Obrazy na stronie
PDF
ePub

men spe futurorum quotidie confirmatur ad omnia A mus peterc : quia quamdiu in corpore sumus in bac sustinenda.

Id enim, quod in præsenti est momentaneum, et leve tribulationis nostra. Præsens tribulatio quantolibet tempore perseverans, ad comparationem immensæ gloriæ æternæ brevis et facilis est: sicut ad Romanos ait: Existimo enim, quod non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam.

Supra modum in sublimitate. Quia nulla comparatio potest esse.

Eternum gloriæ pondus operatur in nobis. Quia illud leve dixerat: ideo posuit hic pondus, servans metaphoram stateræ vel quod tribulationum pondus, quæ supra modum sunt in præsenti, sublimitatem gloriæ æternæ perficiant.

vita, incertis jactamur eventibus, finem nostri exitus nescientes. Cum autem excesserimus e corpore, tunc scimus nos Domino propinquare, quoniam adversis et incertis sumus sæculi molestiis liberati.

Quoniam, dum sumus in hoc corpore, peregrinamur a Domino. Per fidem enim ambulamus, et non per speciem. Audemus autem, et bonam voluntatem habemus. Peregrinamur : quia adhuc non sumus in hæreditate paterna. Ut peregrini ergo non debemus de hujus sæculi rebus magnopere curare: sed necessariis contenti, desiderium omne, et studium perveniendi ad patriam habeamus: quia fide adhue speramus, et nondum specie possidemus. Audemus autem et consentimus, et prorsus hoc audenter legi

Non contemplantibus nobis, quæ videntur, sed quæ B mus, sicut alibi ait: Dissolvi, et cum Christo esse,

non videntur. Quæ enim videntur, temporalia sunt, quæ autem non videntur, æterna sunt. De visibilibus, nec bonis movemur, nec malis, quia utraque finiuntur.

CAPUT V.

Scimus enim quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur : quod ædificationem ex Deo habemus. Quasi aliquis ei dixisset, quando istud erit, cum sciam me esse mortalem : ideo resurrectionem gloriæ induxit. Domus nostra, inquit, terrenum corpus, in quo in hoc saculo adhuc corporaliter habitamus: si ante adventum Domini, vel passionibus, vel conditione naturæ fuerit dissolutum, cœlestem incorruptionem ex Deo, corpore reviviscente, sumemus.

Domum non manufactam, sed æternam in cœlis. Quia animale corpus, quod Dei quodammodo manu dicitur esse plasmatum hoc ipsum spirituale fiet, per spiritum.

Nam et in hoc, ingemiscimus, habitationem nostram, quæ de cœlo est, superindui cupientes. Gemitus hic pro labore accipitur: quia cum gemitu laboratur, sicut et partus pro labore ponitur. Ad hoc ergo laboramus, ut illa superindui mereamur.

Si tamen vestiti, et non nudi inveniamur. A fide vel opere pietatis.

multo magis melius.

Magis peregrinari a corpore. Bene ait, peregrinari a corpore quia ad id sumus iterum regressuri.

Et præsentes esse ad Dominum. Quamquam creatori suo nulla creatura sit absens : sed nos quodammodo tunc illi magis præsentes erimus, ut etiam perfecti, cum a carnis fuerimus fragilitate sejuncti. Sive quod secundum nos Deo præsentes erimus : quia secundum illum absentes esse numquam pos

sumus.

Et ideo contendimus, sive absentes, sive præsentes, placere illi. Jam modo tales esse actu conamur, quales futuri sumus in regno, natura incorruptibili sine dubio et perfecti. Hoc dicit : quamdiu in mundo C positi peregrinamur a Domino, conversatione bona id agamus: ut ei in futuro placere possimus: non ut quidam putant, quia postea quam excesserimus e corpore, ibi aliquid operantes Deum promereamur. Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi. Pro magnitudine potentiæ sedentis, magnitudo tribunalis, et terror judicii æstimanda sunt.

Ut referat unusquisque propria corporis prout gessit, sive bonum, sive malum. Quia de resurrectionis tempore fecerat mentionem, vult ostendere animam omnia per corpus operatam, sive bonum, sive malum. Venite ad me, benedicti. Et, Discedite a me, maledicti.

Scientes ergo timorem Domini, hominibus suade. mus: Deo autem manifesti sumus. Scientes quantus metus sit divini judicii, hominibus suademus ut ca

Nam et qui sumus in hoc tabernaculo, ingemiscimus gravati: eo quod nolumus exspoliari, sed supervestiri. Nam qui vivi invenientur, hoc laborabunt, ut non exspolicntur ab igne cum peccatoribus, cum omnia D veant: Deo autem manifesti sumus, si non et nos

cœperint elementa consumi: sed ut cum justis immortalitate superindui mereantur.

Ut absorbeatur, quod mortale est a vita. Quod absorbetur, non apparet cum sit, sicut ferrum si mittatur in ignem, manente ejus materia totum fit ignis: nam et splendorem, et calorem ipsius ignis assumit.

Qui autem efficit nos in hoc ipsum Deus. Dum hoc dicit facere, ne cui impossibile videretur.

Qui dedit nobis pignus spiritus. Qui nobis dedit pignus spiritus, ut sciamus, quia templum sui spiritus perire non patitur.

Audentes igitur semper, et scientes. Ideo hoc aude

[blocks in formation]

in corde. Ut habeatis ad eos, qui in carnalibus, et A in visibilibus, et non in conscientiis gloriantur. Quid respondere potestis contra ea, quæ de nostra obtrectatione confingunt, ut etiam sui cordis testimonio revincatur.

Sive enim mente excedimus Deo. Si, inquit, sensu proprio recta pervertimus in vitia, ipsi a Deo excidimus, atque alienamur ab eo. Si autem integre sentimus et sobrii, vobis sufficit nostra prædicatio. Dicebat enim de illis, si eorum esset memoria coram Deo, numquam talia paterentur. Quidam aliter dicunt. Sive in exstasi sumus, Deo: sive nostro sensu loquimur, vobis.

Sive sobrii sumus, vobis. Sive abstinentes, propter

vos.

Omnia autem ex Deo. Quia ctiam præcepta innovata sunt tamen et nova et vetera ab uno Deo pro diversitate temporum sunt dispensata.

Qui nos reconciliavit sibi. Quia peccando fueramus ab eo aversi.

Per Christum. Per Christi doctrinam pariter, et exemplum.

Et dedit nobis ministerium reconciliationis. Ut et nos alios reconciliare possimus.

Quoniam quidem Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi. Tribus modis inesse Deum legimus Secundum infinitatem omni creaturæ, sicut ipse dicit per Prophetam. Nonne cœlum et terram ego impleo? Secundum sanctificationem, et peculiarem inhabitationem in sanctis juxta illud: Et

Charitas enim Christi urgel nos. Necesse est nobis, B inhabitabo in illis. Secundum plenitudinem divinivel aliquatenus vicem ejus rependere charitati, id

est, ut pro ejus corpore patiamur, qui mori pro no

bis morte dignatus est.

Estimantes hoc, quoniam si unus pro omnibus mortuus est : ergo omnes mortui sunt. Et pro omnibus mortuus est Christus. Solus inventus est, qui ut immaculata hostia pro omnibus, qui erant in peccatis mortui, offerretur.

Ut et qui vivunt, jam non sibi vivant. Ei debemus vitam nostram, qui illam in omnibus sua morte servavit. Si quis ergo suam potius quam Dei voluntatem facit sibi vivit, non illi. Unde ipse Dominus ait: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum sibi, etc.

Sed ei qui pro ipsis mortuus est, et resurrexit. Pro- G pter calumniam, semper mortis resurrectionem adjungit. De abolitione veterum, et renovatione creaturæ, et reconciliatione nostra ad Deum per Dominum nostrum Jesum Christum.

Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem. Id est, carnaliter circumcisum, et carnales cœremonias servantem, et nullius veterum imitamur exemplum.

tatis in Christo, dicente alibi Apostolo : Quia in ipso habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter : mundum reconcilians sibi.

Non reputans illis delicta ipsorum. Hoc est, per solam fidem cognoscens.

Et posuit in nobis verbum reconciliationis. Pro Christo ergo legatione fungimur. Ut pro Christo nos reconciliemus homines Deo, cujus Christi vice, legati sumus Dei.

Tamquam Deo exhortante per nos. Id est, non ex nobis loquimur, sed ex Deo.

Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo. Quod dicit, hoc est: non, inquit, nos pro Christo deprecamur, sed propter id quod pro nobis passus est : ut credentes in ipsum, reconciliemini Deo, hoc est, vice Christi.

Eum qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit. Secundum illud: Christus qui absque peccato erat, pro nobis dicitur factus peccatum, quia pro peccatis nostris mortuus est: Pater pro nobis Christum, qui peccatum nesciebat, peccatum fecit : hoc est, sicut hostia pro peccato oblata, peccatum vocabatur in Lege (ut in Levitico scriptum est: Et imponet manum super caput peccati sui), ita et Christus pro peccatis nostris oblatus, peccati nomen accepit.

Ut nos efficeremur justitia Dei in ipso. Non nostra, nec nobis.

vantes.

CAPUT VI.

Et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus. Cognovimus, inquit, secundum carnem Christum : quando maledictum factus, patibulum crucis pro nostra salute suscepit. Nunc autem non ita cognoscimus: non enim est jam passurus pro nobis, qui semel pro omnibus et mortuus est, et resurrexit. Aliter: Et si cognovimus Chri- D Adjuvantès autem exhortamur. Verbo vos adju• stum, cum adhuc essemus secundum carnem : sed nunc jam non novimus. Quia eis exempla veterum proponebat: ait Christum carnaliter circumcisum, cum Judæis omnia celebrasse. Sed nunc jam ista non novimus: quia post resurrectionem ejus, novum est Testamentum. Aliter: Qui infirmi sunt, carnaliter credunt Christo perfecti vero intelligunt, jam post resurrectionem nihil imbecillitatis in eo esse carnalis.

Si qua ergo in Christo nova creatura, vetera transierunt: ecce facta sunt omnia nova. Si quis credit in Christo, nova est creatura: intelligens vetera suo tempore fuisse disjuncta, et amodo novo more vivendum.

Ne in vacuum gratiam Dei recipiatis. In vacuum gratiam Dei recipit, qui in novo Testamento non novus est hoc est, nihil in illo proficit.

Ait enim Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi le. Acceptum tempus ad exaudiendum, et ad salutem miserandum, in hac vita præsenti est, sicut ait Salvator: Ambulate, dum lucem habetis, ne vos tenebræ comprehendant.

Ecce nunc tempus acceptabile. Sicut alibi: Dum tempus habemus, ait, operemur quod bonum est. Dies autem ideo dicitur hæc vita, quia ad operandum est apta et concluditur nocte judicii: quæ

nobis.

dies tenebræ erunt peccatoribus, non lux, in qua ▲ non debemus aliis magis fidem accommodare, quam jam nemo poterit operari. Æstati quoque assimilatur hoc tempus in cujus comparatione, formica dicitur hiemem sperare venturam.

Ecce nunc dies salutis. Modo solam possumus invenire salutem quia juxta Prophetæ testimonium, in inferno nemo confitebitur.

Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperctur ministerium nostrum. Nemo a nostro offendatur exemplo ne non tam nostrum vitium putetur esse, quam legis.

Sed in omnibus. Non in aliquantis.

Exhibeamus nosmetipsos. Omnes autem bujus cause in nostra sunt potestate.

Sicut qui ignoti, el cogniti. Ignoti perfidis et ingratis, et cogniti a fidelibus et justis.

Quasi morientes, et ecce vivimus. Hoc est, usque ad mortem pervenientes: sicut quando lapidatus est, et mortuus æstimatus surgens docebat in Lystris. Ut castigati, et non mortificati. Castigans castigavit me Dominus, et morti non tradidit me.

Quasi tristes, semper autem gaudentes. Tristes severitate vultus: corde vero etiam in tribulatione gaudentes.

Sicut egentes, multos autem locupletantes. In hoc ipso quo nobis egemus, aliis abundamus: dum per nos eleemosynæ fiunt: sive terrenis egentes, alios

Sicut Dei ministros. Dei ministri Deum debent (prout possibile est) imitari, ut ex actu cognoscan- B bonis cœlestibus facimus locupletes. Simul attendentur Dei esse cultores. Unde alibi ait: Portate Deum in corpore vestro. Sicut ille se ab omnibus patitur blasphemari, et tamen in præsenti vita ingratis etiam sua beneficia non denegat.

In multa patientia, in tribulationibus. Omnis læsio, tribulatio est.

In necessitatibus. Omne quod necesse est, feramus,

ut necesse est.

In angustiis. Angustia est omnis egentia.

In plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus. Manuum, vel discursuum.

In vigiliis. Non minus mentis, quam corporis.

In jejuniis. Notandum jejunia cum virtutibus numerari.

dum, quomodo omnia quasi pati se dicit, non tamen pati: ut ostendat ista esse quasi imagines passionum, ad comparationem præmii sempiterni.

Tamquam nihil habentes, et omnia possidentes. Sicut ait Salomon: Ejus qui fidelis est, est totus mundus divitiarum. Nam excepto, quod omnia nostra Dei sunt, nemo plus habet, quam qui nullius indiget. Ille vero nihil eget, qui præter necessaria nibil requirit. De separatione fidelium ab infidelibus: et quod omnes sancti templum sint Dei.

Os nostrum patet ad vos, o Corinthii, cor nostrum dilatatum est. Ita sumus vestro profeciu provocati, ut lacere penitus non possimus. Profectus enim discipuli, aperit os magistri. Et cor dilatat atque am

In castitate. Illa est vera castitas, quæ nec mente € plificat, id est, facit sensibus abundare. Sicut de Sapolluitur.

In scientia. Notandum quod scientia inter species virtutum.

In longanimitate. Id est, sustinentia longa. In suavitate. Ut nulli verbis nostris amaritudinem generemus: et dicatur de nobis: Fauces ejus dulcedines, et totum desiderium.

In spiritu sancio. Dum dignum ei nos habitaculum præparamus.

In charitate non ficta. Omnia quæ nobis volumus facere, aliis faciamus: ut non diligamus verbo, sed opere et veritate.

In verbo veritatis. Id est, in verbo Christi: si apte proferatur et vere, ne fiat de veritate mendacium. In virtute Dei. Per arma justitiæ. In virtute Dei, D sive legis, contra diabolum dimicemus.

A dextris et a sinistris. Nec prosperis elevemur, nec frangamur adversis.

Per gloriam et ignobilitatem. Gloriam virtutum, et ignobilitatem carceris.

Per infamiam et bonam famam ut seductores, et veraces. Ab aliis, ut veraces laudamur: ut seductores ab aliis infamamur: sicut et ipse Salvator appellatus est a Judæis seductor. Quæ omnia æqualiter ferimus, ne extollant nos laudantes, nec dejiciant detrahentes: quia necesse est utramque partem aliquando mentiri, Unde ad conscientiam redeuntes,

lomone scriptum est: Quia dedit illi Deus latitudinem cordis, sicut arenam maris.

Non angustiamini in nobis: angustiamini autem in visceribus vestris. Non ex nobis, sermonis angustia : sed quia validiorem vos non potestis audire doctrinam, ideo ex vobis causa procedit angustiæ.

Eamdem autem habentes remunerationem. Si eumdem sustinueritis laborem. Aut certe si tantum, quantum dicere possumus, capiatis.

Tamquam filis dico, dilatamini et vos. Quasi filij mco exemplo dilatamini, ut majora recipiatis. Sive sacerdotes in doctrina exemplo suo præcipit dil tari.

Nolite jugum ducere cum infidelibus. Nolite illis conjungi, vel aquari: quia jugum simul non trahunt, nisi pares id est, nolite pseudoapostolis sociari, vel his qui in idolio recumbebant.

Quæ enim participatio justitiæ, cum iniquitate, aut quæ societas luci ad tenebras? Nulla, sicut nec cum tenebris luci. Simul ostendit neminem posse esse justum et injustum valde contraria exempla proponens.

Quæ autem conventio Christi ad Belial? Aut quæ pars fideli cum infideli. Penitus illi non potest convenire. In Belial autem diabolum, sive Antichristum in vocabulo idoli nominavit.

Qui autem consensus templo Dei, cum idolis? Vos enim estis templum Dei vivi. Idola ipsos homines di

cit, qui idola colunt: quia templa sunt dæmonum, A sicut justi templum Dei sunt.

Sicut dicit Deus: Quonium inhabitabo in illis. Cum ubique sit Deus, tamen in illis proprie babitare se dicit: qui ejus gratia perfruuntur, qui muudum ei præparant sui cordis hospitium.

Et inambulabo inter eos. Omucs eoruin sensus obtinebo, vel percurram.

El ero illorum Deus. Deus enim natura omnium est, voluntate paucorum: non enim est Deus mortuorum, sed vivorum.

Et ipsi erunt mihi populus. Qui voluntate servi sunt, non natura tantum.

Propter quod exite de medio eorum, et separamini, dicit Dominus. Actu, vel conversatione, vel familiaritate non loco.

Et immundum non teligerilis. Omnis qui peccat, immundus enim apud Deum omnis iniquus.

Et ego recipiam vos. Si vos illi ejecerint.

El ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios, et filias. Si vos parentes abdicaverint infideles, me patrem habebitis sempiternum.

Dicit Dominus omnipotens. Addidit, omnipotens, ne cui impossibile videretur.

CAPUT VII.

Has ergo habentes promissiones, charissimi. Tantas et tales promissiones habentibus, quanto studio mundanda est domus talem hospitem receptura? et Dei filii, quomodo debent patrem in omnibus justitiæ operibus imitari.

Mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus. Inquinamentum carnis est, quod per carnem admittitur. Spiritus vero, quod sola cogitatione pec

catur.

Perficientes sanctificationem. Tunc erit perfecta sanctificatio, si utraque munda serventur.

In timore Dei. Non in laude hominum, vel timore. Capite nos. Neminem læsimus. Accipite quod dicimus; sive quod vivimus, ut exemplum nostrum le'neatis.

Neminem corrupimus. Mala doctrina.

Nam et cum venissemus in Macedoniam, nullam rèquiem habuit caro nostra. Ostendere illis vult quantan pressuram magnitudo gaudii superarit.

Sed omnem tribulationem passi sumus. Nullum genus tribulationis experti non sumus.

Foris pugnæ, intus timores. Pugnæ contra infideles, et timor de fratribus falsis: sive, timebamus ne scandalizarentur infirmi.

Sed qui consolatur humiles, consolatus est nos Deus. Hoc est humiliatos passionibus et afflictos.

In adventu Titi. Non solum autemin adventu ejus, sed etiam in consolatione. Non solum quia desideratus advenit, sed etiam quia illa nuntiavit, propter quæ ejus maxime exspectabamus adventum.

In qua consolatus est in vobis. Post luctum quem B pro vobis nobiscum habebat.

C

Referens nobis desiderium vestrum, vestrum flelum. Pro nostra contristatione, et quorumdam peccatis. Vestram æmulationem pro me. Quia vice mea æmulati estis Dei æmulatione peccantes. Sive triplex est æmulatio: aut imitationis, aut invidiæ, aut de qua agitur in præsenti.

Ita ut magis gauderem. Quia non modo correxistis vos, sed etiam amplius profecistis.

Quoniam et si contristavi vos in Epistola, non me pœnitet. Et si poeniteret videns, quod Epistola illa, etsi ad horam vos contristavit, nunc gaudeo: non quia contristati estis, sed quia contristati estis ad pœnitentiam. Etsi me poenituisset, eo quod vos durius corripuerim: tamen vester facit profectus, ut non me pœniteat: quasi si dicat medicus, etiam si doluisset mihi tam ardenti me usum esse cauterio: sed nunc gaudeo, non quia doluistis, sed quia dolor ille vobis profuit ad salutem.

Contristati enim estis secundum Deum. Non secundum sæculum.

་་

Ut in nullo detrimentum patiamini ex nobis. Aut nostra negligentia aut, ut venientes aliquem yestrum damnaremus.

Quæ enim secundum Deum tristitia est, pœnitentiam in salutem stabilem operatur. Est enim pœni

Neminem circumvenimus. Ut ejus aliquid tollere- tentia diabolica, adversa saluti si quis de bono

mus.

Non ad condemnationem vestram dico. Prædiximus enim, quod in cordibus nostris estis ad commoriendum, et ad convivendum. Non me excusando, vos ta- D les expono: non enim possum de vobis hoc sentire quos diligo, ut superius commemoravi.

Multa mihi fiducia est apud vos. Multam mihi fiduciam dedistis loquendi: quia in omnibus obedistis, sive quia multum me a vobis diligi non ignoro.

Multa mini gloriatio pro vobis. Apud alias Ecclesias, de vestra emendatione mihi applaudo.

Repletus sum consolatione. Post multam tristitiam. Sive sermo mihi suppeditat consolationem, vestro provocatus exemplo et profectu.

Superabundo gaudio, in omni tribulatione vestra. In omni tribulatione vestra tantum gaudeo, ut obliviscar omnium pressurarum.

opere pœniteat. Stabilem operatur, stabilem salutem, sive permanentem pœnitentiam. De propitiatu enim peccatorum, non debemus esse sine metų.

Sæculi autem tristitia mortem operatur. Sæculi tristitia est, aut de amissis rebus proprijs, aut de alienis non invasis dolere, vel de alterius felicitate torqueri. Secundum Deum vero tristitia est, sive sua, sive aliena lugere commissa.

Ecce enim hoc ipsum secundum Deum contristari vos, quantam in vobis operatur sollicitudinem? Hoc ipsum quod modo factum est, potest vos docere, quid sit inter utramque tristitiam.

Sed defensionem. Quidam habent, sed excusationem in Græco autem ¿ñoloyízv : id est, satisfactionem præcepti scilicet dicit. Quidam dicunt, hoc loco, sed præpositionem in Latino esse superfluam. Apud

Græcos vero consequentiam structuræ esse ser- A ad pœnitentiam et eleemosynam provocat, ut non

monis.

putarent sibi grave, quod pauperiores videant jam

Sed indignationem. Contra peccantes, non negli fecisse. gentiam.

Sed timorem. Timorem Domini, non securitatem. Sed desiderium. Non fastidium, sed desiderium nostrum.

Sed æmulationem. Contra peccantes, ne ultra peccarent non remissionem.

Sed vindictam. Non veniam nocivam, sed vindiclam salutarem.

In omnibus exhibuistis vos incontaminatos esse negolio. Probastis vos immunes a culpa: contaminatus enim auctoritatem non habet vindicandi.

Et quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum fuit. Tunc maxime gaudent, quando fuerint tribulati, scientes Apostolos contumeliam in consilio passos pro nomine Christi, publica lætitia fuisse gavisos.

Et altissima paupertas eorum abundavit in divitias simplicitatis eorum. Multum quidem in terrena facultate sunt pauperes : sed in magna simplicitate sunt divites plus cupientes dare quam habent. Ac propterea Deus animum magis probat, quam quod dextera porrigit; qui enim quantum potest facit, totum fecit. Similiter dives et pauper, quamvis dives

Igitur etsi scripsi vobis, non propter eum qui fecit injuriam, nec propter eum qui passus est. Non pro- B amplius dare videatur. pter eum, qui patri fecit injuriam tantum, nec propter ipsum solummodo, patrem scripsi. Potest et ita dici Non propter eum', qui ejectus est, scripsi: neque enim per me hæc sola emendata, vel correpta

est causa.

Sed ad manifestandam "sollicitudinem nostram, quam habemus pro vobis coram Deo. Ne putetis nos aliquid posse latere, dum pro vobis sumus nimia cura solliciti.

Ideo quoque consolati sumus. Quia vos castos probatis esse in negotio.

In consolatione autem nostra abundantius magis gavisi sumus super gaudio Titi : quia refectus est spiritus ejus ab omnibus vobis. In hoc autem amplius gratulati sumus: quod ita a vobis Titi spiritus est refectus, ut numquam de ejus mente possitis recedere. Profectus quippe discipulorum spiritualia gaudia sunt magistrorum.

Et si quid apud illum de vobis gloriatus sum. Quasi peritus medicus agit qui vulnus jam prope sanatum, blandis unctionibus fovet, ut facilius cauterii ustura

sanetur:

Non confusus sum, sed sicut omnia vobis in veritate loculi sumus. Confusionem non habet gloria de profectu.

Ita et gloriatio nostra, quæ fuit ad Titum, veritas facta est. De rebus justis, non vanitatis, sed veritatis est gloriatio.

Et viscera ejus abundantius in vobis sunt : rèminiscentis omnium vestrum obedientiam. Omnia vos affectuum ejus membra desiderant ; ut oculi præsentiam, aures sermonem, os colloquium exspectet.

Quomodo cum timore et tremore excepistis illum. Obedientiam fidelem descripsit: qui enim ex charitate obedit, timet constristare quem diligit.

Gaudeo, quod in omnibus confido in vobis. Fecistis me gaudere quia de obedientia vestra numquam potui hæsitare, et de ministerio in sanctos.

CAPUT VIII.

Notam autem faciamus vobis, fratres, gratiam Dei, quæ data est in Ecclesiis Macedonia. Causam inchoat de collectis, et exemplo Ecclesiarum illarum, eos

C

D

Quia secundum virtutem testimonium illis reddo, et supra virtutem voluntarii fuerunt. Verbis præposteris hoc dicit Testimonium illis reddo, quod secundum vires facientes, supra virtutem voluntarii fue

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

et

Sed sicu,in omnibus abundatis fide, et sermone, scientia et in omni sollicitudine, insuper et charitate vestra in nos. Nota cum fide scientiam esse laudabilem.

Ut et in hac gratia abundelis. Ne cum in aliis vincatis, in hoc ab aliis superemini.

Non quasi imperans dico: sed per aliorum sollicitudinem, etiam vestræ charitatis ingenium bonum comprobans. Non impero, nec exigo, sed consilium do ut sicut in multis formam aliis præbetis ita et in isto opere faciatis. Est enim vobis sic ingenita pietas, ut ab aliis eam discere minime egeatis.

Scitis enim gratiam Domini nostri Jesu Christi: quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives: ut illius inopia vos divites essetis, et consilium in hoc do. Hoc enim vobis utile est. Non ignoratis Dei Filium propter vos pauperem factum, qui universorum erat conditor et Dominus, ut ejus exemplo bonis coelestibus ditaremini. Si ergo ille propter

« PoprzedniaDalej »