Obrazy na stronie
PDF
ePub

voluntate. Simul vult ostendere non sine voluntate A trum majora perpessum, consolatione accepta, Patris se missum a Christo.

Et Timotheus frater Ecclesiæ Dei, quæ est Corinthi. Non dixit, Paulus et Timotheus, quia non ambo. apostoli. Ad Philippenses vero, ubi non erat tanta auctoritas necessaria, servi ambo ponuntur.

Cum omnibus sanctis, qui sunt in universa Achaia. Hic sancti possunt accipi sacerdotes, qui in prima ponuntur invocantes Dominum, et ad Philippenses cum episcopis et diaconibus. Ideo autem postea nominantur, ne parum intelligentes, eos prætermissos esse putarent. Cum sint in Ecclesia comprehensi Achaiæ, cujus est metropolis Corinthus.

Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. Hæc est solita salutatio. Hic gratias

lere desinit.

do

Quoniam super modum gravati sumus supra virtutem. Supra virtutem gravati pondere passionum.

Ita ut læderet nos etiam vivere. Ita ut mori omni desiderio cuperemus.

-Sed ipsi in nobismetipsis responsum mortis habuimus, ut non simus fidentes in nobis. Hoc est in nostra prudentia, vel cautela.

Sed in Deo, qui suscitat mortuos. Ipsa mors docuit nos omne humanum auxilium defecisse; et ab illo solo sperandum esse remedium, cui etiam possibile est mortuos suscitare.

Qui de tantis periculis nos eripuit et eruit, in quem speramus: quoniam et adhuc eripiet. Scit se adhuc

agit Deo, gaudens se ideo consolari, ut ipse alios B multa passurum, qui sperat se adhuc liberandum. consoletur.

Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, pater misericordiarum. Quia ex ipso est omnis misericordia.

Et Deus totius consolationis: qui consolatur nos. Id est, perfecta consolationis, quia non est minus tribulatione solatium.

In omni tribulatione nostra. Id est, non in aliquibus, sed in omnibus.

Ut possimus, et ipsi consolari eos, qui in omni pressura sunt, per exhortationem, qua exhortamur et ipsi a Deo. Id est, propterea liberamur, ut et nos alios consolari, et de tristitia liberare possimus. Aut ita formam dat nobis alios consolandi, ut per exhortationem, qua ipsi a Deo consolamur, agnoscamus, quod Deus timentium se neminem derelinquat, et multo magis in futuro remuneret, quos etiam in præsenti non deserit.

Quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis. Id est, pro nomine Christi.

Ita et per Christum abundat consolatio nostra. Ut Petrus est de carcere liberatus, et Paulus visione Domini et voce confirmatus in templo.

Sive autem tribulamur pro vestra exhortatione et salute: sive consolamur, pro vestra consolatione : sive exhortamur, pro vestra exhortatione et salute. Quia vos ad salutem hortamur vel ut vobis exemplum tolerantiæ præbeamus.

Quæ operatur tolerantiam earumdem passionum, quas et nos patimur: ut spes nostra firma sit pro robis. Id est, ideo liberamur, ut ipsa re confirmemini non pertimescere passiones, vel ut vos hortemur patienter ferre illa, quæ ad præsentem consolationem pertinent et futuram.

Scientes quoniam sicui socii passionum estis, sic eritis et consolationis. Id est, hæc est spes nostra firma pro vobis.

Non enim volumus ignorare vos, fratres, de tribulatione nostra, quæ facta est in Asia. Narrat suas passiones, ut illi se ad illarum comparationem parva pati cognoscant, maxime cum illi talia patiantur, qui vice Christi fuerant destinati. Sicut si quis discipulus doleat super injuria sua: cum audierit magis

C

Adjuvantibus et vobis. Nisi laborans non dicitur ab alio juvari.

In oratione pro nobis, Multum valet oratio totius Ecclesiæ, quæ Petrum de carcere liberavit.

Ut ex multarum personis facierum ejus, quæ in nobis est donationis, per multos gratiæ aguntur pro nobis. Id est, ut ex multorum conventu pro eo quod vobis donamur, Domino gratiæ referantur ; vel quia multis donati sumus, plures convertentes, per nos gratiam agunt.

Nam gloria nostra hæc est. Ideo in ipsis passionibus gloriamur, quoniam conscienja non minime reprehendit, eo quod gloriæ, vel lucri causa docere videamur.

Testimonium conscientiæ nostræ. Id est, beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.. Quod in simplicitate cordis et sinceritate Dei. Quomodo Deus simplex est, et sincerus.

Et non in sapientia carnali, sed in gratia Dei conversati sumus in hoc mundo. Hoc non subdole, vel astute docentes: ut sapientia carnalis, quæ mercede distrahitur, sed gratis: sicut a Deo accepimus, vel Dei solius causa docemus.

Abundantius autem ad vos. A quibus nec victum, qui nobis jure debetur, accepimus.

Non enim alia scribimus vobis. Non confundor, quia vos nostis certum esse quod dico.

Quam quæ legistis et cognovistis. Id est, quæ legistis in Epistola, cognovistis in conscientia.

Spero autem quod usque in finem cognoscetis. Id est, certus sum meum propositum non mutari. Sicut et cognovistis nos ex parte. Quia nondum finis est cum autem venerit, ex integro cognoscetis,

Quia gloria vestra sumus, sicut et vos nostra. Sic gloriantur discipuli de bono doctore, quomodo et magister in bonis discipulis gloriatur,

In die Domini nostri Jesu Christi. Quando et veri magistri et boni discipuli probabuntur.

Et hac confidentia volui prius venire ad vos. Id est, quod nihil aliud vestrum quæsivi quam salutem. Ut secundam gratiam haberetis, et per vos transirem in Macedoniam, et iterum a Macedonia venirem ad vos et a vobis deduci in Judæam. Quia primam

[ocr errors]

in primo habuistis adventu vel ut gratiam secun- A tristitia secundo venirem. Qui cum primum credidisdam præsentiæ meæ post litteras haberetis. tis, apud vos in gaudio fui.

Cum ergo hoc voluissem : numquid levitate usus sum? Quia promissum non impleverat, ne levitatis accusaretur se excusat.

Aut quæ cogito, secundum carnem cogito. Id est, secundum carnalem voluntatem carnale enim est aliquem nulla majore causa existente non facere quæ promisit.

Ut sit apud me est, et non est? Ideo non cogito secundum carnem ut non mendax, vel duplex inveniar.

Fidelis autem Deus. Ita et nos, per quos ipse loquitur : dum eum imitamur, non sumus infideles.

Quia sermo noster qui fuit apud vos, non est in illo est, et non: sed est in illo, est. Nulla in eo am- B biguitas, nec nos vobis sumus aliquando mentiti.

Dei enim Filius Jesus Christus, qui in vobis per nos prædicatus est: per me et Sylvanum, et Timotheum, non fuit in illo, est et non, sed est in illo fuit. Quare cum promisisset ire se ad Centurionis puerum, non perrexit. Sed affuit spirituali gratia, qui non affuit præsentia corporali. Sed est in illo fuit: id est, immutabilis veritas, ut ad Moysen dicit: Qui est, misit me. Ille enim vere est, qui semper idem est.

Quotquot enim promissiones Dei sunt, in illo est. Ideo et per ipsum dicimus, amen Deo, ad gloriam nostram. Omnis veritas promissionis in Christo est, quæ per nos ad Dei gloriam prædicatur.

Qui autem confirmat nos vobiscum in Christo. Gratia et doctrina. Et quia dixerat per nos, modo ostendit Deum totum facere, qui in eis ista omnia operatus est.

Et qui unxit nos Deus. Spiritu sancto, vel chris

mate.

Si enim ego contristo vos, et quis est qui me lætificet? Propterea id facio, ut possim gaudere de vobis.

Nisi qui contristatur ex me. Qui enim contristatur, intelligit se peccasse: sicut æger, qui dolorem sentit, potest percipere sanitatem, et ad medici lætitiam pertinere.

Et hoc ipsum scripsi vobis. Modo enim ideo scribo, vel ante scripsi, ut litteris emendati præsentem me gaudere faciatis.

Ut non cum venero tristitiam super tristitiam habeam. Tristitiam habeo, quia peccastis: quæ magis augebitur, si vos non perfecte videro emendasse.

De quibus oportuerat me gaudere. De quibus semper gaudere debueram, vel de emendatione gratulari.

Confidens in omnibus vobis, quia meum gaudium omnium vestrum est. Nam ex multà tribulatione et angustia cordis. Id est, confido vos intelligere, quia tunc sit verum gaudium vestrum si ego gaudeam. Sive confido quod me taliter diligatis, ut meum gaudium vestrum esse dicatis.

Scripsi vobis per multas lacrymas. Primam Epistolam, qua vos corripui: et hinc intelligendum, quam fuerit de omnium salute sollicitus.

Non ut contristemini, sed ut sciatis quam charitatem habeam. Non ideo commemoro, ut iterum contristemini, sed ut sciatis me omnia in charitate seC cisse.

Abundantius in vobis. Ex majori sollicitudine, abundantiorem cognoscite charitatem.

Si quis autem contristavit me, non me contristavit. Quia per illius peccatum vos ctiam correpti, amplius Et qui signavit nos. Illud signatur, quod aliquid profecistis. Sive, qui me emendavit, non me penitus intrinsecus continet pretiosum.

Dedit pignus spiritus in cordibus nostris. Id est, pro arrha, spiritus gratiam : omnis autem arrha pro magnitudine pretii dari solet. Quantum ergo pretium est, cujus tanta est arrha.

Ego autem testem Deum invoco. Reddit' causam non impleti promissi : hoc non suæ levitati, sed illorum infirmitati asserit deputandum.

contristavit.

Sed ex parte. Id est, ex ea solum parte, qua nocuit sibi : dum illi necesse est pœnitere.

Ut non onerem omnes vos. Ideo scribo eum recipi, ut non oneremini, si per vestram duritiam desperaverit de salute.

Sufficit illi, qui ejusmodi est, objurgatio hæc quæ fit a pluribus. Non de illo solum dicit, qui paternum polluit thorum, sed de omni peccante: nam multos

In animam meam. Cujus secreta solus agnoscit.
Quod parcens vobis, non veni ultra Corinthum. Ne Dillic peccasse, Epistola prima demonstrat.

in vobis acrius vindicarem.

Non quia dominamur fidei vestræ, sed adjutores sumus gaudii vestri. Non quod ideo credideritis, ut vobis dominemur, sicut in lege sacerdotes et ideo vos terremus: sed omnia ad vestram facimus emendationem ut hic in conscientia, et in perpetuo gaudeatis, ne ipsa libertate usi fueritis in pejus.

Nam fide statis. Fide, non lege, id est, credendo Christo stare cœpistis.

CAPUT II.

Statui autem hoc ipsum apud me ne iterum in tristitiam venirem ad vos. Cogitavi, vel disposui, ne in

Ita ut econtrario magis donetis. Ut contra objurgationem donetis veniam.

Et consolemini. Verbis prophetæ dicentis: Nolo 'mortem peccatoris. Et, Iniquus quacumque die fuerit conversus, non memorabuntur peccata ejus.

Ne forte abundantiori tristitia absorbeatur, qui ejusmodi est. Ne forte per desperationem indulgentiæ absorbeatur gurgite vitiorum, et a diabolo persuasus, ad infidelitatis et blasphemiæ majora præcipitia deducatur.

Propter quod obsecro vos, ut confirmelis in illum charitatem. Qua perfecte recognoscat se veniam con

secutum.

Ideo enim et scripsi vobis, ut cognoscam experi- A Dei. Pseudoapostolos tangit, humanum sensum dimentum vestrum an in omnibus obedientes sitis. Ut videam si quomodo obaudistis in vindicando: ita obaudiatis in indulgendo. Obedientia enim illa vera et perfecta est, quæ in nullo contemnit.

Cui autem aliquid donatis, et ego. Sicut vobiscum vindicavi; ita et dono vobiscum.

Num et ego quod donavi. Non in mea persona, sed in Christi, qui dixit : Quæcumque solveritis in terra, erunt et in cœlo soluta.

Si quid donavi, propter vos. Ne vos gravemini, vel contristemini.

In persona Christi. Quia vice fungimur Christi.

Ut non circumveniamur a Satana. Non enim ignoramus cogitationes ejus. Nec enim ejus ignoramus versutias. Idem similiter circumvenit per nimiam duritiam peccatores, ut pereant desperando: quomodo nimia remissione minime corrigendo. Unde Salomon ait : Non declines in dexteram, neque sinistram. Quamvis ergo tota Epistola contra Novatum sit, tamen hic evidentissime ostenditur a diabolo circumventos pœnitentiam denegare: cujus ista versutia est, ut sub specie justitiæ fallat incautos.

Cum venissem autem Troadem, propter Evangelium Christi, et ostium mihi apertum esset in Domino: non habui requiem spiritui nieo, eo quod non invenerim Titum fratrem meum. Modo illis vult probare quanto amplius eos diligat : quorum causa tantum sollicitus est, ut cum essent illi omnia prosperata, nullam requiem habuerit: quia Titum quem ad eos videndos miserat, non invenit, timens jam, ne minime eos correxisset, quia nondum ei quidquam renuntiaverat Titus.

Sed valefaciens eis, profecíus sum. Cito inde egressus sum, quamvis occasionem habuerim prædicandi.

In Macedoniam. Per quam a vobis Titus erat utique rediturus. Vicinior est enim Macedonia Achaia, quam Troada: denique cum ibi esset, dicit Titum postea advenisse.

Deo autem gratias, qui semper triumphat nos in Christo Jesu. Triumphare facit nos per Christum, vel in nobis ipse triumphat.

B

[ocr errors]

Et odorem notitiæ suæ manifestat per nos in omni loco. Odor notitiæ Dei, per doctrinam manifestatur et signa. Odor autem ideo dicitur, quia sentitur potius quam videtur, et quia primo credentes, aliquid D tamquam per modicum odorem sentire valebant.

Quia Christi bonus odor sumus Deo, in his qui salvi fiunt, et in his qui pereunt. Aliis quidem odor mortis in mortem, aliis autem odor vitæ in vitam. Quidam ita dicunt, noster labor Deo semper est gratus: quia in omnibus prædicamus, seu velint credere, seu nolint; sed hic proprie de illis dicitur, qui vel sanabantur per ipsos, vel in quibus vindicta fiebat. Bonus ergo odor in utrisque, quia justus.

Et ad hæc quis tam idoneus? Ad hæc facienda quis potest tam idoneus esse, quam nos, qui ad hoc sumus electi?

Non enim sumus sicut plurimi, adulterantes verbum
PATROL. XXX.

vinæ prædicationi miscentes. Unde Isaias ait: Caupones tui miscent vino aquam, id est, meræ doctrinæ adulationis mollia verba : quibus homines non tam inebriati ferveant, quam delectati tabescant.

Sed ex sinceritate, sicut ex Deo, coram Deo in Christo loquimur. Ex Deo processit doctrina, quam scimus, ipso præsente, in persona dicere Christi : id est, sicut ipse prædicavit.

CAPUT III.

Incipimus iterum nosmetipsos commendare? Non ut commendemus nos vobis ista dicendo, laudare nos volumus sed hæc ne ab aliis seducamini, cogimur

commemorare.

Aut numquid egemus sicut quidam commendatitiis epistolis ad vos, aut ex vobis? Quos non commendat gratia virtutum, illos digne commendant epistolæ amicorum.

Epistola nostra vos estis. Per vestram fidem omnibus commendamur, sicut alibi dicit: Signaculum apostolatus mei vos estis.

Scripta in cordibus nostris, quæ scitur et legitur ab omnibus hominibus, manifestati. In conscientiis nostris, et vos nobis prædicantibus credidisse: vel, in corde nostro est prædicatio, per quam Epistola nostra estis facti, quæ cognoscitur, et quæ legitur ab omnibus hominibus, et manifestatur.

Quoniam Epistola estis Christi. Omnibus manifestum est, Christo vos per nostram credidisse doctrinam, confirmante virtutem Spiritu sancto. Sive, vere hinc cognoscimini Christi esse, quod ejus spiritum accepistis.

Ministrata a nobis. Hoc est Spiritu sancto præparata.

Et scripta, non atramento, sed spiritu Dei vivi; non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus. Ilic differentiam inducit legis et gratiæ: Judæi in dura materia legem acceperant, significante duritiam mentis eorum sicut et velamen faciei Moysi, cordis eorum velamen ignorantiæ portendebat. Nos vero quamvis legem Christi scriptam in Evangeliis habeamus tamen in primis non quasi absentes tabulis scriptis, sed præsentes per auditum Domini verba corde suscepimus. Evangelia vero postmodum scripia sunt, ad memoriam posterorum, si ergo inexcusabiles sunt, qui legem in lapidibus acceperunt : quanto magis nos, qui verba Christi suscepimus, si peccemus: ut ad Hebræos scribitur; Si enim illi non effugerunt super terram loquente illis, et reliqua.

[blocks in formation]

Habentes igitur talem spem. Talem spem gloriæ, quia spe salvi facti sumus.

Sed sufficientia nostra ex Deo est. Ideo hoc præmi- A sit, quia dicturus erat tanto majus se, quam Moysen, ministerium suscepisse, quanto majus est novum Testamentum Lege, ut eos a falsis apostolis sibi detrahentibus revocaret.

Qui et idoneos nos fecit ministros novi Testamenti. Dum ad hoc idonei adimplendum non essemus.

Non littera, sed spiritu. Non litteræ legis, sed spiritui gratiæ ministrantes.

Mulla fiducia utimur. In Deo, qui fecit nos idoneos. Et non sicut Moyses ponebat velamen super faciem suam. Non ita facimus, quia jam omnes Christiani vident gloriam Domini, saneto Spiritu revelante.

Ut non intenderent filii Israel in faciem ejus. Usque in finem ejus, id est, usque in finem vitæ ejus, ita et lex non intelligitur usque dum in finem ejus, id est, dum Christo credatur.

Quod evacuatur. Velamen nunc evacuatur in Christo. Sed obtusi sunt sensus eorum. Usque in hodiernum diem. Nisi enim crediderint, intelligere secundum Prophetam omnino non possunt.

Idipsum velamen in lectione veteris Te tamenti ma

Littera enim occidit: spiritus autem vivificat. Quomodo alibi dicit legem esse spiritualem spiritualibus. Cæterum peccatores occidit: gratia autem vivificat impium convertentem. Quidam dicunt, quod historicus intellectus occidat nescientes quo nec ubique historia, nec ubique possit allegoria servari. Nam sicut quædam in figura dicta sunt ut si præcepta B net non revelatum. Cujus figuram ille gestabat in facie. velis allegorice intelligere, omnem virtutem eorum evacuans, omnibus aperuisti viam delinquendi. Sed ille verus spiritualis intellectus est, qui non verisimilibus coloribus pulchrum mendacium pingit, sed virtute rerum ipsam rem exprimit veritatis.

Quod si ministratio mortis, litteris deformata in lapidibus, fuit in gloria. Quæ mortificat peccatores: cæterum ipse eam sanctam et justam, et bonam alibi dicit.

Ita ut non possent intendere filii Israel in faciem Moysi. Id est, contra Manichæos. Numquam enim Apostolus posset contrario comparare: id est, majorem ministrorum novi Testamenti, quam Moysi gloriam dicere, si inter eos non videretur esse communio. Propter gloriam vultus ejus, quæ evacuatur. Gloria C Legis, per gloriam Evangelii evacuatur, sed ita evacuatur, ut proficiat : sicut infantem ipse dicit evacuari in viri perfecti ætatem. Semen quoque evacuatur in fructum melior fructus semine, sed sine eo esse non potest. Fructus non perit, sed multiplicatur semen in fructu, et ita evacuatur, sicut prophetia et scientia destruentur.

Quomodo non magis ministratio spiritus erit in gloria? In gloria nostra, quæ ut perfecta non potest evacuari.

Nam si ministratio damnationis in gloria est. Exposuit quod superius dixerat, litteram occidere: ministrationem esse mortis, jam damnando peccantes.

Multo magis abundat ministerium justitiæ in gloria. Quod ministrat justitiam, admittendo peccata.

Nam nec glorificatum est, quod claruit in hac parte propter excellentem gloriam. In comparatione gloriæ ́evangelicæ, obumbratur gloria Legis: ut, orto sole, lumen obtunditur lunæ, cum tamen suo tempore magnum habeat fulgorem. Hoc ostendit etiam Dominus, cum ascendens montem solus, splendore solis visus est radiasse cum tamen Moyses et Elias visi in gloria, referantur: et ideo vox desuper Patris ipsum solum præcepit audiri.

Si enim quod evacuatur, per gloriam est: multo magis quod manet, in gloria est. Si evacuandum per gloriam datum est Testamentum, quanto magis erit, quod permanet gloriosum?

Quod in Christo evacuatur. Qui finis est Legis. Sed usque in hodiernum diem, cum legitur Moyses, velamen positum est super cor eorum. Ignorantiæ, super cor eorum, quibus legitur Moyses id est, Judæorum.

Cum autem conversus fuerit ad Deum, auferetur velamen. Cum conversus fuerit Judæus, sicut Moyses convertebatur ad Dominum audiendum.

Dominus autem spiritus est. Nihil in illo obscurum, vel velatum.

Ubi autem spiritus Domini, ibi libertas. Liber est spiritus, et idcirco non potest velamen accipere, cum magis ipse omnia revelet : quia qui spiritum Dei habet, omnia illi nuda sunt et aperta : quia spiritus omnia scrutatur.

Nos vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes. Evidenter et clare Domini gloriam contemplamur.

In eamdem imaginem transformamur. Quam Dominus ostendit in monte, sicut alibi dicit : Qui transfiguravit corpus humilitatis nostræ, conforme corpori claritatis suæ. Sive transformamur quotidie, et nitimur transformari.

A claritate in claritatem, tamquam a Domini spiritu. Id est, ab hac gloria in futuram proficimus, spiritu Domini operante.

CAPUT IV.

Ideo habentes hanc administrationem, juxta quod D misericordiam consecuti sumus. Quia per nos idonei tanto officio non eramus.

Non deficimus. In omnibus tribulationibus nostris. Sed abdicamus occulta dedecoris. Id est, occulta vitiorum. Dedecus est enim delinquere Christianum [Mart. Christum].

Non ambulantes in astutia. Non turpis lucri gratia prædicantes.

Neque adulterantes verbum Dei. Per adulationem excusando peccata, ut aliqui causa latificandi cor hominis, verbo Dei sermonem vilem admiscent, ét per terram repunt.

Sed in manifestatione veritatis, commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum. Sed ita

manifestum est apud homines verum esse, quod di- A latium futuræ spei: non angustiamur, sed amplius cimus, ut eorum conscientia testimonium perhibeat nobis, qui resistunt.

Coram Deo. Non hominibus, id est, non propter ipsos eis nos commendamus.

Quod si eliam opertum est Evangelium nostrum, in his, qui pereunt, est opertum. Quasi aliquis illi objecisset, quod hanc non omnes intelligant veritatem; sed non credentes (inquit) vel subdoli, non fideles : etiam plurimi Judæorum ignorabant.

In quibus Deus hujus sæculi excæcavit mentes infidelium, ut non fulgea! illuminatio Evangelii gloriæ Christi. Deus sæculi potest ita accipi quomodo princeps mundi, quia ipse sibi in infidelibus vindicat principatum seu propter calumniam hæreticorum ita intelligendum est, ut dicamus Deum mentes infidelium hujus sæculi merito infidelitatis excæcasse: sicut ait Salvator: In judicium veni in hunc mundum, ut qui non vident, videant : et qui vident, cæci fiant. Et ipse Apostolus alibi ait: Quia non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati, misit illis Deus spiritum erroris : hoc est, dari permittit, quia credere noluerunt: quasi si medicus inobedientem ægrum deserat, ipse ægritudinem dicitur prolongasse cum tota illius culpa sit, quia audire contempsit. Tamen si rursus roget, et obtemperet, potest, recipere sanitatem.

Qui est imago Dei. Imago expressa substantia Dei, sicut scriptum est ad Hebræos.

Non enim nosmetipsos prædicamus: sed Jesum Christum Dominum nostrum. Qui enim commoda propria quærit, non Christum, sed semetipsum prædicat sicut qui suo ventri serviunt.

Nos autem servos vestros per Jesum. Quia vestræ utilitati omnia procuramus, exemplo Christi, qui formam servi accepit, non gloriæ, nec avaritiæ causa docemus.

Quoniam Deus qui dixit de tenebris lucem splendescere. Hoc contra omnes inimicos veteris Testamenti: quia a Patre Christi est datum.

Ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiæ claritatis Dei. Illuxit primus in cordibus nostris, per Jesum Christum, ut nos alios illuminare possimus.

B

delectamur.

Aporiamur, sed non destituimur. Persecutionem patimur, sed non derelinquimur. Humiliamur, sed non confundimur. Et cede, et opprobriis, sed divino non desolamur auxilio.

Dejicimur, sed non perimus. Usque ad desperationem vitæ venimus, sed non morimur; sed et si morimur, non perimus.

Semper mortificationem Jesu Christi in corpore nostro circumferentes: ut et vita Jesu manifestetur in corporibus nostris. Per tribulationem, sicut alibi ait: Quotidie morimur per vestram gloriam : ergo si commorimur, inquit, et convivemus. Illi autem, qui nolunt commori, nec convivent.

Semper enim nos qui vivimus, in mortem tradimur. Quamdiu sumus in corpore.

Propter Jesum, ut et vita Jesu manifestetur in carne nostra mortali. Non propter opera mala, sed propter corpus ejus, id est, Ecclesiam patimur, quod passus est ille pro nobis ut vita ejus, hoc est, æterna, manifestetur in carne nostra mortali: ut possit fieri immortalis. Nondum enim apparuit in nobis, quid erimus.

Ergo mors in nobis operatur, vita autem in vobis. Namquid in nobis semper erit mors, et in vobis vita, et futura, et præsens.

Habentes autem eumdem spiritum fidei: sicut scriptum est. Increpat eos, qui falsis apostolis crediderunt idcirco Paulum passionibus subjacere, quia C fidei minoris sit. Si ergo per fidem tribulari non

possit, econtrario ostendit se propter fidem talia sustinere illos vero causas odii non habere per adulationem atque dissidium. Unde ad Galatas ait : Qui volunt in carne placere tantum, ut crucis Christi persecutionem minime patiantur.

Credidi, propter quod locutus sum : et nos credimus, propter quod et loquimur. Hoc testimonio credere se probat. Si enim ille ideo quia credidit, loquebatur: nemo enim sanæ mentis alteri affirmat, quod ipse non credit: ergo et nos qui loquimur, inquit, crcdimus, qui etiam propterea tribulamur.

Scientes quoniam qui suscitavit Jesum. Firmiter tenentes hanc fidem, a qua nec morte divellimur. Et nos cum Jesu suscitabit, et constituet vobiscum.

In facie Christi Jesu. Quæ charitas est in facie D Sicut illum suscitavit, et nos, si prò eo moriChristi major, quam Mosi? vel in persona Christi nos homines scientia illuminamus.

Habemus autem. Hic incipit ostendere quare tanta et talia patiantur, quia de hoc illis pseudoapostoli detrahebant.

Thesaurum istum in vasis fictilibus, ut sublimitas sit virtutis Dei, et non ex nobis. Thesaurum gratie spiritualis in fragili corpore bajulamus, in quo etiam cum alios sanemus, ipsi aliquoties infirmamur : ut quod facimus, non nostræ virtutis, sed Dei esse

noscatur.

In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur. Persecutionem quidem patimur, sed per so

mur.

Omnia enim propter vos. Omnia ideo patimur, quia fideliter vestram salutem quærimus, et optamus.

Ut gratia abundans per multos in gratiarum actione abundel in gloriam Dei. Hunc sensum habet, per multitudinem credentium propter gratiam abundantem, et gratiarum actio abundet in gloria Dei.

Propter quod non deficimus. Propter vos, et propter gloriam Dei, in omnibus tribulationibus et opprobriis non cessamus.

Sed licet is qui foris est noster homo corrumpatur, tamen is qui intus est, renovatur de die in diem. Licet corpus passionum injuriis corrumpatur, anima ta

« PoprzedniaDalej »