ad spiritualium extendere veritalem, ut ea illi desiderium pulchritudinis suæ etiam per speculum tenuiter ostensa faceret : quantaque

ipsa esset in sua substantia nos doceret, cum tam ad- C

mirabilis etiam in repercussis luce sua ænigmatibus appareret : et ideo nunc per speculum pollicita conspicimus, non tamen propter virtutum merita possidemus : et ostensa adhuc miramur, non tradita tenemus. Tunc vero prophetia scientiaque cessabunt, quæ promittebatur erit ingressus. Ilinc etiam prophetia semper obscura est, quod alio tempore canitur, alio cernitur. Quod dicitur, dum non videtur, quasi non prædictum non creditur. Denique Isaias cum redemptionem nostram tanto ante in Wirginis utero agnoscere, eamque velut jam præsentem populo demonstraret, dicens : Ecce virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel (Isa. vii, 14): præsentem et futuram infidelium Israelitarum turbavit

aetatem. Nam et illi veteres prophetam suum, quo- D

niam non viderent quod ostendit, interemerunt : et hi prophelatum sibi, quoniam prophetiam non receperunt, occiderunt. Quod nobis etiam ut non in Dei martyres accidat, praecavendum est, si eos quos prior aetas iusecuta est, nostra blasphemet. Et quoniam, ut diximus, quod prædictum fuerat, venit: venturum nihil est, quod non fuerit ante prædictum : Domino ipso sic dicente : Ecce prædixi vobis omnia (Mar. xiii, 23). Videamus potius si haec aliquando majorum auribus probantur infusa, qu;c modo nostris oculis tamquam impleta finguntur. Videamus si hæc omnia operatur unus atque idem spiritus (I Cor. xii, 11). Si denique nec angelus de cœlo evangelizet, præterquam

tes Domini per dæmonum tormenta teslenlur, quando Satanas non dejiciat Satanam : quia uniformitas ne. quitiæ, indivisa naturaliter societate conflata, simi. litudinis accessione non detrimentum sui metuat, sed capiat augmentum. Nam et multos in unius formam legionis pravitatis spiritus [Al. tacet spiritus], et iiiiquitatis viperiaæ confœderatio conglobaverat : nec sibi oberat multitudo, quæ sicut'acquirebat miseram sociata infirmitale virtutem : ita formidabat incurrere divisa permixtione inanis substantiæ vacuitatem. XIV. Sed hac parte interim argumentationis omissa, sicut proposuimus ea quæ in Ecclesiis Domini, sanctorumque cœmeteriis admiramur, credenda esse divinitus fieri, si prophetata fuerint, comprobemus. B Atque iu hac tam dura difficilique materia, nec ab aliquo antea pertractata, Dominum consulere deberemus, si, cessante merito, repudiari non timeremus præ audacia : quoniam quæ ipsius sunt, nemo extra ipsum poterit explicare. Etenim mirum unde miseris tanta fiducia : unde est interpellandi l)ominum faniiliaritas tam amica, ut in hanc vocem audeamus erumpere : 0sculetur me osculo oris sui (Cant. 1, 3)? Quis tantum concepit optatum? Quis tam grandia vota, sui æstimator negligens suspiravit : ut ipsius os cominus concupiscat attingere? Atque vel utinam nos eorum dignetur osculo, quos ipse dignatus est osculari; ut in secundis postremi tertiique sistentes, de eorum labiis aliquam ex parte scientiam trahere mereamur, qui totam sapientiæ plenitudinem de D0mini ipsius ore didicerunt. Quamquam etsi magnorum meritorum privilegiis fulciremur, posita erant in exemplis, velut alta quædam repetita fundamina verecundiæ : ne quid indecens et inordinata præsumptio levitatis auderet. Quidnam electius beato Petro? quid ad spem erectius, quid liberius in fide, quem oris sui osculo Dominus se osculatarum esse promisit, dicens : Tibi dabo claves regni cælorum. Et illud: Super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam (Matlh. xvi, 29). Tamen hic pondere se quodam pudoris incurvans, fiduciam, quam elatior habebat ex merito, verecundior ad interroganda submittit, cum in cœna Domini, non per se quis Dominum esset traditurus, inquirit, humiliterque pudibundus osculum Domini, ore petit alieno : quod illi etsi apud Dominum fiducia erat, ut subinde etiam homini inconcessa praesumeret : ut ibi, cum per maria gradientem Dominum audet poscere, ut ipsum pariter solidata sub vestigiis aquarum terga sustentent : aliquid sibi diffidentior, sed consultior nobis, quibus suo actu imitabiles formas tamquam in speculo collocabat. Si per legatum præscientiam Domini cautus explorat, quid hac instructione dignius, quid hac consulendi arte subtilius? Quod nos facere debemus, quibus cum fiducia nullius sit meriti, debet esse saltem pudor exempli: imitantes vel in hac parte beatum Petrum, qui non solum qua humilitate, verum etiam per quæ ad desiderata pervenire possimus, ostendit? Ab illo absolum tionem quæstionis hujus, quam ipse non erubuit imDomini pectore, velut super arcam novi veterisque Testamenli recumbens, non modo ad vestibulum aliquorum divinorum oraculorum diligens inquisitor accessit, sed ipsum penetrale secretæ dispositionis, tamquam familiaris sacerdos intravit : et ideo solus vidit in principio verbum, quando illi velut exlerior sacrosancti templi ara, sic interior metienda committitur. Ipse nos de eo libro, quem septem signaculis clausum flevit, reseratumque lætatus est, non per aliquem pseudothyrum, sed per patentes jaiiuas in suuin pectus veritatis inducat. XV. Atqui ne, dum consulitur, immoremur, prævenit, inquirentes, etiam præscientiæ compendio: quod trepidum aliquando nostris mentibus futurum cernebat illuminat. Reddit enim velut percunctatus responsa de Pathmos. De eo utique loco ubi coelorum secreta praeclusa Cæsari, nonalienus intravit, et angelorum sacramenta pulsus ab hominum conversatione cognovit. Ait enim : Vidi sub ara Dei animas occisorum martyrum propter verbum Dei, et testimonium Jesu, quod habebant: et datæ sunt illis singulæ stolæ, et clamaverunt voce magna, dicentes : Usquequo, Domine, sanctus et rerus, non vindicas sanguinem nostrum ab iis qui in terris habitant ? Et datæ sunt eis singulæ stolæ albæ, et dictum est eis, ut requiescant adhuc parvo tempore, donec compleatur numerus conservorum et fratrum eorum, qui occidentur postea exemplo eorum ( Apoc. vi, 9, 10, 11). 0 Apocalypsiim vere divinam, et tanto Apostolo merito confessionis tempore patefactam, ut magis ad tolerantiain duraretur , cum illi passorum merita monstrarentur. Non ergo errandum est, per folia sibyllarum, quarum ut paginæ incertis mundi malis spiritibus luctabuntur : ita loca ventis hujus aeris turbabantur. Ecce evidentissime Apostolus hoc quod habebat, enucleat: et obscurissimæ quæstioni lumen infert. Senserat hæc aliquando dicenda , quæ nunc sinisterior lingua, tamquam oleo mollitis arte sermonibus, in audientium et suum jaculatur interitum. Et propterea : Vidit, inquit, sub ara Dei animas occisorum martyrum. De fide testis nullus ambigit : tesuinmonium ventiletur, intelligentia responsi mutet , non dicentis auctoritas. XWI. Ac primum istud est animadvertendum, quod animas occisorum martyrum Apostolus testatur se vidisse, ne quis cum de muneribus disputare coeperimus, post resurrectionem dicat tribuenda martyribus, quæ adhuc animis docentur indulta : præsertim cum istud astipuletur nobis, quod de mora judicii conqueruntur : quam resurrecturus utique, non qui jam resurrexit, accusal : quoniam aliud est poscere ut teneas, aliud jam tenere. Stolæ autem martyrum donantur exercitui: et tamquam tantae libertatis ingratus, magna coelum pulsat invidia de tarditate vindictæ: quia non levi pondere sermonis exprobrat, dicendo : Quousque, Domine, hoc est dicere: Quousque non vindicas, quos statim vindicare debuisses? Quousque, Domine, hoc est dicere : numquid nos ultra fiilem differs sæculorum ? Nam jam ad finem usque

terrogare, quæramus. Ab illo, inquam, qui in ipso A perventum est, et de nostra ultione non loqueris.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Quod cum dicunt, mirabiliter subjungunt : Non vindicas sanguinem nostrum ab iis, qui in terris inhabitant? Ergo non quousque, si adhuc illi mortales versantur in terris, qui Domini famulos fuste, lapide, ungula, flagris, plumbo, ferro, bestiis, igne sunt persecuti. Quousque enim imputatio est prolixioris ætatis, ut aut quousque, sit sine fine : sed adhuc persecutores morantur in carne, aut illi vita excesserunt : etiam si in terris habitant, si quousque non fallit. Sed nihil falsum profertur a testibus veritatis : et ideo magis interpretatio, non fides quærenda est , quæ sub obscura elocutione non excluditur, sed velatur. Cum ergo dicunt: Quousque , Domine sanctus et verus, non vindicas sanguinem nostrum ab iis qui in terris inhabitant : non eorum mortalium sanguinem mortesque desiderant, qui in eos quondam, aut populari seditione sævierunt, aut tribunalibus suffulti, capitales sententias promulgarunt, quoniam in terris adhuc inhabitant. Nec fas est ut accusentur defuncti, qui, dum viverent, sunt defensi his verbis: Ne statuas illis, Domine, hoc peccatum (Act. vii, 60) : ignorant enim quid faciunt. Quod si inter passionum tormenta, et amaros mortis dolores, tam pie quilibet, pro injustis, pro impiis, pro cruentis, pro blaspliemantibus supplicarunt : si eo deniquc tempore , quo ipse angustiarum sensus extrema patientium poterat excitare ad maledictum, precatio pro homine fusa est: quis non intelligit, non mentes martyrum , sed persecutorum personas fuisse notatas, eosque appeti , quos in terris adhuc inhabitare credendum est illo tempore, quos quidem ignorantia non defendit : non eos qui in terris habitare jam per conditionem naturalis substantiæ desierunt, et olim ab ipsis martyribus sub ignoratione sunt excusati ? Qui isti sunt, non ignoramus. Spirituales sine dubio nequitiæ et tenebrarum potestates , quæ et in terris adhuc inhabitant, et non cum ignorantia in Dei famulos peccaverunt. Nam cum ipsi Domino dixerint : Quid venisti ante tempus torquere nos (Matth. viii, 29) : quomodo ejus famulos nescierunt, quos nec persecuti essent, si ejus famulos ignorassent? Ergo cum persecuti sunt, scierunt quos per tormenta a Domino suo detrahere conabantur. Ac inde cum beati martyres pro hominibus intercedunt, eosque ignorantiæ excusatione defendunt : sequitur ut scientes teneantur in crimine, quique ipsas ignorantiæ tenebras hominibus suffuderunt, quorum furor etiam impietates excusat humanas: quos non alios dicere poterimus, quam qui etiam suis non amici sunt, dum eis non permittuiit esse quod bonum est : etiam Dei famulis inimici sunt, dum eos quod bonum nesciunt, persequuntur. XVlI. Post harum sanctarum animarum querelam, sequentia videamus. Et datæ sunt, ait, eis singulæ stolæ albæ (Apoc. vi, 11). Quid hoc est quod iterum vestiuntur ? Nam prius, ut scriptum est, a Deo vestes sunt consecuti, et nunc indumentis gemina libertate donantur, Quæ utique vestimcnta cum spiritualia sunt, extra videantur : nec sane querela generata est. Igitur quoniain diversitas ipsorum et significatio vestium, non sine mysterio est, inlelligere debemus donorum varietates, et operationum divitias : quoniam omnia subministrat unus atque idem spiritus. Accipiunt ergo vestes prius ubi per confessionem corpora posuerunt : credo ut vestiti, non nudi invenirentur. Ru; sus accipiunt alia vestimenta post interpellationem, ino post immutationem tam longæ palientiæ sustinentiaeque. Qiiae utique cum accipiunt, quis non intelligit, ut nova illos veste , ita virtute perfusos, qua nunc emicant et apparent? Quod si aliud postulassent, aliud accepissent, aut dona respuerent, aut amplius quærerent irrisi. At cum nec irridere illos, Dei sit, quibus magna promisit ; et hi post secundam munificentiam non querantur, dubitamusne ad consolationem querelarum eam speciem pertinere, quae vindiciam postulantibus est donata? At si ad consolationem, quæ major consolatio poterit inveniri hac potestate qua daemones, id est , suos persequuntur inimicos? Nam si stolas istas ad speciem nostrarum vestium conferamus : alias quoque aliquas, ne in liis reponendis egeant , inquiramus. Sed hoc ridiculum est, quod statim occurrit, quia a vera et necessaria interpretatione discedit. De vindictæ mora generata est querela. In finem utique temporum, id est, nostrorum : in nos eniin fines s;vculorum devenerunt, ut mora credatur, ad hanc diluendam stolis animæ vestiuntur, ne omnino nudæ sine majori protectione putarentur. Alia enim ratio animarum est corpore exspoliatarum , alia hominum adhuc in carne viventium. Nobis ovium vellera et operatio mulieris indumenta procurant : illis faciunt merita vestimentum. Cum ergo post querelam martyrum, animæ stolis amiciuntur, divina protectione donantur, qua se supervestiri etiam ille vas eleclionis optabat : quain vestemm Adam cum amisisset. etiam in paradiso nudus inventus est. Denique indical operatio quid stolas intelligere debeamus. Si postulasse vindictam martyres credimus : ergo ad consolationem credimus interim aliquid accepisse. Si propter stolas, velut quasdam vestium largitiones, querela sedata est : cur non hæc et prima dona meruerunt? Sed quoniam, ut dixi, virtutum varietates, quibus divinitus praeclaræ animæ muniuntur, in stolis sui;t designatae ; ideo post secundam magnificentiam, juxta postulationis formam, in eos persecut0res, qui in terris inhabitant, quid consecuti videantur, ostendunt, quid adhuc etiam habituri erunt: dum pari persecutione conservos eorum, donec prædestinatus testium numerus impleatur, occident. Hic et istud non oliose est accipiendum , quod inter duo persecutionum tempora, hæc martyrum vox præcessit, ut designent illos blasphemare, qui eos nostro tempore novi aliquid consecutos fuisse mirantur. Nam et cum fuisse crudeles persecutiones videamus, et venturas credamus medium, ergo istud tempus quo martyres qui præcesseruntremunerantur,liocnostrum

sint, non possumus vereri, ne illa quæ prius data A est. Et ideo nunc operantur, non de merito quod sem

per habuerunt, sed de virtute quam nuper adeptisunt.

XVIII. Forsitan moveat aliquem, quid sit quod exspectare jubeantur, si jam ad maturitatem pœnæ judicium dæmonibus illatura virtus erupuit, resurrectionem ut sustineant, admonentur. Cæterum hæc illis gloria, el in David carminibus fuerat promissa his verbis : I.aetabuntur in cubilibus suis (Psal. cxlix, 2). Dum sepulti sunt, utique lætabuntur. Cubilia posuit pro sepulcris , de quibus et resurrecturi sunt , cum roce archangeli et tuba Dei fuerint excitati (I Thess. iv, 15). Cubilia ergovere dicuntur, in quibus nunc quiescunt. Et si lætabuntur in cubilibus suis, prius hoc futurum erat, nempe quam surgerent de quiete, surgerent de sepulcris. Quod adeo

B inpletum est, ut in cubilibus suis illos sine dubita

[ocr errors]

tione gaudere videamus. Nam quae alia talis gratulatio animas illorum poterit intrare, quam cum ante ipsa cubilia, id est, ut diximus, sepulcra sanctorum, ibi eos inimici sui, quos se quondam occidisse credebant, nunc et vivere, et ulcisci se non sine tormentorum acerbitate profitentur? IIoc illis stolæ istæ, quas iteravit specialis largitio, contulerunt, per eas et qui non nominabantur, implorantur, et qui nesciebantur, celebrantur : et qui non videbantur, apparent. Has stolas, ut legimus, hucusque non habuerunt, sed nunc habere coeperunt. In hac forma mulier illa in Salomone laudatur, quæ duplices vestes facit viro suo : unam in patientia passionis, alteram in virtute vindictae. Sic nobis legere sanctum atque pium est : alias nec loqui debemus, ne vel infidelitas nostra, vel ignorantia in tenebras genlilitatis blasphema disputatione descendat : cum prophetia ex eo præcesserit, ut venturis lumen inferret. Nunc superest ut credenda sint divinitus fieri quæ probavimus et promissa : nec tantum promissa, quantuin, et postulata. Quod si et postulata sunt, et non aliis quam poscentibus attributa, quid mirum est, si aut quod postulaverant, aut quod gaudent se ante accepisse, non occultant. Exigunt plenas ab his, qui inhabitant in terris : quos accusatio comprehendit, hos virtus impugnat. Ipsi enim inhabitant in terris, qui possident mentes hominum terrena possidentium : quos cum martyres ad supplicia [Al. martyria] depóscunt, etiam pro his

D quos possederant, deprecantur. Denique et ipsa

mirabilia sua sic agunt, ut eos a terrena habitatione, id est, ab obsessis terrenis hominibus excludant. An calumniamur, cur daemones torqueantur, et favemus , inimicis? Martyres contra ipsos pene invidiosa indigiiatione insurgunt, et sustineri illos tanto sæculorum spatio conqueruntur : et nos fingimus nos mirari quid istud sit, quasi non debeant vel nostro tempore solvere, quod ab Adam merentur? Quod autem istnd miraculum Mediolani videtur primum exortum, vel bono Ambrosio proprie præ cæteris fuisse concessum, quis non videt fide:n nostram propter Arianorum perfidiam divinis testimoniis approbatam? Namque cum iu Italia cauholica fldes

intolerabilem tyrannidem sub Auxentio sustinuis- A nimus et causas. Quod iste usque adeo non vidit, ut

set, tandem, donante Domino libertatem veterem, et jam eo tempore quo praedicto Ambrosius substitutus est, respiravit: huic tamen ipsi in adversariorum confusionem et nostram spem scilicet, omnis coelestium gloria, omnes etiam martyres consensere, qui, cum jampridem apparendi haberent tempus, honiinem cui se proderent, inquirebant. Illum certe, cui sub ea fide revelarentur, qua martyria fecissent. Sic donatum est Ambrosio, quod Auxentio denegatum est : quoniam quæ Auxentius blasphemabat, Ambrosius prædicabat. Sed cum hæc virtus martyruin per omnes provincias sit itura (omnibus enim non Ambrosio soli sine personarum acceplione donanda est), necessario tamen primum in Italia processit, cui infidelitas Ariana fuerat dominala. Quoniam signa non fidelibus, sed infidelibus donata sunt (I Cor. xiv, 25). Nam a Domino, qui siguum postulant, infideles sunt : scribæ postulant, pliarisæi postulant : apostoli taceni, et credunt, et sequuntur. Et propterea non mirandum, quod divina virtus operatur per sepulcra sanctorum, quod nec his remediis potuit hæretica mens curari, ut vel tandem episcopum eum sequeretur, cui communicare etiain martyres ipsa revelatione suarum virtutum dignatione vidissent. XIX. Nunc ad meditatioiiem perfecti hominis redeamus : ex qua cumulus iste prius, quam mensura illius expleretur, excrevit. Et haec disputatio est i;sarum meditationum de quibus David dicit : QuoI: 'am beatus qui in lege Domini meditalitur die ac nocte (Psal. 1, 2). Et sane difficile est, silvam legis i gresso, singularum quæstionum materiam segre£are : cum altera alteram veluti ramulis quibusdam, ia societate praeceptionis attingat, ut sine alterius inchoatione, coepta non valeat explicari. Ecce h;ec ipsa hominem illum nostrum nosse, quam pulchruin est, solum in talibus non stupere, cuin reliquis soliim quasi quibusdam fortuitis non moveri, distinguere operationum species. Et quia et ipsi dæmones operantur, intelligere naturas, quæ vera sint, quæ falsa, quae novisse, est non decipi, non errare, non inimico assignare quæ Dei sunt, nec Deo adjudicare, quae sunt d:emonum : scire tempora, signa cognos.-ere, habere Domini cognitam voluntalem : et alia i*ei mirabilia cum gratiarum actione venerari, alia r:im digna execratione vitare. Talem virum etiam sæculi homines laudavere, dicente Virgilio :

Felix qui potuit rerum cognoscere causas.

fona sententia, si ad eam suo itinere venisset, ut : j^pareat illum ignorasse quod laudat : primis omissis, quæ sunt secunda, celebravit. Nam et ordine p aepostero etiam sapientis vertit officium, dum non rerum causæ, sed rerum creator inquirendus est, per quem ad causas rerum, si ipsum didicerimus, intrabimus. Caeterum illo omisso, causas rerum qualiter cognitas habere poterimus, cum quis prius I:ec fecerit, deinde quare fecerit, sit inquirendum? Vcrum reperto rerum auctore, rerum quoque inve

[ocr errors][merged small][ocr errors]

principalem locum hunc, quo rerum causas potuis- ' set agnoscere, prædicaret, secundum quod subjungit, qui Deos tamquam minus opus exsequens adorassel : ut quivis agnoscat eos creatores rerum non fuisse, a quibus cognitio rerum, quasi aliena disjuugitur: nec coli oportere, si hæc quæ laudantur, ut prima præstare non possunt. Nesciunt autem ea, quorum opifices non fuerunt. Denique et inventione illorum diis suis detracta, humano eam assignant ingenio. Illis scilicet qui sapienlia excellunt, quod idola non colunt : ut jam diis eorum homo sit potentior, si ad hæc quæ dii ipsorum ignorant, altiori cogitatione pervenerit. Ab his aulem deos praecipit coli, qui plene præ stultitia rerum causas non queant invenire : quorumque præcordia, ut ipsius verbis utar, frigidus sanguis includit. Adhuc hoino noster et Deum colere, priucipalem scit esse sapientiam, et rerum causas compertas habet : non quærit ex Syracusia ratione sæculi sapientis eminere: sed illo docente, quem colit, quem ante inquisivit quam rerum causas : quoniam res ipsas rerum conditor antecedit : qui illum monuit, quæ quibus essent ventura temporibus. Cujus dispositionem, sine ipso qui disposuit, nullus agnovit : quoniam nemo scil quæ Dei sunt, nisi Spiritus Dei. Nos vero ut Apostolus ait: Non spiritum hujus mundi accepimus, sed spiritum qui ex Deo est (I Cor. ii, 12) : et ideo quæ ipsius sunt, non edocti humanæ sapientiæ verbis, sed Spiritu Dei, et ejus superfusa nobis dignatione callemus. llæc est illa stultitia sæcularium, hæc sapientia vocatorum, cogitare semper in corde : Quid retribuam Domino pro omnibus quæ retribuit mihi (Psal. cxvi, 12)? Ipsum habere semper in ore, quoniam verbum est : esurire eum, quoniam panis est. Ipsius spiritu etiam ebrios mente excedere, quia calix est novi Testamenti, et vinum de vinea, quam de Ægypto ante transtulerat, quæ vinea populus Israel fuit : quorum patres, ex quibus Dominus Jesus Christus secundum carnem processit. Illum loqui omni tempore : quoniam linguas nobis novas Spiritus ejus advexit. Quæ sunt autem ist;e linguæ novæ, nisi istæ, in saeculo esse, et sermonem de saeculo non habere: aliis linguis loqui populo, quam loqui populus secum ipse consuevit? Praeterea et istud est loqui aliis linguis, Deum confiteri unum, ab eo qui plures Deos solitus erat confiteri : et ipsum in nostra fide novis linguis unum loqui et profiteri, et credere Trinitatem. Illum quoque amare, quia interpellat pro nobis: metuere, quia Pater omiie judicium dedit Filio. Illum momentis omnibus adorare, ab illo petere necessaria nobis, et ipsi placita : qui peti se vult, adeo ut poscenti verba hæc demonstret. Qui quod est novum inter nos, solus petentes se amat. Qui etiam solus, quod mirabile est, irascitur, nisi petatur. Infidelitas enim est, nihil præsumpsisse de Deo. Nihil illum credit posse, qui quod judicat posse, non poseit. Hæc est illa, fili dilectissime, angusta via, hoc illudacus foramen, per quod non introeunt sarcinali,

« PoprzedniaDalej »