Obrazy na stronie
PDF
ePub

Anus ul matres. Cum omni reverentia. Juvenculus ut sorores, in omni castitate. Et mentis, et corporis.

Viduas honora. Necessaria præbendo, vel solatio confovendo.

Quæ vere viduæ sunt. Illas veras viduas esse definivit, quæ universis curis exutæ sunt, et ab omnibus desolatæ.

Si quæ autem vidua filios aut nepotes habet: discat primum domum suam regere, et mutuam vicem reddere parentibus. Hoc enim acceptum est coram Deo. Tamdiu regit domum, quamdiu docet filios parvulos, aut nepotes, ut quod a parentibus pietatis accepit, filiis reddat ita tamen, ut non hac excusatione avaritiæ studeat, sed sufficientem tantum sibi reservet, et ne liberis ejus ipsa occasionem det sæculo serviendi.

Quæ autem vere vidua est, et desolata, speret in Deum, et instet obsecrationibus et orationibus nocte ac die. Qualis erat Anna filia Phanuel, tales præcipit honorari.

Nam quæ in deliciis est vivens, mortua est. Quidquid modum naturæ excedit, deliciis deputatur. Hic maxime nostri temporis viduas tangit, quæ cum hominem suæ naturæ qualicumque panno non vestiant, parietes pretiosis marmorum crustis exornant.

Et hoc præcipe, ut irreprehensibiles sint. Notandum irreprehensibiles eas tam posse, quam esse debere.

Si quis autem suorum, et maxime domesticorum, curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior. Si quis viduas abjicit, aut pupillos, vel maxime parentes et pauperes, deterior est infideli: quia et illi babent naturaliter circa proximos pietatem. Sive, si qua vidua filios orphanos negligat, hujus sententiæ crimen incurrit. Simul notandum, quosdam fideles nomine, qui infidelibus conversatione pejores sunt.

Vidua eligatur non minus sexaginta annorum, quæ fuerit unius viri uxor. Tales voluit eligi diaconissas, quæ omnibus essent exemplum vivendi.

In operibus bonis. Si ex tempore viduitatis sue ista omnia custodivit.

Testimonium habens. Sicut Tabitha.

Si filios educavit. Subauditur, Deo.

Si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit. Si non solum humilitatis habet insignia: cui non sufficit hospitio suscipere, sed etiam manu propria lavare hospitum pedes.

Si tribulationem patientibus subministravit. Hoc est, in carcere positis, vel ægrotis.

Si omne opus bonum subsecuta est. Breviter universa conclusit.

Adolescentiores autem viduas devita. Devita aliis ministerio diaconatus præponere, ne malum pro bono detur exemplum.

Cum enim luxuriatæ fuerint, in Christo nubere volunt. Cum sub eo tempore religionis abundantiam habuerint, quæ sæpe solet generare luxurim.

Habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt. Quæ se viduas promiserant permansuras.

A Hæc regula non solum in viduis, sed in virginibus continentibus, quæ primam fidem irritam fecerunt, intelligenda est.

Simul autem et oliosæ discunt circumire domos. Divino minime timore detentæ, nec mariti potestati subjectæ, nullaque cura domesticæ occupationis astrictæ.

Non solum otiosa, sed et verbose, et curiosa, loquentes, quæ non oportet. Dum voluntatis suæ cupiunt præbere exemplum.

Volo autem juniores nubere, filios procreare. Volo: quia necesse est ut tales ante hoc faciant, quam illud promittant: inde si transgressæ fuerint, damnationem acquirunt.

Matres familias esse. Matres familias dici possunt, B etiam quæ duos habent, vel tres servos: hoc dicit, ne ex hoc nomine avaritia defendatur.

C

Nullam occasionem dare adversario, maledicti gratia. Si incontinentes sunt: vel ne per illas religio blasphemetur.

Jam enim quædam conversæ sunt retro post Satanam. Reddit causas quare eas nubere velle prædixerit, ne eum putaremus optare: quia quædam promissum propositum Deo non reddentes, fuerant fornicatæ.

Si quis fidelis habet viduas, subministret illis, ut non gravetur Ecclesia. In domo propria, ut parentibus. Ut his quæ vere viduæ sunt, sufficiat. Quæ sunt omnium auxilio desolate.

Qui bene præsunt presbyteri. Qui implent officium

suum.

Duplici honore digni habeantur. Et officii, el doctrinæ.

Maxime qui laborant in verbo, et doctrina. Non dixit omnium, qui habent verbum, sed qui laborant in verbo. Cæterum omnes habentes præcipit ordinare.

Dicit enim Scriptura: Non infrenabis os bovi trituranti: et, Dignus est operarius mercede sua. Vult illi præstare carnalia, a quibus alii spiritualia consequuntur: quia occupati in doctrina, necessaria sibi providere non possunt.

Adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus aut tribus testibus. Injustum est etiam adversus laicum accusationem recipere, cum hoc nec sæculares faciant: quanto magis adversus Domini sacerdotem!

Peccantes coram omnibus argue. Si de illis fuerit comprobatum.

Ut cæteri timorem habeant. Videntes te nemini pepercisse.

Testor coram Deo, el Christo Jesu, et electis angelis ejus, ut hæc custodias sine præjudicio. Oblestatur illum divina et cœlesti testificatione, ut nulla illi res præjudicet ad ista servanda, nec electi angeli, qui sacris assistunt altaribus.

Nihil faciens in alteram partem declinando. Neque in dexteram, neque in sinistram.

Manus cito nemini imposueris. Nisi talem inveneris, qualem dixi.

Neque communicaveris peccatis alienis. Communi- A Existimantium quæstum esse pietatem. Qui putant care eum dicit peccatis, qui non probatus fuerit or

dinatus.

Teipsum castum custodi. Non alios custodire præcipit, ut possit audenter arguere delinquentes.

Noli adhuc aquam bibere, sed modico vino utere, propter stomachum tuum, et frequentes tuas infirmitates. Ne putaret etiam abstinentiæ se formam infirmis dare debere maxime cum audierit a magistro dicente: omnibus bonum esse non bibere vinum. Dat ergo ei consilium, ut plus doctrinae causam, quam abstinentia curet et simul ostendit quas infirinitates creaturarum medicina possit sanare.

Quorumdam hominum peccata manifesta sunt, præcedentia ad judicium. Detecti excommunicantur : sive plagis præsentibus damnantur.

Quorumdam autem et subsequuntur. In futuro judicio: sive hic diu latere non possunt. Non ergo debent facile ordinari.

Similiter et facta bona manifesta sunt, et quæ aliter se habent, abscondi non possunt. Non enim potest abs. condi civitas supra montem posita : sed etiam quæ ad tempus latent, non possunt diutius occuliari.

CAPUT VI.

Quicumque sunt sub jugo servi, dominos suos omni honore dignos arbitrentur. Non solum bonos, sed etiam infideles.

Ne nomen Domini et doctrina blasphemetur. Ne videantur per religionem in deterius profecisse.

Qui autem fideles habent dominos, non contemnant, quia fratres sunt. Ne sibi æqualem contemnant.

Sed magis serviant: quia fideles sunt et dilecti, quia beneficii participes sunt. Si serviebant infidelibus timore odioso: quanto magis debent servire fidelibus, quorum charitatis participes esse merentur!

Hæc doce, et exhortare. Doce, ita debere fieri: exhortare, præmium ostendere Deum.

Si quis aliter docet, et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Jesu Christi: et ei, quæ secundum pietatem est, doctrinæ. Novi Testamenti: veteris enim severa doctrina est.

Superbus est, nihil sciens. Super alios se extollens, cum sit desursum veniens, quam prædicat sapientiam.

Sed languens circa quæstiones. Nec enim recusando penitus fidem, moritur, nec adversitatis scientia convalescit, sed diversis (ccasionibus languet.

Ei pugnas verborum. Relicto sensu veritatis, ambiguitates verborum observant: sicut Manichæi ex verbo, diversitatem Testamentorum.

Ex quibus oriuntur invidiæ, contentiones, blasphemiæ.Quæ generant lites ac blasphemias, in Deum pugnando sermonibus.

B

C

Suspiciones male. Sive hæresim de altero suspicantur, sive audientes putant efficere veritatem. Conflictationes hominum mente corruptorum : et quia veritate privati sunt. Ab integritate Evangelii, vel na

ture.

D

quæstus sui causa, novum venisse Testamentum.

Est autem quæstus magnus, pietas cum sufficientia. Multum inquirit, qui habet pietatem cum sufficientia, non luxuriæ, sed naturæ est. Sive sicut pietas est cultura Dei; ita impietas est contemptus.

Nihil enim intulimus in hunc mundum: haud dubium, quia nec auferre quid possumus. Nudi nati sumus, nudi etiam morituri. Quidquid hic invenitur, hic relinquetur: non est nostrum, quod non semper nostrum est. Tamquam peregrini ergo sufficienti usu contenti simus : illas divitias acquiramus, quas nobiscum ad cœlestem patriam ferre possimus. Habentes autem alimenta, et quibus legamur, his contenti simus. Superius dixerat sufficientiam : quidquid his amplius est, divitiis deputatur.

Nam qui volunt divites fieri. Voluntatem divitiarum definivit: quæ voluntas, et habentibus est, et quærentibus.

Incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli. Occasio tentationis est, et laqueus diaboli, velle habere divitias.

Et desideria multa, et inutilia, et nociva. Numquam ergo divitiarum desideria satiantur.

Quæ mergunt homines in interitum et perditionem. Dum ambitione bonorum tumentes, ad coelos elevati, usque ad inferos demerguntur : sive desiderantes alienas opes, ut Achab, usque ad homicidii perveniunt factiones.

Radix enim omnium malorum est cupiditas. Quia et fons est, et omnium criminum augmentum. Radix excisos semper densius reparat ramos: evellenda est ergo radix, ne rami superflue excidantur.

Quam quidam appetentes erraverunt a fide. Hoc est, recesserunt a fide promissorum Dei, dum præsentibus oblectantur.

Et inseruerunt se doloribus multis. Quanto amplius habuerint, tanto plures sollicitudinum sustinent cruciatus: unde et Dominus divitiarum ærumnas circa reliqua concupiscentiæ verba asseruit suffocare.

Tu autem, o homo Dei. Non divitiarum homo, sed Dei: nec mammone servus, sed Christi: cujus sunt omnia quæ videntur.

Hæc fuge. Quasi causas perfidiæ, vel dolorum. Sectare vero justitiam, pietatem, fidem. In his te cupio divitiis esse locupletem. Charitatem. Dei et proximi.

Patientiam, mansuetudinem. Patientiam sustinendi, mansuetudinem non nocendi.

Certa bonum certamen fidei. Bonum certamen est, non pro rebus sæculi, sed usque ad mortem pro fidei veritate certare: sicut scriptum est: In justitia agonizare pro anima tua : et usque ad mortem certa pro justitia. Sive ut illi student in divitiis omnia vincere, ita et tu in fide.

Apprehende. Quomodo ego comprehendi.

Vitam æternam : in quam vocatus es. Ut illi gerere cupiunt temporalem.

Et confessus es bonam confessionem. In baptismo A tetigit morbum. Difficile divitem invenies non superabrenuntiando sæculo et pompis ejus.

Coram multis testibus. Sacerdotibus, vel ministris, virtutibusque cœlestibus.

Præcipio tibi coram Deo. Præcipit auctoritate magistri.

Qui vivificat omnia. Omnia quæ vivunt, etiamsi arefiant, per cjus potentiam reviviscunt..

Et Christo Jesu, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato, bonam confessionem. Dicens ad Pilatum : Ego ad hoc veni in hunc mundum, ut testimonium perhibeam veritati scilicet pro ea etiam moriendo.

Ut serves mandatum. Sicut ille usque ad mortem. Sine macula irreprehensibili. Maculat quodammodo, et reprehendi facit mandata, qui peccat.

bum, qui pauperes, vel parentes agnoscat: et qui non graviter ferat minime sibi ab inferiore honorem deferri.

Neque sperare. Non sperando vilescunt et cum spernuntur, erogantur.

Incerto divitiarum. De quibus incertum est utrum illæ tibi, an tu illis celerius subtraharis : multis enim cum vita sublatæ sunt. Alii propriis eas auferri oculis viderunt: nonnulli etiam inviti extraneis reliquerunt.

Sed in Deo vivo. Cujus sunt omnia.

Qui præstat nobis omnia abunde. Qui ideo abunde præstat, ut vivamus, etiam aliis largientes: non ut grandi labore destruentes, majora horrea faciamus.

Usque in adventum Domini nostri Jesu Christi. Qui B Ad fruendum. Non ad occultandum, vel negotianperseveraverit usque in finem, hic salvus erit.

Quem suis temporibus ostendet beatus, el solus potens, rex regum, et Dominus dominantium. Quando voluerit, qui hoc solum potest Deus.

Qui solus habet immortalitatem. Ille solus proprie habet, qui angelis, et qui hominibus dedit habere. Nos autem nec soli nec a nobis habemus ut ille. Hoc contra Manichæos, qui mali naturam putant immortalem atque perpetuam.

Et lucem habitat inaccessibilem. Omni creaturæ. Nemo enim novit Patrem nisi Flius: neque Filium nisi Pater, et Spiritus sanctus; utrumque etiam scrutatur profunda Dei.

Quem nullus hominum vidit : sed nec videre potest:

dum.

Bene agere divites fieri in operibus bonis. Non in auro et argento.

Facile tribuere, communicare. Qui facile tribuit, cito dives esse cessabit. Tribuere, donare est: communicare vero, multum dare.

Thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum. Vade: Vende omnia, quæ habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cœlo: et veni, sequere me, quod perfectionis est fundamentum.

Ut apprehendant veram vitam. Hæc enim non est vera vita, quæ in suo non permanet statu. Vanitas enim sub sole, dicit Ecclesiastes.

O Timothee, depositum custodi. Commendatum a cui est honor, et imperium sempiternum. Amen. Nemo C nobis, servandum tibi, fidei depositum custodi.

novit, sed unusquisque pro merito intelligit. Nam solem tanto amplius vident singuli, quanto purior fuerit acies oculorum.

Divitibus hujus sæculi præcipe. Sunt et alterius sæculi divites, qui emunt sibi aurum ignitum a Deo : et qui habent aurum in coelo, necnon qui proferunt

nova et vetera.

Non sublime sapere. In primis principalem eorum

Devitans profanas vocum novitates. Quod a me non audisti, nec ab angelo si dicatur, libenter admit

tas.

Et oppositiones falsi nominis scientiæ: quam quidam promittentes, circa fidem exciderunt. Artis dialectica, per quas sibi infinitam rerum scientiam hæretici promittunt, ideo a fidei veritate cadunt.

Gratia tecum. Amen. Permaneat in æternum.

IN SECUNDAM EPISTOLAM AD TIMOTHEUM.

CAPUT PRIMUM.

Paulus apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei. Non meis meritis: sive a Christo missus, non sine Dei voluntate.

Secundura promissionem vitæ, quæ est in Christo Jesu. Condignum exhibens promissione servitium. Timotheo charissimo filio. Charissimo, id est, cateris chariori.

Gratia et misericordia, et pax a Deo Patre, et Christo Jesu Domino nostro. Talis est salutatio Pauli, ut in ea omnia Patris et Christi beneficia memorentur. Gratias ago Deo meo. Deo qui nos talem in alterutrum docuit charitatem.

Cui servio a progenitoribus meis in conscientia pura. Omnis origo mea coluit unum Christum non malevolentia, sed legis æmulatione vastabam.

D Quod sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis, nocte ac die desiderans te videre. Et charitatem ostendit, et jugiter orandi præbet exemplum.

Memor lacrymarum tuarum, ut gaudio implear. Quas pro me abunde profudisti, ut et me ad tristitiam provocares: quas tua adopto præsentia revelari.

Recordationem accipiens ejus fidei, quæ est in te non ficla: quæ et habitavit primum in avia tua Loida. Quæ vere te esse in operibus comprobat: sicut Jacobus definivit et quæ ad te ex avitæ successionis institutione, quasi hæreditario jure descendit. Et matre tua Eunice. Quia prior credidit.

Certus sum autem quod et.in te. Propter quam causam admoneo te. Quia comprobavi fidem tuam, commoneri indiges, non doceri.

[ocr errors]

Ut resuscites gratiam Dei. Quasi tribulationibus A ctum commendavi, adjutorio ejus depositum custodi. dormitantem.

Quæ est in te per impositionem manuum mearum. Ad episcopatum scilicet.

Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris, sed virtutis. Contemnendi pœnas. Illi merito humana supplicia videntur formidare qui peccant ut alibi dicit: Si autem malefeceris, time.

Et dilectionis, et sobrietatis. Sive pro eo Domino, sive pro alterutro. Libenter etiam moriamur, ut omnia sobria mente faciamus.

Noli itaque erubescere testimonium Domini nostri : neque me vinctum ejus. Quia nihil confusione dignum Christus exercuit: sed nec ego, quem nosti, ob aliquod crimen, sed propter Deum hæc omnia quæ patior, sustineo.

Sed collabora Evangelio. Tua conversatione, sive doctrina.

Secundum virtutem Dei. Quæ sua causa adjuvat laborantes.

Qui nos liberavit, et vocavit vocatione sua sancta. Scilicet a peccatis.

Non secundum opera nostra, sed secundum proposilum suum, et gratiam, quæ data est nobis in Christo Jesu. Quo proposuit nos gratis salvare per Christum.

Ante tempora sæcularia. Quantum ad præscientiam Dei, ante sæcula jam donavit. Nam homines solent filiis parare prædia, priusquam nascantur.

Manifestata est autem nunc. Quæ ante latebat. Per illuminationem Salvatoris nostri Jesu Christi. Verbis scilicet et exemplis.

Qui destruxit quidem mortem : illuminavit autem vitam et incorruptionem. Doctrina sua, et conversatione destruxit peccata, quæ mortem hominis generabant et ostendit quomodo vita, et incorruptio quæratur.

Per Evangelium. Volentes docuit, non coegit invitos. In quo positus sum ego prædicator, et apostolus, et magister gentium. Ad comparationem aliorum possunt dici magistri. Ad comparationem nemo magister

verus.

Ob quam causam etiam hæc patior. Non ob aliquod crimen, sicuti nos pati Petrus hortatur dicens: Nemo vestrum patiatur quasi homicida sic autem ut Christianus, non erubescat.

Sed non confundor. Hic non erubescit in catenis, cum nos in solis opprobriis confundamur.

Scio enim cui credidi, et certus sum, quia potens est. Scio enim eum fidelem et potentem.

Depositum meum servare in illum diem. Apud me ipse, quod deposuit, conservabit: sive quod ego apud illum commendo, restituet in futuro.

Formam habe sanorum verborum, quæ a me audisti in fidei, et in dilectione in Christo Jesu. Secundum meam formam vide et doce, quam a me breviter accepisti, quomodo integre credere et alterutrum diligere debeamus.

Bonum depositum custodi, per Spiritum sanctum, qui habitat in nobis. Quod apud te per Spiritum san

Scis enim hoc, quod aversi sunt a me omnes qui in Asia sunt ex quibus est Phygelus, et Hermogenes. Idcirco te commoneo, quia quos non putabam, me dereliquerunt.

Det misericordiam Dominus Onesiphori domur : quia sæpe me refrigeravit, et catenam meam non erubuit. Vituperat desertores, et laudat permanentes: ut deterreat ab imitatione mala, et ad exemplum provocet bonum.

Sed cum Romam venisset, sollicite me quæsivit, et invenit. Det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die. Et quanta Ephesi ministravit mihi, tu melius nosti. Idcirco invenit, quia sollicite quæsivit: unde et ostenditur, quia idcirco non omnes quæ. B rentes inveniunt, quia negligenter inquirunt. CAPUT II.

C

D

Tu ergo, fili mi, confortare in gratia, quæ est in Christo Jesu: et quæ audisti a me per multos testes. Sive præsentibus multis, tibi dedi mandata, qualiter docere debeas: sive quæ dixi, multis Prophetarum exemplis, et testimoniis confirmavi.

Hæc commenda fidelibus hominibus. Qui fideliter possunt gratiam Dei dispensare: hoc est, solius Dei causa prædicare.

Qui idonei erunt et alios docere. Non solum ipsi facere, sed et alios erudire.

Labora sicut bonus miles Christi Jesu. Ideo milites dicimur, quia hostes habemus, contra quos laboriose debemus dimicare.

Nemo militans Deo, implicat se negotiis sæcularibus, ut placeat ei cui se probavit. Comparatione militantium utitur, ut ostendat multo magis nos a negotiis sæcularibus liberos esse debere, ut Christo placeamus cum etiam sæculi milites a reliquis actibus vacent, ut possint imperatori suo placere perfecte.

Nam et qui certat in agone, non coronabitur nisi legitime certaverit. Alia comparatione id ipsum dicit. Multi enim certant: sed ille solus, qui tota virtute vicerit, coronatur.

Laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipere. Ne diceret, Unde ergo victurus sum, si me totum occupavero in doctrina? ostendit cum primitias fructuum a populo debere accipere, præter mercedem, quam a Domino accipiet in futuro.

Intellige quæ dico. Dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum. Eorum quæ propter quærentes occasionem, comparationis velamine fuerant obum. brata.

Memor esto Dominum Jesum Christum resurrexisse a mortuis, ex semine David. Hoc contra illos qui carnis resurrectionem negant, consequenter etiam Christi negabant; sed et adversus illos, qui negant Christum in carne venisse: quos Joannes antichristos appellat.

Secundum Evangelium meum. Secundum quod me prædicare non nescitis.

In quo laboro usque ad vincula quasi male operans. Non tamen male.

Sed verbum Dei non est alligatum. Quia et præsen- A non sunt seducti, vel moli et hoc quia Dei essent tes fiducialiter doceo, et litteris absentes confirmare

non cesso.

Ideo omnia sastinco propter electos. Ideo tribuni auxilium petivi, ac postea Cæsarem appellavi, ut per me confirmentur, cum has passiones potuerim moriendo finire.

Ut et ipsi salutem consequantur, quæ est in Christo Jesu cum gloria cœlesti. Quæ salus in Christo est, non nuda, sed gloria vestita nec terrena gloria, sed cœlesti.

Fidelis sermo: nam si commortui sumus, et convivemus. Veritatis ratione subnixus. Si enim a vitiis et voluptatibus sumus commortui Christo, vivemus cum illo. Alioquin quomodo sperare poterimus hoc? Si sustinemus, et conregnabimus. Si sustinuerimus B cum necesse fuerit, quod ille sustinuit, tunc demum regnare poterimus simul.

Si negaverimus, et ille negabit nos: si non credimur, ille fidelis permanet: negare seipsum non potest. Sive credamus, sive non credamus: non aliud potest exhibere singulis, quam promisit. Quia veritas contra se non faciet, ne se negare videatur.

Hæc commone testificans coram Deo. Sub testificatione Dei constringe.

Noli contendere verbis; ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium. Sine testimoniis Scripturarum hujusmodi etiam contentio non ædificat, sed destruit audientes: putant enim omnia acumine et subtilitate subsistere. Sive: noli verbis vincere, sed factis.

Sollicite autem cura te ipsum probabilem exhibere Deo. Ante omnia hoc labora, ut talem te apud Deum exhibeas, quo merito possit tibi populus obaudire. Operarium inconfusibilem. Ita vive, ne dicta factis deficientibus erubescant.

Recte tractantem verbum veritatis. Ille recte tractal, qui exemplis sua dicta confirmat. Ornamentum enim vitæ, doctrina: firmamentum verbi, opus.

Profana autem et vaniloquia devita. Multum enim proficiunt ad impietatem. Irreligiosas hereticorum fabulas, qui negant resurrectionem, per quas, utique judicis timore sublato, ad omnem impietatem et ad cuncta crimina pervenitur.

habentes judicium, sicut Moysi tempore fuit, in quo Dathan et Abiron subversi sunt: non simul cum impiis perierunt, Deo illos esse optimos cognoscente, ut in Numeri scriptum est libro.

Cognovit Dominus qui sunt ejus : et discedet ab iniquitate omnis qui invocat nomen Domini. Ut Sion simul pereat cum iniquis.

In magna autem domo. Magnam domum, non Ecclesiam dicit, ut quidam putant, quæ non habet maculam neque rugam, sed mundum. Unde ait Jeremias: 0 Israel, quam magna est domus Domini! et cætera. In quæ sunt zizania mixta cum tritico: nam resurrectionem negantes, in Ecclesia esse non pos

sunt.

Non solum sunt vasa aurea et argentea. Pretiosa et fortia.

Sed et lignea et fictilia. Infirma.

Et quædam quidem in honorem, quædam autem in contumeliam. Si quis ergo se emendaverit ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino ad omne opus bonum paratum. Si quis se a doctoribus hæreticis mundaverit, et crediderit in resurrectionem futuram, judicium Dei per omne opus bonum implere studet.

Juvenilia autem desideria fuge. Quia hi ex senioribus esse non possunt, si hæc agant quæ gravitati non conveniunt Christianæ, et a juvenibus vincuntur, si habeant levitatem.

Sectare vero justitiam, fidem, spem, charitatem. Hic C fidem integritatem dicit.

Et pacem. Illam pacem, quæ religioni debetur. Cum his qui invocant Dominum de corde puro. Beati mundo corde de quibus dicitur, quid me vocatis Deum, et non facitis quæ dico?

Stultas autem et sine disciplina quæstiones devita, sciens, quia generant lites. Stultæ omnes et sine disciplina legis sunt quæstiones.

Servum autem Domini non oportet litigare. Servus est Christi, qui non clamavit, neque contendit, neque audivit quisquam vocem ejus, secundum quod Doeg propheta prædixit.

Sed mansuetum esse ad omnes. Non solum ad ami

COS.

Sermo eorum ut cancer serpit. Cancer dicitur vulDocibilem, patientem, cum modestia corripientem nus, quod in mamillis nascitur feminarum cui D eos qui resistunt veritati. Omnes semper docere pa

:

nisi cito subventum fuerit, cum virus ad cor serpendo pervenerit, nullum remedium est. Ita et hæreticorum sunt vitanda colloquia, ne per aures irremediabiliter vulnerent mentes.

Ex quibus est Hymenæus et Philetus, qui a veritate exciderunt. Nomina signat, ut noverit, quos debeat præcavere.

Dicentes resurrectionem jam factam, et subverterunt quorumdam fidem. In filiis, sive ossa vivificata in Ezechiele Israelis, interpretabantur de captivitate collecta, quasi resurrexisse.

Sed firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc. In quorum corde fides Christi erat fundata,

tienter, non in furore, sed cum modestia.

Ne quando det illis Deus pænitentiam ad cognoscendam veritatem, et resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem. Non de Dei bonitate dubitat, sed de accipientium pravitate. Det illis Deus perpetuam, mitem, blandamque correptionem, ut accepta ratione, resipiscant. Simul et contra Novatianos pœnitentiæ negatores, qui hæreticos conversos veniam non posse consequi perhibent.

CAPUT III.

Hoc autem scito, quia in novissimis diebus instabunt tempora periculosa. Non sit tibi mirum, quod quotidie pejora veniunt.

« PoprzedniaDalej »