Obrazy na stronie
PDF
ePub

maledictum suscepit: quia omnes maledicti eramus, A et debiti ligno, et ideo maledicti: quia non permansimus in omnibus quæ scripta erant in lege.

Ut in gentibus benedictio Abrahæ fieret in Christo Jesu. Ut sola fide gentes benedicerentur in Christo, sicut promissum fuerat Abrahæ.

Ut pollicitationem spiritus accipiamus per fidem. Quæ per Joelem prophetam omni carni promissa est, id est, universo generi hominum.

Fratres, secundum hominem dico: tamen hominis confirmatum testamentum. Humano utor exemplo: comparari enim humana divinis, propter evidentiorem intellectum possunt : æquari non possunt.

Nemo spernit, aut superordinat. Abrahæ dicta sunt promissiones, et semini ejus. Non dicit et seminibus, quasi in multis: sed quasi in uno, et semini tuo, qui B Christus. Quia post tantum temporis data lex est. Hoc autem dico testamentum confirmatum a Deo. In Christo Jesu.

Quæ post quadringentos et triginta annos, facta est lex: non irritum facit ad evacuandam promissionem. Ne quis putet esse contrarium, quoniam in libro Geneseos ad Abraham a Deo dicitur: Scito prænoscens, quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua: et subjicient eos servituti, et affligent quadringentos annos et hic Apostolus triginta annos amplius ponat. Quod autem dicit, hoc est, septuagesimo quinto ætatis suæ anno, Abraham accepit a Deo repromissionem, a quo tempore usque ad initium legis Mosaicæ, quadringenti et triginta anni, hac ratione complentur. Ex tempore repromissionis, usque ad centesimum annum Abrahæ quando Isaac filius ei natus fuit, viginti quin. que anni numerantur. Postea quinto ætatis anno, Isaac parvulus ab Ismaele cœpit affligi sicut idem Apostolus in hac ipsa Epistola scribit. Evidenter ergo monstratur, secundum sermonem Dei ad Abraham factum, post centum triginta annos repromissionis, semen ejus persecutionibus laborare cœpisse.

Nam si ex lege hæreditas, jam non ex promissione. Abrahæ autem per repromissionem donavit Deus. Non per legem, quæ necdum erat.

Quid igitur lex? Quare ergo data est lex?

Propter transgressionem posita est, donec veniret semen cui promiserat. Propterea data est, ut nos non transgredi, vel cogeret, vel doceret, usque dum Christus veniret.

Ordinata per angelos. Hoc loco Mosen, Dei et Hebræorum mediatorem, significat legem per angelum Domini accepisse : sicut in libro Actuum apostolorum Stephanus dicit: Hic est Moses qui fuit in Ecelesia in solitudine cum angelo, qui loquebatur ei in monte Sina. Item legimus angelos per legem sæpe populo affuisse.

In manu mediatoris. Sive Mosi (ut quidam putant), sive Christi. Nam et Moses, aiunt, inter Deum et po. pulum medius fuit.

Mediator autem unius non est. Id est, unius partis.

C

Deus autem unius est. Hoc ideo addit, ne quis putaret Christum ab unitate divinæ naturæ penitus esse divisum quia mediatoris suscepisset officium.

Lex ergo adversus promissa Dei? Absit. Si enim data esset lex, quæ posset vivificare, vere ex lege esset justitia. Sicut ad Romanos ait: Quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur, scilicet, quæ a nemine servabatur.

Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato: ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus. Adveniente Christo, qui sub lege Mosi erant, conclusi sunt peccato, si ultra in legis observatione permanere voluerint. Quia maledicti qui umbræ legis deservierunt, veritate præsente. Item ostendit, quoniam non potuit inveniri, qui daretur crcdentibus: ut necesse esset sola fide salvari credeutes.

Prius autem, quam veniret fides. Priusquam veniret, cui crederemus.

Sub lege custodiebamur, conclusi in eam fidem, quæ revelanda erat. Servabamur a lege huic fidei, quæ erat suo tempore revelanda.

Itaque lex pædagogus noster fuit in Christo ut ex fide justificemur. Ad disciplinam nos arctius retentans perfectam doctrinam vero magistro servabat. At ubi venit fides, jam non sumus sub pædagogo. Perfectæ ætatis discipuli non indigent pædagogo.

Omnes enim filii Dei estis per fidem, quæ est in Christo Jesu. Æqualiter et Judæi et gentes per solam fidem filii Dei estis, qua credidistis Christo.

Quicumque enim in Christo Jesu baptizati estis, Christum induistis. Filium Dei induti, et toti membra ejus effecti, filii Dei sitis, necesse est: ut quid ergo vobis lex, quæ servis et peccatoribus data est, quibus per baptismum peccata remissa sunt ?

Non est Judæus, neque Græcus : non est servus, neque liber: non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu. Ante enim non solum inter Judæum et Græcum, sed etiam inter tribum et tribum erat magna diversitas.

Si autem vos Christi, ergo semen Abrahæ estis, secundum promissionem hæredes. Si omnes unum corpus estis Christi, Abrahæ semen estis, et veri hæredes non ex carnali semine, sed ex divina promissione generati.

CAPUT IV.

Dico autem: Quanto tempore hæres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium: sed sub tutoribus et actoribus est, usque ad præfinitum tempus a patre. Quia dominatum quondam sacerdotes, et principes exercebant: quos tutores et actores appellat. Modo autem non dominari, sed formam præbere jubentur: quia sacerdotale genus sumus, et omnia communiter habemus: quamvis per illos percipiamus sacramenta.

Ita et nos cum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus servientes. Dierum videlicet et temporum, quæ fuerant eorum infirmitati necessaria, pro temporis qualitate.

At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium A quod dicit, me imitamini gentiliter viventem: quia suum. Impletum jam erat tempus, quando legem per malam consuetudinem nemo poterat custodire.

et ego gentiliter vivo, Judaica observatione deposita, sicut Apostolus in hac eadem Epistola Petro apostolo dicit: Si tu cum sis Judæus, gentiliter vivis, quomodo cogis gentes Judaizare?

Fratres, obsecro vos, nihil me læsistis. Ut merito putetis me inimicitiarum, et non salutis vestræ causa moveri.

Scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis jampridem. Vel per passionem, vel etiam per naturalem infirmitatem : quia thesaurum gratiæ in vasis fictilibus bajulabat.

Factum ex muliere. Dicens factum ex muliere : sexum significat, non corruptionem. Cæterum ut manifeste ostenderet natum ex virgine, ait, ex muliere non per mulierem. In eo autem quod dicit, ex muliere, monstrat non more selito ex conventu viri et feminæ, sed per Spiritum sanctum, ex matre tantum Christum incarnationem hominis suscepisse. Nam idem Apostolus ad Corinthios scribens ait: Sicut mulier ex viro, ita et vir per mulierem. Unde sicut in principio generationis, mulier ex viro sumpla est ita et Christus secundum carnem, ex matre tantum est. Omnis autem residua humana generatio non est ex muliere: secundum Apostoli dictum, sed B cationem ab incredulis civibus eorum passus est : per mulierem ut clareat generatio hominum ex viro per mulierem creari.

Factum sub lege, ut cos qui sub lege erant, redimeret. Christus sub lege factus est, ut peccatum in carne vincens, credentes in se a legis vinculis liberaret. Ipse autem sub lege tamdiu fuit, donec baptizatus, novi Testamenti inciperet Evangelium prædicare. Item si sub lege factus non esset, Judacos salvare non poterat gentes vero poterat positus sub lege redi

mere.

Ut adoptionem filiorum reciperemus. Non enim omnes recepissemus adoptionem, si factus sub lege

non esset.

Quoniam autem estis filii Dei, misit Deus spiritum Filii sui in corda vestra clamantem, Abba, pater. Ex C hoc nos probat filios esse Dei, quoniam spiritum Christi accepimus.

Itaque jam non est servus, sed filius: quod si filius, et hæres per Deum. Quid vis iterum servus esse, qui jam filius et hæres es? Item hic manifeste ostendit, quia totus populus, unus filius vocatur.

Sed tunc quidem ignorantes Deum his qui natura non sunt dii, serviebatis. Convertit se ad illos, qui ex gentibus crediderant, et arguit illos, quia dies festos, et tempora Judaeorum observare vellent, sicut antea idolis fecerant. Nam Judæis isti dies idcirco concessi sunt, ne eos amore festivitatis, idolis exhiberent.

Nunc autem cum cognoveritis Deum, immo cogniti sitis a Deo. Ante ignorabamini ab illo, quia non novit iniquos et non vos illum quæsistis, sed ille vos D perditos requisivit.

Quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus denuo servire vultis? Evidenter ostendit Apostolus Galatas, post acceptam fidem Christi, ad idolorum iterum redisse culturam.

Dies observatis, et menses, et temporá el annos. Nos non similiter observamus: non enim kalendas colimus, nec dies festos, sicut in luxuria et epulis, sed in sinceritate azyma epulamur.

Timeo ne forte sine causa laboraverim in vobis. Nihil enim prodest Christianos vos factos, si ista iterum observetis.

Estote sicut ego, quia et ego sicut vos. Hoc est,

Et tentationem vestram in carne mea non sprevistis, neque respuistis. Increpando hoc Apostolus dicit, quia cum fidem Christi apud Galatas prædicaret, perse

et nihilominus ipsi tentationi et variis injuriis permiserunt Apostolum subjacere. Item grandis tentatio est, si vir sanctus aut infirmetur, aut impune lædatur. Sed ideo ista pati permittitur a Deo, ut virtutem per infirmitatem perficiat: et ut corruptionem hanc sentientem, incorruptam vitam, majori studio, et amore perquirant.

Sed sicut angelum Dei excepistis me. Cum se angelis comparatum gaudet, probat angelos hominibus esse majores.

Sicut Christum Jesum. Non solum, ut angelum. Ubi est ergo beatitudo vestra? Quam nunc taliter suscepistis.

Testimonium enim perhibeo vobis: quia si fieri potuisset, oculos vestros eruisselis, et dedissetis mihi. Ostendit quanta eum charitate dilexerint, et quomodo se totos ejus doctrinæ tradiderint. Utique charissima corporis sui membra eidem tradere cupierant, hanc solam Evangelico lumini dignam esse vicissitudinem arbitrantes, si sua lumina ei reddidissent.

Ergo inimicus vobis factus sum, verum dicens vobis? Ilæc est conditio veritatis, ut eam semper inimicitiæ sequantur: sicut per adulationem perniciosam, amicitia conquiruntur. Libenter enim quod delectat, auditur et offendit omne quod nolumus. Ita enim et hi diligere cœperant sabbati otia, et dierum festorum epulas prædicantes contra Apostolum, qui omnem continentiam suo illis exemplo monstrabat.

Emulantur vos non bene: sed excludere vos volunt, ut illos æmulemini. Emulus, et imitator potest et inimicus intelligi. Sic non bene æmulatur, qui ut alium dejiciat, non ut ipse proficiat, æmulatur. Æ. mulamini autem meliora charismata.

Bonum autem æmulamini in bono semper, el non tantum cum præsens sum apud vos. Nolite illos æmulari, sed bonum semper æmulamini, non in præsentia mea tantum.

Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis. Evidenter hoc adversus bæreticos valet qui post baptisma peccantibus, pœnitentiam non dant, Item in illo vere Christus formatur, qui

virtutem fidei ejus intelligit, et in quo omnis con- A susceperit, mater efficitur. Hoc autem valet contra versatio ejus exprimitur atque depingitur.

Vellem autem esse apud vos modo. Quia quanta vos audire meremini, scribere tanta non possum.

Et mutare vocem meam. Vocem blandientis patris, in rigorem magistri veteris mutare.

Quoniam confundor in vobis. Detrimentum discipulorum confusio est magistri: sicut profectus eorum, est gloria præceptoris. Confunditur autem, quia jam filii facti, rursum servi esse cupiebant.

Dicite mihi, qui sub lege vultis esse. Legem non legistis? Scriptum est enim, quoniam Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et unum de libera. Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est: qui autem de libera, per repromissionem. Ismael, carnis: Isaac, filius fidei. Illum enim Abraham secundum carna- B lem usum genuit: istum contra naturam promissione suscepit.

Quæ sunt per allegoriam dicta. Quæ quidem sunt per allegoriam dicta: hoc est, alia ex aliis figuraia. Dedit autem regulam hoc loco Apostolus intelligendi allegoricas rationes, scilicet ut, manente historia veritate, figuras veteris Testamenti exponamus. Nam cum dixisset, Abraham duas uxores verissime habuisse, postea quid præfiguraverint, demonstravit : et hoc ipsum ibi fecit, ubi aliqua sanctorum honesta gesta referuntur : non ubi peccata notantur. Cæterum delicta dicere per mysteria, aut impossibilitatis, aut ignorantiæ Deum est criminari. Qui autem aliter sua monstrare non poterit sacramenta aut certe putans sibi quorumdam peccata necessaria, prius C illa generaliter condemnet, sed et postea reprehendendo atque vindicando ostendat, illa non propter sua mysteria fieri voluisse præcepta vero difficile inveniet Apostoli, taliter exponentis, ne eorum vitam videretur enervare.

Hæc enim sunt duo Testamenta : Vetus et novum, singulos populos generantia.

Unum quidem in monte Sina, in servitutem generans. Judæi metu præsentium cogebantur, ut feræ nos vero præmiis invitamur ut liberi, et illi quasi servi præter moralia præcepta, etiam diversis operibus premebantur: nobis autem quasi filiis, moralibus monitis adimpletis, servilia onera auferuntur. Sed illi sacerdotibus suis ex debito servientes, tributa etiam reddere cogebantur : nos præter charitatem D nihil debentes, antistites nostros voluntarie honora

mus.

Quæ est Agar. Cujus typum habuit synagoga.

Sina enim mons est in Arabia, qui conjunctus est ei, quæ nunc est Jerusalem. Ex qualitatibus locorum vult intelligi diversitatem Testamentorum.

Et servit cum filiis suis. Cum filiis Jerusalem, gentibus servit.

Illa autem quæ sursum est Jerusalem, libera est : quæ est mater nostra. Recte dicit Apostolus, Jerusalem cœlestem sterilem esse generatione filiorum, quia non illic generat filios: sed hic per fidem renatos in Christo, postea suscipit, et eorum quos

dogma eorum qui dicunt, animas de cœlo propter peccatum, in terras demitti, et nascentibus corporibus infundi. Quod autem ait : Multi filii desertæ magis, quam quæ habet virum. Filios desertæ, significat Ecclesie populos ex gentibus congregatos. Habentem autem virum, synagogam Judæorum testatur, sicut Osee propheta monstrat : Judicate matrem vestram, judicate, quia ipsa non uxor mea, et ego non vir ejus. Item Ecclesia mater est tam gentilium credentium, quam etiam Judæorum, cujus filii servi esse non possunt. Et ideo et mediator novi Testamenti de cœlo advenit Pontifex : et Evangelium non in uno loco, sed in toto mundo est prædicatum.

Sicut scriptum est: Lætare, sterilis, quæ non paris. Prophetico testimonio probat meliorem nos, quam Judæos, matrem habere.

Erumpe et clama, quæ non parturis. Clamor, pro prophetia ponitur in hoc loco.

Quia multi desertæ magis. Hoc præfigurabat Anna, quæ dixit: Sterilis quæ peperit septem, et fetosa in filiis infirmata est.

Quam ejus, quæ habet virum. Quæ virum habere putans, de fecunditate gloriatur. Aut quia habebat virum, antequam ejiceretur cum filio suo.

Nos autem fratres secundum, Isaac promissionis filii sumus. Quomodo de Isaac, ita et de nobis est Abrahæ repromissum, quod scilicet in eo benedicendæ essent omnes gentes.

Sed quomodo tunc is, qui secundum carnem natus fuerat. Semper carnales homines, eos qui spiritualiter sunt persequuntur. Unde mirum non est, si modo carnei et sæculares homines sanctos tribulent, et affligant; immo inde cognoscendi sunt justi esse, si a talibus opprimantur.

Persequebatur eum, qui secundum spiritum. In Genesi quidem hoc scriptum est. Quia illuserat Isaac Ismael sed Apostolus ostendit non simplicem lusum fuisse, quem persecutionem appellat. Quia scurrilem eum, et levem, sicut ipse erat, facere cupie~ bat ne illi possit in hæreditate præferri. Ideo Abraham dejiciendo eum, vocem Saræ jubet audire. Ita et nunc. Ita et isti servos suos sibi similes facere nituntur.

Sed quid dicit Scriptura? Ejice ancillam et filium ejus non enim hæres erit filius ancillæ, cum filio liberæ. Quantumvis se extollat iniquitas, ancilla est, et subjicienda sanctis sicut et Judæi quamvis Abrahæ filios se jactant, quamdiu filii ancillæ fuerint, nobiscum hæreditatem habere non possunt.

Itaque, fratres, non sumus ancillæ filii, sed liberæ : qua libertate nos Christus liberavit. Non debemus ancillam sequi, matre relicta, quia licet ejusdem viri fuerit uxor, tamen ad tempus, quia Saræ tempus nondum venerat generandi.

CAPUT V.

State, et nolite iterum jugo servitutis contineri. State in fide Evangelii, jam enim tempus legis

effluxit nolite jugum cum Judæis trahere, quod nec A ipsi ferre possunt.

Ecce ego Paulus dico vobis. Ego vobis audenter dico, neminem pertimescens.

Quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit. Quia solum illum ad salutem vobis sufficere non putatis.

Testificor autem rursus omni homini circumcidenti se, quoniam debitor est universæ legis faciendæ. Qui caput operum legis suscepit, necesse est ut cætera membra sustineat, ne maledicto subjaceat.

Evacuali estis a Christo : qui in lege justificamini, a gratia excidistis. Si in lege spem ponitis, et justificare posse vos creditis, infirmam Christi gratiam judicatis et quod jam gratis consecuti estis, lamquam non habentes, propriis vultis laboribus adi- B pisci.

Nos enim spiritu ex fide spem justitiæ exspectamus. Spirituali conversatione perfectæ fidei speramus nos justitiæ immortalem accepturos esse mercedem.

Nam in Christo Jesu, neque circumcisio aliquid valet, neque præputium. Neque circumcisio prodest, nec præputium nocet temporibus Christianis.

Sed fides, quæ per charitatem operatur. Ergo et fides operatur per charitatem, non per timorem ; qui enim credit Deo, attendit mandatis: nam qui credit futuris, amplius operatur, quam qui præsentem metuit pœnam.

Currebatis bene. Fidei gressibus, et moralibus disciplinis.

Quis vos impedivit veritati non obedire? Quis ille C fuit qui vos legis operibus implicavit, ut cursum vestræ fidei impediret ?

Nemini consenseritis. Persuasio hæc non est ex eo qui vocat vos. Nec illis, nec mihi, sine verbis Dei consentire debetis: qui vos iterum ad pœnitentiam

vocat.

Modicum fermentum tolam massam corrumpit. Ne quis diceret Cur omnes corripis, dum non omnes erraverunt? Ostendit quod modicum malitiæ fermentum, totam possit Ecclesiam et massam suam a vcritate corrumpere.

Ego confido in vobis, in Domino, quod nihil aliud sapietis. Quam habet veritas Christi,

Qui autem conturbat vos, portabit judicium, quicumque est ille. Ab Evangelii veritate.

Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc prædico, quid adhuc persecutionem patior? Quod de me vobis mentiti sunt deceptores, ita me aliis prædicare. Quid persecutionem patior, si ipsius circumcisionis non inimicus sum, ut affirmatur ?

Ergo evacuatum est scandalum crucis? Ideo scan dalum patiuntur: quia in sola fide crucis dico esse salutem.

Utinam abscindantur qui vos conturbant. Si putant sibi hoc prodesse, non solum circumcidantur, sed etiam abscindantur: si enim exspoliatio membri proficit, multo magis abolitio. Quidam dicunt: Utinam errore abscisi, veritatis radicibus inserantur.

D

Vos enim in libertatem vocati estis, fratres: tantum ne libertatem in occasionem detis carnis. Tantum ne per occasionem circumcisionis ad legis servitium redeatis.

Sed per charitatem spiritus servite invicem. Non superbiam per speciem libertatis insinuo, sed spontaneum esse volo servitium, non coactum.

Omnis enim lex in uno sermone impletur. Legis etiam ipsa moralia, quæcumque sunt, uno possunt sermone concludi, et in uno hoc præcepto compleri.

Diliges proximum tuum. Dilectio, vel charitas, in quatuor modis consistit: hoc est, in Dei dilectione, quæ prima est : secunda, si nosmetipsos secundum Deum amemus; tertia, proximos: quarta, etiam inimicos. Deum ergo plusquam nos diligere debemus: proximum, sicut nos inimicum, ut proximum. Proximus diligebatur in lege et nisi Deum primo dilexerimus, nos minime possumus non peccando diligere et nos diligamus ad quam formam proximos diligimus : quod si proximos non amamus, quando inimicum amare poterimus? Si ergo volumus dilectionem habere, primo Deum plusquam nostras animas diligamus: quod inde probatur, si propter Deum etiam salutem nostram, et ipsas animas contemnamus.

Sicut teipsum. Qui secum proximum diligit, utraque complet genera mandatorum id est, nec malum facit ulli, sed bonum facit.

Quod si invicem mordetis, et comedetis. Per contentiones singuli vos meliores alterius judicando, Videle ne ab invicem consumamini. Dum alter alteri occasio perditionis exstat.

Dico autem in Christo: Spiritu ambulate. Spiritualibus actibus, quos infra describit.

Et desideria carnis non perficietis. Non quo caro sine anima concupiscat; sed quando ipsa anima carnalia cogitat, caro dicitur: quando vero spiritualia, unus cum Deo fit spiritus. Quamdiu ergo duplex in nobis est desiderium, vel voluntas, nou perficimus quæcumque volumus, uno ædificante in nobis, et alio destruente.

Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem. Carnalis consuetudo adversus spirituale desiderium.

Hæc enim sibi invicem adversantur, ut non quæcum, que vultis, illa faciatis. Hoc facit ratio, ut non voluntalem sequatur effectus.

Quod si spiritu ducimini, non estis sub lege. Si vos spiritualibus per omnia actibus occupetis, nen est vobis lex necessaria, quæ carnalibus data est. Manifesta sunt autem opera carnis. Non est diffi cile discernere inter utraque opera.

[blocks in formation]

omne malum, carnale definiunt omne bonum, A mortuos sepeliunt vivi: quia et ipsi infirmari, et spirituale, quia cœleste. mori se posse credunt.

Quæ prædico vobis, sicut prædixi. Ex his cætera colligere poteram, quæ compendii gratia prætermisi. Quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. Notandum atque plangendum, quod contentiosos atque dissidentes, vel iracundos, cum idololatris, et veneficis, et homicidis, penitus exclusit a regno. Fructus autem spiritus, est charitas. Omnium virtutum prima est charitas, quam in quatuor partes divisibilem annotavimus.

Gaudium, Spirituale.

Pax, patientia. Etiam cum odientibus pacem.
Benignitas, bonitas. Semper bene velle facere.
Longanimitas. Illatas injurias sustinere patienter.
Mansuetudo. Nulli injuriam irrogare.

Fides. Vel debes credere, vel omnibus promissa complere.

Modestia. Nec læsus irasci.

Continentia. In conjugiis spiritualibus.
Castitas. In virginibus intelligitur.

Adversus hujuscemodi non est lex. Non enim ista prohibuit; sed et qui novum implet, non est sub veteri Testamento.

Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. Si omnia simul vitia crucifixa sunt, et caro quasi pendens in ligno, non concupiscit: ut quid nobis lex, quæ data est ad vitia coercenda? Simul illud notandum, quod eos dixerit Christi esse, qui carnem cum vitiis crucifixerunt. Hoc contra illos, qui solam fidem sufficere arbitrantur.

CAPUT VI.

Si spiritu vivimus, spiritu et ambulemus. Si per spiritum vitam habemus, spiritualiter conversemur, et non carnaliter legi serviamus.

Non efficiamur inanis gloriæ cupidi. Inanis gloriæ est cupidus, qui alterius quamvis veram doctrinam evacuare conatur, ut plures videatur habere discipulos; hujusmodi tamen se alterutrum ad iracundiam provocare consueverunt: quamdiu sibi invicem invidere non desinunt. Inanis aliter gloria est, si ex his quæ non præcipiuntur in lege, omnes cogamur facere, quantum non facimus: et cum ipsi non poteimus, hæc superflua dicamus.

Invicem provocantes, invicem invidentes. Si irridendo seductos ad iracundiam provocetis, et illi vobis invideant.

Fratres, et si præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto: vos qui spirituales estis, hujuscemodi instruite in spiritu lenitatis. Iloc illis dicit, qui non fuerant persuasi, ut præventos corrigant mansuete. Sane in his prævenitur humana fragilitas, quæ leviora sunt, et ex insperato contingunt. Cæterum non est præventio, ubi aliquid cum consilio diu meditato committitur.

Considerans teipsum, ne et tu lenteris. Quia et tu ipse homo cum sis, potes in aliquo præveniri, et adjutorio indigere, s cut soni infirmos sustinent, et

Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi. Lex Christi, charitas est: sicut ipse dicit: Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis sicut et cgo dilexi vos. Notandum quod gratia lex dicatur.

Nam si quis existimat se aliquid eɛse, cum nihil sil, ipse se seducit. Qui se putat non posse tentari: sive qui plus de se laudanti, quam suæ conscientiæ credit.

Opus autem suum probet unusquisque. Testimonio conscientiæ.

Et sic in semetipso tantum gloriam habebit, et non in altero. In sua conscientia, et non in alterius B adulatione: sive in sua justitia, non alieno peccato. Nemo enim proficit ad alterius detrimentum; nec ex illius delicto justior quam fuerit, apparebit.

Unusquisque enim onus suum portabit. Non enim onus ejus aufert laus sectantis.

Communicet autem is, qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat in omnibus bonis. Sive obedientiam verbo, et actibus imitationem, sive substantiam victus.

Nolite errare, Deus non irridetur. Homo potest a serpente, Dei vindictam negante, irrideri, sicut Eva. Nam Deus exhibet, quod promittit: nam ut omnem ejus astutiam excluderet, amplius primo peccantibus reddidit, quam promisit, et uxori Lot etiam quod non dixerat, fecit.

Quæ enim seminaverit homo, hæc et melet; quoniam G qui seminat in carne sua, de carne et melet corruptionem. Qui spem habet in circumcisione carnali, vel qui vitia seminat, metet pœnam.

Qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam æternam. Quia in spirituali conversatione, vel fide. Bonum autem facientes non deficiamus. Sicut Ecclesiasticus ait: Non impediaris orare semper, et non verearis usque ad mortem justificari : quoniam merces Domini manet in æternum. Indeficientem enim justitiam, indeficiens præmium subsequitur; quia qui perseveraverit usque in finem, salvus erit. Tempore enim suo metemus non deficientes. Nunc tempus seminandi est, non metendi.

Ergo dum tempus habemus. Ultimum sementis hcc tempus est. Festinemus ergo campos omnes serere; D sed magis eos, qui sunt uberrimi, repleamus : ne incipiamus tempore messis, aliis abundantibus, esurire.

Operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. Indigentibus Judæis, et paganis, et omnibus Christianis, bonis malisque misericordiam faciamus nec alicui quod Dominus communiter trihuit, denegemus: maxime tamen his, qui peculiarem fidei exhibent famulatum.

:

Videte qualibus litteris scripsi vobis mea munu. Intelligite quod non timeam, qui litteras manu mea nuper scripsi.

Quicumque enim volunt placere in carne, hi cogunt vos circumcidi: tantum ut crucis Christi persecutionem

« PoprzedniaDalej »