Obrazy na stronie
PDF
ePub

dam erroris sui remedium putent, si multos secum A traxerint ad errorem: sive errantibus remedium sine labore promittentes, permanere faciunt in errore. Veritatem autem facientes in charitate. Omnia in veritate propter charitatem Christi, et nihil in bypocrisi facientes.

Crescamus in illo per omnia. In illius perfectione ex omni parte crescamus.

Qui est caput Christus? ex quo totum corpus compactum, el connexum per omnem juncturam subministrationis secundum operationem. Ex capite connexum corpus, per omnem subjunctionem operationis crescit, dum se alterutrum membra ædificant diligendo : ita ut unumquodque membrum in sua mensura augeatur hoc est, ut qui est per sapientiam oculus, in eorum numerum crescat, qui oculi officium ges- B turi sunt et singula quæque membra proficiant.

In mensura uniuscujusque membri augmentum corporis facit in ædificationem sui in charitate. Dum singula membra crescunt, majus efficitur corpus.

Hoc igitur dico, et testificor in Domino. Quos superius obsecraverat, hic in Domino obtestatione constringit.

Ut jam non ambuletis, sicut et gentes ambulant. Nolo, ait, solo vos nomine esse Christianos : et Deum ore confitentes, operibus denegare: sed quantum inter diabolum distat, et Deum, tanta differentia debent filii Dei a filiis diaboli in operibus discrepare. Ne Deum labiis honorantes, cordis timore longius assistamus, et dicatur de nobis : Sine causa colunt me hoc est, ex mea cultura nullos accipient fructus.

In vanitate sensus sui. Vani sunt enim omnes homines, quibus non est sapientia Dei.

Tenebris obscuratum habentes intellectum. Scilicet ignorantia, et mundanarum rerum sollicitudinum caligine ac tenebris obscuratum.

Alienati a vita Dei. Illi ideo a vita alienati sunt Dei, quia ignorant vos autem quia cognovistis Deum, sequi debetis.

Per ignorantiam, quæ est in illis. Notandum, quia contemptus ignorantiam generavit.

Propler cæcitatem cordis ipsorum. Dicentium, non est Deus.

C

Deponite vos secundum pristinam conversationem veterem hominem. Exposuit quid sit vetus homo, et quomodo deponatur: scilicet ut pristinos errores abjiciat hujus mundi, et non membris corporis, sed mcnte et conversatione mutetur.

Qui corrumpitur secundum desideria erroris. Faciens voluntatem carnalium cogitationum.

Renovamini autem spiritu mentis vestræ. Sicut Jeremias ait: Facite vobis cor novum, et spiritum

novum.

Et induite novum hominem. Ex veteri intellige

novum.

Qui secundum Deum creatus est in justitia, et sanclitate veritatis. Exposuit quid sit hominem ad imaginem Dei creatum : ut scilicet justus, et sanctus, et verax, sicut Deus: ut sanctitate veritatis, non vanitatis sit præditus, hoc est, quæ vanam hominum gloriam aucupatur, cum scriptum sit Juste quod justum cst persequeris.

Qui desperantes semetipsos tradiderunt impudicitiæ. Desperantes pœnam impiorum, et præmium justo- D rum, necesse est ut præsentibus voluptatibus adhæreant, qui futura desperant: Venite et fruamur bonis, quæ sunt, et cætera.

In operatione immunditiæ omnis in avaritiam. Omnia crimina, immunditiæ et avaritiæ nomine comprehendit.

Vos autem non ita didicistis Christum : si tamen illum audistis, et in ipso edocti estis. Et sicut ille non gentili ritu vivatis. Ille enim vere Christum audivit, et ab ipso didicit, qui nullo similis vitio gentibus invenitur.

Sicut est veritas in Jesu. Sicut ille vere mortuus est et surrexit, ut nos vere in novitate ambulemus.

Propter quod deponentes mendacium. Hic describuntur ipsæ species castitatis, quibus novus homo cognoscitur.

Loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo : quoniam sumus invicem membra. Nemo suum circumveniat fratrem : quia unum corpus sumus, et non possunt alterutrum membra se fallere: nec enim manus illudit oculo, aut dentes lacerant membra, nisi forte ubi spiritus immundus inhabitat.

Irascimini, et nolite peccare. Ira non inebriet mentem, sed veritas dispenset: nec tuam injuriam, sed fratris animadverte peccatum.

Sol non occidat super iracundiam vestram. Ne scientiæ lumen in tua indignatione deficiat.

Nolite locum dare diabolo. Irascendo, vel quolibet alio delicto. Porta enim diaboli est peccatum ; sicut homo justus Spiritus sancti porta est.

Qui furabatur, jam non furetur : mayis autem laboret. Alienos labores aliquando direptos, nunc suo labore compenset et operando tribuat indigentibus, qui multos furando fecit egentes.

Operando manibus suis, quod bonum est: ut habeat unde tribuat necessitatem patienti. Non quod malum: sunt enim multæ, vel inhonestæ, vel malæ artes, ut maleficia, et omnia, quæ non ad naturæ neccssitatem, sed ad concupiscentiarum proficiunt voluptatem.

Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat. Non unus, nec duo, sed omnes mali sermones in hoc Christiani debent esse crucifixi.

Sed si quis bonus est ad ædificationem fidei. Non silentium imposuit, sed qualitatem loquendi monstravit, ut omnis sermo fidem ædificet Christianam : et os nostrum solum appetat verbum Dei. Simul notandum, quia hoc universæ Ecclesiæ præcipitur.

Ut del gratiam audientibus. Hoc est quod alibi dicit Sermo vester in gratia sit sale conditus et in sermone nostro gratiam accipiant audientes.

Et nolite contristare Spiritum sanctum Dei. Hominibus loquens, comparationem inducit humanam, ut ex nobis intelligamus quantam Spiritui sancto inju

riam facimus, cum donum ejus in aliqua peccati sorde A
polluimus: Et quia de hospitio suo nobis condolet :
ideo sibi dolens tristis abscedit. Cæterum tristitia et
ira et cætera hujusmodi in nobis passiones sunt, quia
passibiles sumus in Deo vero dispensationes. Nos
illa inviti patimur, ille voluntate ad nostram emen-
dationem assumit. Et hæc est, quæ assumit Deum
et hominem, harum conditionum diversitas et natura.
In quo signati estis in die redemptionis. Signaculum
sancti Spiritus in die baptismi accepistis: novum
signaculum habere cœpistis.

Omnis amaritudo. In qua contristatur Spiritus sanctus. Recte autem posuit amaritudinein, quia ipsa est provocatio.

Et ira. Omnem aufert iram.

Et indignatio. Indignatio ex superbia est, cum ali- B quem judicamus indignum : ideo eum uolumus sustinere.

Et clamor. Qui ex furore descendit, quem non habeant Christiani. Cæterum Isaias bene clamare jubetur. Sed et ipse Jesus clamabat in templo: Qui sitit, veniat, et bibat.

Et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia. Quæ vel inimico potest vicem reddere.

Estote autem invicem benigni. Servat ordinem legis, ut non solum malitia tollatur, sed etiam benignitas inseratur.

Misericordes. Id est, condolentes.

Donantes invicem, sicut et Deus in Christo donavit vobis. Remittentes peccata, ne vobis dicatur : Serve nequam, omne debitum dimisi tibi oportuit et te C dimittere conservo tuo.

[blocks in formation]

Et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos. Unde et Joannes apostolus ait: In hoc cognovimus charitatem: quia ille animam suam pro nobis posuit. Debemus ergo et nos pro fratribus animas ponere.

Et tradidit semetipsum. Voluntarie ipse se tradidit, non ab alio invitus traditus est.

Pro nobis. Pro peccatoribus, ut fierent justi. Oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. Suavissimus Deo odor est charitas.

Fornicatio autem, et omnis immunditia, aut avaritia. Omnia crimina breviter comprehendit, duorum criminum designando radices.

Nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos. Considerandum scilicet non licere fieri, quod non licet nominare.

Aut turpitudo, aut stultiloquium. Hoc etiam in filiis hominum reprehenditur honestorum.

Aut scurrilitas, quæ ad rem non pertinet. Risum movens, qui gravitati non convenit Christianæ : quia ad rem non pertinet cœlestem et divinam.

D

Sed magis gratiarum actio. Hoc magis semper traetare debetis, quomodo Deo et actu et cogitatione placeatis.

Hoc enim scitote, intelligentes, quod omnis fornicalor, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet hæreditatem in regno Christi et Dei. Contra illos agit, qui solam fidem dicunt sufficere: quia hujusmodi actus non Deo, sed dæmoni exhibentur. Hæreditas autem regni cœlorum Dei filiis, non diaboli præparatur.

Nemo vos seducat: Dicendo hoc solummodo opus est, ut fides sit, et homo Christi baptisma consequatur : quamvis peccet, perire non potest.

Inanibus verbis. Quæ hominem liberare non pos

sunt.

Propter hæc enim venit ira Dei. Ex præteritis fuTura cognoscite si Sodomitis non pepercit, et his qui in diluvio perierunt, parcet vobis?

In filios diffidentiæ. Qui non crediderunt iram comminantis se superventuram.

Nolite ergo effici participes eorum. Si in peccatis, judicio desperantium participes fueritis, eritis in pœna consortes.

Eratis enim aliquando tenebræ, nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate. Quando nesciebatis Domini voluntatem. Nunc vero omnia cognovistis. Quantum ego inter lucem distat et tenebras, tantum a pristina conversatione discrepare debetis. Fructus enim lucis est in omni bonitate, et justitia, et veritate. Talem habet scientia fructum.

Probantes quid sit beneplacitum Deo. Ex lege probate quid beneplaceat Deo, non quod homines asserunt.

Et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum. Non prodest quidquid fit sine scientia veritatis: quia nec lux potest communicare cum tenebris. Magis autem redarguite. Non solum communicare nolite, sed etiam redarguite.

Quæ enim in occulto fiunt ab ipsis. In secretis locis domorum, vel templi.

Turpe est et dicere. Nobis dicere turpe est, quæ illi, vel in tenebris facere non erubescunt.

Omnia autem, quæ arguuntur, a lumine manifestantur. Sicut ad Corinthios ait: Occulta etiam cordis ejus manifesta fiunt. Et tunc cadens in faciem adorabis Deum, pronuntians quod Deus vere est in nobis. Omne enim quod manifestatur, lumen est. Incipit lumen esse cum crediderit, et vobis adjungitur. Propter quod dicit: Surge qui dormis. Voce alicujus sapientis, conscientiam increduli pulsare cupientis, de somno ignorantiæ excitat.

El exsurge a mortuis. A peccatis, vel idolis. Et illuminabit te Christus. Cum ei credideris, efficieris et ipse lux.

Videte itaque, fratres, quomodo caute ambuletis: non quasi insipientes, sed ut sapientes. Quasi filii sapientiæ et lucis, ne alicui offendiculum detis, et incipiatis ei causa perditionis existere.

Redimentes tempus. Vestra sapientia, vel cautela.
Quoniam dies mali sunt. Non dies mali sunt per se,

sed per homines: sicut locus malus dicitur, in quo A aliquid committitur mali.

Propterea nolite fieri imprudentes, sed intelligentes quæ sit voluntas Dei. Scrutamini legem, in qua voJuntas agnoscitur.

Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria : sed impleamini Spiritu sancto. Exponit continentiæ utilitatem. Quia luxuriæ materiam expetere non convenit crucifixis, sed Spiritu sancto repleri.

Loquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus. Non in actibus sæculi, sicut ait Propheta: Ut non loquatur os meum opera hominum. Cantantes et psallentes in cordibus vestris. Ne ore tantum verba Dei resonemus.

Nemo enim umquam carnem suam odio habuit, sed nutrit et jovet eam. Non ut ei labores et dolores infligat, sed ut securam faciat et quictam. Non nuptias damnat, sed ad continentiam cohortatur.

Sicut et Christus Ecclesiam : quia membra sumus corporis ejus. Membra ejus eum debent in omnibus imitari.

De carne ejus et de ossibus ejus. Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam. Amore, si non bono.

Et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una. Objectio ex persona carnalium, volentium se amare carnaliter, ut quibusdam videtur.

Sacramentum hoc magnum est. Ego autem dico in Christo et in Ecclesia. Ego hoc, inquit, in Christo intelligendum dico, et in Ecclesia: unde vos majore

Domino gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Jesu Christi. Sive bonis, sive B affectu debetis uxores vestras sanctas diligere spimalis, sicut ait Job: Sit nomen Domini benedictum.

Deo et Patri. Subjecti invicem in timore Christi. Non humano timore, vel avaritiæ studio : sicut quidam suis patronis adulari consueverunt.

Mulieres viris suis subdite sint. Non eos sicut Corinthios lacie alebat, sed perfecto cibo continentiæ nutriebat. Timet enim ne cessante in plerisque carnis officio, aut mulieribus subjectio, aut in viris cessaret charitatis affectus et ne tamquam divorlium docuisse crederetur. Cæterum tale est, ut novæ vitæ prædicator, nulla existente causa, hoc doceret, quod naturaliter possidebant.

Sicut Domino. Quomodo Sara subdita erat Abrahæ, dominum eum vocans.

Quoniam vir caput est mulieris, sicut Christus ca- C put est Ecclesiæ, ipse Salvator corporis ejus. Sed sicut Ecclesia subjecta est Christo: ita et mulieres viris suis in omnibus. Reddit justam causam subjectionis: quia et prior est vir, et utriusque corporis debet esse Salvator.

Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam. Tam sancta et venerabili charitate. Et seipsum tradidit pro ea. Ita et vos pro sanctitate uxorum, nec mori si necesse fuerit, recusetis.

Ut illam sanctificaret, mundans eam lavacro aquæ in verbo vitæ. Aqua lavit corpus, animam doctrina mundavit, sicut ait ad Hebræos: Aspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus aqua munda : ita et vos corpora uxorum, conscientia animas, mundate doctrinis.

Ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam, aut aliquid hujusmodi. Ita sibi Christus mundavit Ecclesiam, ut antiqua crimina ablueret : et novas maculas quomodo incurrimus, et verbo ostenderet et exemplo.

Sed ut sit sancta et immaculata. Si omnibus immaculata est, maculati ab ea alieni esse censentur, nisi rursum per pœnitentiam fuerint expurgati.

Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sud. Item quales uxores cupiunt invenire, tales exhibeant se uxoribus.

Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit. Quia duo Sunt in carne una,

rituales, qui ante dilexistis peccatrices, et in gentilitate carnales.

Verumtamen et vos singuli unusquisque uxorem suam sicut seipsum diligat: uxor autem timeat virum suum. Subjecta sit ei tamquam infirmior, ut regne

tur.

CAPUT VI

Filii, obedite parentibus vestris in Domino. Parat illos disciplinæ, qua illos a parentibus secundum Deum præcepit erudiri.

Hoc enim justum est. Ut mutuam invicem dilectionem exhibeatis.

Honora patrem tuum et matrem tuam. Jubel honorare parentes, scd bonos. Caeterum contra Deum viventes ipse etiam Moyses prohibuit agnosci.

Quod est mandatum primum. In secunda tabula primum, quæ ad humanitatem pertinentia præcepta sex numero continebat. Prima enim tabula proprie officia exigebat.

In promissione, ut bene sit tibi, et sis longævus super terram. Non in hac terra, in qua impii nonnumquam, et in parentes scelesti, senescunt: sed super terram illam quam Dominus mitibus promittit, in qua justi habitabunt, et cujus bona visuros esse se credunt.

Et vos, patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros, sed educate illos in disciplina et correptione Domini. Sive in moderatione. Et non irrationabiliter verberando: sive ne eos ad sæcularia D studia provocantes, iracundiam discere faciatis: sed divine legis cos instituite disciplinis. Talibus ergo parentibus præcepit obedire.

Servi, obedite dominis carnalibus. Non enim venit Christus conditiones mutare. Nam servitium non natura dedit, sed captivitas fecit: neque ex maledicto Cham, ut quidam putant, cum ex eo reges legamus esse generatos. Maledictum illud in filiis Cham impletum est, qui Israel sunt subjugati. Providet sane hic Apostolus, ne doctrina Dei in aliquo blasphemetur, si credentes servi suis dominis inutiles fiant. Et qui forte permissurus erat, alios servos fieri Christianos, de ipsis jam factis incipiat pœnitere. Si vero viderit eos in melius profecisse, et ex infideli

bus fideles effectos, non solum alios optabit credere A famulos suos, sed etiam ipse fortasse salvabitur.

Cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri. Cum omni obedientia et festinatione humilitatis, priori superbia et simulatione deposita.

Et in omnibus perfecti stare. Non in aliquantis pérfectum vult hominem; sed et hoc notendum, quod omnes ad perfectionem hortatur.

State ergo succincti lumbos vestros. Perfecte stale, lumbis mentis succincti, hoc est, in omni prælio

Sicut Christo. Hoc in Christo fit, quidquid ejus præparati, et ab omnibus curis sæculi expediti. contemplatione hominibus exhibetur.

Non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes. Non timentes dominos tantum, quasi ipsi non Deo placere volentes.

Sed ut servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo. In his quæ Dei non sunt contraria voluntati. In multis enim concordat cum lege naturali animus dominorum, quia servos et fideles, et sobrios, et castos, et humiles habere desiderant.

Cum bona voluntate servientes, sicut Domino, el non hominibus. Non cum murmuratione, ne apud homines gratia, apud Deum mercede privemini.

Scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino, sive servus, sive liber. Quidquid propter Dominum feceris, habebis ab ipso mercedem, nec te desperare faciat conditio servitutis.

Elvos, Domini, eadem facite illis. Ne si fugerint, tuæ malitiæ incipias deputare, non legi. Hoc etiam paganus fecisset, si aliter tractaretur præceptum : et tu audire de illo non vis, quod justum est?

Remittentes minas, scientes quia et illorum et vester Dominus est in cœlis: et personarum acceptio non est apud Deum. Minamini propter disciplinam; sed remittite propter misericordiam, et ut vobis a vestro Domino remittatur, apud quem utique unum estis, ut hæreditas quæ promissa est una sit in vobis.

De cætero fratres. Generaliter epistolam exhortatione concludit.

Confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus. Exemplo Domini et virtute.

Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli. Contra spirituales hostes spiritualia arma sumenda sunt, ut a dissimilitudine naturæ diaboli armorum fortitudine protegatur.

Quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem. Caro et sanguis homo dicitur.

Sed adversus principes et potestates. Qui sibi principatum in hujus mundi homines usurparunt, et qui ignorantes animas per peccata seducunt.

Adversus mundi rectores tenebrarum harum. Contra dæmonum potestatem, qui sibi in homines mundi hujus potestatem capientes, ignorantiæ erroribus præsumunt qui tenebris comparantur, sicut ipse ait: Fuistis enim aliquando tenebræ, nunc autem lux in Domino.

Contra spiritualia nequitiæ in cœlestibus. Sunt autem spirituales bonitates in cœlestibus, in aere, ubi volucres cœli appellantur.

Propterea accipite armaturam Dei. Quia tales habetis inimicos.

Ut possitis resistere in die malo. Non sibi malus est dies, sed nobis, quando impugnamur a malo.

B

C

D

In veritate. Non hypocrisi : nemo enim coronatur, nisi qui legitime certaverit.

Et induli loricam justitiæ. Sicut lorica multis circulis vel armillis intexitur, ita et justitia diversis virtutum connectitur speciebus. Monet autem non solum peccatoris conscientiam, sed et ventris conti nentiam ; necnon et ad femorum usque pertingit libidinem coercendam.

Et calciati pedes in præparatione Evangelii pacis. Cum fiducia incedentes, intrepide prædicate.

In omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea exstinguere. In omnibus certaminibus fide muniamur. Quia sicut scutum ip sorum quoque armorum defensio est, et sine hoc omnis armatus inermis est, ita et hæ virtutes sine fide salvare non possunt. Nam sicut scutum omnia injecta repellit et recutit, ita et fides omnes diaboli persuasiones exstinguit, quamvis quasi lumen rationis habere videantur.

Et galeam salutis assumite. Quæ omnes capitis sensus a pravis officiis protegat et abscondat.

Et gladium spiritus, quod est verbum Dei. Nemo militum audet ad bellum sine gladio proficisci : se enim utcumque tueri potest, sed hostem non valet occidere. Nonnumquam etiam ab audaci inimico perimitur, et armis omnibus exspoliatur: ita sine Dei verbo, justitia omnis intuta est.

Per omnem orationem et obsecrationem. Semper hunc gladium postulate.

Orantes omni tempore in spiritu. Non impediaris orare semper, et pro rebus spiritualibus deprecari. Et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratio. ne. Nihil enim prodest dormientis more latere corpore, et animo prægravari: dum in hac vanitate nec ab homine possit aliquid impetrari.

Pro omnibus sanctis. Sancti estote, ut possitis orare pro sanctis.

mei cum fiducia notum facere mysterium Erangelii. El pro me, ut detur mihi sermo in apertione oris Ut abundanter et sine metu exponam persecutiones vel odia Judaeorum, muniti in Christi populi ratione.

Pro quo legatione fungor in catena ista, ita ut in ipso audeam prout oportet me loqui. Omnis enim verbi legator talia necesse est ut sustineat; sed verbum Dei non potest alligari: tunc enim major fiducia erit si rationabiliter dicatur, et si abundanter exprimatur ratione.

Ut autem et vos sciatis quæ circa me sunt, quid agam, omnia vobis nota faciet Tychicus charissimus ater, et fidelis minister in Domino, quem misi ad vos in hoc ipsum ut cognoscatis quæ circa nos sunt, et consoletur corda vestra. Sollicite agit, non solum ut prc

ficiant, sed et ne in tripulationibus deficiant, vel ne A vel pace. Charitas major est pace. Potest enim odio in aliquo contristentur.

Pax fratribus et charitas cum fide a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. Pax, et charitas et fides, perfectum faciunt Christianum. Tamen sine fide infructuosa est charitas, sicut fides sine charitate,

non haberi quis, non tamen et amari.

Gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Jesum Christum in incorruptione. Amen. In quorum corde, adulterino more, per sæcularia Christi dilectio non violatur.

IN EPISTOLAM AD PHILIPPENSES.

CAPUT PRIMUM.

Paulus et Timotheus servi Jesu Christi. Ambo servi, non ambo apostoli. Omnis enim apostolus, servus : non omnis autem servus, apostolus.

Omnibus sanctis in Christo Jesu, qui sunt Philippis. Quia nemo sine Christo sanctus est et sanctis, non omnibus Philippensibus, id est, non etiam paganis.

Cum episcopis et diaconibus. Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. Hic episcopos presbyteros intelligimus : non enim in una urbe plures episcopi esse potuissent, sed etiam hoc in apostolorum Actibus habetur.

Gratias ago Deo meo in omni memoria vestri. Bonorum memoriam cum gratiarum actione celebrat. Semper in cunctis orationibus meis. Ostendit circa eos dilectionem suam, pro quibus semper orat.

Pro omnibus vobis. Quia omnes tales estis. Cum gaudio deprecationem faciens. Non in peccati alicujus tristitia, vel moerore.

Super communicatione vestra in Evangelio Christi. Quia mibi communicastis in Evangelio prædicando. A prima die usque nunc. Ab initio fidei vestræ, deprecor, ut perseveretis: sive quod communicatis ab initio prædicando.

Confidens in hoc ipsum. Confido me impetrare. Quia qui cepit in vobis opus bonum. Cœpit doctrinam, sive gratiam scientiæ largiendo.

Perficiet. Perficiendo quod docti fuerint, ut doceant. Usque in diem Christi Jesu. Usque ad diem, quo de corpore recedebant. Ex quo jam ad Domini unusquisque servatur adventum.

Sicut est mihi justum hoc sentire pro omnibus vobis. Charitas enim omnia sperat.

Eo quod habeam vos in corde et in vinculis meis. Tantum vos diligo, ut mihi memoriam vestri, nec hæc tribulatio, nec sollicitudo defensionis auferat.

Et in defensione et confirmatione Evangelii. Confirmatio Evangelii, est constans tolerantia prædicantis.

Socios gaudii mei omnes vos esse. Hoc sentio de vobis et credo: quia sicut meæ tribulationis socii estis, ita eritis et gaudii sempiterni. Sive sic: scio vos ita Evangelio credidisse, ut etiam in tribulationibus meis pro ejus defensione mecum pariter gaudeatis.

Testis enim mihi est Deus, quomodo cupiam omnes vos esse in visceribus Jesu Christi. Sive esse ejus in visceribus, sive ita vos desidero tamquam viscera Christi.

PATROL. XXX.

B

Et hoc oro, ut charitas vestra magis ac magis abundet. Ut vos in eo quod habetis, amplius abundetis.

In scientia, et in omni sensu, ut probetis potiora. Notandum, quia scientibus adhuc scientiam deprecatur, ut sinceres in omnibus esse valeant. Nemo enim æger, an sanari possit, agnoscit.

Ut silis sinceres et sine offensa in diem Christi. Sinceris materia est, quæ naturam suam servat, nulla extrinsecus corruptione fucata tale vinum semper in melius proficit, non in pejus.

Repleti fructu justitiæ per Jesum Christum. Non solum sinceres ab omni corruptione sitis, sed etiam fructu justitiæ, abundetis exemplo Christi qui non modo malitiam non habet, sed etiam bono redundat.

In gloriam et laudem Dei. Ut glorietur Deus in actibus vestris.

Scire autem volo vos, fratres, quia quæ circa mẻ sunt. Hic consolatur eos de sua tribulatione: qui C audierant, eum vinctum in urbe Roma custodiri.

D

Magis ad profectum venerunt Evangelii, ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo, in omni prætorio, et in cæteris omnibus. Non solum non obsunt, sed etiam profuerunt, dum manifestatur, me non pro aliquo crimine, sed pro Christo omnia sustinere.

Ut plures e fratribus in Domino confidentes. Plures mea tribulatione constantes effecti sunt, quam doctrina.

In vinculis meis abundantius auderent sine limore verbum Dei loqui. Vinculorum meorum exemplo sunt incitati, dum me viderunt pro Christo libentissime sustinere.

Quidam quidem et propter invidiam et contentionem. Dum mihi apud credentes gloriam auferre se putant, ne solus mihi vindicare videar scientiam prædicandi.

Quidam autem et propter bonam voluntatem Christum prædicant. Alii etiam alios salvare volentes, fideliter Christum annuntiant.

Quidam ex charitate. Quidam vero ex mea charitate adjuvant me, Evangelium defensando.

Scientes quoniam in defensione Evangelii positus sum. Non humanæ dilectionis affectu, sed quia sciunt, me a Domino ad defendendum Evangelium ordinatum.

Quidam autem ex contentione Christum annuntiant non sincere, existimantes, pressuram se suscitare vinculis meis. Alii dolore prædicant ad me gravag

27

« PoprzedniaDalej »