Obrazy na stronie
PDF
ePub

manducat et bibit. Dupliciter reus effectus, præsum- A mine, introibit in regnum cœlorum, sed qui facit ptionis scilicet, et peccati.

Non dijudicans corpus Domini. Non discernens a cibo communi.

Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles, et dormiunt multi. Quod si nosmetipsos dijudicaremus, non utique dijudicaremur. Erat præsens correptio, et nunc est: sed quia multi talia patiuntur, putamus consuetudinis esse, quod culpæ est. Tribus sane causis infirmilates adveniunt corporales: aut ex tentatione, sicut Job et Tobiæ; aut ex peccato, sicut Asaph regi, et his qui in præsenti ab Apostolo arguuntur; aut ex aliqua intemperantia, ut Timotheo, et his qui jubentur medicum honorare. Huic tantum causæ humana potest succurrere medicina. Item significat Corinthios, propter supradictum peccatum, ægrotatione B et imbecillitate et morte a Domino esse correptos.

Dum judicamur autem, a Domino corripimur: ut non cum hoc mundo damnemur. Correptio paternæ est pietatis, ut poeniteamus ne cum infidelibus mundi damnemur in æternum.

Itaque, fratres mei, cum convenitis ad manducandum, invicem exspectate. Si quis esurit, domi manducet. Quia nemo alium exspectabat, ut communiter offerretur.

Ut non in judicium conveniatis. Non in sanctificationem, sed ad judicium conveniebant.

Cælera aulem cum venero, disponam. Cætera de ipsius mysterii sacramento.

CAPUT XII.

De spiritualibus autem. Incipit de spiritualibus sacramentis. Crescente fide, jam linguarum gratia (quam propter infideles acceperant) desinebat: hinc ergo plurimi contristati, adhuc etiam hanc gratiam habentibus invidebant, omnibus donis hanc majorem esse putantes.

Nolo vos ignorare, fratres. Nolo vos hujus mysterii nescire rationem.

Scitis autem quoniam cum gentes essetis, ad simulacra muta. Hoc est, irrationabiles, secundum Prophetam dicentem: Similes illis fiant, qui faciunt ca, et omnes qui confidunt in eis.

Prout ducebamini euntes. A magis, vel aruspicibus idolorum.

C

Ideo notum vobis facio, quod nemo in spiritu Dei D loquens, dicit anathema Jesu. Utinam irrationabiles mobilesque non sitis ! cum religione enim et mores mutare debetis, et nosse vestræ fidei rationem.

Et nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto. Quomodo ergo operarios iniquitatis Dominus cognoscet, si etiam virtutes sint operati, et Deus malis operibus denegatur? Sed nemo potest in Spiritu sancto Dominum appellare, nisi qui eum et verbis, et operibus confitetur. Item docet Corinthios, nisi in Spiritu sancto, hoc est, in bonis operibus conversantes, Dominum Jesum dicant, eis prodesse non posse, sicut et ipse Dominus in Evangelio dicit: Non omnis qui dicit mihi, Domine, Do

voluntatem Patris mei.

Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem spiritus. Et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus. Et divisiones operationum sunt, idem vero Deus, qui operatur omnia in omnibus. Hic vult ostendere, gratiæ Spiritus sancti divisiones esse, non ipsius. Et quamvis hic locus proprie contra Macedonianos faciat, qui Spiritum sanctum negant esse Deum dicendo enim, semper idem, omnia se dicere de Spiritu sancto declarat. Sed et paulo post ait : Hæc autem omnia cooperatur unus atque idem Spiritus; ut eum et Deum et Dominum demonstraret. Tamen contra Arianos non mediocre est argumentum, qui de hoc calumniari solent, quod primo Pater, secundo Filius, tertio Spiritus sanctus nominatur. Hic enim istum ordinem permutavit. Item manifesta prædicatio est, unius deitatis atque substantiæ Patrem et Filium, et Spiritum sanctum esse, qui potestatem ut Dominus et Deus, singulis quibusque, ut vult, gratiarum dona largitur.

Unicuique autem datur manifestatio spiritus ad utilitatem. Ut appareat illum Spiritum sanctum accepisse.

Alii quidem per spiritum datur sermo sapientiæ. Sapientiæ sermo est, sapienter et apte ac rationabiliter loqui et posse disserere, vel docere, quod norit sane. Qui ex dono habet sapientiæ, sine suo conatu loquitur et labore et nemo illi sicut beato Stephano prævalet contraire. Ad utilitatem, et incredulorum, ut credant et credentes, ut firmentur.

Alii autem sermo scientiæ, secundum eumdem spiritum. Ut sciat legis mysteria explanare vel, ut præterita noverit, et æstimet de futuris.

Alteri fides in eodem spiritu. Hic fides, ad prodigia facienda, quæ montes transferat. Abusive cnim rem posuit pro effectu.

Alii gratia sanitatum in uno spiritu. Ut curet ægrotos.

Alii operatio virtutum. Opus virtutis est, dæmonia ejicere, vel mortuos suscitare.

Alii prophetia. Hoc est, ut futura prædicet.
Alii discretio spirituum: alii genera linguarum.
Ut qualis, vel quo spiritu veniat, vel loquatur, in-
telligat.

Alii interpretatio sermonum. Alius interpretari poterat quæ alius loqueretur.

Hæc autem omnia operatur unus atque idem spiritus. Si omnia unus spiritus operatur, quare contristaris, quod aliam gratiam accepisti et alium, quasi majorem partem invaserit, æmularis, cuni hoc non in nostra, sed in donantis sit positum potestate.

Dividens singulis prout vult. Sic quoque spiritum Domini dicit: dum non jussus, sed voluntarius operatur.

Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa: Omnia autem membra corporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt. Per comparationem cor

corpore?

Non estis mihi necessarii. Oculus est, qui intelligit; os, ille qui docet, vel loquitur linguis.

poris, ostendit non naturam membrorum, sed officia A oculus, non sum ex corpore: num ideo non est de esse diversa et neminem debere curare cujus sit officii, dum omnes uno eodemque spiritu animentur. Sumit exemplum ex humano corpore: ut doceat ita esse Ecclesias in Christo unum corpus, sicut sunt membra in corpore hominis: ne adversum alterum, alter infletur.

Ita et Christus. Notandum quod Christus per corpus suum dicatur Ecclesia.

Sed multo magis, quæ videntur membra corporis infirmiora esse, necessariora sunt. Membra, quæ spernitis in Ecclesia majoris utilitatis esse probantur: sicut in corpore sine manibus et pedibus vivitur, sine intestinis omnino non vivitur.

Et quæ putamus ignobiliora membra esse corporis. Non quo vere sint talia.

His honorem abundantiorem circumdamus. Cum cautius vestimentis, et diligentius conteguntur.

Et quæ inhonesta sunt nostra, abundantiorem ho. nestatem habent. Honesta autem nostra nullius egent.

Etenim in uno spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Judæi, sive Gentiles, sive servi, sive liberi. Ut unum corpus efficiamur in Christo. Quorum ergo spiritualia, et cœlestia communia sunt, debent terrena et carnalia communiter possidere, secundum sententiam Prophetæ : Nonne pater unus est omnium? Item hic manifeste ostenditur : quo- B. Quæ per se pulchra sunt, nullius tegminis egent niam qui baptizantur in nomine Patris et Filii et Spiritus saneti, in una baptizantur substantia: quoniam Trinitas deitatis non habet diversitatem, dicente Apostolo:

Et omnes in uno spiritu vocati sumus. Quasi potionati spiritu, quem accipiunt baptizati per manuum impositionem.

Nam et corpus. Revertitur ad exemplum.

Non est unum membrum, sed multa. Non potest totum corpus, unum officium agere; sed unumquodque membrorum id agit ad quod aptum est.

Si dixerit pes. Pes Ecclesiæ dici potest, qui ad intercedendum egreditur.

Quoniam non sum manus. Manus est ille, qui ope

ratur.

Non sum de corpore: num ideo non est de cor. pore? Et si dixerit auris : quoniam non sum oculus, non sum de corpore: num ideo non est de corpore? Dicebat enim non esse se de corpore: quia hanc quam alii acceperunt gratiam, non habebat.

Si totum corpus oculus, ubi auditus? Si omnes scientes, ubi sunt auditores?

Si totum auditus, ubi odoratus? Si omnes auditores, quis erit boni odoris malive discretor: ut unum corpus efficiamur in Christo.

Nunc autem posuit Deus membra, unumquodque eorum in corpore sicut voluit. Sicut in corpore apte el ordinate constituta sunt membra : ita et in Ecclesia unusquisque a Deo, ad id quod aptus est, or dinatur.

Quod si essent omnia unum membrum, ubi corpus Si omnes unam gratiani haberent, reliqux ubi essent? nec corpus jam poterant esse, sed membra.

Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus. Hoc est, humanum : quod multa membra ostendit.

Non potest autem oculus dicere manui, opera tua non indigeo. ideo invicem indigemus, ut magis ac magis charitas confirmetur. Nam si unus omnia haberet, adversus cæteros inflaretur.

Aul iterum caput pedibus. Sacerdos est caput : infirmi, pedes Ecclesiæ. Si dixerit auricula, quæ sapiens auditor est (nam auris inter cætera auferri dicitur a Judæa per Isaiam prophetam): Non sum

pulchritudine, ut est caput et manus.

Sed Deus temperavit corpus, ei cui deerat, abundantiorem tribuendo honorem. Minoribus majora dona concedens; ut qui honore minor erat, gratia abundaret.

Ut non sit schisma in corpore. Ut pro invicem solliciti simus dum alterutro indigemus, ne quis sequatur et gratia et honore privatum.

:

Sed in idipsum pro invicem sollicita sint membra. Sicut oculi viam pedibus prævident, et manus pro toto corpore operantur et omnia alterutrum membra deserviunt.

Et si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra. Si unum membrum dolet, totum C corpus affligitur, et ad sanitatem ejus membra om

nia collaborant.

Sive gloriatur unum membrum, congaudent omnia membra. Sicut ait Salomon: Corde lætante, vultus floret. Nos autem compassionem et congratulationem in contraria permutamus.

Vos autem estis corpus Christi. Hoc est, Ecclesia de carne ejus, et de ossibus ejus: sicut ad Ephesios ait.

Et membra de membro. Toti, corpus singuli, membra.

Et quosdam quidem posuit Deus. Modo ipsum vult membrorum ordinem demonstrare.

In Ecclesia primo apostolos. Non in synagoga, ne putemus eum de antiquis dixisse prophetis ; sicut D erat Agabus cæterum patriarchas quoque debuerat ?

nominare.

Secundo prophetas, tertio doctores. Prophetæ sunt, qui explanant obscura prophetarum: et qui homines exhortantur, sicut alibi dicit : Nam qui prophetat hominibus, loquitur ad ædificationem, exhortationem, el consolationes.

Deinde virtutes, exinde gratias curationum. flic virtutes, signa majora significat.

Opitulationes. Hoc est, adjutoria. Unde Paulo in visu dicitur a viro Macedone: Veni, adjuva nos. Gubernationes, genera linguarum, interpretationes sermonum. Qui sciunt singulos, prout apti sunt gubernare.

Numquid omnes aposteli? Numquid omnes pro- A stituant, qui rem alterius temporis frustra nunc vophete? Numquid omnes doctores? Numquid omnes virtutes? Numquid omnes gratiam habent curationum? Numquid omnes linguis loquuntur? Numquid omnes interpretantur? Hoc est quod superius dixerat: Si essent omnia unum membrum, ubi corpus?

Emulamini autem charismata meliora. Hoc est, sectamini prophetas.

Et adhuc excellentiorem. In Græco habet, super modum.

Viam vobis demonstro. Charitatem, per quam pervenitur ad Deum : Vult nos magis illa quærere, quæ ex nobis sunt, et ad vitam prosunt, quam signa quæ non sunt in nostra potestate posita.

CAPUT XIII.

Si linguis hominum loquar, et angelorum. Non solum omnium hominum, sed etiam si quæ sunt angelorum.

Charitatem autem non habeam: factus sum velut æs sonans, aut cymbalum tinniens. Quod non ex se, sed ab alio impulsum solum sonitum reddit, et delectat auditum. Charitas vero ex nobis est, et omnem possidet fructum.

Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia. Hic futura prædicare, mysteriorum cognitio est, et omnium secretorum. Scientia vero, nosse omnia quæ fuerunt et sunt. Si ista omnia tam magna sine charitate nihil sunt: quanto magis sine abstinentia, jejunio, et his similibus, in quibus sibi plerique relicta charitate gloriantur !

Et omnem scientiam. Et hic scientia magna : quia cum his computatur, etiam si minor sit chari

tate.

Et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam: charitatem autem non habuero, nihil sum. Hic intelligitur magna fides esse, quæ in Evangelio grano sinapis comparatur : quæ non propter modicitatem, sed propter integritatem, vel vigorem apposita est. Notandum sane quod inter cetera etiam omnis fides, quæ montes transferat, sine charitate non prosit.

Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas. Apostolus de summo charitatis bono tractans, magnis eam proculdubio rebus prætulisse credendus est: neque enim potuerunt rei summæ comparari non magnæ : quod ex ipsis speciebus agnoscitur. Nam linguis hominum loqui, et angelorum, et habere prophetiam, et omnia mysteria nosse, omnemque scientiam possidere, et habere omnem fidem, et ignibus se cremandum tradere, magna esse quis nesciat? His etiam mundi contemptus annectitur : qui si magnus non esset, nec rei summæ, id est, charitati compararetur, nec inter magna utique poneretur. Quod illorum sententiam destruit, qui renuntiandum rebus seculi certo tempore, persecutione cogente, volunt esse præceptum : ut et apostolis gloriam tollant, quod non voluntarie fecerint, sed inviti ; et nostri ævi perfectos, vanos con

luerunt exercere. Item aliter: Notandum, quod contemptus mundi; martyrio comparetur: contra eos, qui illud de Evangelio variis argumentis nituntur exsolvere, ubi dicitur ad divitem: Vade, vende omnia que habes, et da pauperibus.

Et si tradidero corpus meum, ita, ut ardeam: charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest. Non propter Deum, sed propter gloriam humanam. Vel certe si quis in ipso martyrio adversum fratrem retineat iram, contemnens eum, qui jussit nos malitiam proximi oblivisci, et in ipsa etiam morte prævaricator existens.

Charitas patiens est, benigna est. Semper bene volens. Modo describit omnia membra, et species cha. B ritatis. Parentes, quia multum diligunt filios, eorum etiam libenter patiuntur injurias.

C

[ocr errors]

Charitas non æmulatur: non agit perperam, non in flatur. Nemo illi, quem vere amat, invidet, cujusvis eum esse conspiciat gloriæ, vel honoris sed omnem ejus felicitatem, quasi suam libenter amplectitur.

Non est ambitiosa, Major esse aliis non ambit, et super fratres non cupit dominari.

Non quærit quæ sua sunt. Non quærit quod sibi tantum sit utile, sed quod multis.

Non irritatur. Non incitatur ad jurgia, ab illo quem diligit.

Non cogitat malum. Non solum non facit, sed ne cogitat quidem.

Non gaudet super iniquitate. Contristatur si quem iniquum aliquid, vel fecisse, vel passum esse conspexerit.

Congaudet autem veritati. Id est, bonis operibus, vel fidei veritati.

Omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. Suffert injurias, satisfacienti credit, sperat ejus emendationem et donec corrigat, patienter exspectat.

Charitas numquam excidit. Hoc est, ipsa sola permanet in futuro. Aut certe, quæ vera est, non fi

nitur.

Sive prophetiæ evacuabuntur, sive linguæ cessabunt, sive scientia destruetur. Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus. Non omnia scimus, nec omnia prophetamus. Et ita, Ut in majus proficiamus, destruentur; per ista enim ad perfecta venimus.

Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est. Quod sanctis promissum est in fu

turo.

Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus. Exemplo carnalis incrementi, vult spiritualem demonstrare profectum.

Quando autem factus sum vir, evacuavi quæ erant parvuli. Exposuit qualiter evacuentur quæ superius memoravit.

Videmus nunc. Quasi parvuli, qui non possunt serena cordis luce, perfecte lumen perspicere verilatis.

Per speculum in ænigmate. Per speculum legis, A quomodo scietur id quod canitur, aut quos cithariza

quasi rerum imaginem contemplamur.

Tunc autem facie ad faciem. Id est, in præsentia. Nunc cognosco ex parte: tunc aulem cognoscam, sicut et cognitus sum. Sicut me perfecte Deus novit, ita et ego, quæ sunt divina cognoscam.

Nunc autem manent fides, spes, charitas, tria hæc major autem horum est charitas. Omne quod speramus, credimus, non omne quod credimus, speramus. In præsenti tria hæc in futuro sola Dei charitas, et angelorum et sanctorum omnium permanebit. Majus ergo est, quod semper erit, quam quod aliquando cessabit. Item in Patre et Filio, et Spiritu sancto, fides stabilis est: additamento enim opus non habet. Spem autem eam manere dicit, quæ est non eorum, quæ videmus. Charitas vero ideo major est omnibus: quia qui diligit, et credit et sperat.

{CAPUT XIV.

Sectamini charitatem. Omni conatu ipsam sequamini : quia in vestra est potestate.

Emulamini spiritualia, magis àutem prophetetis. Et spiritualia dona æmulari vos ac quærere non prohibeo, sed ut magis proficiatis, exhortor.

Qui enim loquitur lingua, non hominibus loquitur, sed Deo. Nemo enim audit. Nemo per auditum aurium de his quæ dicuntur accipit intellectum, nisi Deus, et qui interpretandi donum accipit, vel qui ejusdem est linguæ.

B

tur? Cum hæc inanimantia, nisi distinctionem habeant, non possunt reddere cantilenam, et ut superflua respuuntur : quanto magis vobis, qui spirituales estis, suavitas non aures debet mulcere, sed mentes !

Etenim si incertam vocem det tuba, fquis parabil se ad bellum? Ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis, quomodo scietur id quod dicitur? Si vox tubæ incerta fuerit, utrum solemnitatis an belli sit, nemo pugnabit ita ergo et vester intelligendus est sermo, ut possit ad spirituale prælium Christi milites præparare.

Eritis enim in aera loquentes. Tam multa ut puta genera linguarum sunt in hoc mundo. Etiam si tam multa loquamini, ut genera sunt linguarum, quid proderit, cum omnia in aera solvantur, et nulli proficiant?

Et nihil sine voce est. Nihil sine voce linguam habens.

Si ergo nesciero virtutem vocis, ero ei cui loquor barbarus. Omnis sermo, qui non intelligitur, barbarus judicatur.

Et qui loquitur mihi barbarus. Sic et vos, quoniam æmulatores estis spirituum ad ædificationem Ecclesiæ, quærite ut abundetis. Quoniam spiritualia dona sectamini, illa magis quærite, quæ ædificent auditores.

Et ideo qui loquitur lingua, oret ut interpretetur. Oratio hoc loco oris elocutio intelligitur. Sic ergo loquatur, ut gratiæ verba quæ dicit, possint intelligi :

Spiritus autem loquitur mysteria. Iterum linguam C sive oret, ut illi interpretandi gratia donetur. significat.'

Nam qui prophetat, hominibus loquitur ad ædificationem, et exhortationem, et consolationem. Qui loquitur lingua, semetipsum ædificat; qui autem prophetat, Ecclesiam Dei ædificat. Notandum quoniam prophetiam doctrinam dicit: exposuit quot modis intelligenda sit prophetia. Quicumque hanc habet, propheta esse censendus est.

Volo autem omnes vos loqui linguis, magis autem prophetare. Hoc quidem volo, sed illud malo : hoc non prohibeo, illud exhortor.

Nam major est, qui prophetat. Quia ex hoc magnum opus est charitatis, per quod multi proficiunt. Quam qui loquitur linguis. Quod vos præcipuum existimatis.

Nisi forte interpretetur, ut Ecclesia ædificationem accipiat. Si interpretetur, æqualis esse poterit prophetanti.

Nunc autem, fratres, si venero ad vos, linguis loquens quid vobis prodero, nisi vobis loquar, aut in revelatione, aut in scientia, aut in prophetia, aut in doctrina? Suum illis proponit exemplum erit vobis sola admiratio, non profectus nisi vobis aut interpreter, aut plana faciam legis occulta, quæ novi, aut prophetias exponam, aut vos moralibus doceam institutis.

Tamen quæ sine anima sunt vocem dantia, sive tibia, sive cithara, nisi distinctionem sonitum dederint:

Nam si orem lingua, spiritus meus orat. Hoc dicit, quoniam si quis incognitis aliis linguis loquatur, mens ejus, non ipsi efficitur sine fructu, sed audienti: quidquid enim dicitur ignorat. Item si lirgua dicam, non ego loquor, sed spiritus, qui in me est. Si autem ad orationem requiratur spiritus, sermo non intelligendus est, qui nonnumquam, mente alia cogitante, precatur.

Mens autem mea sine fructu est. Qui non intelligo, quod loquor.

Quid ergo? Orabo spiritu, orabo et mente. Psallam spiritu, psallam et mente. Qui enim interpretatur, necesse est ut ante intelligat quod aliis est dicturus. Item sic est loquendum, ut intelligant alii.

Cæterum si benedixeris spiritu. Benedicitur omne quod vere, et secundum Deum dicitur.

Quis supplet locum idiota? Laicum significat, qui nullo gradu ecclesiastico fungitur. Aliter: Inanitatem scientiæ in corde ignari, quis implet?

Quomodo dicet amen super tuam benedictionem ? Quoniam quid dicas, nescit. Quomodo tuæ perhibet benedictioni testimonium, vel consensum.

Nam tu quidem bene gratias agis, sed alter non ædificatur. Quod superius dixerat, omni benedicas, hic ipsum exponit.

Gratias ago Deo meo, quod omnium vèstrum lingua loquor. Ne putetis me hanc quoque gratiam non habere, et vos ideo prohibere, et idcirco non loqui.

Sed in Ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui. A Sed malo perpauca ad profectum loqui, quam multa quæ nulli proficiant. Quidam sane quærunt, quæ sunt quinque verba: a quibus econtrario, quæ sint decem millia, est quærendum.

Ut et alios instruam : quam decem millia verborum in lingua. Id est, proprio intellectu et simplici ratione.

Fratres, nolite pueri effici sensibus. Scire debetis quamdiu futuræ sunt linguæ, vel quare sint datæ.

Sed malitia parvuli estole, sensibus autem perfecti estote. Malitia debetis parvuli esse, non sensu: simul ostendit neminem nisi parvulum malitia, sensu esse perfectum. Quia in malivolam animam non introibit spiritus sapientiæ.

Si autem non fuerit interpres, taceat in Ecclesia: sibi autem loquatur et Deo. Sua conscientia, et Dei teneat eum gratiam hanc habere.

Prophetæ autem duo aut tres dicant, et cæteri dijudicent. Quod si alii revelatum fuerit sedenti, prior taceat. Potestis enim omnes per singulos prophetare, ut omnes discant, et omnes exhortentur. Non stantibus, sed prophetis sedentibus.

Et spiritus prophetarum prophetis subjectus est. Non enim est dissensionis Deus, sed pacis. Sive gratia spiritus alteri prophetæ consensit, ut alterutrum sibi cedant sive spiritum humilitatis, et charitatis debent habere prophetæ. Quia Dens qui in ipsis est, non est Deus dissensionis, neque superbiæ. Item hoc ait, quia in quo est spiritus prophetix per so

tur alterum prophetare, cum ei fuerit revelatum.

In lege enim scriptum est : Quoniam in aliis lin- B cietatem gratiæ subjectus est : in qua non æmulaguis, et in aliis labiis loquar populo huic, et nec sic exaudient me, dicit Dominus. Etiam hoc signum dabo, ut per sanctos meo inusitato sermone loquar, et nec sic eloquentem intelligent.

Itaque linguæ in signum sunt, non fidelibus. Hic ostenditur, crescente fide, signa cessasse, quando infidelium causa danda esse prædicebatur.

Sed infidelibus. Ut ejus saltem admiratione move

rentur.

Prophetia autem non infidelibus, sed fidelibus. Major est ergo et utilior, quæ fidelibus prodest, et semper est opus.

Si ergo conveniat universa Ecclesia in unum, et omnes linguis loquantur. Hoc si fieri potest, ut concederetur vobis, qui omnes hoc vultis.

Intrent autem idiotæ, aut infideles. Idiotæ nuper credentes dicuntur hoc loco.

Nonne dicent, quid insanitis? Sicut Judæi de aposicut stolis dixerunt : Hi pleni sunt musto. Aliter, initio apostoli, quando acceperunt Spiritum sanctum, visi sunt quasi ebrii.

Si autem omnes prophetent, intret àutem quis infidelis, vel idiota: convincitur ab omnibus, dejudicatur ab omnibus. Occulta enim cordis ejus manifesta fiunt. Quando ejus pulsatur conscientia per doctrinam.

Et ita cadens in faciem, adorabit Deum, pronuntians quod vere Deus in vobis sit. Sicut Nabuchodonosor adoravit Danielem Vere Deus vester ipse est Deus, postquam somnium quod oblitus fuerat, et interpretationem ejus audisset.

:

C

Sicut et in omnibus Ecclesiis sanctorum doceo. Sic est ubique, ne novi aliquid me vobis imperare putelis.

Mulieres in Ecclesiis taceant. Non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse sicut et lex dicit. Quia contra ordinem est naturæ, vel legis, ut in conventu virorum feminæ loquantur. Quæritur ergo quomodo alibi dicat, mulieres docere prudentiam, et castitatem debere. Sed hoc in sexu suo. Sed et hic designat locum, ubi taceant: alibi eis loqui permisit, sicut et lex dicit.

Si quid autem volunt discere. Quia et vir prius factus est, et Sara dominum vocabat Abraham.

Domi viros suos interrogent. Turpe est enim mulieri loqui in Ecclesia. Ne videretur eas etiam discere vetuisse, domi illas hoc quod publice non decebat, facere debere præcepit.

An a vobis verbum Dei processit aut in vos solos pervenit? Numquid doctrina Christi, aut ex vobis est, aut apud vos remansit? De scientia similiter est dicendum.

Si quis videtur Propheta esse, aut spiritualis, cognoscat quæ scribo vobis, quia Domini sunt mandata. Si quis autem ignoret, ignorabitur. Hoc probatis verum prophetam, si ista cognoverit Domini mandata esse, quæ dico. Si quis autem ignorat hæc, ignorabitur et a nobis, et a Domino dicente eis, qui se in ejus nomine prophetasse dicebant, nescio vos.

D Itaque, fratres, æmulamini prophetare, et loqui linQuid ergo est, fratres? Quid ergo est faciendum, guis nolite prohibere. Illud sectamini, hoc prohibere vel quid definiemus esse tenendum?

Cum convenitis unusquisque vestrum psalmum habet, doctrinam habet. Hoc est, intelligit psalmum. Apocalypsim habet, linguam habet, interpretationem habet. Revelationem aliquam mysteriorum, quod intelligitur revelatio.

nolite.

Omnia autem honeste, et secundum ordinem fiant in vobis. Nihil perverso ordine, aut per contentionem, vel inanem gloriam faciatis.

CAPUT XV.

Notum autem vobis facio, fratres, Evangelium,

Omnia ad ædificationem fiant. Nihil sit in vobis quod prædicavi vobis. Incipit causa resurrectionis. quod non vos alterutrum ædificet.

Sive lingua quis loquitur secundum duos: aut ut multum tres, et per partes, et unus interpretetur. Hoc est, vicissim prophetantes dicant, et unus paulatim interpretetur.

Inter cætera, quidam Corinthiorum etiam resurrectionem carnis ausi fuerant ex veteris scientiæ præsumptione negare qui hic ab Apostolo arguuntur. Quod et accepistis. Ne illi hoc non credidisse viderentur, vel omnes creditum respuisse.

« PoprzedniaDalej »