Obrazy na stronie
PDF
ePub

non patiantur. Qui Judæis carnalibus placere desi- A Circumcidite vos Deo vestro : et circumcidite præderant, crucis Christi persecutionem sustinere ti

[blocks in formation]

putium cordis vestri.

Et quicumque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos, et misericordia. Quia in sola fide spes collocatur animarum.

Et super Israel Dei. Dei est ergo Israel: Non enim omnes qui sunt ex Israel, hi sunt Israelitæ.

De cætero nemo mihi molestus sit. Ego enim stigmata Domini Jesu in corpore meo porto. Nemo me amplius interroget, quasi dubitans : quia omnem exposui veritatem. Ego enim signa et characteres, non incircumcisionis, sed crucis et passionis in corpore meo circumfero.

Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro, fratres. Amen. Subscriptio talis est Apostoli. Optat

In Christo enim Jesu, neque circumcisio aliquid va- â autem ut gratia eos Domini, non legis opera comi

let, neque præputium, sed nova creatura. Hoc tempore solum hoc prodest, si quis renatus in Christo, nova conversatione utatur, ut Propheta ait: Innovate vobis novam messem, et ne seminaveritis inter spinas.

tentur. Simul et attende, quia cum spiritu vestro dixerit, non cum carne in cujus circumcisione gloriantur carnales; vos autem spiritualiter conversamini, ut spiritualiter circumcisi.

IN EPISTOLAM AD EPHESIOS.

CAPUT PRIMUM.

Paulus apostolus Jesu Christi, per voluntatem Dei. Non meis meritis.

Omnibus sanctis. Omnes sancti, fideles: non omnes fideles, sancti. Quia possunt etiam catechumeni ex eo quod Christo credunt, fideles dici non tamen C sancti sunt, quia non per baptismum sanctificati. Sive sic intelligendum, quod scribat fideliter servantibus gratiam sanctitatis.

Qui sunt Ephesi, et fidelibus in Christo Jesu. Non omnibus Ephesiis, sed his qui credunt in Christo.

Gratia vobis et pax. Tunc vobis valebit gratia, si ei non sitis ingrati: salutem vestram vestris meritis deputantes. Pacem vero reconciliationis observabimus si nihil ejus bonitati, vel justitia deinceps faciamus contrarium.

A Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. Unum esse Patrem et Filium demonstrat, utique pariter ope.

rantes.

Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi. Laudat Deum, eo quod donaverit infra scripta.

Qui benedixit nos in omni benedictione spirituali. Non aliquantis, sed omnibus spiritualibus gratia benedictionibus ut quomodo in nobis nihil deest ex illo, ita voluntati ejus nihil desit ex nobis.

In cœlestibus. Non in carnali prosperitate, nec in terrena abundantia.

In Christo. In capite omnia membra benedixit. Sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem: ut essemus sancti et immaculati. Quia nihil novum est ei, apud quem omnia erant, antequam fierent ; non ut quidam hæretici somniant, animas antea in cœlo fuisse segregatas.

In conspectu ejus. Non hominum.

In charitate. Hoc fecit, sive immaculatos diligit Deus. Qui prædestinavit nos in adoptionem filiorum. Hoc prædestinavit, ut haberent potestatem filii Dei fieri homines, qui credere voluissent: sicut scriptum est: Loquebantur verbum cum fiducia omni volenti credere.

Per Jesum Christum in ipsum. Ut membra ejus simus.

Secundum propositum voluntatis suæ. Non secunduin merita nostra.

In laudem gloriæ gratiæ suæ. Ut laudemus gloriam gratiæ ejus.

In qua gratificavit nos in dilecto Filio suo. In qua gratia gratos fecit nos sibi in Christo.

In quo habemus redemptionem, per sanguinem ejus in remissionem peccatorum, secundum divitias gratiæ ejus. Non solum redemit, sed etiam peccata remisit: sine labore nostro justos nos facit, secundum divitias gloriæ ejus.

Quæ superabundavit in nobis, in omni sapientia, et prudentia: ut notum faceret nobis sacramentum vo

Dluntatis suæ, secundum beneplacitum ejus, quod pro

posuit in eo. Plusquam abundavit, ut non solum a morte redemptis gratis peccata dimitteret, sed etiam nobis tantam sapientiam donaret, ut voluntatis ejus occulta mysteria nosceremus.

In dispensatione plenitudinis temporum. In novissimis temporibus, quando jam omnis dispensatio temporum, legis et naturæ Prophetarumque trans

acta est.

Instaurare omnia in Christo, quæ in cœlis, et quæ in terra sunt in ipso. Multi super hac re diversa dixerunt. Nam quidam aiunt cœlos, animas, terram, corpora accipienda. Alii coelos, Judæos, qui cœle

stia præcepta habuerant: terram esse gentiles af- A omnes propter ipsum diligerent sanctos? Sed hoc firmant. Alii vero asserunt, non angelos per cœlos significari, sed eorum scientiam ex Christi enim tempore profecisse, qui tamquam ignari interrogabant: Quis est iste rex gloriæ ? Et docentur Dominum eum esse virtutum. Sed quoniam instaurari non dicitur nisi lapsum, melius est, si eorum gaudium in salute hominum instauratum esse dicamus : qued habuerant antequam homines a justitia penitus declinarent. In terra vero instauratum genus hominum per Christum, nullus ignorat.

In quo etiam nos sorte vocati sumus. Nos qui ex Judæis credimus.

Predestinati. Per fidem, sive præcogniti. Secundum propositum ejus. Proposuit omnia restaurare, sed primo oves perditas domus Israel. Qui operatur omnia. Omnium horum causa, voluntas Dei est quam rationabilem esse non dubium est.

Secundum consilium voluntatis suæ. Non secundum merita nostra.

Ut simus in laudem gloriæ ejus. Ut per conversationem nostram, et signa quæ facimus, detur gloria Deo.

Nos qui ante speravimus in Christo. Nos apostoli, vel Judæi, qui priores credidimus Christo, sive ex lege exspectavimus.

In quo et vos cum audissetis verbum veritatis, Evangelium salutis vestræ. In quo etiam vobis gentibus annuntiata est salus.

petit, ut perfecte agnoscant magnitudinem ejus atque virtutem, qua potest promissa præmia, vel pœnas implere magnitudinem: qui cum ubique sit, nihil eum potest omnino latere : qui enim pro certo cognoverit, nullo poterit in loco peccare; nam qui humanum testimonium erubescit, multo magis divinum poterit revereri. Unde filii Eli cum sacerdotes essent, Deum nescisse dicuntur: quia præsentiam et potentiam ejus minime timuerunt. Et Joannes Apostolus omnem qui peccat, Deum non cognovisse confirmat.

Illuminatos oculos cordis vestri. Spiritualia promissa non nisi spiritualibus oculis pervidentur.

Ut sciatis, quæ sit spes vocationis ejus, et quæ diB vitiæ gloriæ hæreditatis ejus in sanctis. Si sciretis ad quantam spem vocati estis, omnem spem sæculi facile contemneretis, et si divitias hæreditatis Dei videretis, omnis terrena vobis horrebit hæreditas. Nemo enim regnum cum opibus suis sperans curator esse, et mediocrem substantiam possidere dignatur.

[merged small][ocr errors][merged small]

Et quæ sit supereminens magnitudo virtutis ejus in nos, qui credimus secundum operationem potentiæ virtutis ejus, quam operatus est in Christo Jesu, suscitans illum a mortuis. Omnis magnitudo virtutum Dei, in natura, vel lege supereminet, quia præstitit Christianis, ut Filio suo non parceret: ut eum caput nostrum factum, ad suam dexteram in cœlestibus collocaret.

Et constituens ad dexteram suam in cœlestibus. Hic dextera pro honore ponitur: ne Deus corporeus esse credatur. Nam et pater a dextris esse scribitur Christi. Dominus, a dextris tuis, confregit in die iræ suæ reges. Ambo ergo a dextris sunt: quia nihil est in divinitate sinistrum.

Super omnem principatum, el potestatem, et virtutem, et dominationem. Quia unum est jam cum Deo assumptus homo, qui suscitatus est.

Et omne nomen quod nominatur: non solum in hoc sæculo, sed etiam in futuro. Si quod est aliud.

Et omnia subjecit sub pedibus ejus. Et ipsum dedit caput super omnem Ecclesiam, quæ est corpus ipsius, et plenitudo ejus. Ecclesia omnium plenitudo membrorum est.

El dilectionem in omnes sanctos. Hoc est, fidem operibus comprobatis et omnes bonos sine exceptione personæ vel notitiæ diligitis. Cavere autem D Qui omnia in omnibus adimpletur. Quando omnes

a pseudoprophetis, et non omni spiritui credere, et non ante probationem nobis judicare præcipitur. Non cesso gratias agens pro vobis, memoriam vestri faciens in orationibus meis. Non ut quidam in jucunditate convivii : mihi autem nihil oratione jucundius.

Ut Deus Domini nostri Jesu Christi, Pater gloriæ, det vobis spiritum sapientiæ et revelationis. Notandum. quia fidem et charitatem habentibus, sapientia a Domino prædicatur: noverat enim adjutricem esse virtutum.

In agnitionem ejus. Quomodo optat ut agnoscant Deum, quem usque adeo noverant: ut ei credentes,

credent, tunc erit corpus ejus effectus in omnibus membris. Totus enim in membris, non in singulis impletur ne ulla sit diversitas meritorum.

CAPUT II.

Et vos convivificavit cum essetis mortui delictis et peccatis vestris. Incipit collata beneficia replicare, ut juxta officium mandatorum, ex contemplatione donatæ indulgentia avidius concitentur. Mortui enim erant peccatis facientibus, sicut Adam et Eva in deliciis viventes.

In quibus aliquando ambulastis. Notandum quod in peccatis ambulasse illos, non ambulare dixerit.

Secundum sæculum mundi hujus. Sæculi homini- A bus similes sequentes diaboli voluptatem.

Secundum principem potestatis aeris hujus spiritus. Secundum principem illius potestatis, qui hujus aeris satellitibus suis ad decipiendos diversis peccatis homines, dives erat potestate.

Qui nunc operatur in filios diffidentiæ. Operatur suasione, non vi, in eos qui credunt. Illi autem qui desperant atque diffidunt de promissione Dei, dicuntur filii diffidentiæ, sicut filii iræ, et gehennæ et mortis.

In quibus et nos omnes aliquando conversati sumus. Non solum vos gentes non credendo, sed et nos Judæi peccando.

In desideriis carnis nostræ, facientes voluntatem carnis et cogitationum. Quando mens nostra rebus B terrenis et carnalibus inhærebat: non solum desiderabant, sed et faciebant quæcumque mala cogita, tio suggessisset.

Et eramus natura filii iræ, sicut et cæteri, Ita nos paternæ traditionis consuetudo possederat, ut om. nes ad damnationem nasci videremur.

Deus autem, qui dives est in misericordia. Misericors hominibus: quia omnia diligis, quæ creasti: nec enim odiens aliquid constituisti.

Propter nimiam charitatem suam, qua dilexit nos. Nimia charitas est, rebelles servos quasi filios diligere. Unde considerandum est quantum diligit sanclos et perfectos, qui tantum dignatus est diligere peccatores.

Et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in Christo. Sine peccato, sicut Christus, per baptismum faciendo.

Cujus gratia estis salvati. Propter usum, sive qui pro vobis gratia, nullo vestro justiti merito intercedente, mortuus est, cum ipse reas non esset.

Et conresuscitavit, et consedere fecit in cœlestibus, in Christo Jesu. Non possumus desperare, quod nostra jam possidet natura, quia ubi caput est, ibi erit et corpus sicut ipse ait, Volo ubi ego sum, et isti sint necum.

Ut ostenderet in sæculis supervenientibus. Ante prædestinavit, quod erat his temporibus completurus. Abundantes divitias gratiæ suæ. Vere abundans est gratia, quæ non solum peccata donavit, sed etiam cum Christo resuscitans in dextera Dei, in cœlestibus collocavit.

In bonitate super nos in Christo Jesu. Exemplo, vel corpore Christi.

Gratia enim estis salvati, per fidem, et hoc non ex vobis. Non meritis prioris vitæ, sed sola fide: sed tamen non sine fide.

Dei enim donum est, non ex operibus, ut ne quis glorietur. Quasi suis meritis aliquid in baptismo accepisset.

Ipsius enim sumus factura: creati in Christo Jesu, in operibus bonis : quæ præparavit Deus, ut in illis ambulemus. Quia nuper sumus in Christo renati, ut que in Evangeliis sunt defensa.

[ocr errors]

D

Propter quod memores estole, quod aliquando vos qui gentes eratis in carne. Commemorat illa, ne de tanta ignobilitate, qua ad summam regni perducti sunt dignitatem, sint ingrati beneficiis largitoris.

Qui dicebamini præputium ab ea quæ dicitur circumcisio. Gentes præputium. Judæi circumcisio. In carne manufacta. In manu bumana : in carne, non in spiritu Dei, aut corde.

Qui eratis illo in tempore sine Christo. Nescientes Christum, idola insensibilia colebatis.

Alienati a conversatione Israel. Qui tunc erat populus Dei.

Et hospites testamentorum. Etiam si credideratis : et proselyti, hoc est, advenæ habebamini. Promissionis spem non habentes. Quam Deus promisit Abrahæ, illi soli sperare videbantur.

Et sine Deo in hoc mundo. Multos enim falsos deos sequentes, unum amiserant verum.

Nunc autem in Christo Jesu, vos qui aliquando eratis longe, facti estis prope. Ita ut Judæos sequeremini, qui cum Deo erant.

In sanguine Christi. Credendo vos esse sanguine ejus, et passione liberatos.

Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum. Ipse est reconciliatio utriusque populi adinvicem ad Deum.

Et medium parietem maceria. Medius paries et scpis, et maceries, onera legis erant, duos populos dividentes et ideo ipse paries inimicitiæ nominantur.

Solvens inimicitias in carne sua. Circumcisionis et cæterorum, quæ non tam Dei voluntas, quam temporis ratio, aut populi duritia exegeral.

Legem mandatorum decretis evacuans. Per solam fidem justificans, moralia sola decernens.

Ut duos condat in semetipso. Judæum, et gentilem in suo corpore æqualiter conjungens.

In uno novo homine faciens pacem. In unum populum Christianum ex duobus effectum.

U reconciliet ambos in uno corpore Deo. Quia ambo per peccatum fuerant inimici.

Per crucem interficiens inimicitias in semetipso. Per solam fidem crucis, quæ nullum deterret: non enim gravis aut difficilis est, quam habere ctiam latro potuit crucifixus.

Et veniens evangeliz vit pacem vobis, qui longe fuistis et pacem his qui prope. Ad hoc venit, ut dissidens humanum genus in semetispo, et in Deo, ad reconciliationis gratiam revocaret.

Quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno spiritu ad Patrem. Nemo venit ad Patrem, nisi per me. In uno spiritu, unum corpas, unum spiritumi habet et signum pacis.

Ergo jam non estis hospites et advenæ, sed estis cives sanctorum, et domestici Dei. Jam non extranei et proselyti nec enim separavit nos Deus a populo suo sicut dixit Isaias; sed cives, qui sunt ejusdem originis, vel hospitii, et habitationis.

Superædificati super fundamentum apostolorum, et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Jesu in quo omnis ædificatio constructa. Propheta

rum novi Testamenti (in quibus Agabus fuit) Chri- A me confirmavit: sive cujus virtutes meum confirslus etiam fundamentum : qui etiam lapis dicitur an- mant Evangelium. gularis, duos conjungens, et continens parietes. Ideo autem fundamentum, et summus est: qu'a in ipso fundatur, et consummatur Ecclesia.

[blocks in formation]

Mihi enim omnium sanctorum minimo data est gratia hæc. Minimo tempore, non labore. Notandum quod inter sanctos se humiliando fecerit gratum.

In gentibus evangelizare ininvestigabiles divitias Christi. Annuntiare futuras hæreditates; divitias promissas quas sensus humanus apprehendere non valet, nisi per revelationem.

Et illuminare omnes, quæ sit dispensatio sacramenti. Judæis et gentibus hujus sacramenti pandere rationem.

Absconditi a sæculis in Deo. Hoc est, quod in primis temporibus, soli Deo confirmatum erat. Qui omnia creavit. Et Judæos et gentes: sive om

ciat, et omnes hæreticos.

Cujus rei gratia. Quam superius memoravit, quod B nem creaturam, ut sensus contra Marcionem profiFilius Dei, et gentes salvaverit, el Judæos, et utrosque fecerit unum.

Ego Paulus vinctus Christi Jesu. Sive catenis, sive Christi amore ligatus, non possum meam, nisi Domini facere voluntatem. Sane quomodo vinctum se nominat, confirmat Evangelium Christi. Ostendit quanta sit spes, pro quo talia pati libenter amplectitur cum posset apud Judæos (ut legis doctor) et magnis divitiis abundare, et summo honore gaudere.

Pro vobis gentibus. Secundum Evangelium, inimici propter vos: quia vos similes esse dicimus Jud:rorum.

Si tamen audistis dispensationem gratiæ Dei, quæ duta est mihi in vobis. Si tamen firmiter retinetis me in vobis dispensationem accepisse doctrinæ. Quis enim fidelis servus et prudens, quem constituit Domi- C nus super familiam suam: ut det illis escam in tempore? Quoniam secundum revelationem. Non secundum hunanam doctrinam.

Notum factum mihi est sacramentum, sicut supra scripsi. Judæos et gentes unum esse in Christo.

In brevi prout potestis legentes intelligere prudentiam meam. Non quantum poteram ego scribere, sed quantum vos assequi valebatis.

In ministerio Christi. Non eloquio sæculari. Quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum : sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis ejus et prophetis. Sciebant quidem prophetæ, priores gentes esse vocandas: non tamen sciebant, nullam inter ipsas et Judæos discretionem futuram. In spiritu esse gentes cohæredes. Per spiritum mihi revelatum, sive in spiritu illos sociatos esse, non carnis circumcisione.

El concorporales, et comparticipes promissionis in Christo Jesu. Id est, unius corporis : non solum cohæredes, quod potait diversi generis esse nec solum corporales, quia possunt ejusdem generis filii, non ejusdem in hæreditate esse substantiæ. Per Evangeliun cujus factus sum ego minister. Per meam prædicationem omnibus innotescet, quia hoc mihi peculiariter revelatum.

Secundum donum gratiæ Dei, quæ data est mihi. Non secundum meritum meum.

Secundum operationem virtutis ejus. Cujus virtus

D

Ut innotescat principatibus et potestatibus in cœlestibus per Ecclesiam mul.iformis sapientia Dei. Ut per me his qui rebus cœlestibus per omnem Ecclesiam principantur, multiformis sapientia innotescat.

Secundum præfinitionem sæculorum, quam fecit in Christo Jesu Domino nostro. Quam præfiniunt et hoc tempore, quando jam homines aliter salvari non poterunt, nisi Christi fide salventur.

In quo habemus fiduciam et accessum in confidentia per fidem ejus. Non per nostram justitiam, sed per eum cujus fides peccata dimisit.

Propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis, quæ est gloria vestra. Ne me audientes impune lædi, ad Deum non pertinere putetis, in quo magis gloriari debetis: intelligentes me tanta absque certa spei fiducia sustinere non posse.

Hujus rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi: ex quo omnis paternitas in cælis et in terra nominatur. Ex quo omnis paternitas nomen accepit. Sive ex quo omnis res, pater nomi

natur.

Ut det vobis secundum divitias gloriæ suæ virtutem corroborari per spiritum ejus. Ut vos per illuminationem scientiæ et divitiarum fructum confirmet.

In interiori homine Christum habitare per fidem in cordibus vestris. Ubi interior homo per fidem robustus est, ibi habitat Christus, non ubi exterior saginatur. In charitate radicati et fundati. Ut in ejus amore firmiter starent, beneficiorum ejus recordatur ut eum cognitis ejus beneficiis diligerent.

Ut possitis comprehendere. Ut ex omni parte magnitudinem scientiæ adipisci valeatis.

Cum omnibus sanctis. Quære sapientiam apud malos, et non invenies. Et alibi: In corde autem boni requiescit sapientia.

Quæ sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum. Quidam dicunt quod latitudo, spatiosa via intelligatur: longitudo, vita æterna: altitudo, cœlum: profundum, infernus: ut scilicet horum omnium notitiam habentes, noverint quid diligant, vel quid refutent.

Scire etiam supereminentem scientiæ charitatem A Christi. Supereminet fructus.

Donationis Christi. Ad quam gratiam, qui se aptaverit, ipsam consequitur: ut puta, qui studiosus Ut impleamini in omnem plenitudinem Dei. Ut effi- legis est, sapientiam multam: oranti et jejunanti ciamini pleni omnibus virtutibus.

Ei autem qui potens est omnia facere superabundanter, quam petimus, aut intelligimus, secundum virlutem, quæ operatur in nobis. Frequenter majora tribuit, non solum, quam petimus, sed etiam quam petere intelligimus, quæ operatur in nobis.

Ipsi gloria in Ecclesia et in Christo Jesu. Quia veniens Christus sibimet ad Dei gloriam Ecclesiam congregavit.

In omnes generationes sæculi sæculorum. Amen. Immensa beneficia immensis laudibus celebranda, non solum de his quæ Christi temporibus contulit, sed etiam quæ ante fecit faciet. Amen.

CAPUT IV.

Obsecro itaque vos ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis. Ego vos rogo, qui vestri causa sum vinctus, ut vos Dei Filium agnoscentes, digne tanto honore conversemini : quia una dignitas est, qua agnoscuntur propria instituta.

Cum omni humilitate, et mansuetudine, cum palientia. Et mentis et corporis. Humilitas vera nihil sibi vindicat, mansuetus nulli nocet, patiens nulli vicem reddit injuriæ.

Supportantes invicem in charitate. Sufferunt et philosophi, sed non in charitate. Nos vero non ut laudari, sed ut ille, quem sustinemus proficiat, diligentes sustinere debemus.

Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Per vinculum pacis in vobis unitas spiritus continetur. Multitudinis enim credentium erat cor unum, et anima una.

conceditur spiritus potestas.

Propter quod dicit: Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem : dedit dona hominibus. Quos diabolus captivos tenebat ad mortem, Christus captivavit ad vitam ad caput nostrum in cœlestibus collocandum.

Quod autem ascendit, quid est nisi quia el descendit. Exponit cur dicatur ascendisse, quem nusquam non esse, non dubium est, secundum formam scilicet servi ad quam non localiter, sed dignanter descenderat.

:

Primum in inferiores partes terræ. Infernum sub B terra esse, nemo jam ambigat.

C

Unum corpus, et unus spiritus: sicut vocati estis in una spe vocationis vestræ. Unus Dominus, una fides, unum baptisma. Unum consensum debet habere in uno corpore omnium compago membrorum, quæ ad unam spem sunt vocata salutis. Unde diligentius legere debent hunc locum hi qui, in sæculi occupationibus ligati, putant sibi licere peccare, et aliis non licere cum omnes in unum corpus baptizati, cumdem spiritum acceperint, et in una spe vocati sint Dei. Sive sic: si unum spiritum habetis, et ex uno Patre Deo nati estis, nolite vobis de terrena D nobilitate aliquid arrogare, ne vestram gloriam amittatis.

Unus Deus et Pater omnium. Etiam eorum, qui ex gentibus crediderunt.

Qui super omnes, el per omnia et in omnibus nobis. Super omnes virtutes, ut potens, per omnia opera sua qui immensus omnibus Christianis, secundum quem habitare dignatur.

Unicuique autem nostrum data est gratia. Non multa sunt corpora per varietatem gratiarum, sed membra diversa.

Secundum mensuram. Non tam nostræ capacitatis, quam illius largientis.

[blocks in formation]

Alios vero evangelistas. Omnis apostolus, evangelista: non omnis evangelista, apostolus: sicut Philippus, qui erat unus ex septem.

Alios autem pastores et doctores. Pastores vero omnes, qui sunt idonei ad alios instruendos. Omnis ergo pastor, doctor: non omnis qui doctor est, et pastor.

Ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in ædificationem corporis Christi. Ut perficiantur sancti, sive eorum numerus impleatur, omnes sunt constituti ad ædificandam Ecclesiam, quæ corpus Christi est ut omnes ad perfectionem fidei perducant.

Donec occurramus omnes in unitate fidei. Hoc votum etiam falsis doctoribus inest, id est, volo omnes esse sicut me.

Et agnitionis Filii Dei. Ille agnovit gratiam Filii Dei, qui non peccat: quia omnis qui peccat, non videt eum, nec cognovit eum.

In virum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinis Christi. Qui enim se dicit in Christo manere, debet quomodo ille ambulavit, ambulare et non annorum ejus ætatem, sed plenitudinem imitari.

U jam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinæ. Ut non simus ignorantes, nec dubii, ac vacillantes, et more imperiti gubernatoris, omnis doctrinæ vento nostræ fidei vela appendentes, ne facile naufragemus, aut ad portum perfectionis numquam pervenire possimus.

In nequitia hominum, in astutia. Nequitia hominum, astutis disputationibus a recto fidei cursu detorquet incautos.

[ocr errors][merged small]
« PoprzedniaDalej »