Obrazy na stronie
PDF
ePub

IN EPISTOLAM AD COLOSSENSES.

CAPUT PRIMUM.

Paulus apostolus Jesu Christi, per voluntatem Dei, et Timotheus frater, his qui sunt Colossis sanctis et fidelibus fratribus in Christo Jesu: Gratia vobis, pax a Deo Patre nostro. Et Christo Jesu Domino nostro. Gratias agimus Deo, et Patri Domini nostri Jesu Christi semper pro vobis orantes, audientes fidem vestram in Christo Jesu, et dilectionem quam habetis in sanctos omnes. Sine exceptione personarum, vel notitiæ, solam diligitis in omnibus sanctitatem.

Propter spem, quæ reposita est nobis in cœlis: quam audistis in verbo veritatis Evangelii, quod pervenit ad vos. Non propter hominum laudem, sed propter vilam æternam, quæ in Christo est.

A in partem sortis sunctorum in lumine. Plus vocatio lætificet, quam affligat tristitia passionum. Cognominat sortem sanctorum, sortem hæreditatis, sicut etiam Scriptura commemorat: quia Jesus terram divisit in sorte.

Sicut et in universo mundo est, et fructificat. Aliud tricesimum, aliud sexagesimum, aliud centesimum, B secundum parabolam seminantis.

Et crescit. In numero, vel virtute.

Sicut in vobis ex ea die qua audistis et cognovistis gratiam Dei in veritate. Qui ejus beneficia malis actibus non evacuant.

Sicut didicistis ab Epaphra charissimo conservo nostro, qui est fidelis pro vobis minister Christi Jesu. Fideliter pro vobis in oratione incumbens, ministerium Christi exhibet voluntate.

Qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in spiritu. Quam habetis in spiritualibus charitatem.

Ideo et nos ex qua die audivimus, non cessamus pro vobis orantes et postulantes, ut implea nini agnitione voluntatis ejus in omni ɛapientia et intellectu spirituali. Quia eam aliter facere non potestis: quod Pro- C pheta intelligens dicebat ad Deum : Doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu.

It ambuletis digne Deo per omnia placentes, in omni opere bono fructificantes: et crescentes in scientia Dei. Bene ille Deo ambulat, qui ei per omnia placet: hoc est, ut in opere bono cum scientia Dei. fructificet. Simul exposuit quod frequenter obscure dicebat: hoc est, quomodo Deus det velle, vel adjuyet, et confirmet: docendo scilicet sapientiam, et intellectum gratiarum tribuendo, non libertatem arbitrii auferendo, sicut etiam in præsenti oral, ut - impleantur agnitione voluntatis ejus, in omni sapientia et intellectu spirituali: quo possint digne Deo per omnia ambulare.

Qui eripuit nos de potestate tenebrarum. Ab ignorantia, vel errore.

Et transtulit in regnum filii dilectionis suæ. De regno erroris et mortis, quo et dilecti et filii fieremus.

In quo habemus redemptionem et remissionem peccatorum. Redemptis fide, per baptismum peccata dimisit.

Qui est imago Dei invisibilis. Secundum Epistolam ad Hebræos.

Primogenitus omnis creaturæ. Primogenitus secundum assumpti hominis formam, non tempore, sed honore, juxta illud: Filius meus primogenitus Israel.

Quoniam in ipso condita sunt universa in cœlis et in terra, visibilia et invisibilia: sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates. Id contra Manichæos facit.

Omnia per ipsum et in ipso creata sunt. In ipsius creata sunt potestate.

Et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant. Dum per ipsum subsistunt.

Et ipse est caput corporis Ecclesiæ. Quia omnes credentes ejus membra sunt.

Qui est principium primogenitus ex mortuis. Incorruptibilis gloria.

Ut sit in omnibus ipse primatum tenens. Tam in visibilibus, quam in invisibilibus creaturis.

Quia in ipso complacuit omnem plenitudinem divinitatis inhabitare. In aliis, hoc est, in apostolis, patriarchis, vel prophetis, gratia fuit ex parte. In Christo autem tota divinitas habitavit corporaliter, quasi si dicas summaliter.

Et per eum reconciliari omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis ejus. Per quem sunt homines emundati.

Sive quæ in cœlis, sive quæ in terris sunt. Terrena cœlestibus, quæ ab eis per contrarietatem vitæ fuerant separata. Unde orare docemur, ut voluntas Dei quemadmodum celebratur in cœlis, ita fiat et in terris.

Et vos cum essetis aliquando alienati, et inimici In omni virtute confortati. Virtus magna est inve- D sensu operibus malis: nunc autem reconciliavit in cor

teratum vincere vitiorum: vel in passionibus carnis

infirmitatem superare.

Secundum potentiam claritatisļejus. Ut et vos sic

ut et ille patienter omnia sufferatis.

In omni patientia et longanimitate cum gaudio. Ibi est vera longanimitas et patientia, ubi aliquis gaudet etiam sustinere quod patitur.

Gratias agentes Deo, et patri, qui dignos nos fecit

pore carnis ejus per mortem. Quæ fuerint inimicitiæ, evidentissime declaravit.

Exhibere vos sanctos. Ne ejus beneficium irritum facientes, sitis iterum inimici.

Et immaculatos, et irreprehensibiles coram ipso. Vide si sciebat se impossibilia præcepisse.

Si tamen permanetis in fide fundati, et stabiles, et immobiles. Tunc poteritis immaculati esse, si homi

t

num vos exempla minime decipiant, sed firmiter fu- A philosophiæ, quæ contra illum est, non solum non tura credatis. timeatis, sed etiam stultitia deputetis.

A spe Evangelii quod audistis. Spem Evangelii contra Evangelium viventes sperare non possunt.

Quod prædicatum est in universa creatura, quæ sub cœlo est. Rationabili scilicet. Notandum sane quomodo omnem creaturam, homines solos nominavit.

Cujus factus sum ego Paulus minister, qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis. Pro aliis patitur : quia pro ipso ante passus est Christus.

Et adimpleo ea quæ desunt passionum Christi in carne mea pro corpore ejus, quod est Ecclesia. Cujus factus sum ego minister. Usque adeo præsentibus non terreor persecutionibus, ut mihi parvum esse videatur quod patior, quoadusque in me passio impleatur, sicut ad Hebræos dicit: Ut non fatigemini B animis vestris deficientes: nondum enim usque ad sanguinem restitistis.

Secundum dispensationem Dei, quæ data est mihi in vobis: ut impleam verbum Dei, mysterium quod absconditum fuit a sæculis et generationibus. Doctrinæ Evangelicæ, quam vobis gentibus jussus sum erogare.

Nunc autem manifestatum est sanctis ejus, quibus voluit Deus. Tempore quo voluit gentes vocare, quibus voluit sanctis aperuit sacramentum.

Notas facere divitias gloriæ sacramenti hujus in gentibus. Quia idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum.

Quod est Christus in vobis spes gloriæ, quem nos annuntiamus, corripientes omnem hominem, et docen- C tes in omni sapientia. Judæum et Græcum, servum et liberum. Simul attende, quod omnes sapientiam doceat.

[ocr errors][merged small][merged small]

Volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis, et pro his qui sunt Laodiceæ: et quicumque non viderunt faciem meam in carne: ut consolentur corda ipsorum, instructi in charitate, el in omnes divitias plenitudinis intellectus in agnitione mysterii Dei Patris et Christi Jesu. Qui si me vidissent, et cha- D ritatem meam erga se, et divitias mysterii plenius cognovissent, majorem præstitissen! affectum, et abundantiam rationis a me, quam ab ipso Christo didici, docerentur et per hæc consolationem fuissent consecuti.

In quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ. Qui latebant in litteris Legis, sicut Isaias ait: In thesauris salus nostra venit.

Absconditi. Qui Moysi erant velamine contecti. ·Hoc autem dico, ut nemo vos decipiat in sublimitate sermonum. Idcirco melius fuisset, ut ego præsens instruerem sed tamen breviter omnem sapientiam in ipso esse complexam, ut sensum vel sermonem

Nam et si corpore absens sum, sed spiritu vobiscumR sum gaudens et videns ordinem vestrum, et firmamentum ejus, quæ in Christo est, fidei vestræ. Habebant hanc gratiam apostoli, ut alibi positi, quid alibi ageretur, agnoscerent: sicut Elisæi spiritus cum Giezi fuit in via. Supplens id quod est de utilitate vestræ fidei vel impleo, quod præsentia implere non possum.

Sicut ergo accepistis Jesum Christum Dominum nostrum, in ipso ambulate. Exemplum Christi in vobis sufficit ad vitam, etiamsi aliquid interim minus scientiæ habetis.

Radicati et superædificati in ipso. Secundum robur fundamenti, validum supercrescit ædificium.

Et confirmati in fide: sicut et didicistis, abundantes in illo in gratiarum actione. Semper crescentes in illo et pro omnibus beneficiis ejus gratias referentes. Videte ne quis vos decipiat per philosophiam, et inanem fallaciam secundum traditionem hominum : secundum elementa mundi, et non secundum Christum. Contra philosophos ait, quorum omnis pene disputatio de elementis est, et de visibilibus creaturis, et ex rebus naturalibus virtutem existimant Dei dicentes, ex nihilo fieri nihil posse : et animam, aut initium non habere, aut esse mortalem; et virginem parere omnino non posse, sed et Deum ex homine nasci, mori, atque resurgere, stultum esse. Quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter. Omnis plenitudo divine naturæ in corpore ejus inhabitat.

Et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis. Si illius scientia docemini, qui prodidit initium invisibili creaturæ: quid vobis conferent, qui nihil plus intelligunt, quam quod vident?

In quo et circumcisi estis circumcisione non manufacta in exspoliatione corporis carnis. Hic jam pseudoapostolos taxat, ne ab ipsis quidam seducantur.

Sed in circumcisione Jesu Christi, consepulti ei in baptismo. Per quam totum hominem exspoliastis. In quo et resurrexistis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis. Surrexistis in novam vitam, credentes eum etiam propter hoc surrexisse.

Et vos cum mortui essetis in delictis, et præputio carnis vestræ. Quia non solum peccantes, sed etiam non circumcisi in Lege pariter damnabuntur. Cum ergo dupliciter indigni essetis, filiorum consortes effecti estis.

Convivificavit cum illo, donans vobis omnia delicta. Auferendo causas mortis, id est, peccata.

Delens quod adversus nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis. Et ipsum tulit de medio, affigens illud cruci. Chirographum, maledictum Legis est. Unde alibi ait: Christus nos redemit de maledicto Legis, quia in eo continetur: Maledictus omnis qui non permanserit in libro Legis, ut faciat ea. Quidam vero chirographum dicunt esse, quasi scriptam quamdam apud Deum memoriam

pecatorum. Unde ipse in canticis dicit: Nonne A quod mundus esset aliquando solvendus: et ideo hæc congregata sunt apud me, et signata in thesauris meis? Et Jeremias ait: Peccatum Judæ in ungue adamantino. Etiam hæc deleta est in cruce, dum dimissis peccatis, etiam memoria oblita est delictorum.

[blocks in formation]

Deum, quem solum æternum intellexerunt, licet superstitiose, tamen humiliter venerati sunt et non parcendum duxerunt corpori: nec carnem in saturitate honorandam, utpote morituram. Aliter: Non vos seducat philosophia ad humanam doctrinam, quæ sapientiæ et abstinentiæ specie subornatur. In qua tam vana est corporis afflictio, tam stulta meditationis intentio : cujus bonum ad capiendas et infirmandas mentes quasi quidam laqueus diabolo aucupante, prætenditur : quo facilius malum suum sequens inducat.

CAPUT III.

Igitur si consurrexistis cum Christo, quæ sursum

Nemo ergo vos judicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniæ, aut sabbatorum. Nu!- B sunt quærite: ubi Christus est in dextera Dei sedens.

lum ergo in hoc judicium est, quod est umbra, et cessavit, corpore veniente: quia imagine opus non cst, veritate præsente.

Quæ sunt umbra futurorum, corpus autem Christi. Tunc enim futura erant, quæ modo sunt.

Nemo vos seducat, volens, in humilitate et religione angelorum, quæ non vidit, ambulans frustra, inflatus sensu suæ carnis. Nemo ficta humilitate superbus, et angelos se videre mentiens, frustra se super homines jactet, qui visiones a suo corde loquitur: sive nemo tam humilis sibi et religiosus videatur, ut angelos, qui Deum vident, se videre mentiatur.

Et non tenens caput. Christo non credens, qui omnium sanctorum caput est.

Consequenter primo commortuos, deinde consurrexisse nos dicit: nec solum terræ mori, sed etiam cœlo nos vivere hortatur: nihil, inquit, terrenum ambiatis, nihil mortale quæratis.

Quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram. Mortui enim estis. Cœlestem sectamini sapientiam. Sed nos laboriosius humanæ sapientiæ studium impendimus, et artibus vilissimis ingenium occu

pamus.

Et vila vestra abscondita est cum Christo in Deo. Cum autem Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria. Quia filii Dei cum simus, nondum apparuit. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus. Non ergo debemus

Ex quo totum corpus per nexus et conjunctiones C hic nostram quærere gloriam, in præsenti ne de subministratum et constructum crescit. Quia membris per totum corpus membra junguntur. Quicumque igitur extra hoc corpus est, quantumlibet se jactet, ille caput non habet, quod est Christus qui est vita. In augmentum Dei. Augmentum illius corporis, quod unitum est Deo.

Si ergo mortui estis cum Christo ab elementis hujus mundi. Possunt intelligi etiam avaritia, luxuria, et cætera his similia.

Quid adhuc tamquam viventes mundo decernitis? Ne similitudinem quidem ullam viventium in mundo voluit nos habere: hoc est, illorum, qui futura non credunt.

Ne tetigeritis, neque gustaveritis, neque contrectaveritis. Illo tactu, et gustu, et contrectatione, quo D hi, qui concupiscentiis abutuntur, et terrena diligunt pro æternis.

Quæ sunt omnia in interitu ipso usu. Ex partibus mundi, conditionem ipsius advertimus: cui enim membra componuntur atque solvuntur, necesse est ut totus aliquando compositus fuerit, et quandoque solvatur non ergo mortalia pro immortalibus debent diligi et æternis.

Secundum præcepta et doctrinas hominum, quæ sunt rationem quidem habentia sapientiæ, in superstitione et humilitate : et non ad parcendum corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis. Secundum quod multi homines, natura docente, tradiderunt,

nobis quoque dicatur: Perceperunt mercedem suam. Mortificate ergo. Quod professi estis, implete. Membra vestra quæ sunt super terram. Membra vitiorum vestrorum sive malum membrorum, nominat vestra membra.

Fornicationem, immunditiam, libidinem. Omnem impudicitiam, et immunditiam, et libidinem nominavit.

Concupiscentiam malam. Est enim concupiscentia bona. Unde Daniel vir concupiscentiarum appellatur. Et David inquit: Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini.

Et avaritiam: quæ est simulacrorum servitus. Nihil prodest Deo nomine, et idolis operibus servire.

Propter quæ venit ira Dei super filios incredulitatis. Super Sodomam, et eos qui in diluvio perierunt. Ex præteritis ergo exemplis, futura timenda sunt.

In quibus et vos ambulastis aliquando, cum viveretis in illis. Nunc autem deponite et vos omnia. Nolite itaque nunc ambulare, ne frustra videamini credidisse.

Iram, indignationem, malitiam, blasphemiam. Ipsa est, que inebriat mentem, per maliti. m inferre alteri, quod pati nolis.

Turpem sermonem de ore vestro. Quia hic in disciplinis filiis hominum non convenit, educatis : quanto magis Dei, quibus non minus est turpis sermo, quam actus!

Nolite mentiri invicem. Non decet mentiri invicem

filios veritatis, cum de veritate non sit omne men- A gratia. Psalmis, ut David : hymnis, ut trium puerodacium. rum canticis, ut Moysi, et cæterorum, quæ sunt spiritualia: et non carnalibus, vel turpibus cantilenis.

Exspoliantes vos velerem hominem cum actibus suis. Cum actibus voluptatum.

Et induentes novum, eum qui renovatur in agnitione Dei. Cum cognoverit, cujus imago est : et inquantum debet et potest, nititur simulare.

Secundum imaginem ejus qui creavit eum. Exposuit imaginem in actu consistere.

Ubi non est masculus et femina, gentilis et Judæus, circumcisio et præputium, barbarus et Scytha, servus et liber. Apud Deum non præjudicat sexus, vel genus, vel conditio, sed conversatio sola.

Sed omnia et in omnibus Christus. Omnes quicumque baptizati sumus, Christum induimus.

Cantantes in cordibus vestris Domino. Nusquam legimus aliquem sine voce cantasse. Unde necesse est hic, in corde, ex corde intelligi, scilicet, non solum ore, sed etiam corde cantemus: Confitebor, inquit, tibi Domine, in toto corde meo.

Omne quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini nostri Jesu Christi : gratias agentes Deo et Patri per ipsum. Sive docetis, sive operamini, nihil ad vestram, sed omnia ad Domini gloriam faciatis : Deo gratias referentes, qui Filium suum ad hæc docenda destinare dignatus est; sive,

Induite vos ergo sicut electi Dei, sancti et dilecti. B per actus vestros Deo gratiæ referantur. Illa deponentes, induite: quia ad hoc facti estis.

Viscera misericordiæ, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam. Quia illa membra dixerat, hæc viscera nominavit.

Supportantes, invicem. Exemplo Christi, qui infirmitates nostras portavit.

Et donantes vobismetipsis. Indulgentes invicem, sicut Christus omnibus indulsit: etiam pro persecutoribus orans, ut et nobis a Patre cœlesti debita remittantur: ne impleatur in vobis illa sententia : Homo homini reservat iram, et a Domino quærit medelam, etc.

Si quis adversus aliquem habet querelam. Unusquisque malitiæ proximi sui non meminerit: ne forte exigentes a conservis, etiam propria indulta C reddere cogamur.

Sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos. Si ille indulsit qui potuit: vindicta, aut nulla, aut satis parva es!.

Super omnia autem hæc charitatem habete. Super hæc omnia est charitas qui omnem quem diligimus, sustinemus et non omnem quem sufferimus, diligimus.

Quod est vinculum perfectionis. Charitas enim multa membra in unum colligit corpus.

Et pax Christi. Non sæculi, quam nobis reliquit : qui pro omnibus mortuus est, et nos inimicos dilexit.

Exsultet in cordibus vestris, in qua et vocati estis in uno corpore. Non in facie fallaciter arridente, vel sermone doloso.

Et grati estote. Beneficiis scilicet Christi. In nonnullis exemplaribus habet, Gratia estote : hoc est, nolite Legi assimilari, quæ vicem reddit, sed Gratiæ: quæ ignoscit etiam inimicis, et pro eis Dominum deprecatur.

Verbum Christi habitet in vobis abundanter. Hic ostenditur verbum Christi non sufficienter, sed abundanter etiam laicos habere debere et docere se invicem, vel monere.

In omni sapientia docentes et commonentes vosmetipsos. Ut sapienter et rationabiliter proferatur. In psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus in

D

Mulieres, subdita estote viris vestris, sicut oportet, in Domino. Secundum legem, in his quæ conveniunt Domino.

Viri, diligite uxores vestras, et nolite amari esse ad illas. Filii, obedite parentibus per omnia: hoc enim placitum est in Domino. Numquam rem naluralem hortaretur, nisi continentes esse cœpissent, sicut ad Ephesios plenius notatum est.

Paires, nolite ad indignationem provocare filios vestros ; ut non pusillo animo fiant. Ne exasperati iracundi fiant, qui exemplo vestro, patientiam discere debuissent.

Servi, obedite per omnia dominis carnalibus. Qui carnis solam dominationem exercent.

Non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes. Non ad hoc tantum, ut hominibus videam pi carnalibus laborantes.

Sed in simplicitate cordis timentes Dominum. Qui ubique semper videt, et custodit omne quod factum

est.

Quodcumque facitis, ex animo operamini sicut Domino, et non hominibus. Non necessitate conditionis, sed religionis facite voluntate : ut per opera vestra Domino gratiæ referantur, cum ex tempore credulitatis talia viderint proficisci.

Scientes, quod a Domino accipietis retributionem hæreditatis. Nolite putare vestrum infructuosum esse servitium: quod propter Deum exhibitum, cœlesti remuneratione pensa bitur.

Domino Christo servite. Ipse enim servit Deo, qui propter ipsum homini servit.

Qui enim injuriam facit, recipiet id quod inique gessit. Et non est personarum acceptio apud Deum. Sive servus, qui dominum contempserit : sive donus, qui servum inique tractaverit. Ideo hoc dicit, ut consolationem habeant, scientes suam inultəm non esse injuriam apud Deum.

CAPUT IV.

Domini, quod justum est, et æquum, servis præstate. Patres magis vos sentire debent, quam dominos. Unde et patresfamilias appellantur.

Scientes quoniam et vos Dominum habetis in cœlo.

Qualem circa vos Dominum vultis esse, tales et vos A vobis. Securos illos vult esse de sua incolumitate, estote cum servis. ne hac essent tristitia occupati.

Orationi instate, vigilantes in ea. Negligentis enim et dormientis oratio, nec ab homine prævalet impetrare.

In gratiarum actione. Pro omnibus, quæ concessa sunt vobis.

Orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi : propter quod etiam vinctus sum. Vobis enim orantibus, si de tribulatione liberemur, vobis proficiet in doctrina.

Ut manifestem illud, ita ut oportet me loqui. Ut ipse destinet quid agendum, quando, vel cui debeat rædicare, sicut Isaias ait: Ut sciam quando oporteat me dicere sermonem.

In sapientia ambulate ad eos qui foris sunt. Nolite cos ultra ad iracundiam provocare.

Tempus redimentes. De malo tempore, bonum tempus vestra prudentia facientes.

Sermo vester semper in gratia. In novo scilicet Testamento: vel certe gratum proferatis sermonem. Sale sit conditus. Sapientiæ et rationis, ne stulta nostra religio a philosophis et gentibus existimetur.

Ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere. Aliter paganis, aliter Judæis, aliter hæreticis contradicentibus veritati. Unde et Petrus ait: Parati semper ad satisfactionem, etc.

B

Salutat vos Aristarchus concaptivus meus. Simul vinctus erat, sive compatiebatur charitatis effectu. El Marchus consobrinus Barnabæ, de quo accepistis mandata. Si venerit ad vos, suscipite illum. Et Jesus qui dicitur justus, qui sunt ex circumcisione. Hi soli sunt adjutores mei in regno Dei, qui mihi fuerunt solatio. In novo Testamento, per quod intratur regnum: sient Satanas mors dicitur,[quia ipse causa mortis.

Salutat vos Epaphras, qui ex vobis est servus Christi Jesu, semper sollicitus pro vobis in orationibus, ut stetis perfecti et pleni in omni voluntate Dei. Tam erant perfecti, qui perseverare monentur. Laborem ergo eorum suis orationibus adjuvabat.

Testimonium enim illi perhibeo, quod habet multum laborem pro vobis, et pro his qui sunt Laodiceæ, et qui Hierapoli. Tales erant primi temporis discipuli apostolorum, ut imitarentur magistros, et pro omnium essent salute solliciti.

Salutat vos Lucas medicus charissimus, et Demas. Salutate fratres, qui sunt Laodicea, et Nympham, el quæ in domo ejus est Ecclesiam. Et cum lecta fuerit apud vos Epistola hæc, facite ut et in Laodicensium Ecclesia legatur : et ea quæ Laodicensium est vobis legatur. Evangelista ex medico erat, sicut Matthæus jam apostolus adhuc dicitur publicanus.

Et dicite Archippo : Vide ministerium, quod acce

Quæ circa me sunt, omnia vobis nota faciet Tychi- pisti in Domino, ut illud impleas. Hic diaconus fuisse

cus charissimus frater, et fidelis minister, et conservus in Domino ; quem misi ad vos ad hoc ipsum, ut cognoscal, quæ circa vos sunt, et consoletur corda vestra, cum Onesimo charissimo et fideli fratre, qui ex vobis est, qui omnia quæ hic aguntur, nota facient

C

perhibetur.

Salutatio mea manu Pauli. Memores estote vinculorum meorum. Sive orate, ut reddar vobis: sive mementote, quia vestri bæc patior causa, et imitamini tolerantiam passionum.

Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. Amen.

IN PRIMAM EPISTOLAM AD THESSALONICENSES.

CAPUT PRIMUM.

Paulus et Sylvanus, et Timotheus, Ecclesiæ Thessulonicensium. Quia per ipsos filiis verbum fuerat nuntiatum, sicut et Corinthiis: quod ad eosdem in secunda commemorat.

In Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. Quia per fidem Filii, tam in Patre, quam in Filio erant. Quia quicumque confitetur' Filium, et Patrem habet.

Gratia vobis et pax. A Deo Patre scilicet, et Domino nostro Jesu Christo.

D

bor, et charitatis affectus, et passionum tolerantia comprobant.

Et charitatis, et sustinentiæ spei Domini nostri Jesu Christi ante Deum et patrem nostrum. Ad Deum patrem nostrum. Qui perfecta charitatis est, sustinet omnia patienter propter spem futuram.

Scientes, fratres, dilecti a Deo, electionem vestram. Retinentes tempus electionis vestræ, qualiter nos prædicaverimus, et vos credideritis.

Quia Evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum. Notandum quod illa efficax possit esse

Gratias agimus Deo semper pro omnibus vobis. Quia doctrina, quæ justitia co.omendatur exemplo. omnium nobis grata memoria est.

Memoriam vestri facientes in orationibus nostris sine intermissione. In indesinenti oratione, memoriæ quantitas et dilectionis ostenditur, quam corum me rita postulabant.

Memores operis fidei vestræ, et laboris. Non immerito illius fidei memores sunt, quam et justitiæ la

Sed in virtute. In virtute, sive signorum, sive tolerantia passionum.

Et in Spiritu sancto. Quem devote accepistis: vel cujus virtutem per signa monstravimus.

Et in plenitudine multa. Perfectionis, justitiæ, conversationis, et vitæ.

Sicut scitis quales fuerimus in vobis propter vos. Ad

« PoprzedniaDalej »