Obrazy na stronie
PDF

profectum vestrum etiam ab illicitis abstinentes, ut A Sed sicut probati sumus a Deo, ut crederetur a no

inferius continetur. Et vos imitatores nostri facti estis et Domini. In passionibus verbum suscipientes : sicut et nos docuimus, et Dominus prædicavit. Excipientes verbum in tribulalione multa, cum gaudio Spiritus sancti. Hoc est, vere in Spiritu sancto gaudete : sicut et 9postolos fecisse legimus. Ita ut facti sitis forma omnibus credentibus in Macedonia et in Achaia. Perfectorum exempla , forma omnibus credentibus exhibetur. Westro ergo exemplo etiam provinciæ profecerunt. A vobis enim diffamatus est sermo Domini, non s0lum in Macedonia et in Achaia, sed in omni loco. Natura famæ hæc est, ut sive bonum, sive malum nuntias, ubique omni celeritate discurrat. Fides vestra quæ est ad Deum, profecta est. A vobis ad Deum conversa. Ita ut non sit nobis necesse quidquam loqui. Id ut nobis incipientibus, aliquid de vestro exemplo, ipsi optime scire se dicant. Ipsi enim de nobis annuntiant , qualem introitum habuerimus ad vos: et quomodo conversi estis ad Deum. Et nostræ constantiæ , et vestræ conversationis omnibus nota est qualitas. A simulacris, servire Deo vivo et vero. Simulacrum a simulando dicitur. Pulchre ad Deum verum et vivum, a- falsis dominis conversi esse dicuntur. Et exspectare Filium ejus de cælis, quem suscitavit eae mortuis, Jesum. Talis est, ut fiducialiter et cum gaudio adventum Domini exspectetis. Qui eripuit nos ab ira ventura. Dimittendo peccata: et doctrina sua, et exemplo ab ira nos liberavit. Jam ergo in spe libertatem habemus.

CAPUT II.

Nam et ipsi scitis, fratres, introitum nostrum ad vos. Commemorat illos, ut agnoscant verum quod dicunt; ' et eorum magis proficiant exemplo. Quia non inanis fuit : sed ante passi multa, et contumeliis affecti. Non est inanis sermo, qui completur constantia passionis. Sicut scitis in Philippis. Quia aliquantis vestrum videtur nos Philippis passos, nec expavisse persecutiones, nec prædicare, cessasse. Fiduciam habuimus in Deo nostro. Qui mos liberare in præsenti, vel in futuro potest', et laboris nostri mercedem omnibus recompensare. Loqui ad vos Evangelium Dei in multa sollicitudine. Non negligenter, nec transitorie, sed in sollicitudine non parva, sed multa. Exhortatio enim nostra non de errore. Ideo non erramus : errat enim quicumque putat, vel docet multos posse regnare cum Christo, sicut alibi dicit : Nolite errare : quia Deus non irridetur. Neque de immunditia. Sicut Joviniani doctrina fuit. Neque in dclo. Non contra constantiam nostram docentes, atquc suadentes.

bis Evangelium , ita loquimur : non quasi hominibus placentes. Qui falli possunt. Sed Deo, qui probat corda nostra. Integri quasi a Deo probati, et ab ipso in hoc officium destinati : qui cordis occulta rimatur. Neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis, sicut scitis. Sicut qui hominibus placent, tamquam ægris desiderata omnia concedentes, ct mortem eorum negligentes. Neque in occasione avaritiæ, Deus testis est: neque quærentes ab hominibus gloriam: neque a vobis, neque ab aliis. Omnis qui adulatur, aut propter avaritiam, aut propter vanam gloriam adulatur : ille vero propter Deum docere probatur, qui ista non quærit.

B Cum possemus vobis oneri esse, ut Christi apostoli.

Vel in hoc, quod Deus ordinavit : id est, ut de Evangelio viveremus. Sed facti sumus parvuli in medio vestrum. Humiliantes nos, et nec honorem debitum requirentes. Tamquam si nutrir foveat filios suos. Ilumilians se in omnibus, parvulo se coæquans : ut illos ad majora sua imitatione perducat. Nam et balbutit interdum lingua, et manducare fingit, et cum eis lente ambulare consuescit. Ita desiderantes vos cupide, volebamus tradere vobis, non solum Evangelium Dei, sed etiam animas nostras. Sicut nutrix non solum verbum, sed etiam omnem sensum perfectionis suæ in parvulum transfundere cupit, ut ei cito possit æquari : ita nos omnia feci

C mus per quæ proficere poteratis.

Quoniam charissimi nobis facti estis. Propter fidem et conversationem vestram, quam superius memoravimus. Memores enim facti estis, fratres, laboris nostri, et fatigationis, nocte et die operantes. Laborem manuum nocte, et fatigationem verbi die : cæterum semper operabatur, quando docebat. Ne quemquam vestrum gravaremus. Apud istos et Corinlhios, et Ephesios laboravit, quibus occasionem auferre cupiebat, vel docendi, vel de se aliquid suspicandi. Prædicavimus in vobis Evangelium Dei. Vos testes estis et Deus. Sicut Samuel populum contestatur. Quam sancte et juste, et sine querela vobis, qui cre

D didistis, affuimus. Ne vobis ullam offensionem dare

videremur. Sicut scilis qualiter unumquemque vestrum, tamquam pater filios suos, deprecantes vos. Parvulos nutrix fovel : proficientes vero jam pater instituit. Et consolantes testificati sumus. In lribulationibus, promissiónibus Cliristi vos sumus consolati. Ut ambularetis digne Deo. Digne Deo ambulat, qui nihil Deo agit indignum. Qui vocavit vos in suum regnum et gloriam. Quod non nisi ejus similes possidebunt, justitiæ scilicet et sanctitatis exemplo. Ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione : quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei. Deum. Accepistis illud non ut verbum hominum, sed sicut est vere verbum Dei. Ut verbum hominum accipit, qui contemnit : vos autem ita credidistis, ut ab ipso Deo audire putaretis. Qui operatur in vobis, qui credidistis. Verbo, vel signis : sive virtutes exercet. Credentes enim, ait Marcus, hæc signa sequentur. Vos enim imitatores [acti estis, fratres, Ecclesiarum Dei, quæ sunt in Judæa in Christo Jesu. Quibus dicitur: Nam et vinctis compassi estis, et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis. Quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris, sicut et ipsi a Judæis. De vobis plus miror, qui nec Legis, nec Prophetarum habuistis exempla. Qui et Dominum occiderunt Jesum, et prophetas : et nos persecuti sunt, et Deo non placent : Quid mirum si nos mali persequuntur, qui nec ipsi Domino pepercerunt. Et omnibus hominibus adversantur : prohibentes nos gentibus loqui, ut salvi fiant : ut impleant peccata sua semper. Non solum Judæos impediunt, sed etiam gentibus invident, ad suorum cumulum peccatorum. Pervenit enim ira Dei super illos usque in finem. Sive quia prædico qua f oena captivi sunt : sive quia ablatus est non credentibus intellectus. Nos autem, fratres, desolati a vobis ad tempus h0ræ, aspectu, non corde. Sicut alibi ait : Et corpus absens, sed spiritu præsens. Abundantius festinavimus faciem vestram videre cum multo desiderio. Quoniam voluimus venire ad vos : ego quidem Paulus et semel et iterum, sed impedivit nos Satanas. Tribulationibus persequentium. Quæ est enim nostra spes, aut gaudium, aut corona gloriæ ? Nonne vos, ante Dominum nostrum Jesum Christum in adventu ejus ? Non immerito vos desideramus, per quos lætitiæ gaudium speramus, et glor1ae COrOnam. Vos enim estis gloria nostra et gaudium. Boni magistri, omnem spem, et gaudium, et gloriam solent collocare in profectu discipulorum, CAPUT III. Propter quod non sustinentes amplius. Ad vos neminem nostrum venire.

Quod primum de Deo audistis, sive quasi audieritis A in medio luporum. Et iterum : Ecce dixi vobis ut in

me pacem habeatis: in hoc autem sæculo pressuram. Nam et cum apud vos essemus, prædicebamus vobis passuros nos tribulationes : sicut et factum est, et scitis. Ne vos ipsa novitas deterreret, sed magis prophetia nostra confirmaret : sicut et Dominus passurum se ante prædixit. Propterea et ego amplius non sustinens, misi ad cognoscendum fidem vestram, ne forte tentarerit vos. Dicens : Ecce in quibus putatis Deum esse, qualia patiantur, et fidem vestram forsitan commoveret. Is qui tentat. Sicut Job a Domino probatur. Nunc autem veniente Timotheo ad nos a vobis, ct annuntiante nobis fidem et charitatem vestram : et quia memoriam nostri habetis bonam, semper desiderantes

B nos videre, sicut et nos quoque et vos. Quia firmiter

Christo credentes, tenetis fidem : el nos solita dilectione diligitis. Ideo consolati sumus, fratres, in vobis in omni necessitate et tribulatione nostra per fidem vestram. Omnem necessitatem et tribulationem non sentimus, præ magnitudine gaudii status vestri. Quoniam nunc vivimus, si vos statis in Domino. Etiam si occidamur, vivimus : quia vita nostra in vestra firmitate consistit. Quam enim gratiarum actionem possumus Deo retribuere pro vobis, in omni gaudio, quo gaudemus propter vos ante Dominum Deum nostrum. Triplicem lætitiæ causam nobis vestra conversatio praestat : quia et vos proficitis, et Dominus per vos benedi

C citur, et aliis praebetis exemplum.

Nocte ac die abundantius orantes, ut videamus faciem restram. Ostendit quantum aliis desiderandi sint fratribus, quos tantum ipse desiderat. Quis enim cum famam peperit, videre non cupiat? Et compleamus ea quæ desunt fidei vestræ. Si quid fides vestra minus habet doctrinæ. Ipse autem Deus et Pater noster, et Dominus Jesus Christus dirigat viam nostram ad vos. Remotis diaboli scandalis, quibus noster impeditur ad vos adventus. Vos autem Dominus multiplicet, et abundare faciat charitatem vestram. Quia jam plena et opere comprobata est. In invicem et in omnes. Ut non solum Christianos, sed etiam omnis sectæ homines, non erroris,

Placuit nobis remanere Athenis soli. Maluimus soli D sed naturæ gratia diligatis : et eis in quo indiguerint, Rogamus vos, et obsecramus in Domino Jesu : ut A aliqua etiam ad religionis opprobrium postulanles

remanere, quam nescire quid ageretis. Et misimus Timotheum fratrem nostrum. Quæritur quomodo Timotheus missus est : sed prius id diClum eSt. Et ministrum Dei in Evangelio Christi. Adjutores pro discipulis etiam vulgo dicuntur. Ad comfirmandos vos et exhortandos pro fide vestra. Pro hac causa dumtaxat : quia perfecte credidistis. Ut nemo moveatur in tribulationibus istis. Non dico, ne omnes, sed ne vel aliquis moveatur. Ipsi enim scitis, quod in hoc positi sumus. Non ergo mirari debetis, scientes nos aliter transire non posse, dicente Domino : Ecce ego mitto vos sicut oves

misericordiam quam illis in præsenti Deus exhibet, non negetis.

Quemadmodum et mos in vobis ad confirmanda corda vestra. Fecit abundare, ut et vos aliorum corda firmetis.

Sine querela in sanctitate ante Deum et Patrem nostrum in adventu Domini nostri Jesu Christi cum omnibus sanctis ejus. Amen. Non ante homines, sicut de Zacharia, et Elizabeth. Et per Isaiam : Et vos eritis mihi justi, dicit Dominus.

CAPUT IV.

De cætero ergo, fratres. Post laudem et consolationem, incipit exhortatio.

quemadmodum accepistis a nobis, quomodo oporteat vos ambulare et placere Deo : sic et ambuletis, ut abundetis magis. Quibus via Christus est, dignis eo gressibus ambulate : quia cum aetate fides augeri del)ei et mores : sicut cuin aetate caruis, et cibus crescit et studium. Scitis enim quæ præcepta dederim vobis per Domimum Jesum. Hæc est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra, ut abstineatis vos a fornicatione. Sanctificatio ab omni incontinentia revocat Christianum , cui incontinenti non expedit sanctum Christi corpus attingere : maxime cum Moyses Judaeos sanctificare volens, populum totum ab femina se continere præcepit, ul Dei potiri praesentia mererentur. Ut sciat unusquisque r, strum vas suum possidere in sanctificatione et honore. Suum corpus unusquisque castum servando sanctificet et honoret. Simul considerandum, quia eis tamquam perfectis, non sicut Corinthiis scribit infirmis. Non in passione desiderii, sicut et gentes, quæ ignorant Deum. Ne nimi;e et imimoderatæ libidini servientes, similes gentibus fiatis : quæ Deum amatorem castitatis ignorant. Et ne quis supergrediatur, neque circumveniat in negotio fratrem suum. Ne quis post devolam continentiam et consensum, fratri suo aliquam circumventionem vi circumferre nitatur : sive in quolibet negotio, ne quis alterum fraudet. Quoniam vindex est Dominus de his omnibus : sicut praediximus vobis, et testificati sumus. Non solum de fornicatione et publica turpitudine, sed etiam de transgressione propositi. Quisquis enim continentiain Deo voverit, fecit sibi illicitum, quod licebat. Non enim vocavit mos Deus in immunditia. Quæ corpus Christi audenter non permittit accipi. Sed in sanctificationem. Ut exemplo Christi vivatis. Qui enim habet spem hanc in eum, sanctificat se, sicut ille safnctus est. Itaque qui hæc spernit, non hominem spernit, sed Deum : qui etiam dedit Spiritum suum sanctum in nobis. Non me, sed eum qui in me loquitur Christus: cujus spiritui injuriam facit omnis qui non sancte Versatur. De charitate autem fraternitatis non necesse habuimus scribere vobis. Videte quam perfecti erant, de tanto et tam necessario præceplo non indigebant admoneri. Ipsi enim vos, a Deo didicistis, ut diligatis invicem. Etenim illud facilis in omnes fralres in universa Macedonia. A Christo, qui dixit : Mandatum novum do vobis. Hoc novum est, ul pro alterutro moriamur : quia hoc vetus, non suum erat Testamentum. Rogamus autem vos, fratres, ut abundelis magis et operam delis. lloc est, ut jam ignotos quosque diligalis. Ut quieti sitis, et ut vestrum negotium agatis, et operemini manibus vestris : sicut præcepimus vobis. Quidaim inquiete per diversoruim discurrebaut domus :

[ocr errors][merged small][merged small]

ab infidelibus: quamquam ad eos in secunda plenius exsequitur. Unde magis vult eos, vel proprii negotii cura, vel labore manuum occupari, quam otiositatis detrimentum, et inquietudinis habere peccatum. Ut et honeste ambuletis ad eos, qui foris sunt, et nullius aliquid desideretis. Ne vos ipsi denotenl, qui præstare videntur. Nolumus autem vos iguorare, fratres , de dormientibus. Dormit enim, quern certum est surrecturum, sicut dictum est in Evangelio de Lazaro. Ut non contristemini, sicut et cæteri, qui spem non habent. Aliter debet fieri qui peregre pergit, aliter ille qui moritur. Si enim credimus, quod Jesus mortuus est, et resurre.rit. Si ea credimus, quæ non videmus : et per ejus resurrectionem certi sumus non veniam consecufos : cur illud similiter non credamus, quod gentes qui videnti Deo non credunl ? Ita et Deus eos qui dormierunt, per Jesum adducet cum eo. Qui caput suscitavit, euiain cætera meinbra suscitaturum se promi.tit. Iloc enim vobis dicimus in verbo Domini. Ex Evange!ii sententia. Quia nos, qui vivimus, qui residui sumus in adventu Domini. Semper Apostolus diem Domiui fecii habere suspectum, quasi eos in corpore invenirel. Non præveniemus eos, qui dormierunt. Tam velox erit eorum resurrectio, quam nostra assumptio. Quoniam ipse Dominus in jussu, et in voce archangeli. Terrorem illius diei monstrat, quo omnis p0testas coeli, et elemenla movenda sunt : ut nos sciamus, quali conscientia diem Domini exspeciemus. Et in tuba Dei descendet de cælo. Si ad hominis tubam terra videtur permoveri, quanto imagis ad Dei! sicut Elias quoque terribilem in monte D0mini vidit adventum. Et mortui qui in Christo sunt, resurgent primi. Deinde nos qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aera. Qui in Christo mortui fuerinl, resurgent primo : et qui vivi inventi fuerint sancti, cum ipsis pariter rapientur : qui non judicabuntur, sed potius judicabunt. Et sic semper cum Domino erimus. In eadem gloria æternitatis. Itaque consolamini invicem in verbis istis. Notandum quod lætis hoc præcipit, ut alterutrum se doclrinis instruant.

CAPUT V.

De temporibus autem et momentis, fratres, non indigetis, ut scribamus vobis. Ipsi enim diligenter scitis. Evidentissima Evangelii lectione edocti.

Quia dies Domini sicut fur in nocte, ita veniet. Quando omnes sciet dormire securos.

Cum enim dixerint, pax et securitas : tunc repentinus eis superveniet interitus. Tunc maxime timenda est poena, quam nunc non exspectant.

Sicut dolor in utero habentis, et non effugient. Sic- A diligentia cave, ne cui infirmiori (ut ignarus) vel vi

ut mulier, veniente partu, dolores non effugit. Vos autem, fratres, non estis in tenebris : ut vos dies ille tamquam fur comprehendat. Non estis adeo ignorantes, ut nesciatis vos semper paratos esse debere. Omnes enim vos filii lucis estis, et filii diei. Scientiæ veritatis. Non sumus noctis, neque tenebrarum. Quia sicut tenebræ, ita et ignorantia dat fiduciam delinquendi. Igitur non dormiamus, sicut et cæteri. Qui sic dormierunt, etiam obliti sunt sui. Sed vigilemus, et sobrii simus. Attendite vobis nc graventur corda vestra in crapula, et in ebrietate, et curis hujus vitæ : ergo et curæ inebriant mentem. Qui enim dormiunt, nocte dormiunt: et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt. Ideo otiosi et ebrii sunt, quia in tenebris sunt. Nos autem qui diei sumus, sobrii simus. Nos qui diem Claristum habemus, nec otiosi, nec ebrii esse debeinus. Induli loricam fidei, et charitatis, et galeam spem salutis. Fide et charitate, et justitia omnia const:ut, quas et loricae alibi comparavit. Quoniam non posuit nos Deus in iram, sed in acquisitionem salulis, per Dominum nostrum Jesum Christum. In ira sunt positi; quia jam judicati sunt. Qui mortuus est pro nobis. Ut nos non morerctimur. Ut sive vigilemus, sive dormiamus, simul cum illo vivamus. Ut sive in corpore, sive extra corpus in- C veniamur, semper cum ipso vivamus. Propter quod consolamini invicem, et ædificate alterutrum, sicut et facitis. Notandum, quia hoc laicis præcipit : quos etiam monet, ul studeant exhibere officia charitatis. Rogamus autem vos, fratres, ut noveritis eos, qui laborant inter vos. Ut intelligatis laborem eorum. Et præsunt vobis in Domino, et monent vos. Exemplo justitiæ, non potestate terrena, sicut ait Petrus. Ut habeatis illos abundantius in charitate, propter opus illorum, et pacem habete cum eis. Presbyteri qui laborant in verbo, dupliciter honorandi sunt, id e- t, charitatis obsequio et ordinis dignitate. Hogamus autem vos, fratres, corripite inquietos, consolamini pusillanimnes. Pro diversitate morborum, diversilas adhibenda est medicinae. Illi corripiendi, ne pereant : isti consolandi sunt, ue deficiant. Suscipite infirmos. Sustinete nuper credentes, qui nondum sunt eonfirmati. Patientes estote ad omnes. Etiam ad correptos, quia impatiens non corrigitur, sed irritatur. Videte ne quis malu.m pro malo alicui reddat. 0mni .

cem mali reddas : quia ultro aliquem id facere, non credo. Omnis enim qui injuriam facit, male facit : et qui vicem injuriæ reddit, injuriam facit, et male facit : quia, ut superius dictum est, omnis qui facit injuriain, male facit. Sed semper quod bonum est sectamini in invicem, et in omnes. Non solum in vos Christianos, sed etiam in homines. Semper gaudete. In conscientiæ puritate. Sine intermissione orate. Si jugiuer non potes lingua, saltem corde, sicut Moysi tacenti dicitur : Quid clamas ad me? Sive omnis actus vester talis sit, ut pro vobis semper Deum oret. In omnibus gratias agite. In omnibus, quæ acci

B derint, sicut Job : sive, in omni conversatione vestra

Domino gratiæ referantur. IIæc est enim voluntas Dei in Christo Jesu, in omnibus vobis. Sicut in Christo per oinnia impleta est, ita et in vobis omnibus impleatur. Spiritum nolite exstinguere. Spiritum exhortationis, quæstionibus nolite exstinguere. Sive spirituin pro gratia linguarum posuit, sicut ait : Si oravero lingua, spiritus meus orat. Quomodo etiam ad Corinthios dicit : Et loqui linguis nolite prohibere : ita et hic spiritum non exstinguendum esse testatur. Prophetias nolite spernere. 0mnia autem probate : quod bonum est, tenete : ab omni specie mala abstinele vos. Sive futura prædicantes, sive præterita disserentes : tantum, ut probetis, si legi non sunt contraria, quæ dicuntur : si quid tale fuerit, refutale. Ipse autem Deus pacis. Qui omnia sustinet, etiam blaspheimantes. Sanctificet vos per omnia. Sive gratia, sive doctrina. Ut integer spiritus vester, et anima, et corpus. Gratia spiritus quamvis in se semper integra sit, non tamen in nobis integra, nisi ab integris habeatur. Sine querela in adventu Domini nostri Jesu Christi servetur. Usque in diem judicii : quia non sunt tantum initia laudanda, sed finis. Fidelis est qui vocarit vos. Qui dixit : Wenile ad me, omnes qui laboratis, et onerali eslis, et ego vos requiescere faciam.

D Qui etiam faciet. Fratres, orate pro nobis. Sa

lutate fratres omnes in osculo sancto. Quod promisit. Adjuro per Dominum , ut legatur Epistola haec omnibus sanctis fratribus. Adjurare permiltitur, non jurare. Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum : Amen. Gratia cum omnibus perseveret.

IN SECUNDAM EPISTOLAM AD THESSALONICENSES.

CAPUT PRIMUM. Paulus, et Silvanus, et Timotheus, Ecclesiæ Thes

salouicensium in Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. Gratia vobis et par a Deo Patre el Domino vobis, fratres, ita ut dignum est. Qui sibi talem Ecclesiam conquisivit. Quoniam supercrescit fides vestra. Ideo laus augetur. Et abundat charitas uniuscujusque vestrum in invicem : ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in Ecclesiis Dei. Intantum proficitis, ut, non solum alii vos inferiores quique collaudent, sed etiam nos ipsi v0s præferamus omnibus imitandos. Pro patientia vestra et fide, et in omnibus persecutionibus vestris, et tribulationibus. Nisi futura crederetis, ista minime sufferre velletis. Quas sustinetis in exemplum justi judicii Dei. Ut exemplum detis, justum Dei judicium exspectandi : quem ita creditis esse venturum. Ut digni habeamini in regno Dei, pro quo et patimini. Ili digni sunt regno Dei, qui gloriam ei tribuerunt : scientes nullam passionem esse condignam. Si tamen justum est apud Deum retribuere tribulationem his qui vos lribulant. Hic, si tamen, confirmantis sermo est, non dubitantis : quasi dicat : si tamen foris potest judicare justitia, quod justum est. Nam sicut indubitanter pro nomine Domini patientibus requiem : ita incunctanter tribulationem his qui eos tribulant, repromisit. Et vobis qui tribulamini, requiem nobiscum. Quia nobis compatimini. In revelationem Domini Jesu de cælo cum angelis virtutis ejus. In flamma ignis, dantis vindictam. Si potuit flamma, Dei imperio tres pueros omnino non tangere : quare non eadem potentia aliis sævior, aliis mitior esse credatur? Hoc contra eos propterea, quod pœnam conscientiæ somniarunt; quia hoc illis impossibile videbatur. His qui non noverunt Deum : et qui non obediunt Evangelio Domini nostri Jesu Christi. Non solum qui non noverunt, sed etiam qui non obaudiunt Evangelii disciplinis. Qui paenas dabunt in interitu æternas. Poenas in eo qui patitur, non potest dici. A facie Domini, et a gloria virtutis ejus. A justi conspectu, sententiam damnationis accipiant.

Jesu Christo. Gratias agere debemus semper Deo pro A fidei in virtute. Adjutorio gratiæ, et consolatioiie

scientiæ virtutum, quæ opus sunt fidei. Ut clarificetur nomen Domini nostri Jesu Christi in vobis, et vos in illo. Et ut Christi nomen in vestris actibus clarum sit, et vos in ejus signis, et virtutibus gloriosi. Secundum gratiam Dei nostri , et Domini Jesu Christi. Expetit a nobis, quod possumus : ut quod non possumus, largiatur. ,

CAPUT II.

Rogamus autem vos, fratres, per adventum Domini nostri Jesu Christi. Quo vobis clarius nihil esse, sum certius.

Et nostræ congregationis in ipsum. Quando a qua

B tuor ventis coeli congregabuntur electi : ut ubi fue

rit corpus, illic concurrant et aquilæ. Ut non cito moveamini a vestro sensu, neque terreamini. Perfacilis est, qui de Domini adventu contra evangelicam sententiam commovetur. Neque per spiritum, neque per sermonem. Ne signa vos terreant, quasi per spiritum facta ; quia et hoc Salvator ante præmonuit : neque sermo dialecticæ vos seducat. Neque per epistolam tamquam per nos missam. Poterant et hoc diabolica excogitare versutia, sicut in multis apocryphis apparet, quæ ad fidein perfidiae faciendam, apostolorum nomine intitulautur. Quasi instet dies Domini. Ne quis vos seducat ullo modo. Dicentes : hic Christus, ecce illic. Quoniam nisi venerit discessio primum. Nisi Antichristus venerit, non veniet Christus. Quod aulem discessionem hic dicit, alibi refugium appellavit. ln Latinis exemplaribus utrumque ita intelligendum est, quod nisi venerit refuga veritatis, sive sui principatus desertor, sive disccssio gentilium a Regno Romano, sicut in Daniele per bestiæ imaginem dicit. Et revelatus fuerit homo peccati. Diabolus scilicet. Filius perditionis. Qui eum quasi sibi natum, servitio possidebit : qui secundum lsaiam conturbare dicitur gentes. Qui adversatur et extollitur supra omne, quod dicitur Deus, aut quod colitur : ita in templo Dei sedent, ostendens se tamquam sit Deus. Supra omnem potentiam, et æternitatem se jactabit : ut sacramenta cul

Cum venerit glorificari in sanctis suis. Ipse in filiis D turæ corrigere, vel augere se dicat, et tcmplum Je

glorificaudus est membris, quæ solis splendore fulgebunt. Et admirabilis fieri in omnibus qui crediderunt. Mirabuntur impii, et irrisores humilitatis, in jubilatione salutis insperatæ justorum. Quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo. Quia multi in die illo, nostro testimonio credidistis. In quo etiam oramus semper pro vobis, ut dignetur vos sua vocatione Deus noster. Ut digui inveniamini ad id quod vocasti estis : quia priores invitati, non erant digni. Et impleat omnem voluntatem bonitatis suæ, et opus

rusalem reficere tentabit, omnesque Legis cæremonias restaurare : tantum ut veritatis Christi Evangelium solvat : quæ res Judæis eum pro Christo suscipere suadebit, in suo,'non Dei nomine venientem. Non retinetis, quod cum adhuc essem apud tos, hæc dicebam vobis. Et nunc quid detineat, scitis. Hoc est, quæ mora est, ut non veniat. Ut reveletur in suo tempore. Quod tempus nondum advenit. Nam mysterium jam operatur iniquitatis. In his qui falsis doctrinis ejus pro.vium faciunl iter : quos beatus Joannes in mundum dicit exisse. Tantum ut qui tenet nunc, teneat : donec de medio

« PoprzedniaDalej »