Obrazy na stronie
PDF
ePub

In quo statis, per quod et salvamini. In cujus do- A ctrina statis, et per quod salutem speratis, et in præsenti de diversis infirmitatibus sæpe salvamini.

Qua ratione prædicaverim vobis. Tota ratio prædicationis nostræ hæc est, ut resurrectionem credatis, hoc est enim primum omnium, qui Christo deserviunt alioquin superfluus omnis labor est orationum jejuniorumque, quem in hac vita patimini, cum vobis hic prospera, vel adversa cum infidelibus esse communia videantur: sicut et ipsi solent pa gani proponere, quid ab illis amplius babemus, et verum est : si horum laborum præmium in vita alia non habemus, pejores illis sumus: quia illi, vel in præsenti voluptatum et luxuriæ consolationem habere videntur.

Tamquam abortivo. De cujus vita desperatum est. Visus est et mihi. In via scilicet, vel in templo. Ego enim sum minimus apostolorum. Minimus tempore non labore.

:

Qui non sum dignus vocari apostolus, quòniam persecutus sum Ecclesiam Dei. Fili, peccasti, ne adjicias iterum sed et de pristinis deprecare. Unde et per Isaiam Dominus dicit: Ego sum qui deleo iniquitates tuas, et non memorabor, tu autem memorare. Melius est enim dimissa recordari peccata, quam detenta oblivisci.

Gratia autem Dei sum, id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit. Non fuit sine fructu, sicut ille, qui talentum Domini defodit in terram.

Sed abundantius illis omnibus laboravi. Quia illis

Si tenetis nisi frustra credidistis. Si fidei vestræ, B diutius. et laboris præmium non speratis, superflua hæc credidistis.

Non ego autem, sed gratia Dei mecum. Non ex me, sed gratia Dei: nec se sine gratia dicit in Eva

Tradidi enim vobis in primis. In primordio, sive gelio laborasse, ne contra illud, quod superius dixemaxime.

Quod et accepi. Vel a lege, vel a prioribus sive per revelationem Christi.

Quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris, secundum Scripturas, et quia sepultus est. Posset qui dem apostolis prædicantibus, et multa virtutum signa facientibus haberi fides, esse ipsum Christum, quem evangelizant: sed ut majore beatus Apostolus auctoritate firmaret, hunc esse Christum Salvatorem mundi, quem Moyses, et prophetæ annuntiaverunt : ideo secundum Scripturas prædictum esse commemorat; sicut inter cætera Isaias propheta dicit: Sic C ut ovis ad occisionem ducitur, et quasi agnus coram tondente se obmutescit. Item infra idem propheta : Et dabit impios pro sepultura, et divitem pro morte sua. Similiter Osce propheta, tertia die resurrectionem Christi futuram annuntiat, dicens: Vivificabit nos post duos dies, in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu ejus.

Et quia resurrexit tertia die, secundum Scripturas. Sicut Osee dicit: Vivificabit nos in biduo, et die tertia resurgemus.

Et quia visus est Cepha. Quod in Evangelio dicitur: Apparuit Simoni.

Et post hoc undecim. Iterum Petro, et reliquis decem.

Deinde visus est plus quam quingentis fratribus si- D mul ex quibus multi manent usque adhuc : quidam autem dormierunt. Vides quia in Evangelio non omnes scriptæ sunt visiones, nisi quæ sufficerent ad fidem. Ilic autem, quoniam de apostolis dixerat, etiam hoc addidit: ne apostoli tamquam intimi ejus, putarentur esse mentiti. Et ut major fides multitudini testium haberetur, etiam multi vivere dicuntur, qui possint interrogati dicere quæ viderunt.

Deinde visus est Jacobo. Jacobo seorsum apparuit. Deinde apostolis omnibus. Sive iterum, sive apostolis, quos extra duodecim ad prædicandum misit. Novissime autem omnium. Ne putarent eum audita potius quam visa narrare.

[ocr errors]

rat, sibi aliquid dari videretur: nec gratiam sine se, ut liberum servaret arbitrium.

Sive enim ego, sive illi, sic prædicavimus, et sic credidistis. Unde igitur, et nos sic prædicavimus, et vos similiter credidistis, quia Christus idcirco surrexit primus, ut viam resurrectionis aperiret: hoc illis commemorat, ut illi quod consequens est negare non possint.

Si autem Christus prædicatur, quod resurrexit a mortuis. Quæ consequentia rationis. Jam enim hoc ipsum resurrectio est, quod Christus a mortuis resurrexit.

Quomodo quidam dicunt in nobis, quoniam resurrectio mortuorum non est? Si autem resurrectio mortuo rum non est. Alterum ex altero pendet : aut utrumque negare, aut utrumque necesse est confiteri. Neque Christus resurrexit. Cæterum rei non futuræ exemplum dare non debuit.

Si autem Christus non resurrexit, inanis est prædicatio nostra, inanis est et fides vestra. Ergo et nos sine causa hæc prædicavimus, si vere non resurrexit, et vos in illum frustra credidistis. Quidam hæretici anime resurrectionem volunt assignare, non carnis; sed resurgere non dicitur, nisi quod cecidit, et resurgit. Ergo neque anima morte cecidit, neque semper jacuit corpus alioquin surgere magis quam resurgere diceretur.

Invenimur autem et falsi lestes Dei : quoniam teɛtimonium diximus adversus Deum, quod suscitaverit Christum: quem non suscitavit, si mortui non resurgunt. Non solum vani, sed etiam falsi contra Deum invenimur exstitisse: si quidem mortui non resurgunt.

Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit. Sed quoniam de illo nemo dubitat, et de nobis nemo dubitel.

Quod si Christus non resurrexit, vana est fides vestra. Adhuc enim estis in peccatis vestris. Si mentitus est se post triduum resurrecturum, mentitus est etiam se pooccia dimittere. Aut ita : omnes in resur

rectione ejus baptizamur, ut nostra peccata diluan- A re, nisi crediderit in Christo, sicut ipse in Evangelio tur. Si ergo non resurrexit, nec nobis remissa sunt dicit: Nemo venit ad Patrem, nisi per me. peccata.

Ergo et qui dormierunt in Christo, perierunt. Maxime de his dicit, qui pro Christo sunt mortui : sine causa enim hanc vitam perdiderunt, si aliam non habebunt.

Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus: miserabiliores sumus omnibus hominibus. Illi enim vel in præsenti gloriantur: nos autem hic tribulationes quotidie sustinemus.

Nunc autem Christus resurrexit a mortuis. Quod apud omnes est certum: quia in primis probatum est. Primitia dormientium. Quia primus in incorruptione surrexit. Si ergo caput resurrexit, necesse est etiam ut cætera membra sequantur.

Quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Sicut per Adam mors intravit, quia primus ipse est mortuus: ita per Christum resurrectio, quia primus resurrexit. Et sicut ille morientium forma est: ita et iste resurgentium. Aliter spem resurrectionis volens ostendere, hoc dicit: sicut in Adam mortales sumus: sic et in Christo immortales erimus.

Et sicut in Adam omnes moriuntur: ita et in Christo omnes vivificabuntur. Omnes quidem resurgent, sed soli hi vivificabuntur in Christo, qui Christi merebuntur copulari corpori. Item et de communi morte, et de resurrectione dicit.

Unusquisque autem in suo ordine. Temporis vel honoris.

Primitiæ Christus : deinde hi, qui sunt Christi: qui in adventu ejus crediderunt. Deinde finis. Tunc erit finis omnium, etiam mortis, cum universi resurgent.

[ocr errors]

Cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem. Evacuatis peccatis, evaruabuntur a nobis omnes contrariæ potestates: ab eo, quod nobis se sequentibus principantur potestate, qua nos vicerant. Virtus enim eorum, nostra peccata sunt.

Oportet autem illum regnare, donec ponal. Cum omnibus scilicet suis. Donec, non semper finem significat: sicut est illud: Ego Deus vester, donec senescatis, et cætera talia. Aliter: Oportet, inquit, regnare omnibus Christum, donec inimicos, et in se incredulos, subjiciat sibi et Patri. Non est autem nna subjectio: nam justos, ad se fide et credulitate venientes, subjicit. Infideles autem, et impios destruens, B subjugabit æterno supplicio deputandos.

Omnes inimicos sub pedibus ejus. Quando alii voluntate, alii erunt necessitate subjecti.

Novissime autem inimica destruetur mors. Omnia enim subjecit sub pedibus ejus. Cum autem dicat, omnia subjecta sunt ei. Diabolus, qui in Apocalypsi peccatum et mors appellatur: quia auctor est peccati et mortis.

Præter eum, qui subjecit ei omnia. Caute Apostolus dicit Filio, qui Deo Patri subjecit omnia, cuncia esse subjecta: ne et ipsum simul, cum omnibus, quæ subjecta sunt, credamus esse subjectum, quoniam a dextris Patris sedet: æquali potestate cum Patre judicaturus.

Cum autem subjecta fuerint illi omnia, tunc et ipse C Filius subjectus erit illi, qui subjecit sibi omnia. Hic quoque Ariani ita calumniantur, ut dicant, quia post resurrectionem omnium et finem, erit Filius Patri subjectus, ut minor scilicet majori. Quibus respondendum est: Subjectionem non semper ad diminutionem bonoris pertinere, sed etiam ad charitatis officium maxime cum et spiritus prophetarum prophetis dicatur esse subjectus, ut non sit Deus ibi dissensionis, sed pacis. Et ipse Dominus Joseph ac Marie scribitur fuisse subjectus. Multi sane de hoc capitulo diversa senserunt. Nam quidam dicunt, sicut in suis esurientibus esuriit, vel cibatur: ita et in Ecclesia (quæ est corpus ejus) ipse subjicitur. Alii aiunt, quod ipsa humana natura, quam induit, in gratiarum actionem semper sit subjecta divinitati: cui secum unum faciendo, omnia subjecerit. Multi etiam alia, et diversa dicunt, quæ inserere et enumerare prolixum est.

Cum tradiderit regnum Deo et Patri. Regnum scilicet bumani generis, secundum Petri epistolam, et Apocalypsim Joannis, Patri tradendum asserit esse per Filium ut ibi regnet Deus per gloriam, ubi per vitia diabolus ante regnabat. Deo et Patri. Deo, secundum humanitatem: Patri, secundum deitatem. Hoc loco calumniari solent Ariani, dicentes, minorem esse Filium. Si enim tradet, inquiunt, Patri regnum ipse utique jam regnare desinet. Quibus primo dicendum est: quia hic non de Trinitatis substantia, sed de resurrectione confirmat. Ergo secun- D dum substantiam ejus loquitur, qui a mortuis resurrexit. Si tamen ideo Christus non regnabit, quia regnum traditurus est Patri: ergo nec Pater regnaral, antequam ei tradatur a Filio. Si autem Pater non tunc primum regnavit, quamvis tunc suscipiat regnum: nec Filius illud, quamvis tunc tradere videatur, amittit. Aliter: In hoc Deo patri Christus regnum tradit, quoniam nemo potest ad Patrem veni

a Vicarii pro mortuis baptismi morem respici hisce ab Apostolo verbis, scribit Epiphanius hæres. 28. Præ cujus sententia hæc est vero propior auctoris nostri, qui in Christi morte baptizari explicat. Confer ipsius Apostoli aliam Epistolam ad Romanos

Ut sit Deus omnia in omnibus. Tunc Deus omnia in omnibus erit, cum evacuata morte, et omni malitia, vel errore destructo, solus regnabit in cunctis.

Alioquin quid facient, qui baptizantur pro mortuis? Quicumque baptizati sumus in Christo, in morte a ipsius baptizati sumus, id est, jam quasi commor

VI 3. Paulo aliter Cosmas Indopleustes vn p. 280: Βαπτιζόμεθα μυστικώτερον ὑπὲρ τῶν ἡμετέρων νεκρών σωμάτων καταδύνοντες ἐν τῷ ἁγίῳ ὕδατι, καὶ ἀναδύνοντῆς ἀπ' ἐνθεῦθεν, μιμούμενα θάνατον καὶ ἀνάστασιν. Isidorus quoque Pelusiota 1. 1 epist. 221: Bantilopsła

Evigilate, justi, et nolite peccare. Ille justus est, qui non peccat.

Ignorantiam enim Dei quidam habent. Ignorant virtutem Dei, qui eum putant suscitare non posse: potentiam ejus ex sua imbecillitate censentes.

tui cum illo sumus. Quid ergo prodest nos huic A mundo mori, si hunc contemptum voluptatum vita non sequitur æterna? Item hoc est, quod dicit, quia non solum propter remissionem peccatorum baptizantur, sed et propter resurrectionem carnis nostræ. Carnem autem nostram mortuam appellat, quoniam hac morte anima non moritur. Unde increpando ait: Aut quid facient, qui baptizantur pro mortuis, si omnino mortui non resurgunt? Id est, quid baptizari opus est carnem, si non resurgat?

Si omnino mortui non resurgunt, utquid et baptizantur pro illis? Utquid et nos periclitamur omni hora? Si nihil esset in futuro, non eramus tam stulti, ut tantas tribulationes pro illis pateremur.

Quotidie morior. Semper paratus ad mortem, et quotidie exspecto me pro vestra gloria moriturum. B Per vestram gloriam, fratres. Per, non semper significatio juramenti est. Nam si dicam, per puerum misi; non statim per puerum jurasse, recte putabor.

Quam habeo in Christo Jesu Domino nostro. Ego habeo mercedem laborum in vobis: etiam si vos proficere nolueritis.

Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prodest, si mortui non resurgunt? Si nihil remunerationis a Deo pro hoc certamine spero, quare pugnavi, ut hominibus forte placerem? Aliter: Hic bestias eos commemorat, qui Ephesi seditionem adversus eum moverant popularem, propter Dianæ idolum, cujus culturam prædicatione apostolica destruebat. Quod autem manifeste constet, bestias, cum quibus pugnavit Apostolus, adversarios ho- C mines debere intelligi: idem in alia Epistola memorat, dicens: Et liberatus sum de ore leonis. In quo ostendit se sævitiam Neronis evasisse, quando prima vice Romam vinctus deductus est. Dicens vero, quid mihi prodest, si mortui non resurgunt? illorum dogma destruit, qui dicunt, ante corpora animas in cœlo factas, actum quemdam propriæ conversationis habuisse. Aliter: Multa dicuntur in Epistolis, quæ in Aciibus non continentur, et multa in Actibus, quæ in Epistolis non scribuntur. Per allegoriam autem bestiæ possunt intelligi adversariæ potestates, sicut ait in Psalmo : Ne tradas bestiis animas confitentes tibi: ad quas hic dicit se pugnasse.

Ad reverentiam vobis loquor. Ut erubescatis vos his sermonibus, tamquam adhuc parvulos erudiri.

Sed dicet aliquis. Ipse sibi ex contradicentium persona proponit. Aliter: Præclarum hoc loco Apostolus de resurrectione carnis, frumentorum sumit exemplum, quorum semen, cum nudum seratur, non ita ut terræ mandatur, renascitur: scd sicut in principio secundum ordinem unicuique seminum, quale corpus Deus esse præcepit, et quemadmodum jussit terram producere ordinatione sua, durat et permanet. Ita et unicuique hominum carnem, quam unicuique initio nascendi specialiter tribuit, in resurrectione restituel. Dicendo autem, dat illi corpus sicut voluit, et non, sicut vult: ostendit, a principio constitutionem Dei immutabilem per

manere.

Quomodo resurgent mortui? Quali autem corpore venient? Multi solent proponere utrum debilia corpora, ut sunt defuncta, resurgant. Quibus respondendum est, in resurrectione non debilitatis vitium, sed integritatemn reparari naturæ. Numquam enim tam debile est corpus, quam cum fuerit in pulverem resolutum. Qui ergo creditur totum reddere, cur ex parte reparare dubitetur? hoc est, verbi gratia, cur non reddat oculos, qui totum restituet corpus?

Insipiens, tu quod seminas non vivificatur, misi prius moriatur. Qui etiam naturalibus exemplis edoceri debueras, adhuc divinis promissionibus infidelis existis.

Et quid seminas? Non corpus, quod futurum est seminas: sed nudum granum, ut puta, tritici, aut alicujus cæterorum. Sicut de grano resurgit fecundior, cum granis arista ita et corruptibile corpus in gloria resurgit cum augmento.

Deus autem dat illi corpus sicut vult. Sicut ab initio disposuit, ut omnia semina cum putruerint in amplius reformentur.

Et unicuique seminum proprium corpus. Attende quia proprium corpus dixerit, non alienum.

Non omnis caro, eadem caro, sed alia hominum,

Manducemus, et bibamus: cras enim moriemur. D alia pecorum. Cujus jussu in principio terra tanta et Increpat exemplo Prophetæ gulæ deditos, desperatione futurorum cujus rei crimen negatur eis remitti quoadusque moriantur.

Nolite seduci. Ab his, qui talia loquuntur. Corrumpunt mores bonos colloquia mala. Ne dicerent, ergo tales nos judicas, qui facile seducamur? non inquit, de vobis timeo; sed de illorum conversatione formido. Sed quomodo mala colloquia bonos mores corrumpunt; ita econtrario bona colloquia malos mores ædificant.

ὑπὲρ τῶν νεκρῶν φύσει σωμάτων εἰς ἀφθαρσίαν αὐτὰ μετ τασκευασθῆναι πιστεύοντες. Paria habent Tertullianus

tam diversa corpora animata, quæ non acceperat, dedit: quid mirum si ejus jussu hominem restituat, quem accepit?

Alia volucrum, alia autem piscium. Similiter et de aquis intellige, quæ tantam diversitatem volucrum et piscium ediderunt.

El corpora cœlestia, et corpora terrestria. Qui talia fecit corpora elementorum, cur non possit exiguum corpus humanum reficere?

Sed alia quidem cœlestium gloria: alia autem ter

v, 10 contra Marcionem, Chrysostomus, Theophylactus, aliique.

restrium. Alia claritas solis: alia claritas lunæ; et A portat: justus vero, imaginem Christi. Ergo sicut

alia claritas stellarum. Tota comparationis hujus diversitas ad hoc facit, ut credas unum genus repa. rare facile posse, qui tanta fecit ex nihilo.

Stella enim a stella differt in claritate : sic et resurrectio mortuorum. Stellarum diversitati, justorum differentiam comparat: quos gradus virtutum in gloria, non peccata, facient esse diversos. Nam peccatorum diversitas in cœlo non erit, sed in pœna.

Seminatur in corruptione: surget in incorruptione. Ut nec febres jam, nec cætera corruptibilitatis genera patiantur. Aliter: Sanctis et peccatoribus resurrectio carnis communis est sed sanctorum corpora æterna gloria vestientur, cum incorruptione et immortalitate.

Seminatur in ignobilitate. Quid tam ignobile quam cadaver?

Surget in gloria. In gloria splendoris, ut sol.
Seminatur in infirmitate. Imbecillitatis humanæ.
Surget in virtute. In virtute æternitatis.

Seminatur corpus animale, surget corpus spirituale. Si est corpus animale, est et spirituale: sicut scriptum est. Hic animale est corpus, quia non semper habet Spiritum sanctum. Tunc vero semper manebit in sanctis. Item seminatur corpus animale, surgit corpus spirituale. Aliter: Animale corpus dicit, quod conditum terræ corrumpitur. Spirituale vero, quod incorruptum resurgit, ut possit acra penetrare, festinans ad cœlos. Primus Adam ad hoc factus est tantum, ut viveret. Novissimus Adam, id est, Christus, ideo suscepit hominem, ut vivificaret.

Factus est primus homo Adam in animam viventem : novissimus Adam in spiritum vivificantem. Notandum, quod cum Deus Adam dicit, ejusdem naturæ utrosque demonstrat. Quod contra Manichæos et Apollinaristas facit, qui negant a Dei Verbo perfectum hominem esse susceptum.

portavimus veterem hominem ante baptismum: ita et post baptismum portemus novum.

Hoc autem dico, fratres, quia caro et sanguis reg. num Dei possidere non possunt: neque corruptio incorruptelam possidebit. Frequenter Scriptura carnem, pro operibus nominat carnis, ut ibi: Vos autem in carne non estis, sed in Spiritu. Aliter : Caro (sicut est) regnum Dei non possidebit, nisi immortalitate vestita.

Ecce mysterium vobis dico. Obscuritatem significat, nominando mysterium.

Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. Omnes homines resurgent, sed soli qui regnaturi sunt in gloria, mutabuntur. Sive ita, B resurgemus omnes, qui in adventu Christi mortui inveniemur. Non omnes immutabuntur, qui in corpore sint reperti: quia sancti soli beatitudinis gloriam consequentur. Aliter in quibusdam Græcis codicibus habetur, Omnes enim dormiemus : non omnes immutabimur. In aliis autem, Omnes enim non dormiemus, omnes autem immutabimur: quod quadrat magis ad sensum Apostoli: quia hic sermo non de omnibus generaliter dicitur, sed de solis sanctis.

In momento, in ictu oculi. Per ictum oculi, nimiam brevitatem vult significare momenti: ut quanta sit Dei potentia, ex resurrectionis celeritate cogno

scas.

In novissima tuba. Canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur. Novissima C tuba, novissimus adventus intelligitur Christi : mortui autem, vel peccatores intelligendi sunt, qui etiam viventes mortui esse dicuntur, ut ad pœnam aut immortales, aut absque aliqua membrorum diminutione resurgant: vel certe simpliciter omnes mortuos resurgere dicit, et solos sanctos, cum his qui vivi justi inventi fuerint, in gloriam immutari. Oportet enim corruptibile hoc. Necesse est fieri quod promissum est.

Sed non prius, quod spirituale est, sed quod animale est: deinde quod spirituale. Primus homo, de terra terrenus: secundus homo, de cœlo cœlestis. Qualis terrenus, tales et terreni. Cœlestis dicitur, quia non humanæ fragilitatis ritu, sed divinæ majestatis nutu et conceptus est, et enixus : nam usque adeo naturam nostram habuit, ut secundus Adam dicatur, et homo. Aliter: Ilic primum et se- D cundum hominem, juxta opera terrestrem et cœ. lestem dicit: Nam et Christus secundum carnem, ex nostra massa fuit.

Et qualis cœlestis, tales et cœlestes. Si ideo, ut bæretici volunt, nostri generis assumptus homo non fuit, quia cœlestis dicitur: ergo nec isti naturæ nostræ sunt, qui cœlestes appellantur. Si vero de his nemo dubitat, nec de illis est ambigendum.

Igitur sicul portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem cœlestis. Peccator, Adæ imaginem

a Quæ hinc subsequuntur omnia ad finem usque hujus, et initium alterius in sequentem Epistolam commentarii ad vers. v, habebantur olim totidem

Induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Est quod induit, et est similiter indu

mentum.

Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiel sermo, qui scriptus est : Absorpta est mors in victoria. Ut evacuatis causis mortis, per divinam victoriam, sibi absorpta non appareat.

Ubi est, mors, victoria tua? Ubi est, mors, stimulus tuus? Propheta ex persona justorum loquitur insultantium morti.

Stimulus autem mortis, peccatum est. Sagittæ mortis peccatum, per quod animæ jugulantur.

Virtus vero peccati lex. Dum fortius et majus fit per scientiam peccatum.

Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam, per Dominum nostrum Jesum Christum : Victoriam illius peccati, in quo lex per carnalem nostram volunta

plane verbis in antiquis editionibus S. Ambrosii, antequam suam Benedictini Parisienses adornarent.

tem fuerat infirmata, quam Christus cruce, et exem- A et utique non fuit voluntas ejus, ut nunc veniret. Veplo destruxit.

Itaque, fratres mei dilecti. Reddita resurrectionis ratione, de qua hæsitabant, hortatur eos in Dei opere permanere, jam certos de retributione futura.

Stabiles estole et immobiles, abundantes in omni opere Domini, semper scientes, quod labor vester non est inanis in Domino. Nemo vos de gradu spei futuræ ultra permoveat.

CAPUT XVI.

[ocr errors]

De collectis autem, quæ fiunt in sanctos, sicut ordinavi in Ecclesiis Galatiæ, ita et vos facile. De sumptibus dicit, qui per singulas Ecclesias collecti, Jerosolymam sanctis pauperibus mittebantur.

niet autem cum ei vacuum fuerit. Vigilate, state in fide. Vigilate mentis oculis ad diaboli astutias præcavendas. State, quia stantibus difficile somnus obrepit. Viriliter agite. Muliebris enim omnis inconstantia et varietas judicatur.

Et confortamini : omnia enim vestra in charitate fiant. Ut sit in vestra virtute profectus, omnia non inanis gloriæ causa, sed charitatis gratia facere festinate.

Obsecro autem vos, fratres, nostis domum Stephanæ et Fortunati, et Achaici, quoniam sunt primitiæ Achaia, et in ministerium sanctorum ordinaverunt seipsos, ut et vos subditi sitis ejusmodi, et omni cooperanti et laboranti. Gaudeo autem in præsentia Stephanæ

Per unam sabbati. Una sabbati Dominica dies est : sicut in Evangelio dicitur, Dominum una sabbati B et Fortunati et Achaici, quoniam id quod vobis deerat, surrexisse.

Unusquisque vestrum apud se reponat, recondens, quod ei bene placuerit, ut non cum venero, tunc collectæ fiunt. Ut paulatim reservantes, non una hora gravari se putent ut hilares datores diligantur a Deo.

Cum autem præsens fuero, quos probaveritis per Epistolas, hos millam perferre gratiam vestram in Jerusalem. Quod si dignum fuerit, ut ego eam : mecum ibunt. Veniam autem ad vos, cum Macedoniam pertransiero. Nam Macedoniam pertransibo. Apud vos autem forsitan manebo, vel etiam hiemabo: ut vos me deducatis quocumque iero. Nolo enim vos modo in transitu videre. Spero enim me aliquantulum temporis ́manere apud vos: si Dominus permiserit. Quia ita C se agunt Macedones, ut non sit necesse mihi apud eos diutius demorari: apud vos autem necesse est, ut maneam, vel hiemem. Multa enim sunt quæ corrigantur in vobis: sicut medicus ibi moram habet, ubi plures agrotant.

Permanebo autem Ephesi usque ad Pentecosten. Ostium enim mihi apertum est magnum et evidens, et adversarii multi. Ideo ibi permanebo, quia cum mihi evidens datus sit aditus prædicandi sunt plurimi, qui resistant.

Si autem venerit Timotheus, videte ut sine timore sit apud vos. Opus enim Domini operatur, sicut et ego. Ne quis ergo illum spernat. Sine tribulatiouis formidine, vel etiam vestri contemptu.

Deducite autem illum in pace, ut veniat ad me. Ex- D specto enim illum cum fratribus. Nihil admittentes, quod ad animæ ejus faciat læsionem.

De Apollo autem fratre vobis notum facio, quoniam multum rogavi eum, ut veniret ad vos, cum fratribus,

ipsi suppleverunt. Quia præsentes sunt apud vos, et in illis magnum potestis habere profectum. Sive quia mihi venerunt pro vobis ministrare officium charitatis.

Refecerunt enim et meum spiritum et vestrum. Meum spiritum charitate, pro vobis: vestrum pro mea lætitia, refecerunt.

Cognoscite ergo quæ ejusmodi sunt. Unde, et alibi ait: Cognoscite cos, qui ita ambulant, ut habetis formam nostram. Hoc cognoscite, honorate cognoscentes corum studium vel laborem.

Salutant vos Ecclesiæ Asia. Salutant vos in Domino multum Aquila et Prisca, cum domestica sua Ecclesia, apud quos et hospitor. Salutant vos omnes fratres. Salutate invicem in osculo sancto. Domesticam congregationem fraternitatis, Ecclesiam nomiuavit.

Salutatio mea, manu Pauli. Si quis non amat Dominum nostrum Jesum Christum, sit anathema. Sicut illis, qui eum amant, redemptio venturus est Christus ita et qui eum non ament, anathema sit, id est, ut illos abominetur, et perdat.

Maranatha. Magis Syrum est, quam Hebræum: tametsi ex confinio uirarumque linguarum aliquid Hebræum sonet. Et interpretatur, Dominus noster venil.

Gralia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. Propriæ manus consueta subscriptio.

Charitas mea cum omnibus vobis. Ut quomodo vos ego diligo ita et in Christo invicem diligatis.

In Christo Jesu. Non secundum sæculi charitatem. Amen. Confirmatio est benedictionis hic sermo, sicut superius ipse demonstrat: quomodo, inquiens, dicit amen super tuam benedictionem?

IN SECUNDAM EPISTOLAM AD CORINTHIOS.

CAPUT PRIMUM.

Paulus apostolus Jesu Christi, per voluntatem Dei. Quæritur cur in omnibus Epistolis contra usum epistolarum, primum suum nomen ponat, quam eorum

ad quos litteræ destinantur. Sed hoc ex auctoritate apostolici ordinis, quia minoribus scripsit ut etiam sculi judices solent ad eos, quos regunt, scripta dirigere. Per voluntatem Dei, id est, non hominum

« PoprzedniaDalej »