Obrazy na stronie
PDF
ePub

Habet ergo et suos oculos præter istos carnales, quos A niam paululum dejecto velut pariete ad illum invisi

bilem hominem disputatione perveni) corpus omnino destruere, quod adeo magni est sacramenti, ut in hoc ipso, id est, in nostro fragili et infirmo Dominus venerit, non hoc egi, aut hoc ago : sed illud ostendere tentavi, hujus exterioris vitam, illius interioris vita consistere: iterum, interioris mortem descendere hujus de morte: ubi propinatum venenum per vitia fuerit, nihil habere istum de vita nisi ab illo irrigatus fuerit, nihil tenere: alterumque in naturam alterius, ut dixi, aut infectum vitiis, aut detersum virtute transire. Igitur quoniam jam et ubi sit home, et quid sit homo, breviter licet ostendi, quæ nunc ejus hominis vita sit, videamus.

II. Si enim ista certe mundialis vita, quæ mala

potest vel amittere vel curare: et est juxta se nudus, adeo ut egeat vestimento: sed miro modo ad medicum, ut ipse ait Dominus, loquitur, et jubet illum a se divitias comparare. Quibus mercibus si et nudus et pauper est, vel illam vestem nobilissimam, vel illud aurum purgatum jam igne mercabitur? Unde commercii talis poterit esse impensa? videlicet si aut exterioris hominis emolumenta transfoveat, aut ipsis quibus ipse dives forinsecus videbatur, non utendo ditescat: oculosque corporis, quibus mundialium rapiebatur ardore, despectu corruptæ universitatis obcæcet. Ita ille invisibilis homo, qui vere, ut diximus, homo est, et in contemptu hujus exterioris attollitur, et nuditate vestitur, et cæcitate illuminatur. Sic Jacob, Ephraim et Manassen, nepotum B pro bonis habet, et bona pro malis, quam totus orbis suorum, non solum loca, verum etiam merita, corporea cæcitate cernebat (Gen. XLVIII, 14). Nam cum illum Joseph filius suus, qui supradictos parvulos offerebat, nec ante pedes suos cernere judicaret, sensit in parentis responsione illum etiam quæ essent futura, prospicere. Sed ut ille interior homo exteriorem istum facit sua vita viventem, et de fonte naturæ suæ animat irrigando; sic rursum exterior per corruptelam mortiferæ materiei suæ, illum si cupiditatibus illicitis alligarit, occidit. Et cum alter naturæ videatur alterius, transit in victoris unusquisque substantiam, ut aut carnalem quoque spiritualis spiritualem suis virtutibus præstet, aut carnalem animam caro victrix ejus efficiat. Denique cum Dominus diluvio delere humanum genus cogitaret iratus: Non permanebit, inquit, Spiritus meus in hominibus, quoniam caro sunt (Gen. vi, 3). Et quia utique omnes carne vestimur, et sine dubio in carne non sumus, qui non secundum carnem ambulamus, hinc etiam gignitur, ut non semper homo isto appellationis nomine censeatur. Nam pro virtutibus suis aut vitiis, et formas sumit et nomina. Denique ait Propheta: Nolite fieri sicut equus et mulus (Ps. xxx1, 9). Sunt ergo homines qui apud Dominum sunt equi et muli. Et Dominus ait: Nolite projicere margaritas vestras ante porcos (Matth. vii, 6). Sunt ergo homines et porci. Et iterum ipse Dominus: Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum (Ibid., xix, 6). Sunt ergo homines et lupi; et econtrario homines sunt et oves. Et ait adhuc Dominus Petro: Pasce oves meas D (Joan. xx1, 17): et ipse prius: Veni post me, et faciam te piscatorem hominum (Matth. xiv, 19). Sunt ergo homines et pisces. Sed hæc formæ actuum videntur esse, non corporum. Nam corporis nostri certus est status, ut omnium animantium : sed quoniam apud Deum non de statu corporis nostri, sed de vitæ meritis judicamur, apparet omnem hominem mente sua sibi ipsi statum nomenque formare. Quod utique ex illius quem describimus invisibilis hominis, aut culpa aut virtute præstatur. Ipsius siquidem vitium est, si subjectus passus sit esse subjectus; si contra divinam dispositionem sit in dominatu servitus, et in servitute dominatus. Sed ne videar (quo

C

sequitur et colit, non hæc in affluentia divitiarum est, non in fastigio potentiæ, non in jurisdictionis astu, non in pompositate facundiæ, non in viribus per prælia gloriosis, non in mercibus, provinciarum mutatione et sui peregrinatione crescentibus, non in lenocinio formarum, non in ambitu munerum, non in his est denique omnibus quæ videmus; quoniam cuncta hæc occidunt, et sine istis beate etiam juxta sæculum, vivi solet. Sed illa est vita vera, vita veneranda, Deum nosse, timere ejus potentiam, amare pietatem, mundum in opifice mirari, interpellatorem contemnere, esse victu modico pro naturæ necessitate contentum, veste vili vel pro pudoris ratione, vel pro temporis injuria communitum. Sic reliquam creaturam, non ex sui copia, vel pro vitali ratione, sed pro adjumento hujus lucis attingere. Quidquid enim amplius est, a malo est, omnem hominen, amare quasi fratrem, nullum lædere, servire omnibus, formam servi sustinere cum Domino, qui nobis præter ministerium, quod interius continetur, quotidie servit in mundo producendo solem, emittendo lucem, pluvias infundendo, tempora variando, fruges vel gignendo, vel maturando. Nobis enim in totius creaturæ facie, vel ubertate deservit, quoniam pro nobis cuncta generavit. Sed ut ad hominis officia revertaniur, nudum tegere, alere esurientem, sitientem potare, infirmos visitare, tristibus condolere, mortuos sepelire, nihil apud se habere quasi suum, sed omnia sua cum omnibus judicare communia, ac tunc magis sibi vivere, cum vivere æstimatur aliis, sibique recondere cum aliis creditur erogare. Et hæc ta¬ men adhuc exterioris hominis lineamenta contingunt.

III. Cæterum illa interioris hominis vita in divinarum rerum cognitione consistit: non qua coelum terræ parte volvatur, non an contrario cursu sidera rapiantur, non an Oceano generet plenitudo lunaris augmentum, non an orbem mundi rotunditas ipsa suspendat, an quadriforma angulis prominentioribus astringat, an unus ipse mundus sit, an plures sint. Nam hæc ad animæ non tendunt utilitatem, et apud Deum stulta judicantur: sed in illis sanis cogitationibus, si quando versatur, tunc vivit, et pascitur. Quæ sunt autem istæ sanæ cogitationes? Illæ sine

IV. Videamus tamen quantum illi præterea applaudat benignitas Creatoris, quæ non illum de sideribus effecit, quoniam si esset inde creatus, de materiæ potius claritate, quam de artificis dignatione polleret, cam minor ipse sui corporis origine videretur, si de cœlestibus factus ad terrarum cultum deduceretur ad terras: cui esset gloriosius mox futurum de humo excitatum sideribus imponi. Suum, inquam, Deus noster, suum proprie voluit esse quod sumus, nihil materiæ, nihil elementis, nihil quibuslibet principiis, vel magnis, vel minimis nos debere. Quæ cuncta si retractel, et in se mens conversa consideret, ex nostris fiunt moderatiora et angustiora primordiis. At ubi per contactum formati manus Dei desivimus esse quod fuimus, et in novam materiæ B qualitatem subjacens, opifici suo per elementi conversionem clarificata natura est, novumque corporis nostri inter elementa, si fas est dici, esse cœpit elementum statim omnibus mundi corporibus sublimiores sumus effecti, non naturæ substantia, sed potentia conditoris per quam de subjacenti cæteris creatura ortum est, quod creaturis omnibus impera. ret. Denique si metallum nostræ carnis et corporis intuearis, nihil humilius, nihil vilius, nihil invenies omni injuria passionique subjectius. Sola terra elementorum cæterorum videtur ancilla : sola in se cunctorum potentias non sine detrimento sui sentit, vel dum ventis pulverulenta dispergitur, vel dum fluctibus humefacia absorbetur; vel dum siderum ignibus cocta devoratur: ut homo ex ea se esse, non modo gloriari non queat, sed etiam possit crubescere. At vero si statum nostrum contemplemur, quoniam præstantior est cæteris animantibus, dum ad suam imaginem Deus informatum inducit', invenies, terram ipsam semen esse nostri corporis. Si quis in ea sensus est, gaudere potuisset, quod propter nos in quibus imaginem et similitudinem Creatoris accepit, felicior facta sit, demutata, quam sit orta manus enim Dei contigit eam, cujus contactum sui causa dum fieret, ipsa non meruit. Quid cnim hoc statu præclarius? quid poterimus nosse sublimius? Quid tam diligenter in membra digestum? quid tam decore per articulos inflexum? Quid tam sublimiter in ora et oculos erectum? quid tam vocaliter in verba modulatum? quid in corde tam vivaciter animatum? quid in sensu ditius? quid in cogitátione secretius? quid in sermone effusius? quid in ingenio fortius? quid in dispositione instructius? quid in memoria tenacius? quid in affectu blandius? quid in cogitatu subtilius? Ut evidenter appareat quod illum protoplastum, jam tum omnibus dignitatibus venustatum, imo statum filii sui Dei nostri ad finem sæculorum pro redemptione nostra venturi in hoc corpus ornarit: cui paradisum etiam illo tempore velut amoenissimum prædium, et urbanis convenustatum, et rusticis consitum, sub lege donătum, mortis ille præseminator invidit: venenumque suum decipiendo primorum hominum credulam novitatem in corpora nostra latenter immersit : et ex

dubio, cum mens nostra sui recordatur auctoris : A cum illum velut per quamdam resipiscentiam sui, opificem suum veneratur, ac contuetur cum ejus opera, ipsum in ejus operibus visura miratur, dicente beato Paulo: Invisibilia enim ejus a creatura mundi, per ea quæ facta sunt intellecta conspiciuntur, et sempiterna quoque ejus virtus et divinitas (Rom. 1, 20): id est, cum ex immensis visibilibus creaturæ, ad universitatem invisibilis Creatoris extendimur, et illum per hæc dum inestimabilem discimus, æstimamus, cum ejus altitudinem per donum Spiritus sancti evolventes (quoniam ipse solus nos in ipsum, qui ex ipso est intromittit omnia principia creaturæ surgentis) quasi facti ab ipso anteriores aspicimus, et cum ca quæ Deus fecit, quasi faciat adhuc, intuemur mundique totam originem transcurrentes, seu antiquiores efficimur quam sumus ætate: et cum universa prius quam nos essemus effecta sint, naturam tamen omnium, quasi per nos genitam, dum auctori inserimur, reputamus: in quam non ut serviremus, sed ut dominaremur, intravimus. Separati itaque a sapientia mundiali, quæ universa, aut fortuitis, aut atomis ascribit, divinis meditationibus sublimati, et ab illis, qui aut materiam semper fuisse dixerunt, Deumque tantum artificem rerum voluerunt, separati per ipsius adjutorium aut qui [Al. quia] hac ipsa pro diis elementa coluerunt: aut qui familias deorum per sexus, per ætates, per partes, velut per plebem aliquam subjectam sensibus introduxerunt, discreti per Spiritum sanctum, et in altiora subducti vera vita viventes, hoc est veram C sapientiam sapientes, qua stultitia ista caret: recordemur quod mundus ex nihilo a Deo factus est, et quod cuncta animalia per Deum, Verbo opifice, vocata venerunt, quæ a natura non fuerunt: quoniam soli ipsi fas est vocare quæ non sunt, tamquam ea quæ sunt: quod ipsum hominem cui tanta possessio parabatur, ad imaginem suam non aliquis Prometheus ex fabula, sed ille conditor universitatis manu quoque sua, ne qua pars ejus vacaret in nobis, de limo terræ facere dignatus est: quæ cogitatio, ut dixi, vita est animæ: quoniam hæc prima est ratio vivendi, ut cui se debeat anima, non ignoret ne alium præter hunc decepta veneretur, ne vitæ suæ ministeria velut vitæ auctores adoret ne in tantum elementa miretur, ut non digna judicet quæ facta D credantur cum ille magis sit admirandus, qui tam miranda produxit. O quam augusta [Al. angusta] est hace divina cogitatio, et quam vitæ plena es!! O quantum ipsum hominem ad omne studium probitatis accendit! O quantum illi majestatem sui commendat auctoris, cum aliud ille nihil in creatura omni præter se manu Dei formatum esse considerat non terram, non maria, non coelum, non denique sidera, 1am munda, tam pura, tam lucida : hominem solum cujusdam limi et gravioris et sordidioris elementi, illa formatum esse dextera, cujus dexteræ palmus cœlum mensurat in mensura: cujus pugillus terræ spatia tam infinita jacentis includit: tanti fuit illum fuisse olim.

duabus substantiis, unicam hominis perfectamque A voluerit esse virtutis: quantumque nos amaret,

naturam quadam divisionis discordia dissecavit: ut cum nobis una mens esset, id est, illa, quam germanitas animæ, et corporis gignebat: aliam voluntatem per vitiatam naturam contra animam parturiret. Denique et Apostolus ait : Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meæ : et captiitatem me in lege peccati, quæ est in membris meis (Rom. vII, 23). Et alibi: Caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem. Hæc invicem adversantur sibi, ut non quæcumque vultis illa facialis (Gal. v, 17).

V. Hinc etiam iste noster conditor, qui vel nos nobis, vel mundum pro nobis fecerat, a primis illis hominibus offensus, maledicta super singulos prout criminis quantitas exigebat, effudit. Et quamvis B iratus, mox tamen mysterium nostræ salutis, ut pius pater ostendit. Neque æquum fuerat alio tempore de salutis nostræ remedio cogitare, nisi eo quo mors esset inventa. Sic a prudentioribus prima fronte morbi adhibetur medicus: ut capite valetudinis deprehenso, facilius remedium salutare succurrat. Non ergo tunc tantum Dominus ac Salvator noster promissus est cum clamat Isaias: Ecce virgo in utero concipiet et pariet filium ( Is. VII, 14); et tunc cum ad Abraham dictum est: Ad hoc tempus veniam, et erit Saræ filius ( Gen. xvi, 10). Nam hoc erat pene jam sero, et tanta millia patriarcharum sine spe mortua videbantur : quibus utique vita esse non potuit, si Dominum non speraverunt esse venturum, dicente Apostolo: Spe enim salvi facti sumus. Spes C enim quæ videtur non est spes, sed quæ speratur (Rom. vin, 11). Et qualis [Al. qualiter] spes esse potuit, si non fuit repromissa? Imo ut primo homini illa sapientior omnibus bestiis bestia, mortem sapuit : ita oportuit illum Dominum nostrum veram sapientiam, jam tum illo tempore suffragium sapere vitale, quod et fecit. Neque destitit publicare, ne tanta ejus factura uno inimici ariete propulsata, sine præsidio alicujus lapsui potius, quam decori generata videretur: simul ne is validior haberetur, qui tantum opus alienæ virtutis obruere potuisset, quam ille, si opus suum, quod super omnes creaturas ineffabililer fecit, aut servare non potuisset, aut reparare noluisset. Defendit, inquam, ille se hac invidia. Defendit ille noster conditor et redemptor: pariterque se et posse et velle monstravit, quoniam nec virtus potentiæ defuit, nec dignatio pietati. Hæc nobis magis adoranda, quod sub ipsa erroris nostri tempestate non substitit : majorque etiam dum exacerbatur erupit, dum ubi pœnam merebamur spes redemptionis ostenditur, et dum in naufragii acerbo discrimine portus salutis aperitur: ut novo more quæ materia fuerat iracundiæ, esse cœperit origo clementia. Sic arcana operatione manifestans, quod infirmitatem nostram argumentum suæ

[blocks in formation]

D

dum in ipsum peccavimus, ostenderet, quorum oblivisci etiam post errata non posset, imo quos pretiosius redimeret, quam [Al. quæ] fecisset. Quaerat nunc humana crudelitas criminosis, vel privata ergastula, vel publicos carceres, cum manicis ferreis et duris rigida trabe compedibus irata suspiret, et in pœnas multimodas adinventionum laxet ingenia omnisque judex surrecti capitis, castitatem propriæ mentis discrimine probet alieno: hoc magis amicus atrocitati, quo magis alienus est crimini. Ipsi enim solent truculentiores esse in reos, qui sunt a reatu puriores. Ali studiosius maleficia, vel criminosorum contagia persequentes, quo minus ac negligentius facinorum vitavere consortia. O miseros et omni præditos cæcitate, qui bonum exornant malo, qui continentiam sub gestu crudelitatis attollunt, et crudelitatem propriam aliena infelicitate commendant: quando virtutibus suis miserorum astipulantur exitio, et innocentia judicantis noxiorum cruciamenta supplaudunt.

VI. Deus autem noster contra omnem spem, contra omnem pene fidem, ex divitiis misericordiæ suæ in malo bonum nactus, in iracundia generans confirmansque pietatem, peccandi semen, in fructum voluit evadere miserendi: et qui nos propter transgressionem perdere debuisset, propter suam misericordiam reparaturum se esse promisit. Et illo tempore quo supplicia merebamur, argumentum salvationis ostendit: ut intelligere possemus, quantum valeret præstare non læsus, qui tantum donaret iratus. In primo ergo homine, ut loquebatur, statim nobis judiciarium spopondit auxilium, statim de bono thesauro bona produxit, statim ignotum ipsis angelis sacramentum, quod implendum esset in novissimo tempore, publicavit et terreno Ada Adam promisit e cœlo. Nam cum serpentem pro merito suo maledicto fulminaret, jubet eum terram pro cibo habere, supra ventrem repere: et quoniam mortem illam ipse fecisset, addidit, dicens: Et ponam inimicitias inter le et mulierem, et inter semen tuum et semen mulieris: Ipsa calcabit caput tuum, et tu ejus observabis calcaneum (Gen. 111, 15). Nonne consideras nonne conspicis, quod eidem tunc minabatur in Christo? Aliud enim semen mulieris nullum prorsus accipio, nisi illud quod Apostolus ait : Factum ex muliere, factum ex carne (Joan. 1, 14). Illud quod, ut Evangelista ait, Joseph filius putabatur esse (Luc III, 25): sed non erat: illud utique, quod Verbum caro factum est (Gal. iv, 4). Nam si generandi publicam istam et naturalem circumspicimus rationem, semina non habent mulieres: denique nulla concipit sine viro ac per hoc quoniam jam tunc in Adam semen humanæ generationis esset transgressione vitiatum, semien coeleste promittitur, ut Apostolus sentit, non ex corruptione viri, sed ex Deo : b quod

Evangelista, etc., illum utique qui verbum, etc.

Þ Apud cumdem, quod caro fieret in mulieres, et elementa.

na

(Isa. vi, 14): Matthæus refert: Inventa est in utero habens. Verbo ipso promissionis respondet effectus, quod non aliter loquitur evangelista quam vates, nec ad exprimendam operis novitatem inventa elocutionis difficultate confunditur. Ubi sunt grammatici? Ubiconsiliarii? Quæ istos, ut extra consuetudinem loquantur, schola produxit? Quæ tam aperte signatæ novitatem monstravit doctrine? Non indicant humano sensu, quoniam non opus humanum est quod loquuntur. Et tamen rem novam nec antea factam sic notant, ut intelligas cum mirabili opere, et mirabilem natum esse sermonem. Repetamus denique sanctas feminas patriarcharum, videamusque si sic de aliqua scriptum est. Legimus de Sara : Et Dominus visitavit Saram, sicut

cum caro fieret in muliere, etiam elementa illa cor- A tiat. Et propheta ait Isaias: Virgo in utero concipiet ? poreæ substantiæ, id est, humoris et sanguinis, in ipso sibi vasculo, in quo ipsa elementa sita sunt, turaliter aptaret. Mater itaque Domini nostri Jesu Christi, in illa jam tunc muliere promissa est. Hæc inimicitiis opposita est serpentis: Ponam, inquit, inimicitias inter te et mulierem ( Gen. ш, 15): non certe pono dicit, ne ad Evam hoc pertinere viderctur. Verbum promissionis est, quod transmittitur in futura. Ponam, inquit, inimicitias inter te et mulierem. Illam utique mulierem, quæ Salvatorem parturiat, non quæ generet fratricidam. Ponam, inquit, inimicitias inter te et mulierem: id est, suscitabo mulierem, quæ repudiata facilitate credendi, non solum te non audiat, si aut suavitatem pomorum pro adapertione monstraveris oculorum, aut diis si- B dixit: et fecit Deus Sara sicul locutus est ei, et milem esse promiseris sed etiam ipso Gabriele deferente verbum, rationem de promissionis exigat novitate, dicendo : Quemadmodum erit istud, quoniam virum non cognovi (Luc.111,74)? Illam utique, quam ad visionem angeli pudor aureus tremefecit: fidei tamen ardor et constantia, labi nesciam, ad inquirendam rationem reddidit audacem: et quæ advenienti præstitit de pudore, quod tacuerit, hæc promittenti de admiratione non cessit. Nam et sollicita de eo quod annuntiabatur, exquisivit. Denique et angelus non infidelitatem redarguit, ut in Zacharia sed instituit de divinæ operationis novitate, dicens: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus altissimi obumbrabit tibi. Ecce istud semen mulieris, quod non per traducem genitalium ministeriorum, commixtione sexus utriusque infunderetur in uterum, sed claustro clauso, indefloratæ Virginis inveniretur in utero. Denique rem novam plenamque miraculi, novo verbo Propheta dum promittit, exscquitur: Ecce virgo in utero concipiet, et pariet filium (Ose. vII, XIV). Quotidie certe de procreandi necessitate mulierum conceptus et cernimus et audimus, de nulla tamen dicitur: In utero concepit: quoniam substantia futuri hominis, fusa per virum, coalescit in femina: uterusque mulieris non principium est nascituri bominis, sed depositi nutrimentum. Maria autem non tam prima quam sola in utero concepit, cujus pudoris illibatio conceptum uteri fine damno virginitatis expressit: quæ sola nobis peperit, quod non accepit ex nobis, dicente Domino: Vos de inferioribus estis, ego de superioribus sum (Joan. VIII, 23). Quæ sola mater est filio, cum virgo sit marito: cujus conceptionem ignorante virginitate, partus agnovit quæ sola mulier dicta est, non concipiendo, sed pariendo. Ex hac ergo semen promissum est mulieris, quo secundum hominem Dominus Deus noster est: qui non infusus est in utero, sed inventus, evangelista confirmante, cum dicit de Maria: Inventá est in uiero habens (Matth. 1, 18). Ecce et ab ipso præcedente Prophetæ sermone non deviat quod fuerat nuntiatum: Virgo in utero concipiet; sed in mysterii novitate, sermonis etiam parilitate concordat: eoque stylo facti historia designatur, quo faciendum denun

C

D

concepit et peperit Abrahæ filium (Gen. xx1, 1, 2). In Isaac divina benevolentia monstratur his verbis: Et exaudivit illum Deus: et concepit Rebecca uxor ejus (Gen. xx, 21). Denique et de Jacob uxoribus sic ponitur Et concepit Lia, et peperit filium Jacob, etc. (Gen. xxv, 12). De nulla certe barum scriptum est, in utero concepit: quæ tamen quidquid concipiebant, extra uterum concipere non poterant : sed quoniam de conventu virili concipere se noverant, quibus non proveniebat salva virginitate conceptus. Sola vero Maria in utero concepit cum irreserato aditu seminali, clauso utero concepit: ad hujus conceptionis semen si recte ratiocinabimur, et interius divina tractaverimus, præcessit in figura pro tempore illa sententia, quæ primogenita benedictionibus, vel obligationibus obligavit, dicente Domino : Omne masculinum quod aperit vulvam, sanctum Domino vocabitur (Exod. 11, 23; Luc. n, 25). Quod est istud masculinum, quod aperit vulvam: cum omnium feminarum vulvas aperiat non puerperii necessitas, sed maritalis agnitio? Denique nulla virgo dicitur post maritum, quod nomen clausis videtur futuris mysteriis convenire. Et superius de Rachel Scripturam habere monstravimus: Et exaudivit illam Deus, et aperuit ejus vulvam, et concepit. Certe non prius dixit, concepit: et post, aperuit ejus vulvam : sed prius, aperuit: videlicet, ut maritus apertis volvæ januis, velut seminaturus agrum paratum seminibus intraret. Denique subjungit, et concepit. Non itaque partu, conceptione, imo conceptio patefacta est: nec illam parturiendus dum nascitur, sed, qui parturiendum seminaturus fuerat, designavit. Et si jam ante conceptum, quippe ut conciperet reserata est, non eam certe ille qui natus est diu post poterat reserare, dum dicitur, nasciturus: qui etiam concipi, dum esset illa clausa, non potuit. Omne masculinum, inquit, quod aperuit vulvam, sanctum Domino vocabitur. Quæ est ista ratio, quæ nec secundum sensum videtur impleta? Jacob primi locum fratris fraudulenter invadit, nec nascendi ordine prohibetur, nec dolositate damnatur. Joseph filii per avum præpostera secundum nascendi gradum benedictione signantur, nec cæcitas errat futura prospi

sed

cientis, nec monitor filius dexteram parentis, quæ A ad hoc nos ipsa deduxit oratio, quod homo ille in

pinguioris benedictionis succo minorem irrigabat, in-
flexit. Quæ utique omnia sunt contraria, si putamus
de his dictum esse : Omne masculinum, quod aperit
vulvam, qui de virili semine primi nascuntur ex fe-
minis. Sed quoniam aliud interius habet illa senten-
tia, ideo istiusmodi primitivi cedunt et benedictiones
perdunt. Jesse filius David, non primus, aut secundus,
aut tertius, sed omnium ultimus ungitur a Propheta,
et despicabilior cunctis eligitur in regem. Nec illi
primo aut secundo contra David sententia legis de
primitivis promulgata blanditur, quia judicasset uti-
que maximos, si ab his matrum vulvas meminisset
aperiri : quando hoc utique, aut in qua dicimus im-
pletum, quod utique non poterat non impleri. Quæ
est ista, cujus vulvam fœtus reserat, non maritus? B
quæ virgo concipit, quæ non ut conciperet, virgo
esse desiit? Non certe illa de qua Scriptura dicit :
Cognovit Adam uxorem suam, et peperit ei filium (Gen.
IV, 1); sed illa de qua evangelista signat: Et non
cognovit eam Joseph, donec peperit filium (Matth. 1,
25). Igitur in Maria hoc sine dubitatione perfectum
est, cujus vulvam non deflorator virginitatis aperuit:
sed partus effusus, quæ virgo peperit, quæ virgo con-
cepit, quæ prius mater facta est quam maritata. De
hac istud masculinum, quod vere sanctum vocandum
esset, exiit: quique vulvam secundum promissionem
partus editus, non secundum consuetudinem naturam-
que communem, dum concipitur viri semine reseravit.

C

VII. Sed quoniam divites Dei sensus velociter explicare non possumus, tantis se Scripturarum molibus ad unam speciem opponentibus, ut lassari sit facilius quam evadi: quando omnis Scriptura cunctorum sensuum unus trames sit, quem humano sermone decurrere quis valebit, nec si angelicas pennas mortalium linguis spiritus ascribat : redire ad propositum convenit, et parvo navigio non in altum vela configere, ne in periculum currat audacia, sed pro infirmitatis solatio in conspectu littoris navigare, ut si quid formidinis oriatur, vel spes sit facile teneri posse quod cernitur. Dicebamus semen mulieris Dominum sanctum, quia secundum carnem patrem hominem non haberet : eumque jam infestum esse serpenti, quem in utero virginis Dei Spiritus, non materialis generasset humor. Denique quod sequitur majorem ab homine virginis promittit effec- D tum, dicendo: Ipsa tuum calcabit caput (Gen. 1, sec. LXX): quis ambigit, quod præter Dominum nostrum caput serpentis nemo calcavit? Ipse enim solus super dracones et scorpiones ambulavit : ipse captivam duxit captivitatem. Nam quod subditur ; Et tu ejus observabis calcaneum, ad quem alium credimus pertinere? Calcaneus quidem pars extrema vestigii est. Et Dominus post Joannis baptismum, post dierum quadraginta jejunium, cum ab eodem serpente tentatur, tertiæ illius dolositatis jam victor, exclamat: Vade retro post me, Satana (Maith. XVI, ~). Quid aliud nisi a tergo positum, vel relictum, jubet suum observare calcaneum? Hæc supra dixi, et inue

15,

terior cum cogitat, non in hoc mundo, sed supra ipsum mundum, cum illo opifice rerum ac suo vivere videtur, dicente David: Beati qui scrutantur testimonia ejus (Psal. cxix, 2), ut pene hoc sit, si fas est dici, Deum fieri, divina meditari: illum Dominum nostrum salutis nostræ jam tunc prodidisse mysterium. Unde et in Psalmis ait: In capite libri scriptum est de me (Psal. XL, 8). Caput libri est Geneseos principium, quoniam omnis Scriptura unus est liber, et unus, de quo scriptum est Deus, et istam promissionem de ipso esse videmus in capite, et caput vitæ nostræ spes est, et ideo caput libri vitalis spesfacta per Deum. Illum inquam, ut sæpe diximus, con-, ditorem, senescente jam mundo, quod in prima mundi ætate promiserat, præstitisse. Unde Propheta ait: Virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt (Psal. LII, 4). Virga mater est Domini, ex qua baculus iste, fesso jam per ætatem mundo, qui eum sustentaret exiit. Illum ergo in Virginis uterum delapsum, ut redemptionis nostræ totam historiam retexamus, partu effectum hominem, se exhibuisse pro homine, et creaturam suam se de Creatore fecisse. Illum formam servi accepisse, sed se exinanisse potestatis voluntate, non natura deitatis, per quam non poterat non esse quod fuerat. Illum maledicta pro salutaribus meruisse miraculis. Illum sputa, illum palmas, illum coronam spineam, illum postremo crucem fuisse perpessum: illum inferna penetrasse, illum tertia die resurrexisse in id corpus quod cruci fuerat affixum illum hominem post mortem Deum vivum cœlum petiisse victorem, sedere ad dextram Dei, venturum suo tempore ad judicium faciendum: illum spiritu Dei per sanctoruin suorum ora quotidie celebrari. Hæc cogitasse vixisse est, hæc cogitatio pastus animæ est in hæc relabi vel recurrere, cum Domino jungi est, et cum ipso per hæc humiliari, est cum ipso pati, cum ipso mori, et cum ipso etiam suscitari. Quid dicam de ipsa resurrectione, in qua cum rideamur a gentibus, non separamur a Christo : licet et multi qui se Christianos dicunt resurrectio nem carnis excludant. Sed sic sint illi sine corpore, quibus forte conceditur, si fas est dici, aliter repræsentari Domino, quam Dominus remeavit ad patrem, nos ut credimus, et loquamur.

:

VIII. Quid, inquam, hac cogitatione lætius? Quid hac spe esse poterit erectius? fixumque magis in nostris animis inhærere debet, nos aliquando cum hinc exierimus ad corpora nostra esse redituros, et animæ interim et corporis divortium, non id agere ut nihil simus omnino, sed ut meliores per Dei spiritum reformemur: quoniam jam hic Dominum id pignus nobis promisisse, accepimus. Et hoc corpus quod in sui natura caducum est, et merito pristinæ transgressionis gravatum, ut maledictione divina fertur, ad terram ibit (Gen. 11, 27): id rursum post multa tempora, id est, in fine sculorum, cum minima pars favillæ sit, aut forte jam nulla, ab eadem terra, quæ illud corrumpit in nihilum : quoniam ipsa liberanda

« PoprzedniaDalej »