Obrazy na stronie
PDF

fiat. Et tunc revelabitur ille iniquus. Donec regnum, A Currat, affluentia

quod nunc tenet, de medio auferatur, prius quam Antichristus reveletur.

Quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui. Coelesti imperio, vel solo.

Et destruet illustratione adventus sui. Quia, sicut fulgur, ubique coruscabit in mundo, solutis commotisque elementis per ignem.

Eum, cujus est adventus secundum operationem Satanæ in omni virtute, et signis et prodigiis mendacibus, et in omni seductione iniquitatis, his qui pereunt. Sicut ante prædixit, dabunt signa, ut seducant, si fieri potest, etiam electos per phantasiam simulationemque virtutum : sicut Jamnes et Mambre coram Pharaone fecerunt.

: magnificetur, auditorum profectu. - Et ut liberemur ab importunis et malis hominibus. Non enim omnium est fides. Non omnes credunt, ideo contradicunt. Fidelis autem Deus est. Quia non relinquit, nisi relinquentes se. Qui confirmabit vos, et custodiet a malo. In fide, per doctrinam et gratiam. Confidimus autem de vobis, fratres, in Domino : quoniam quæcumque præcipimus, et facitis et facietis. Dominus autem dirigat corda vestra in charitate Dei, et patientia Christi. Revelando quanta sint, quae amoris sui causa contumelias patientibus promisit. Denuntiamus autem vobis, fratres, in nomine D0

Eo quod veritatis charitatem non receperunt, ut B mini nostri Jesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni ut fratrem. Corrigite, ut emendetur, et nolite ab- A Epistola, ita scribo : Gratia Domini nostri Jesu

salvi fierent. Ideo mittet illis Deus operationem erroris , ut credant mendacio. Permittit veiiire ; nam si Deus mittit, non est operatio Satanæ. Ut judicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati. Non se propter incarnationis Christi obscuritatem excusent, divinis non credidisse virtutibus: cum homini crediderint, diabolica arte fallente. Nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis, fratres dilecti a Deo. Quia charitatem recepimus veritatis, et propter hoc nos diligit. Quod elegerit nos Deus primitias in salutem in sanctificatione spiritus, et in fide veritatis. Videns paratos ad credendum, sicut et alibi, recumbenti a viro Macedone revelatum est. In qua et vocavit vos per Evangelium nostrum in acquisitionem gloriæ Domini Jesu Christi. Ad hoc vocati sumus, ut Christi gloriam acquiramus : Scimus enim quoniam cum apparuerit, similes ei erimus. Itaque, fratres, state. In fide veritatis immobiles. Et tenete traditiones quas didicistis, sive per sermonem, sive per Epistolam nostram. Quando sua vult teneri, non vult extranea superaddi. Apostolica autem traditio est, quæ in toto mundo prædicatur, ut baptismi sacramenta. Ipse autem Dominus noster Jesus Christus, et Deus, et Pater noster, qui dilexit nos. Etiamsi non meriti fuimus. Contra Arium facit, qui Deo majorem Patrem putat, quia prior soleat nominari. Et dedit consolationem aeternam, et spem bonam in gratia. Promissionem, sive spiritum consolatorem, qui Græce παράκλητος appellatur. Potest esse et spes mala in gratia. Exhortetur corda vestra, et confirmet. Virtutibus et revelatione. In omni opere et sermone bono. Prius opere, et postea sermone. CAPUT III. De cætero, fratres, orate pro nobis. Dat humilitatis exemplum , et occasionem charitatis, ut pro alterutro audacius exoremus. Simul notandum, in quibus causis orare poscat Apostolus. Ut sermo Dei currat et clarificetur, sicut et apud vos. PATROL. XXX.

fratre ambulante inordinate, et non secundum traditionem, quam acceperunt a nobis. Quia in prima lenius commonuimus, et emendare se noluerunt. Vel hoc modo, quod Sancti se ab eis separant, erubescant. Hujus plane loci auctoritate subtrahendum est ab omni Christiano, qui non secundum Apostoli incedit præcepta. Ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos, quoniam non inquieti fuimus inter vos : neque gratis panem manducavimus ab aliquo, sed in labore et fatigatione, nocte ac die operantes : ne quem vestrum gravaremus. Qui sumus forma credentium. Non quasi non habuerimus potestatem. Quia dignus est operarius mercede sua. Sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos. Ne cui occasionem avaritiæ, quæ fons est inquietudinis, præberemus. Nam et cum essemus apud vos, hæc denuntiabamus vobis. Quia prævidebamus aliquos tales esse futuros. Quoniam si quis non vult operari. Aut sedeant quieti, aut si veri sunt apostoli, nos sequantur : si non avaritiæ, sed Dei causa ambulare se dicunt. Mec manducet. Hæc sit inquietudinis non solum poena, sed etiam emendatio. Audivimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete, nihil operantes. Reddit superioris sententiæ causas, ad quos legitime debeat pertinere : scilicet ad inquiete ambulantes, non ad quiete sedentes. Sed curiose agentes. Inquirentes, quid in unaquaque civitate, vel provincia geratur, et domo. His autem qui ejusmodi sunt, denuntiamus et obsecramus in Domino Jesu Christo. Non ipsos post alteram correctionem desinit commonere. Ut cum silentio operantes, suum panem manducent. Non cum inquietudine alienum. Vos autem, fratres, nolite deficere benefacientes. Non omnibus, sed talibus dari prohibeo : ne puteris me boni operis consuetudinem amputare. Quod si quis non obedierit verbo mostro, per epistolam hunc notate, et non commisceamini cum illo. Si quis tertio noluerit emendari. Ut confundatur. Non ut penitus abscindatur. Et nolite quasi inimicum existimare, sed corripite,

28

scindere, ut desperet. AEger curandus est, non ne-
caiidus : ne in apostasiam inquietudo vertatur.
Ipse autem Deus pacis det vobis pacem sempiternam
in omni loco. Dominus sit cum omnibus vobis. Salu-
tatio mea manu Pauli, quod est signum in omni

Christi, cum omnibus vobis : Amen. Ilis verbis omnes Epistolas subscribebat, excepta Galatarum, quam ex integro manu propria perscripsit : ut post eam nec sibi, nec angelo crederetur.

IN PRIMAM EPISTOLAM AD TIMOTHEUM.

CAPUT PRIMUM. Paulus apostolus Jesu Christi. Auctoritas et aominis et officii prænotatur, propter eos quibuserat responSuruS. Secundum imperium Dei, Salvatoris nostri, et Christi Jesu, spei nostræ. Non secundum meam præsumplionem : simul et Patris et Filii unum imperium dem0H)slralur. Timotheo dilecto filio in fide. In fide filio, non in eatne. Gratia et misericordia, et pax a Deo Patre et Christo Jesu Domino nostro. Gratis misericordiam consecuti, rcconciliati sumus Deo. Sicut rogavi te, ut remaneres Ephesi, cum irem in Macedoniam : ut denuntiares quibusdam, ne aliter d0cerent. Quibus in actibus prædixerat intraturos lupos, qui gregi non parcerent. Neque intenderent [abulis. Quas Deuteroseis appellant. Unde in Evangelio docentes doctrinas hominum condemnantur. Et genealogiis interminatis. Generationibus antiquorum : in quibus sibi summam scientiam vindicant, si omnes ab initio generationes enumerent. Quæ quæstiones præstant magis, quam ædificationem Dei, quæ est in fide. Tam veteres contrarietates, quam generationum sollicitudines superfluas. Finis autem præcepti est charitas de corde puro. Charitas Dei et proximi, in qua tota Lex pendet, et Prophetæ : hæc si de corde puro sit, difficile delinquere poterimus. Et conscientia bona. Ut conscientia tua testimonium perhibeat veritati. Et fide non ficta. Fides enim ficta est, quæ solo ore promittitur, et actu negatur. A quibus quidam aberrantes conversi sunt in vaniloquium, volentes esse legis doctores : non intelligentes, neque quæ loquuntur, neque de quibus affirmant. Infinitæ stultitiæ est, non intellecta de magis non intellectis velle firmare. Scimus autem quia bona est leae. Ut a Deo promulgata est, pro qualitate temporis : sicut alibi lex sancta est appellata. Si quis ea legitime utatur. Si quis sciat, quibus, quare, quamdiu habenda sit data. Scientes hoc, quia leae justo non est posita. Ergo Christianis non opus est, qui sunt justificati per Christum : qui didicerunt etiam occasiones fugere delictorum : nam ut quid dicitur : Non occides, quibus irasci non permittitur ?

A Sed injustis et non subditis, impiis et peccatoribus,
sceleratis et contaminatis, patricidis, matricidis, et ho-
micidis, fornicariis, masculorum concubitoribus, pla-
giariis, mendacibus et perjuris. lllis omnibus data
est, quos abjectis criminibus nititur revocare.
Et si quid aliud sanæ doctrinæ adversatur, quæ est
secundum Evangelium. Sunt ergo doctrinæ non sa-
næ : contra quas etiam data lex est, quae contrariæ
sunt coelestibus institutis. Quid ergo ibi quaerunt,
quod hic non habent ? simul et Legem Evangeliis
concordare demonslrat.
Gloriæ beati Dei. Per quam glorificatur Deus.
Quod crcditum est mihi. Ne dicerent adversarii :
Quis erat ille, cui Evangelium crederetur, ait:
Gratias ago ei, qui me confortavit in Christo Jesu
B Domino nostro. Cum essem inutilis et infirmus.
Quia fidelem me existimavit ponens in ministerio.
Qui prius blasphemus fui, et persecutor, et conlume-
liosus. Justus in primordio accusator sui est : ut
statim cum cœperit, adversarius confundatur. '
Sed misericordiam Dei consecutus sum : quia igno-
rans feci. Levius esse peccatum ignorantiae, demon-
Stratur.
In incredulitate. Quia non credens, intelligere non
valel)am.
Superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide
et dilectione, quæ est in Christo Jesu. Ubi autem ini-
quitas abundaverat ; statim ut credidi, amplius cœpi
diligere Christum, qui mihi magna peccata dimisit.
Fidelis sermo et omni acceptione dignus.Quem omnes
C credant, et omnium conscientiæ verum esse cogno-
SCant.
Quia Christus Jesus venit in hunc mundum pecca-
tores salvos facere. Ergo et me salvavit inter cæte-
ros peccatores : tunc enim merito mihi praejudi-
caretur, si solos justos vocare venisset.
Quorum primus ego sum. Hic, sum pro fui poni-
tur : sicut Matthæus dicitur publicanus, cum jam
Christi esset apostolus.
Sed ideo misericordiam consecutus sum. Ut David
ait : Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te con-
vertentur. Si mihi viderint indulta peccata, tunc
docebo neminem desperare debere.
Ut in me primo ostenderet Christus Jesus omnem
patientiam. Qui etiam persecutoribus conversis non
D solum indulget, sed etiam confert apostolatus hono-
rem.
Ad informationem eorum, qui credituri sunt illi
in vitam æternam. Ad exemplum, ut ne desperent.

Regi autem sæculorum immortali, invisibili, soli Deo A Jesus. Sicut unus Deus, ita unus est foediator inter

honor et gloria in sæcula sæculorum : Amen. Qui mihi veniam tribuit non merenti. Rex enim parvi temporis et mortalis, ac visibilis, et capax consortis, honorem et gloriam temporalem habere potest, non tamen sempiternam. Hoc præceptum commendo tibi, fili Timothee. Hucusque de statu suo, quomodo adversariis respondere : hinc dat auctoritatem ordinandi, docendi, quæ præcepta sunt commendat. Secundum præcedentes in te prophetias. Secundum quod etiam ante hoc officium, habebas gratiam propletandi. Ut milites in illis bonam militiam. Bona militia est, in qua contra diabolum et vitia militatur. Habens fidem. Pro armis, fidem in Christo perfec1:\m. Et bonam conscientiam. Implendo quod doces. Quam quidam repellentes circa fidem naufragaverunt. Male vivendo, ipsam quoque fidem perdiderunt, quam habere videbantur : sive etiam jam vitia defendentes. Ex quibus est Hymenaeus et Alexander. Qui amore vitiorum ad hæresim transierunt. Quos tradidi Satanæ, ut discant non blasphemare. In interitum carnis, ut ex præsenti correptione discant, futurum judicium non negare; ad emendandum traditi, non ad perdendum. CAPUT II. 0bsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes. Obsecratio, impensior est oratio. 0rationes, postulationes, gratiarum actiones. Pro eo quod nos dignos fecit, etiam pro his qui vos persequuntur et tribulant. Pro omnibus hominibus, pro regibus, et omnibus qui in sublimitate constituti sunt.Ut cognoscant Deum, sive, ut subjectas habeant gentes. Illorum enim in pace tranquillitas nostra consistit : sed et si nobis Christianis sit persecutionis turbatio, omnis inquietudo cessabit. Ut quietum et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate. Ad hoc nos vult esse quietos, ut pietate et castitate, non dissensione atque luxuria, tranquillitas nostra proficiat. Hoc enim bonum est, et acceptum coram Salvatore nostro Deo. Ut quieti in sanctis operibus serviamus. Qui omnes homines vult salvos fieri. Hic a probatur, nemini oportere ad credendum vim inferre, nec tollere arbitrii libertatem. Sed et illud hoc ]oco solvitur de induratione Pharaonis, et cæteræ hujusmodi objectionis quæstiones. Et ad agnitionem veritatis venire. Si ipsi tamen vocanti Deo consentire voluerint. Unum enim Deus. Unus enim Deus Pater et Filius et Spiritus sanctus: id est, una in tribus personis natura est deitatis. Unus et mediator Dei et hominum homo Christus

• Vide Balusii notas in Agobardum, pag. 37 et seq.

Deum et homines universos : hoc est, nullus alius talis, nec Moyses, nec aliquis propheta, quia hic et homo erat, et Deus. Sed quia de traditione erat dicturus, ideo hominem solummodo nominavit. Qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus. Ille se pro omnibus dedit, si omnes redimi vellent. Cujus testimonium temporibus suis comfirmatum est. In testimonium generi humano, sanctæ vitæ dedit exemplum : quia et prophetæ suis testimonium fuere temporibus: novissime autem misit filium suum ad Colonos. In quo positus sum ego prædicator et Apostolus. In Christi testimonio, sive Christo. Veritatem dico, non mentior, doctor gentium in fide

B et veritate. Volo ergo viros orare in omni loco. Magisquod est filiorum generatio, ipsa salvabitur: non A 0portet autem et illum testimonium habere bonum a}

ter gentium dat legem orandi, ut auctoritae Salvatoris, neque in monte, neque in Jerosolymis aliquis orandi eligat locum, sed in spiritu : qui ubique nobiscum esse intelligitur. Sane de hoc loco, et hac causa a Judæis mota fuit quæstio, qui in templo solummodo in Jerosolymis orare cupiebant. Levantes puras manus sine ira et disceptatione. A cæde, et sanguine, omnique opere malo. Testimonium enim innocentiæ est manuum elevatio. Non solum autem manus ab opere, sed etiam mentem ab ira et disceptationis cogitatu, qui sibi dimitti petit, debet habere mundas. Nemo aliquid impetrare potest, alia cogitando. Similiter et mulieres. Omnia quæ dixi de viris. In habitu ornato. fIonesto et convenienti naturæ. Cum verecum ia et sobrietale ornantes se. Hæc sunt ornamenta feminæ Christianæ. Et non in tortis crinibus. Non debent occasionem dare concupiscentiæ. Aut auro, aut margaritis. Quæ terræ sunt partes : cujus est homo dominus institutus. Vel veste pretiosa. Quæ præ nimia subtilitate, nec frigus arceat, et de cujus pretio plurimi vesliri ejusdem naturæ homines potuissent. Sed quod decet mulieres, promittentes pietatem per opera bona. Ista ergo non sunt promittentium, sed negantium castitatem. Mulier in silentio discat cum omni subjectione. Discat quidem, sed cum omni humilitate et cbaritate. Docere autem mulieri non permitto. Publice non permittit: nam filium aut fratrem debet docere privatim. Neque dominari in virum, sed esse in silentio. No magisterium sibi usurpando superbiat, sed taceat in Ecclesia. Adam enim primus formatus est, deinde Eva. Et Adam non est seductus ; mulier autem seducta. Reddit causam quare eas velit esse subjectas: scilicet, quia et posteriores in factura sunt, et priores in cnlpa. In prævaricatione fuit. Salvabitur autem per filiorum generationem. In prævaricatione fuit mandati. Sed non ideo desperet mulier: quia per baptismum, Eva, sed credens mulier. Quia Eva ad exemplum adducta est creationis: non de ipsius salute proprie tractabatur. Cæterum, quomodo justitia justi super ipsum erit, et quomodo Noe, Job, et Daniel filios suos liberabunt: sic per filios Eva salvabitur. Si permanserint. Sicut superius de plurali numero mulierum, ad singularem dicens, Mulier in silentio discat: ita et hic rediit ad pluralem. In fide et dilectione. Christi, et dilectione proxim0rum. Et sanctificatione cum sobrietate. Notandum, quod sola fides ad salutem ei, qui post baptismum supervixerit, non sufficiat, nisi sanctitatem mentis et corporis habeat : quæ sine sobrietate difficile custoditur.

CAPUT III. Fidelis sermo: Si quis episcopatum desiderat. Primum laicos instituit, de quibus optimi quique in sacerdotium eliguntur: et sic dicit quales debeant ordinari. Bonum opus desiderat. Ad boni operis desiderium eum provocat, non ad honorem. 0portet enim episcopum irreprehensibilem esse. Aut Ecclesiæ princeps non erit: quam ideo Apostolus sine macula alibi definivit. Unius uxoris virum.Viris nec hoclicet, quod ve!atiincedant: multo magis illa, quæ etiamlaico prohibentur. Sobrium. Et mente, et corpore. Ornatum, prudentem, pudicum. His omnibus spiritualibus ornamentis. Hospitalem. Ad humanitatis opus cuncta plebs rectoris forma provocetur. Doctorem. Tam verbo, quam exemplo. Si enim omnium vota scire voluerit, vel deberet, quomodo omnes valeant respondere : quanto magis sacerdos legem exquiret ! quia angelus Dei omnipotentis est. Non vinolentum. Ut fiducialiter possit corripere ebriosos. Non percussorem. Sive ne sit petulans ad cædendum: sive ne malo exemplo conscientias feriat infirmorum. Sed modestum. Qui omia faciat cum mensura. Non litigiosum, cupidum, sed suæ domui bene præpositum, filios habentem subditos cum omni castitate. Servum Dei non oportet litigare. Lites autem et jurgia maxime ex cupiditatibus oriuntur. Si quis autem domui suæ bene præesse nescit, quomodo Ecclesiæ Dei diligentiam habebit? Ipse in sequentibus exposuit, si filios in castitate, et humilitate nutrivit : hinc ejus diligentia comprobatur: si enim filios suos erudire nescivit, quomodo tantos Dei filios gubernabit, quorum mores secundum numerum sunt diversi? vel qua fiducia, qui indisciplinatos habet filios, audebit exigere disciplinam? Non neophytum, ne in superbiam elatus, in judicium incidat diaboli. Ne nuper renatus cito possit per ignorantiam exaltari: et putet se non tam ministerium humilitatis, quam administrationem sæcularjs potestatis adeptum, et condemnationem superbiæ mereatur : sicut diabolus, qui per jactantiam, judicatus atque dejectus est.

his, qui foris sunt. Ut sine offensione Judæis, infidelibus, atque Græcis, præsit Ecclesiæ Dei. Omnes enim naturaliter noverunt culpare vitia, et laudare virtutes, Ut non in opprobrium incidat, et in laqueum diaboli. Ut non vituperetur ministerium nostrum, et per illum diabolus multos in laqueum teneat, qui poterant fieri Christiani. Diaconos similiter. Irreprehensibiles, ut episcopi eligantur. Quæritur cur de presbyteris nullam fecerit mentionem, sed eos episcoporum nomine comprehenderit: quia secundus, immo pene unus est gradus: sicut ad Philippenses episcopis ac diaconis scribit, cum una civitas plures episcopos habere non possit, et in Actibus apostolorum presbyteros Ecclesiae, iturus

B Jerosolymas, congregans, ait: Inter cætera videlegte.

gem, in quo vos Spiritus sanctus episcopos ordinavit. Pudicos. Continentes scilicet. Non bilingues. Susurro et bilinguis multos turbat, pacem habentes. Non multo vino deditos. Concessit necessitati parum, qui voluptati amplius denegavit. Nec turpe lucrum sectantes. Turpe lucrum est de coelestibus mysteriis, terrena sectari. Habentes mysterium fidei in conscientia pura. Mysterium est, quod passio Christi redemptio est salutis humanæ : si ergo intelligit pure, non confunditur de humilitate Christi. Sive si propter boc solum prædicat mysterium fidei, propter quod debet prædicari: non ultra debitum mysterium quæstum esse existimet pietatem. Et hi autem probentur primum, et sic ministrent, nullum crimen habentes. Non solum episcopi, sed et isti ante ordinationem probari debent. Mulieres similiter pudicas. Similiter eas, ut diaconos eligi jubet. Unde intelligitur, quod de his dicat, quas adhuc hodie in Oriente diaconissas appellant. Non detrahentes. Quod illis vitium præcipue d0minatur. Sobrias, fideles in omnibus. In nullo dubitantes. Diacones sint unius uxoris viri, qui filiis suis bene præsint, et suis domibus. Non ut, si non habuerint, ducant; sed ne duas habeant. Si enim digniorem facit uxor, cur non magis et digami, et trigami ordinantur! Qui enim bene ministrarerint. Ostendit non ministerium tantum, sed qualitatem ministerii praemium promereri. Gradum bonum sibi acquirent. Bonum , hic prò gradu majori posuit: sunt enim minores. Et multam fiduciam in fide, quæ est in Christo Jesu. Apud Dominum petendi, et apud homines docendi, vel etiam arguendi. Hæc tibi scribo, fili Timothee, sperans me renire ad te cito. Si autem tardavero, ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari, quæ est Ecclesia Dei vivi. Ut auctoritatem habeas pro me omnia ordinandi, hujus epistolæ sententia confirmatus. Columna et firmamentum veritatis. In qua nunc sola veritas stat firmata : quæ ante in lege erat posita vel

naturæ, quæ sola sustinet ædificium. Et manifeste magnum est pietatis sacramentum. Quod scire te cupio sacramentum incarnationisChristi, per quam generi humano pietas collata est. Quod manifestatum est in carne. Quod nunc in carne ejus declaratum est. Et justificatum est in spiritu. Demonstratum est. Apparuit angelis. Quando dicebant: Gloria in excelsis Deo: quando illi in eremo ministrabant. Prædicatum est gentibus. In gentibus omne genus hominum comprehendit. Creditum est in mundo, assumptum est in gloria. Videntibus Apostolis, ascendit in coelum. CAPUT IV. Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide. Trophetalem inducit affectum, (quod antiqui dicebant : Hæc dicit Spiritus sanctus. Attendentes spiritibus erroris et doctrinis dæhoniorum. Omnis hæretica doctrina dæmonum arte composita est. In hypocrisi, loquentium mendacium, et cauteriatam habentium suam conscientiam. ln hypocrisi loquuntur: qui cum non contineant, tam casti volunt videri, ut etiam nuptias damnent: tam abstinentes, ut creaturas Dei, parce utentes, judicent,cumipsi comessationibus vacent. Hic vero ita castitatem et abstinentiam prædicat, ut nec naturam, nec creaturas damnet. Ad illud fortiores hortatur: istud concedit infirmis. llli autem hoc amore castitatis et abstinentiæ, sed ad obumbrandum ejus justitiam faciebant : sanctiores videri volentes, quam ille qui amore castitatis etiam nuptias concedebat : scilicet ne fornicationis crimen incurrerent. Omnis enim qui nuptias damnat, non amator, sed inimicus est castitatis : dum et continentibus laudem tollit, et incontinentibus, sublato nuptiarum remedio, fornicationis facit inire discrimen. Prohibentium nubere : abstinere a cibis, quos Deus crearit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his qui cognoverunt veritatem : Quia omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur. Sanctificatur enim per verbum Dei et orationem. Si ad proprietatem sermonis attendas, monstruosa nescio quæ prædicatio predicatur : quæ tam nubere, quam abstinere proliibeat dicentium hæc omnia quæ sequuntur. Hæc præponens fratribus, bonus eris minister Christi Jesu. Libram in omnibus tenens, et omnia ralionabiliter et moderate dispensans. Enutritus verbis fidei et bonæ doctrinæ, quam assecutus es. Quin sacris Legis litteris ab infantia eruditus fuerat. Verba propriæ fidei, sunt traditio Symboli ; bona vero doctrina, qua vita instituitur Christiana. Ineptas autem et aniles fabulas devita. Fidei vel religioni non aptas. Excrce atftem teipsum ad pietatem. Pietas est, etiam cum tua tribulatione, aliis subvenire, sicut Sareptana vidua fecit. Nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est.

A Sanctarum balnearum, venationum, et hujusmodi,

quæ ad breve tempus in carnali proficiunt sanitate. Pietas autem ad omnia utilis est : promissionem habens vitæ, quæ nunc est, et futuræ. Et ad præsens tempus, et in futurum: nam et ipsa vidua, et in præsenti casta est, et merces ejus manet in ea. Fidelis sermo, et omni acceptione dignus. Werus sermo apud omnium conscientiam, et cui nemoresistit. In hoc enim laboramus, et maledicimur: quia speramus in Deum vivum. Cum certum sit, apud homines nihil nos dignum odio perpetrasse : quid aliud sequitur, quam quod propter vitam dissimilem blasphemamur ? Qui est Salvator omnium hominum, maxime fidelium. Omnium, in præsenti : fidelium, in futuro. Sive, quia

B omnes de periculis liberat, et maxime fideles.

Præcipe hæc, et doce. Præcipe, ut fiant : doce quomodo fiant, vel quali præmio remuneranda sint. Nemo adolescentiam tuam contemnat. Sic age, ut admirationi sis, priusquam contemptui habearis. IIoc enim illi praecipit, quod in illius potestate constabat. Sed exemplum esto fidelium. Parvum est infidelium esse formam: apud quos qui graviora crimina non habet, magnus habetur. Hoc multum est, ut talem se exhibeat, per quem etiam sancti proficiant. In verbo, in conversatione. Nihil aliud magis loqunris, quam Domini verbhm. Notandum quia fidelibus etiam verbi praebere cupit exemplum. In charitate. Ut exemplum illis dilectionis ostendat. In fide. Catholica, vel perfecta. In castitate. Mentis et corporis : cujus insignia etiam gravitate habitus præferuntur. Dum venio attemde lectioni, exhortationi et doctrimæ. Fac, lege, exhortare ut fiant: doce, quomodo intelligantur obscura : ut possint fieri quæ Jeguntur. Noli negligere gratiam, quæ est in te. Negligit gratiam, qui acceptum talentum non exercet. Quæ data est tibi per prophetiam, cum impositione manuum presbyterii. Prophetiæ gratiam habebat, cum ordinatione episcopatus. Hæc meditare. Omnis enim profectus ex meditatione descendit. In his esto. Non enim omnis, qui in his est, meditatur. Ut profectus tuus manifestus sit omnibus. Tunc ma

D nifestus erit, si in meditatione sis semper : et cum

manifestus fueris, poterunt exemplo tuo ad meliora proficere. Attende enim tibi, et doctrinæ insta in illis. Hoc enim faciens, et teipsum salvum facies, et eos qui te audiunt. Primo tibi, deinde doctrinæ : ut ubique et actu salves illos; et doctrina pariter et exemplo. CAPUT V. Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem. Ne indigne ferens se a juniore correptum, exasperetur, et non proficiat; sed obsecra, ut suo quasi pater exemplo instituat juniores. Juvenes ut fratres. Quia hac via liberius commonentur, similiter et sorores. ! *.

« PoprzedniaDalej »