Obrazy na stronie
PDF
ePub

Parco autem, ne quis me existimet supra id quod A vos diligens, minus diligar. Quod habeo labore nimio, videt in me, aut audit aliquid ex me. Sufficiunt manifesta, etiamsi celentur occulta.

Et ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meæ, angelus Satanæ. Quanta putatis esse, quæ celo, ut merito mihi, esset stimulus necessarius, qui me hominem esse semper mihi demonstraret. Stimulum carnis, angelum Satanæ, tentationes persecutionum, Apostolus se sustinuisse significat.

Qui me colaphizet. Aut tribulationes suscitando, aut dolores. Quidam enim dicunt eum frequenter dolore capitis laborasse.

Propter quod ter Dominum rogavi, ut discederet a me. Et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea: nam virtus in infirmitate perficitur. Hic intelligimus etiam san- B ctos ignoranter nonnumquam aliqua inimpetrabilia postulasse simul etiam discimus, quod importuna petitio, vel responsum mereatur, si non meretur effectum.

:

Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis: ut inhabitet in me virtus Christi. Postquam cognovi prodesse, quod nocere putabam.

Propter quod placeo mihi in infirmitatibus meis, in contumeliis. Non in honoribus.

In necessitatibus. Non in otio, non in divitiis. In persecutionibus, in angustiis pro Christo. Non pro crimine unde Salvator docuit, ut sola causa justitiæ patiamur, Petro similiter id attestante.

Cum enim infirmor, tunc potens sum. Maxima potentia est infirmari pro Christo, et magnæ divitiæ, indigere.

Factus sum insipiens. Insipientem esse dicit, aliquem se in laboribus jactare, vel virtutibus.

Vos me coegistis. Ego enim a vobis debui commendari. Nihil enim minus feci ab his, qui sunt supra modum Apostoli. Sed hoc vos coegistis, qui cum aliis de me satisfacere deberetis, quod nihil minus fuerim a magnis Apostolis : iterum opus habetis, ut vos denuo commendemus.

Tamelsi nihil sum: signa tamen apostolatus mei facta sunt super vos in omni patientia, in signis, et prodigiis, et virtutibus. Ego quidem uibil sum ut homo: sed apostolatus sua in vobis signa monstravit hoc est, patientiam in moribus, et prodigia in signis.

:

Quid est enim, quod minus habuistis præ cæteris Ecclesiis, nisi quod ego ipse non gravavi vos? Donate miki hanc injuriam. Quibus alii Apostoli prædicaverunt. De integritate Apostoli et severitate acceptæ potestatis a Domino, in cos qui pœnitentiam negarunt, agit.

Ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos: et non ero gravis vobis. Non enim quæro quæ vestra sunt, sed vos Salutem vestram desidero, non munera.

Nec enim debent filii parentibus thesaurizare, sed parentes filiis. Ego magis si haberem, vobis dare deberem.

Ego autem libentissime impendam, et superimpendar ego ipse pro animabus vestris abundantius : licet plus

C

D

impen lo, et plusquam possum impendam. Perfecta enim dilectio non solum totum, quod habet, gratis impendit, sed etiam ipsa libenter superimpenditur si

necesse est.

Sed esto. Ego vos non gravavi, sed cum ess ́m astutus, dolo vos cepi. Numquid per aliquem eorum quos misi ad vos, circumveni vos? Per omnia se purgat, ipsorum semper conscientiam testem invocans : simul et quomodo se ab illis possint cavere demon

strans.

Rogavi Titum, et misi cum illo fratrem. Numquid Titus vos circumvenit? Numquid aliquid vobis abstulit ad me perferendum?

Nonne eodem spiritu ambulavimus? Nonne eisdem vestigiis? Nonne uno spiritu omnia gerimus?

Olim putatis, quod excusemus nos apud vos. Non sicut superius dixi, placemus nobis; sed ne nobis cum venerimus necesse sit acrius vindicare.

Coram Deo in Christo loquimur. Omnia autem, charissimi, propter ædificationem vestram. Quem fallere impossibile est.

Timeo enim ne forte cum venero, non quales volo inveniam vos et ego inveniar a vobis qualem non vultis. Timeo si vos non invenero justos, et ego vobis severus inveniar. Blandimentis minas jungit.

Ne forte contentiones, æmulationes, animositates, dissensiones, detractiones, susurrationes, inflationes, seditiones sint inter vos. Ne iterum cum venero humiliet me Deus apud vos. Propter hæc se dicebat severissime vindicare. Quid faceret si nostris temporibus adinveniret, quibus ad comparationem aliorum criminum, ista ne putantur quidem esse peccata?

Et lugeam multos ex his, qui ante peccaverunt, et non egerunt pœnitentiam. Hoc est contra Novatianos pœnitentiæ negatores: si enim luget pœnitentiam non agentes, utique de agentibus gaudet.

Super immunditia et fornicatione, et impudicitia, quam gesserunt. Impudicitia gravior est fornicatione, quasi monstruosa turpitudo: sicut ille fecit, qui uxoreni patris accepit.

CAPUT XIII.

Ecce tertio hoc venio ad vos: in ore duorum, vel trium testium stabit omne verbum. Secundum legem, contra Manichæos.

Prædixi enim et prædico, ut præsens vobis, et nunc absens his, qui ante peccaverunt, et cæteris omnibus : quoniam si venero, iterum non parcam. Qui post documenta priorum peccaverint, non ipsis parcam : quia antecedentium ruina sequentes debet facere cautiores.

An experimentum quæritis ejus, qui in me loquitur Christus? An in me Christum tentatis ; utrum in vobis valeat vindicare?

Qui in vobis non infirmatur. Quem non infirmum, sed potentem esse nec ipsi nescitis.

Sed potens est in vobis. Quanto magis in vobis carptoribus sui.

Nam et si crucifixus est ex infirmitate : sed vivit ex

virtute Dei. Quod crucifixus est, nostræ est infirmi- A nostra virtus appareat, sicut Petri app ruit in tatis: quod vivit, suæ virtutis.

Nam et nos infirmi sumus in illo, sed vivemus cum eo ex virtute Dei in vobis. Sive, qui nos quasi infirmos provocatis, invenietis nos vivere cum Christo in virtute Dei, cum in vos vindicare cœperimus. Sive nos in præsenti quidem infirmamur, sed in futuro cum illo, non in nostra, sed Dei virtute vi

vemus.

Vosmetipsos tentate, si estis in fide: ipsi vos probate. Si in fide estis, et in nobis vos cognoscite : date sententiam in peccante, et videte si non statim, cum vestro verbo vindicta procedat.

Annon cognoscitis vosmetipsos, quia Christus Jesus in vobis est? Nisi forte reprobi estis. Dei virtus, si tamen vos minime reprobavit.

Spero autem quod cognoscitis: quia nos non sumus reprobi. Spero vos sensuros quomodo nos conver

semur.

Oramus autem Deum, ut nihil mali faciatis: non ut nos probati pareamus, sed ut vos quod bonum est facialis. Nos autem ut reprobi simus. Si enim mali aliquid feceritis, nos vindicando parebimus probati: sed maluimus, nos reprobos videri, tantum ut vos, quod bonum est faciatis.

Non possumus enim aliquid adversus veritatem : sed pro veritate. Innocentiæ enim nostræ sententia obesse non poterit, nisi ei, qui pro certo peccaverit.

Gaudemus enim quoniam nos infirmi sumus, vos potentes estis. Gaudemus si non sit necesse, ut

Sapphira et Anania.

Hoc et oramus vestram consummationem. Ut vos perfecti sitis potentes.

Ideo enim hæc absens scribo, ut non præsens durius agam, secundum potestatem, quam Dominus dedit mihi. Si non correxeritis vos, durius adhuc acturus sum, quam scribendo denuntio.

In ædificationem. Ut el vos de cætero emendetis: et alii peccare formident.

Et non in destructionem. Ad quam sibi pseudoapostoli potestatem usurpant.

De cætero, fratres, gaudete, perfecti estote, exhortamini. Notandum quod toti Ecclesiae scribens, dicit eos omnes debere esse perfectos: et quod laicos B jubet se invicem exhortari.

Idipsum sapite. Pacem habete: et Deus pacis et dilectionis erit vobiscum. Alioquin auctor dissensionis et odii contrarius erit vobis, et vos cum illo permanebitis in æternum, si ille hic vobiscum manserit semper.

Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes sancti. Non honorati, aut divites.

Gratia Domini nostri Jesu Christi, et charitas Dei, et communicatio sancti Spiritus. Contra Arianos, qui ideo Patrem majorem esse contendunt: quia plerumque primus nominatur in ordine.

Sit cum omnibus vobis. Amen. Non aliquantis : sive quod omnes in his donis velit esse perfectos.

IN EPISTOLAM AD GALATAS.

CAPUT PRIMUM.

C cunt, neque per Apostolos alios, ut Aaron per
Moysen: sed per ipsum Dominum, ut Moyses et
omnes Apostoli, vel Propheta; sed plerique ab ho-
minibus ordinantur, cum indigne favore populi pa-
tientiam Domini contemnentes, divino sacerdotio
contra meritum ordinantur.

Sed per Jesum Christum. Qui Petrum et cæteros
Apostolos in ministerium apostolatus elegit.
Et Deum Patrem. Ostendit unam esse Patris et
Filii operationem.

Qui suscitavit eum a mortuis. Secundum, quod mori potuit, secundum carnem scilicet.

Paulus apostolus non ab hominibus, neque per hominem. Sicut sacrarum Scripturarum testatur auctoritas, neminem venire ad Patrem nisi per Filium et Spiritum sanctum item neminem venire ad Filium, nisi quem vocaverit Pater et Spiritus sanctus: ita et hoc loco manifeste ostenditur, Paulum apostolum in Evangelii prædicationem, per Jesum Christum et Deum Patrem vocatum esse a sancto Spiritu. Quemadmodum liber Apostolicorum Actuum docet, dicens: Ministrantibus autem illis Domino, et jejunantibus, dixit Spiritus sanctus: Segregate mihi Barnabam, et Saulum in opus ad quod assumpsi eos. Item et infra in codem loco Et ipsi quidem missi a Spiritu sancto abierunt Seleuciam. Quod auten hic Jesum Christum primo loco ponit, et ita demum D conversationem suam; non tantum ex sua persona Patrem, et alibi indifferenter Deum Patrem anteponit, frequenter etiam Spiritum sanctum : hoc ostendit, quoniam in Patre et Filio et Spiritu sancto, non ordo, non major aut minor, sed una est gloria, eademque substantia. Quod vero dicit, neque per bominem, sed per Jesum Christum: hic personam deitatis ostendit. Quod autem ait: Qui suscitavit eum a mortuis assumpti hominis significat incarnationem. Aliter: Non humana præsumptione, ut illi di

[ocr errors]

Et qui mecum sunt omnes fratres, Ecclesiis Galatiæ. Ne solus indigne ferre putaretur, suam conculcari doctrinam, Apostolus objurgaturus Galatas propter

scribit ad eos, sed ex omnium fratrum, qui in consortio secum erant: quos in Epistola ad Corinthios apostolos vocat, dicens: Sive fratres nostri apostoli, Ecclesiam gloriæ Christi.

Gratia vobis. Quia sola estis fide salvati.

El paxa Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.Qua remissis delictis omnibus, reconciliati fuerant Deo. Qui dedit semetipsum pro peccatis nostris. Ostendit beneficia Christi, quibus existebant ingrati, in lege

que peccatoribus data est, vivere cupientibus, cum A deliter pro traditionibus patrum expugnarit Eccleillis omnia essent peccata dimissa.

Ut eriperet nos de præsenti sæculo nequam. Non quod sæculum nequam sit, sed quod mala sint quæ aguntur in sæculo: sicut et Dominus in Evangelio dicit: Sufficit diei malitia sua. Non quia dies mala sit, sed propter illa, quæ in ejus tempore aguntur, vel bona, vel mala dicitur. Item mala sæculi opera dicuntur, quæ committuntur in ipso.

Secundum voluntatem Dei et Patris nostri. Non secundum merita nostra.

Cui est gloria in sæcula sæculorum. Amen. Infinitis beneficiis, infinita gloria debetur.

Miror quod sic tam cito transferimini ab eo, qui vos vocavit in gratiam Christi, in aliud Evangelium: quod

siam ut intelligamus eum non potuisse inde humano consilio, nisi revelatione separari divina.

Quoniam supra modum persequebar Ecclesiam Dei, et expugnabam illam, et proficiebam in Judaismo supra multos coætaneos meos in genere meo, abundantius æmulator existens paternarum mearum traditionum. Non supra omnes, ne jactabundus putaretur.

Cum autem placuit ei qui me segregavit ex utero matris meæ. Hic præscientiam Dei, ad dilectionem Apostoli antequam nasceretur, ostendit. Item qui me in præscientia ab utero segregavit, quando voluit, fecit quod sciebat esse futurum.

Et vocavit per gratiam suam. Non meritis meis.
Ut revelaret Filium suum in me, ut evangelizarem

non est aliud. Manifestatis beneficiis, mirari se dicit, B illum in gentibus. Ut Filium suum per me gentibus quod ab illo potuerint separari.

Nisi sunt aliqui, qui vos conturbant. Nam Evangelium verum aliud esse non potest, nisi Christi.

Et volunt convertere Evangelium Christi. Dum Lex ad Evangelium profecerit illi, perverso ordine, Evangelium ad Legem provocare nituntur.

Sed licet nos, aut angelus de cœlo evangelizet vobis præterquam quod evangelizamus vobis. Breviter omni voluit præjudicare persona, quando nec Apostolus contra id quod primum prædicaverat, nec vocem de cœlo loquentis angeli permisit audire. Facit autem sententia contra omnes hæreticos, qui traditiones apostolicas mutare conantur.

Anathema sit. lloc est, abominabilis vobis sit.

Sicut prædiximus, et nunc iterum dico: Si quis vo- C bis evangelizaverit præter id quod accepistis, anathema sit. Repetitum fortius commendatur.

Modo enim hominibus suadeo, an Deo? Numquid propter homines vobis suadeo, sicut propter Judæorum traditiones ante faciebam? Ostendere vult odia hominum se non timentem, libere defendere veritatem.

An quæro hominibus placere? Ubicumque sine additamento aliquo homines nominantur, in malam partem accipitur in Scripturis. Ut est illud: Omuis homo mendax. Et: Quem dicunt homines esse? Et : Nonne homines estis? Et secundum hominem ambulatis. Igitur quicumque talibus placere voluerit, necesse est ut eorum faciat voluntatem. Sancti autem Deo tantum, et Deum amantibus placent: qui plus quam homines esse meruerunt.

Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem. Nam ideo me oderunt, quia servus sum Christi.

Notum enim vobis facio, fratres, Evangelium, quod evangelizatum est a me. Vult purgare usurpationis et human traditionis infamiam.

Quia non est secundum hominem. Neque enim ego ab homine accepi illud, neque didici, sed per revelationem Jesu Christi. Neque a me confinxi, neque ab alio homine accepi, neque a quoquam didici, quod gentes sola fide salvarentur.

Audistis enim conversationem meam aliquando in Judaismo. Nec vos credo latere quod dico. Ostendere vult quam firmiter tenuerit Judaismum, et quam fi

revelaret.

Continuo non acquievi carni et sanguini. Hoc dicit: quoniam secundum mysterium revelationis, commissam sibi prædicationem Evangelii exercuerit, neque tunc carnis et sanguinis vocem audivi, sed Dei.

Neque veni Jerosolymam ad antecessores meos apostolos, sed abii in Arabiam : et iterum reversus sum Damascum. Non quod mihi necesse fuit, ut ab illis aliquid edocerer: sed de Damasco in Arabiam protinus ibam, ut docerem qued mihi a Deo revelatum fuerat. Deinde post annos tres. Ostendit se non indiguisse doceri, qui tribus jam annis aliis prædicarat. Veni Jerosolymam. Quando se discipulis jungere

attentabat.

Videre Petrum. Et susceptum se ab illo in charitate demonstrat et in tam brevi tempore nihil discere potuisse.

Et mansi apud eum diebus quindecim. Videndi gratia, non discendi.

Alium autem Apostolorum vidi neminem. Ne vel ab illis didicisse videretur.

Nisi Jacobum fratrem Domini. Quæ autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior. Quatuor modis fratres appellari, quis dubitat? Primo, natura : secundo, cognatione tertio, gente : quarto, affectu. Unde Jacobus secundum cognationem frater Domini dicitur quoniam de Maria Cleophæ, sorore matris Domini, natus esse monstratur.

Deinde veni in partes Syriæ et Cilicia. Eram autem Dignotus facie Ecclesiis Judae. Notandum quia per triennium Ecclesiis Judææ erat ignotus.

Quæ erant in Christo. Tantum autem auditum habebant: quoniam qui persequebatur nos aliquando, nunc evangelizat fidem, quam aliquando expugnabat. Seorsum, qui ex Judæis erant, Ecclesiæ habebantur, his qui erant ex gentibus, miscebantur.

nec

Et in me clarificabant Deum. De re difficili maxima nascitur admiratio: et laudabatur Deus qui hoc solus posset efficere. De falsis fratribus, et de Petro in circumcisione, Paulo vero in gentibus ordinatis. CAPUT II.

Deinde post annos quatuordecim. Quando de oneribus legis quæstio movebatur.

Iterum ascendi Jerosolymam cum Barnaba, assumpto A et Tito. Non voluntate mea, sed imperii divini necessitate.

Ascendi autem secundum revelationem. Hoc ait Apostolus. Cum venirem, inquit, Jerosolymam secundum revelationem Dei, congregationi fratrum per ædificationem meam reddidi rationem, seorsum et apostolis non ut ab illis in aliquo instruerer, qui plenam fueram gratiam consecutus: sed ut manifestarem eis recto ordine, me Christi Evangelium prædicare.

Et contuli cum illis Evangelium, quod prædico in gentibus. Non didici, sed contuli Evangelium, per quod gentes sola fide salvantur.

Seorsum autem his qui videbantur aliquid esse. Ne illos discipuli de Evangelio dubitare putarent.

Ne forte in vacuum currerem, aut cucurrissem. Hoc non est dubitantis, sed potius confirmantis.

Sed neque Titus, qui mecum erat, cum esset gentilis, compulsus est circumcidi. In vacuum cucurrit.

Sed propter subintroductos falsos fratres. Reddit causas cur circumcidit Titum non quia illi circumcisio prodesset, sed ut scandalum imminens vita

retur.

Qui subintroierunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Jesu : ut nos in servitutem redigerent. Qua absoluti sumus a jugo legis.

Quibus neque ad horum cessimus subjectioni, ut veritas Evangelii permaneat apud vos. Ut periculum vitaremus et essent in nobis qui veritatem Evangelii confirmarent.

Ab his autem qui videbantur esse aliquid. Hic eos significat, qui Galatas judaizare compulerant : qui aliquando insignes inter discipulos apostolorum fuerant quique præsenti tempore a fide Christiana, ad observationem Judaicam convertebant.

Quales aliquando fuerint, nihil mea interest. Deus enim personam hominis non accipit. Non mihi cura est, quia cum Domino ambulaverunt : quia nec tempus præjudicat fidei, nec persona labori.

Mihi autem qui videbantur esse aliquid, nihil contulerunt: sed e contra cum vidissent, quod creditum est mihi Evangelium præputii. Ut prædicem in gentibus, sicut illis Judæis.

Quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere. Hoc est, quod in omni pene scribit Epistola.

Cum autem venisset Cephas Antiochiam, in faciem ei restiti : quia reprehensibilis erat. Galatarum infirmitas compellit eum narrare, quod nec ipsi apostolorum principi Petro pepercerit, veritatem Evangelii non libere defendenti sicut etiam ad profectum Corinthiorum manifestat visionem, quam annis quatuordecim celaverat. Hoc autem totum ait, ut ostendat numquam circumcisionis fuisse factorem, quod de illo falsi apostoli confingebant. Unde et alibi dicit: Ego autem, fratres, si circumcisionem prædico, quid adhuc persecutionem patior?

Prius enim, quam venirent quidam a Jacobo, cum gentibus edebat. Sciens sibi ostensum, ut nullius geB neris hominem vocaret immundum.

C

Sicut et Petro circumcisionis. Qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et Ɗ mihi inter gentes. Et cum cognovissent gratiam, quæ data est mihi. In nullo sum illo inferior; quia ab uno Deo sumus in ministerio ordinati.

Jacobus, el Cephas, et Joannes, qui videbantur cofiumnæ esse. Super quas erat Ecclesia confirmata.

Dextras dederunt. Ita nos docere debere.

Mihi et Barnabæ, societatis: ut nos in gentes, ipsi autem in circumcisionem. Ambo enim missi erant simul, ut gentibus prædicarent.

Tantum ut pauperum memores essemus. Qui omnia sua distribuentes, ad apostolorum pedes pretia deponebant. Vel quorum bona fuerant a Judæis invasa sicut legimus ad Hebracos.

PATROL. XXX.

Cum autem venissent, subtrahebat et segregabat se, timens eos qui ex circumcisione erant et simulationi ejus consenserunt cæteri Judæi. Non ideo reprehensibilis erat, quia cum illis edebat: sed quia postea propter homines se subtrahebat.

Ita ut et Barnabas duceretur ab eis in illam simulationem. Qui mecum ad gentes missus, nihil inter eos docuerat esse discriminis.

Sed cum vidissem, quod non recte ambularent ad veritatem Evangelii. Quamvis hoc propter scandalum faceret Judæorum tamen publice illum conveni, ut Judæis superbia, et gentibus desperatio tolleretur. Dixi Cephe coram omnibus. Publicum scandalum non poterat private curari.

Si tu cum Judæus sis. Si tu non tenes, quod natus es quomodo illos facis tenere quod nati non sunt? Rationem reddit, non injuriam facit.

Gentiliter vivis, et non Judaice. Non ex operibus legis, sed sola fide sicut gentes, vitam in Christo invenisse te nosti.

Quomodo gentes cogis judaizare? Cur subtrahis te, tamquam a peccatoribus?

Nos natura Judæi, et non ex gentibus peccatores. Peccatores tamen eramus: quia conclusit Scriptura omnia sub peccato.

Scientes autem quod non justificatur homo ex operi bus legis, nisi per fidem Jesu Christi : et nos in Christu Jesu credimus, ut justificemur ex fide Christi, et non ex operibus legis. Propter quod ex operibus legis, non justificabitur omnis caro. Opera legis: circumcisio et sabbatum, dies festi, et cætera, quæ non propter justitiam, sed ad edomandam populi duritiam sunt mandata.

Quod si quærentes justificari in Christo, inventi sumus et ipsi peccatores: numquid Christus peccati minister est? Absit. Si enim gentes fides sola non salvat, nec nos quia ex operibus nemo justificatur. Ergo adhuc peccatores sumus, et Christus peccatorum minister est, tamquam non valens peccata indulgere. Si enim quæ destruxi, iterum hæc reædifico, pra varicatorem me constituo. Si destruxi Judæos, et nunc (ut illi dicunt) ipsos reædifico, meæ sententiæ prævaricator invenior.

26

[ocr errors]
[merged small][ocr errors]

Ego enim per legem legi mortuus sum. Hoc est, A quod dicit, per legem Christi, legi Moysi mortuus sum. Aut certe per ipsam Moysi legem, legis ejusdem sum observationibus liberatus: quoniam scriptum est in eadem lege : Quia Abraham ex fide justificatus est, et non ex operibus legis. Item per legem Christi, legi littere, et Moysi legi veteri sum mortuus: quia ipsa se cessaturam esse prædixit.

Ut Deo vivam. Quia legem suam innovavit. Christo crucifixus sum cruci. Omnibus peccatis, quibus lex est data, sum mortuus ergo lex minime est necessaria.

Vivo autem non ego.Vetus homo.

Vivit vero in me Christus. In illo vivit Christus, in quo Christus vegetat actus et vitam.

Qui ergo tribuit vobis spiritum, et operatur virtutes in vobis: ex operibus legis, an ex audītu fidei, sicul scriptum est. Spiritum sanctum sola fide accepistis, qui non nisi a justis accipitur: justos autem sine legis oneribus esse vos constat.

Abraham credidit Deo, et reputatum est illi ad justitiam. Ita et vobis ad justitiam sola sufficit fides. Cognoscite ergo, quia qui ex fide sunt, hi sunt filii Abrahæ. Sive Judai, sive Græci, non carnaliter circumcisi.

Providens autem Scriptura, quia ex fide justificat gentes Deus, prænuntiavit Abrahæ ; quia benedicentur in te omnes gentes. Non una gens Judaica, sed omnes quæ ex operibus legis sunt.

Igitur qui ex fide sunt, benedicentur cum fideli

Quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo filii B Abraham. Non enim circumcise sunt gentes, ut posDei. In sola fide : quia nihil debeo legi antiquæ.

Qui dilexit me, et tradidit seipsum pro me. Non pecuniam, non aliquod aliud pretium, sed se.

Non abjicio gratiam Dei. Non debeo esse illi ingratus qui me tantum dilexit, ut pro me etiam moreretur. Abjecta enim est gratia, si mihi sola non sufficit.

Si enim per legem justitia, ergo gratis Christus mortuus est. Si lex poterat justificare, superflue mortuus est Christus.

CAPUT III.

O insensati Galatæ. Non est contrarium Salvato

ris verbo, quo fratrem fatuum vocari prohibuit : non enim hic dicitur sine causa.

Quis vos fascinavit. Per vulgi verbum, invidiam significavit sicut ait Salomon: Fascinatio pugacitatis obscurat bona.

Non obedire veritati? Ante quorum oculos Christus Jesus proscriptus est. Quibus per meam prædicationem ita manifestata est passio ejus, ut ipsum ante vos pendere putaretis. Proscriptus est, sententiam damnationis accepit.

Et in vobis crucifixus. Quasi apud vos omnia facta sint. Sive sic, quem vere pro damnato, et mortuo etiam nunc vilem habetis, dum putatis eum vobis non sufficere ad salutem.

Hoc solum a vobis volo discere. Hoc unum vos interrogo.

Ex operibus legis spiritum accepistis, an ex auditu fidei? Si ex merito fidei spiritum accepistis, quid nobis lex amplius poterit dare?

Sic stulti estis, ut cum spiritu cœperitis, nunc carne consummemini? Cum nec Judæi aliter spiritum accipiant, quam per fidem Christi, vos econtrario putatis vobis spiritum non sufficere sine lege.

Tanta passi estis sine causa, si tamen sine causa. Ostendit, qui in Galatia constituti, pro Christi fide passi sunt persecutionem. Item tanta sine causa pro Christo tolerastis, si non iterum pro Christó corrigatis. Sive quod hic, si tamen, non dubitantis sermo sit, sed potius confirmantis secundum illud: si tamen justum est apud Deum, retribuere, qui nos tribulant tribulationem,

C

D

sint ex operibus benedici.

Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt. Scriptum est enim. Quia ita prævaluit consuetudo peccandi, ut nemo jam perficiat legem.

Maledictus omnis, qui non permanserit in omnibus quæ scripta sunt in libro legis, ut facial ea. Hoc est, qui non omnia usque ad fidem legis mandata servaverit. Quæritur sane hoc loco, si fides sola sufficiat Christiano et utrum non sit maledictus, qui evangelica præcepta contemnet. Sed fides ad hoc proficit, ut in primitiis credulitatis accedentes ad Deum justificet, si deinceps in justificatione permaneant: cæterum sine operibus fidei, non legis, mortua est fides. Qui enim non credit mandatis, et eos qui Evangelii præcepta contemnunt, maledictos esse, et Salvator edocuit, dicens : Discedite a me, maledicti, in ignem æternum. Et Jacobus apostolus, unius mardati transgressorem, omnium reum esse demonstravit.

Quoniam autem in lege nemo justificatur apud Deum manifestum est. Quia nemo illum servat ideo dictum est, quod sola fide justificandi essent credentes. Item vult ostendere, quia ex operibus legis Moysi justificari homo non possit, nisi habuerit et fidem quæ veniam dat credenti in Deo. Non enim qui credunt in Christo, sine lege vivere possunt.

Quia justus ex fide vivit. Perfecta fides est, non solum Christum, sed et Christo credere.

Lex autem non est ex fide. Nen justificat sola fides.

Sed qui fecerit ea, vivet in illis. Suo labore conqui. rat justitiam, et vivet in æternum.

Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum. Qui sub maledicto non erat : quia per omnia legem implevit. Et ideo indebito maledicto ejus nostrum debitum compensatum est, ut liberet transeuntes ad fidem.

Quia scriptum est : Maledictus omnis qui pendet in ligno. Sic est scriptum : Si cui fuerit judicium mortis, suspendetis eum in ligno. Non ideo maledictus, quia pendet sed ideo pendet, quia maledictos. Christus ergo, cui non erat judicium mortis, nee causa subeundæ crucis, et maledicti reatus, pro nobis

« PoprzedniaDalej »