Obrazy na stronie
PDF
ePub

testale. Esca ventri, et venter escis. Licet nobis man- A
ducare et bibere, sed si nimium ventri subditi fueri-
mus, ipsum licitum trahit nos ad illicita, hoc est,
ad fornicationem: ita et de omnibus intelligendum,
quæ cum peccatum non sunt, occasiones tamen pos-
sunt capere delictorum.

Deus autem hunc et hanc destruet. Et hæc duo, id est, escam et ventrem, et hominem, his subditum, et voluptatibus servientem. Item in resurrectione mortuorum non destruetur ventris substantia, sed esus ciborum, et ventris opera cessabunt. Quoniam regnum cœlorum sicut idem Apostolus ad Romanos dicit, neque esca, neque potus est.

Corpus autem non fornicationi, sed Domino : et Dominus corpori. Non fornicationi, sed Domino exhibeatur: et Dominus corpori copulabitur. Do- B minus enim nobiscum est quamdiu fuerimus cum illo si dereliquerimus eum, et ille nos derelinquet. Deus vero et Dominum suscitavit, et nos suscitabil per virtutem suam. Quia caput nostrum suscitavit, et nos suscitabit, si tamen ejus membra per sanctita

lem esse mereamur.

Nescitis quoniam corpora vestra membra sunt Christi? Omnis Ecclesia, corpus Christi est : singuli autem membra.

Tollens ergo membra Christi. Tollit Christi membra, id est, abscindit se a corpore Christi, qui junctus est meretrici.

Faciam membra meretricis? Absit. Non dixit fornicarii; ut ostenderet eum ejusdem et criminis esse, et nominis, cujus illa est. Apud homines enim minus videtur viri, quam mulieris admissum.

An nescitis, quoniam qui adhæret meretrici, unum corpus efficitur? erunt enim, inquit, duo in carne una. Quomodo cum uxore licite, ita et illicite cum meretrice una caro efficitur per amorem.

Qui autem adhæret Deo, unus spiritus est. Quomodo per carnis opera, caro fit: ita per opera Dei, spiritus efficitur.

Fugite fornicationem. Cujus crimen videtis esse gravissimum.

C

Omne enim peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est: qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. Omne peccatum potest et ab uno committi: qui membrum dici potest, non tamen corpus. In fornicatione autem duo pereunt, etiam D corpus. Gravius ergo malum est, in quo duæ animæ moriuntur. Gravare vult fornicationis causam, quæ illis per consuetudinem levissima videbatur. Item alia expositio: De his qui sunt in conjugio constituti, Apostolus sumit exemplum. Quomodo, inquit, scriptum est: Erunt duo in carne una id est, vir et uxor, unum corpus efficitur. Unde si aliquis ipsorum fuerit fornicatus, peccat in alium, quasi in proprium corpus. Residua autem peccata, specialia uniuscujusque sunt nec alterum condemnaut.

An nescitis, quoniam membra vestra, templum sunt Spiritus sancti, qui in vobis est? quem habetis a Deo. Cui gravissimam injuriam facitis fornicando.

Et non estis vestri. Empti enim estis pretio magno. Qui non est suus, non debet suæ voluntati servire : sed illius a quo emptus est, secundum ipsius jussum, dicentis: Qui vult post me venire, abneget semetipsum sibi. Si enim homo a servo pauca pecunia comparat, continuam exigit servitutem, quanto magis ille qui nos sua morte redemit! Sicut ait Petrus Scientes quod non corruptibilibus, argento vel auro redempti estis de vana vestra conversatione paternæ traditionis, sed pretioso sanguine, quasi agni immaculati et incontaminati Christi. Aliter Rescindit emptionis pactum quisquis inculcaverit jus testamenti : et a servili conditione alienus est, qui libertate suæ voluntatis non impeditur.

Glorificate, et portate Deum in corpore vestro. Glorificate Deum actibus vestris, et portate eum, ejus imaginem conservando: sicut ait alibi: Sicut portavimus imaginem terreni, ita portemus imaginem cœlestis.

CAPUT VII.

De quibus autem scripsistis mihi. Incipit de conjugiis ante enim expugnavit illicita, quam de licitis loqueretur.

Bonum est homini mulierem non tangere. Propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat: et unaquæque suum virum habeat. Uxori vir debitum reddat: similiter autem et uxor viro. Bonum fuerat illud, quod vobis in primordio prædicavi; hoc est," secundum conjugii usum, non tangere mulierem. Sed quoniam multos incontinentes huic doctrinæ scripsistis refragari concedatur remedium, ne fornicando moriantur. Ergo hoc Apostoli exemplo, in primis virginitas et continentia prædicatur. Et si quis se incontinentem non erubuerit confiteri, in languorem incontinentiæ reclamanti, non denegetur remedium nuptiarum. Quomodo si peritus medicus inquieto ægro, et neganti se posse à pomis omnibus abstinere, concedat aliquantum, ne ille perniciosa præsumat. Incontinentiæ revera usus et tempore, et ætate, et loco, et infirmitate prohibetur. Castitas vero potest jugiter custodiri. Illud ergo debemus appetere, quod facilius custodire sine impedimento ullo possumus, et in perpetuo possidere. Sed objicere amatores luxuriæ solent: Ut quid ergo prima Dei benedictio, crescere et multiplicare concessit? Ut terra scilicet repleretur: qua jam impleta, debemus ab incontinentia temperare. Sed potuit, inquies, omnes homines de terra formare, si semper illi usus conjugii non fuerat placiturus. Sed non quæritur quid potuit, sed quid fecit: cui omnia possibilia sunt. Ipsam denique Evam noluit de terra faeere, sed de costa. Si autem putas nobis antiqua tempora in omnibus convenire, imitare Adam, qui filiam (ut ita dixerim) suam accepit uxorem. Cain similiter, si non pudet, et cæteros, qui proprias in matrimonium accepere sorores. Quod si fieri non debet, omnia Dominum secundum præscientiam suis temporibus ordinasse credamus: ut qui tunc terram impleri voluit, modo plus diligit castitatem, cui et

grande præmium repromittit. Illud etiam dicendum A nentes, uni non præjudicet continenti. Item ne uno se

est, quod nec secundum vetus Testamentum, quos dam uxores habuisse videamus. Quia ibi uxores liberorum causa habere permissum est: non propter nimiam libidinem exercendam qui in hoc etiam animalibus deteriores esse noscuntur : quo necando filios, probant se non filiorum causa nupsisse. Qui autem ea sola causa conjungitur, statim se abstinet post conceptum. Et cessante jam per ætatem partu,

cessat et usus.

retrahente, alius fornicetur.

Hoc autem dico secundum indulgentiam, et non secundum imperium. Volo autem omnes vos esse sicut meipsum. Hoc ut parvulis indulgeo, non præcipio ut perfectis nam omnes homines cupio mihi similes inveniri. Novi enim quanta castitas mercede pensetur. Numquam hoc voluisset Apostolus, si fieri omnino non posset.

Sed unusquisque proprium donum habet ex Deo: alius quidem sic, alius vero sic. Hoc est, propriæ voluntatis accepit donativum.

Dico autem non nuptis et viduis. Incipit aliam causam de innuptis.

Bonum est illis, si sic permanserint sicul et ego.

laudatur.

Quod si non continent, nubant. Notandum quod incontinentibus nuptiæ concedantur.

Melius est enim nubere quam uri. Malo fornicationis melius est, quod igne punitur: sicut Judas in Genesi de sua nuru pronuntiat.

His autem, qui matrimonio juncti sunt. Item de conjugiis minime causa aliqua dimittendis.

Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir. Similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier. Corpus, dicitur omne quod tangitur. Sicut ergo mulier corpus dicitur viri: ita et vir corpus mulieris appellatur. Ideo neque si voluerit mulier contraire in corpore suo, id est, in uxore, vir B Magnopere appetendum est, quod a tanto doctore poterit dominari. Dubium autem non est, multo magis nolente viro, neque in virum mulierem posse prævalere. Quoniam ergo de duobus incontinentibus dicit, concedit ex necessitate Apostolus, ut in idipsum, quia utrique incontinentes sunt, revertantur: intercedente quacumque dissensionis causa, ambo fornicationis crimen admittant, quia utrique sunt incontinentes. Cæterum autem si unus e duobus considerans præmium castitatis, voluerit continere, incontinenti assentire non debet, sed ita agere, ut videndo continentiam illius provocetur incontinens : quia luxuria ad continentiam transire debet, non ad luxuriam continentia declinare quamvis plurimæ mulieres castitati contradicant, ita illum qui voluerit continere, agere debere, ut incontinentia assentiat in C idipsum ne dum ille continet, illa peccet. Anima quæ peccaverit, ipsa morietur. Nec enim servituti subjectus est frater, aut soror in ejusmodi. Neque enim vocavit nos Deus in immunditia, sed in sanctificatione. Aliter: Quia voluit viro esse subjectam, solam sibi abstulit libertatem.

Præcipio, non ego, sed Dominus: uxorem a viro non discedere. Prohibet dimitti quacumque ex causa, ne aliis conjungantur secundum consuetudinem Judæorum, quam Dominus interdixit, dicens : Quicumque dimiserit uxorem suam, excepta causa fornicationis, et aliam duxerit, mœchatur. Aliter: Præcipio, non ego, sed Dominus: uxorem a viro non discedere. Non quia in se non habebat Christum loquentem, hæc dicit, sed ut ostendat, quia ipse Dominus per semetipsum de hoc in Evangelio dixit.

Quod si discesserit, manere innuptam : aut viro suo reconciliari. Et vir uxorem non dimittat. Si ob aliquam causam discesserit, alii non nubat: aut suo viro, si voluerit, reconcilietur: quia hoc quam alteri nubere, melius esse manifestum est.

Nam cæteris dico ego, non Dominus. Consilium do, quod mihi utile esse videtur.

Si quis frater uxorem habet infidelem, et hæc consentit habitare cum illo, non dimittat illam. Et si qua mulier fidelis habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum. Si quis solus

Nolite fraudare invicem nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi, et iterum revertimini in idipsum. Negare videtur incontinentes orationi posse vacare quæ in eo utique minor est communione, qua catechumeni et pœnitentes orant, qui communicare non possunt. Non solum hoc in novo, sed etiam in veteri Testamento sanctificantur a muliere, ut descendenti Domino in montem, assistere mereantur. Hic probatur quid possit perpetua continentia, D crediderit e duobus : non quo permiserit fidelem insi tantum valuit triduana. Unde et in Regnorum libro panem sacerdotalem non nisi continentes accipiunt. Quam ob causam necessitas legem solvere venialiter potuit suffragio charitatis. Unde et Petrus hortatur, nostras orationes minime impediri debere.

Ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram. Notandum quod ad duos respiciens inconti

a S. Augustinus lib. in de Peccatorum Meritis et Remiss. sub finem,hunc Pauli locum cum adduxisset, Aut, inquit, sic est accipiendum, quemadmodum et nos alibi (1.1 de Serm. Domini in monte) et Pelagius, cum eamdem ad Corinthios epistolam retractaret, ex

fideli conjungi. Non enim dixit, si quis ducit, sed, si quis habet infidelem.

a

Sanctificatus est enim vir infidelis, per mulierem fidelem, et sanctificata est mulier infidelis, per virum fidelem. Exemplum refert, quia sæpe contigerit, ut lucrifieret vir per mulierem. Unde et beatus Petrus ait: Ut si qui non credunt verbo, per mulierum

posuit. Quod exempla jam præcesserant, et virorum, quos uxores, et feminarum, quas mariti lucrifecerant Christo, etc. Nec dubium videtur, quin hunc locum præ oculis habuerit.

conversationem sine verbo lucrifiant : id est, cum A viderint eas in melius commutatas, cognoscant omnes, Dei legem ita consuetudine inveterata potuisse mutari item ideo vir et uxor invicem sanctificantur: quia ex traditione Dei, sanctæ sunt nuptiæ.

Alioquin filii vestri immundi essent: nunc autem sancti sunt. Si non ita esset, ut dico, filii vestri adhuc infideles permanerent: sæpe enim contingeret, ut filii illos parentes, qui crediderant, sequerentur. Sub qua spe credi voluit, alterum salvari posse, tam liberorum exemplo, quam conjugis.

Quod si infidelis discedit, discedat. Maritus enim vel uxor non sunt Domino præferendi.

Non enim servituti subjectus est frater, vel soror in ejusmodi. Non enim ita ligatus est in ejusmodi causa, quasi vere illi servire necesse sit, et propter al- B terum interire.

In pacem autem vocavit vos Deus. Cæterum non ad dissidium sumus vocati: ultro ergo discedere non debemus.

Unde enim scis, mulier, si virum salvum fascies? In dubium quidem posuit: sed semper ambigua in melius evenire credenda sunt. Simul quærendum, quomodo superius sanctificatus dicatur, de cujus hic salute dubitatur : nisi secundum hunc quem exposuimus intellectum.

Aut unde scis vir, si mulierem salvam facies ? Si per te credat, et salva sit?

Sed et si potes fieri liber, magis utere. Usque adeo non prodest libertas, nec servitus nocet. Item similiter ad eos qui matrimonio juncti sunt, Apostolus loquitur, dicens: Sed et si potes liber fieri, magis utere: si tamen tibi Deo pudice volenti servire, non fuerit molesta, quando forte tuo consortio, etiam ipsa ad Deum possit converti.

Qui enim in Domino vocàtus est servus, libertus est Domini. Similiter qui liber vocatus est, servus est Christi. Qui hominis servus est, liber est Deo; et qui hominibus liber est, servus est Christi. Ambo ergo unum sunt. Non est enim personarum acceptio apud Deum.

Pretio empli estis : nolite fieri servi hominum. Unusquisque ergo in quo vocatus est frater, in hoc permaneat apud Deum. Pretio empti estis: hoc est, Christi sanguine comparati : nihil ergo propter homines faciatis sicut alibi ait: Non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes: sed quasi servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo, et cætera.

De virginibus autem. Et de hoc consuluerant, ubi esset præcepta virginitas.

Præceptum Domini non habeo. Quod sub præcepto est, si non impleatur, punit. Impletum morte tantum caret, quia nihil ex se dat: sed quod debet, exsolvit.

Consilium autem do. Consilium est autem Salvatoris dicentis: Sunt qui se castraverunt propter regnum cœlorum.

Tamquam misericordiam consecutus a Domino. Suo exemplo docet, non nisi in Domino gloriandum.

Nisi unicuique sicut divisit Dominus. Unumquemque sicut vocavit Deus, ita ambulet: et sicut in omnibus Ecclesiis doceo. Vel cum infideli conjuge, vel etiam C Ut sim fidelis. Domini mei semper servitio occucum fideli [Mart. infideli]: sive in præputio, sive circumcisus: servus aut liber.

Circumcisus aliquis vocatus est, non adducat præpu

tium. In præputio autem aliquis vocatus est, non circumcidalur. Non putet se superflue circumcisum: nec de hoc pœniteat: fuit enim suo tempore necessarium. Sive hoc modo: non adducat præputium, quo sine legis cæremoniis vivat: quia tunc quibusdam Apostoli permittebant opera legalia custodire, ne subito a lege retracti, scandalum paterentur. Item alia expositio: Evidens est hoc loco, non hic de circumcisione carnis, aut præputio Apostolum loqui: neque enim fieri potest, circumcisum aliquem posse præputium adducere; sed ad eos sermo est, qui sunt in conjugio constituti : hoc enim dicit: Si quis ad fidem Dei accesserit, uxorem non habens: postmodum gentilem conjugem non debet accipere. Si autem in tali copula constitutus, ad fidem fuerit vocatus, non debere eum conjugale vinculum solvere.

Circumcisio nihil est, et præputium nihil est, sed observatio mandatorum Dei. Hoc tempore nec prodesse poterit, nec obesse.

Unusquisque in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat. Servus vocatus es, non sit tibi curæ. Christianæ religioni conditio non potest obesse servilis. Ne dicas: ergo quomodo Deo possum placere, qui servus sum? Deus enim non conditionem aspicit, sed voluntatem quærit et mentem.

patus.

Existimo ergo hoc bonum esse. Hic. existimo non pro dubio posuit, sed pro certo: sicut et illud: Puto enim quod et ego spiritum Dei habeo.

[ocr errors]

Propter instantem necessitatem. Id est, præsentis vitæ solitudinem, quæ multum potest obesse justitiæ: et qua præcipue juncti matrimoniis implicantur.

Quoniam bonum est homini sic esse. Duplex bonum est et sollicitudinibus mundi carere, et virginitatis præmium exspectare.

Alligatus es uxori, noli quærere solutionem. Solutus es ab uxore, noli quærere uxorem. Ita vult solutos non ligari quomodo nec solvi dissidio ligatos admittit.

Si autem acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit virgo, non peccavit. Quia liberæ voluntatis es, si non vis esse major, esto vel minor. Nuptiæ enim peccatum non sunt: sed per sollicitudinem mundi, qui nubunt, legem servare vix possunt. Aliter: Illos dicit non peccare si nubant, qui nondum Deo voverint castitatem. Cæterum, qui vel in corde suo promisit, si aliud fecerit, habet damnationem: quia primam fidem irritam fecit. Quod enim erat licitum, per votum sibi fecit illicitum : sicut Ananiæ et Sapphiræ, quibus de pretio possessionis suæ retinere nihil licuit: ob quam causam et subita morte prostrati sunt.

nec Deo?

Tribulationem tamen carnis habebunt hujusmodi. Ma- A hæc nec marito (quem non habet) possit placere, ledicto se Evæ subjicientes, sive sollicitudinem sæcularis tribulationis et tristitiae patientur.

Ego autem vobis parco. Vobis virginibus, ut minori labore majorem possitis implere justitiam.

Hoc itaque dico, fratres. Hic omni intentione etiam habentes uxores ad continentiam cohortatur, ut multo magis suadeat non nubere non habentes.

Tempus breve est: reliquum est, ut et qui habent uxores, tamquam non habentes sint. Tempus vitæ nostræ modicum asserit: ut doceat voluptatem, quæ cito finitur, non magnopere appetendam: sed magis concupiscendum esse æternum præmium casti

tatis.

Et qui flent, tamquam non flentes: et qui gaudent, tamquam non gaudentes: et qui emunt, tamquam non possidentes: et qui utuntur hoc mundo, tamquam non utantur. Quia et istud in brevi transibit: tempus enim omnis rei sub sole: tempus plangendi, et

cætera.

B

Præterit enim figura hujus mundi. Hoc sæculum quasi umbra pertransit. Nolite ergo de eo multum esse solliciti, ne hujus possessione perdatis æternam. Et figuram quærentes, incipiatis amittere veritatem. Hic enim mundus, imago futuri est. Si ergo talis est imago, ipsa veritas qualis est? Unde si hoc tam impense diligitis, quanto magis illud impensius amare debetis! Nam sæculum hoc nos dimissuros, quotidiana morientium exempla testantur. An forte nos credimus immortales, quasi nos simus ex hominibus generati? Unde sapiens semper Ċ aliorum casibus emendatur: dicente Scriptura: Cor sapientis in domo luctus. Hic enim finis omni homini et cui vult, dabit bonum in corde suo.

Volo autem vos sine sollicitudine esse. Debemus et nos velle, quod Apostolus velle se dicit: ne incontinentes, contra ejus videamur facere voluntatem.

Qui sine uxore est, sollicitus est, quæ Domini sunt, quomodo placeat Deo. Qui autem cum uxore est, sotlicitus est quæ sunt mundi. Multum nobis expedit sollicitudine carere mundana, ne forte spinæ suffocent semen, et dicere incipiamus: Villam comparavi, boves emi, uxorem duxi, ad cœnam venire non possum.

Quomodo placeat uxori. Quale est uxori magis velle placere, quam Deo?

Et divisus est. Quod divisum est, unum non potest esse: quia unitas divisionem omnino non accipit.

Et mulier innupta et virgo, cogitat quæ Domini sunt; ut sit sancta corpore et spiritu. Corpore ab usu conjugali spiritu, a rerum mundanarum sollicitudine; dum tota divino servitio mancipatur.

Quæ autem nupta est, cogitat quæ sunt mundi, quomodo placeat viro. Nuptam viro placere asserit, cogitando quæ mundi sunt : innuptam vero Deo, quod illi nulla cura sit sæculi. Quæ ergo virum non habet, et tamen quæ mundi sunt, cogitat: cui placere desiderat? Nonne incipiet illi nupta præponi, quæ cogitando mundana, complacet, vel marito, cum

D

Porro hoc ad utilitatem vestram dico: non ut laqueum vobis injiciam, sed ad id quod honestum est, et quod facultatem præbeat sine impedimento Dominum obsecrandi. Necessitatem illis videtur imponere : Dicit se, quid illis expediat commonere eos. Simul attende, quia si hoc illis utile erat, quod Apostolus suadebat; illud minus utile erat, quod illi volebant.

Si quis autem turpem se videri existimat super vrgine sua, quod sit superadulta. Turpis videri poterit si cupientem virginem suam nubere non permit. tat, et illa fuerit fornicata. Item hoc loco non parentes,dicit virginum filiarum ; neque enim potestatis illorum potest esse propositum alienæ continentiæ; sed unumquemque habere propria carnis arbitrium, eam incorruptam servare.

Et ita oportet fieri, quod vult, facial: non peccal, si nubat. Si ita necesse fuerit propter filiæ voluntatem nam parentes quidem usque ad legitimam ætatem custodire debent, et docere, quod melius est; si autem illa noluerit, fiat quod necesse est.

Nam qui statuit in corde suo firmus, non habens necessitatem potestatem autem habens suæ voluntatis, et hoc judicavit in corde suo, servare virginem suam, bene facit. Ille firmus statuit, cujus puellæ consensus, patris firmaverit voluntatem. Et non illum compellit filiæ necessitas facere, quod nolebat, sicut illum de quo supra locutus est,

Igitur, et qui matrimonio jungit virginem suam, bene facit; et qui non jungit, melius facit: Ita concludit virginum causam, ut eas faciat in omnibus meliores. Unde prudentibus semper meliora et perfectiora sectanda sunt: quia nec in sæcularibus, et caducis noruut mediocribus esse contenti.

Mulier alligata est legi, quanto tempore vir ejus vivit. Hic incipit de bigamis et viduis.

Quod si dormierit vir ejus, liberata est a lege. Cui autem vult, nubat, tantum in Domino. Secundum legem libera facta est a vinculo conjugali. Quod si nec tunc continere voluerit, conceduntur illi etiam secundæ nuptiæ, tantum ut infidelium ritu non nubat.

Beatior autem erit, si sic permanserit, secundum meum consilium. Beata habens maritum, si custodiat castitatem. Beatior vidua, quia minore labore majorem inveniet castitatem. Beatissima virgo, quæ sine labore ad summum præmium possit pervenire. Pulo autem quod et ego spiritum Dei habeam. Ne meum consilium tamquam humanum contemnatis. CAPUT VIII.

De his autem, quæ idolis sacrificantur, Incipit de idolothytis, de quibus etiam dixerat. Quia quidam in templis edebant, idolum nihil esse dicentes, et creatura Dei se debere uti et errabant verisimili ratione decepti. Hoc increpandum Apostolus dicit ad eos, qui habent scientiam dijudicandi, nihil esse, quod idolis immolatur. Hoc ergo ait :

Scimus, quia omnes scientiam habemus. Id est, non A omnibus est notitia. Et nos omnes novimus sicut vos, sed sunt aliqui qui ignorant.

Per quem omnia, et nos per ipsum. Per Filium omnia facta sunt: sed et nos per ipsum sumus salvati.

Sed non in omnibus est scientia. Non omnes sciunt, quia per contemptum idolorum et non magis venerationis gratia manducetis.

Quidam autem cum conscientia usque nunc idoli, quasi idolothytum manducant, et conscientia ipsorum cum sit infirma, polluitur. Quidam ignari sic habent, adhuc in conscientia sua quomodo antequam crederent, manducabant.

Scientia inflat. Illa scientia, quæ ex sensu proprio et humano descendit, eos qui præter eam divinam non habuerint, inflat, et quæ conjecturis magis nititur, quam exemplis. Cæterum si divina inflat, ut quidam putant, quare illos amplius vult docendo inflare? Et in principio ipsius Epistolæ, gratias se dicit Deo agere quod omni scientia sint repleti. Suum quoque alibi proponit exemplum, dicens : Et si imperitus sermone, sed non scientia. Sæpe etiam arguit ignorantes. Et ignorantiam tenebris comparavit. Galatas æque stultitiæ notat, necnon Ephesiis lumen sapientiæ suppliciter deprecatur. Charitas vero ædificat. Quia non quærit, quæ sua B que si non manducaverimus, deficiemus. Cui enim sunt, sed quæ ædificent fratres.

Si quis autem se existimal scire aliquid, nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire. Si quis sibi videtur sapiens, stultus est; qui enim vere sapiens est, insipientiorem se omnibus arbitratur. Unde Salomon ait: Vidi virum, qui sibi sapiens esse videbatur, et spem habuit insipiens magis quam ille. Si quis autem diligit Deum, hic cognitus est ab eo. Ulle diligit Deum, qui ædificat fratres, sicut dicitur Petro: Si amas me, pasce oves meas.

De escis autem, quæ idolis immolantur, scimus, quia nihil est idolum in mundo, et quod nullus est Deus, nisi unus. Repetit, quod superius dixerat se scire, et quid sit, evidentius ostendit.

Nam etsi sunt, qui dicantur dii, sive in cœlo, sive C in terra: siquidem sunt dii mulți et domini multi. In cœlo angeli, et sancti in terra, de quibus dicitur : Ego dixi, dii estis et domini sunt sancti eorum, quos judicabunt, de quibus dicitur : Judicabunt nationes, et dominabantur populis,

Nobis tamen unus Deus Pater. Cujus virtute ex nihilo omnia sunt creata. Item hunc locum hæretici ita accipiunt, personam Patris Filiique separantes, ut dicant unum Deum et Patrem, ex quo omnia : et dicunt Domino, id est, Christo, esse majorem, per quem omnia. Hæc autem et Filio sicut Patri esse communia, idem Apostolus ad Romanos docet, dicens: Quis enim cognovit sensum Domini? id est, Christi, non Dei Patris: sicut ille dicit, et infert dicens: Quia ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Item, per quem, etiam Deo Patri ascribit idem Apostolus in hac eadem Epistola, dicens: Fidelis Deus, per quem vocati estis in communionem Fili ejus Jesu Christi Domini nostri.

Ex quo omnia, et nos in illo, et unus Dominus Jesus Christus. Calumniam ex hoc loco commovent Ariani, quod cum unus tantum Deus dicitur Pater, Filius a deitate sejunctus sit. Quibus respondendum: si ideo non est Filius Deus, quia unus est Deus Pater ergo et Pater non erit Dominus, quia unus est Dominus Christus. Si autem Pater non excluditur a dominatione: nec. Filius a deitate: sed utrumque utrique commune est.

Esca autem nos non commendat Deo. Sicut dicit Aggæus propheta: Et si manducastis et bibistis, nonne vobis manducastis et bibistis?

Neque enim si manducaverimus, abundabimus ; ne ·

dubium est, nullum neque manducando abundare, neque non manducando egere? cum econtrario illis magis formidanda inopia sit, qui gulam retinere non norunt. Sed quia magnitudini fidei suæ, quæ idolis immolata sunt vesci, ascribebant: ideo Apostolus neque in illis edendis fidei abundantiam, neque in non edendis inopiam esse testatur.

Videte autem ne forte hæc licentia vestra. Videte, ne quod vobis sufficere minus creditis, aliis obsit. Potest et illis dici qui destruunt exemplo, quod ædificant verbo.

Offendiculum fiat infirmis. Ne per vos offendant et

cadant.

Si enim quis viderit eum qui habet scientiam, in idolio recumbentem, nonne conscientia ejus, cum sit infirma, ædificabitur ad manducandum idolothyta? Et peribit infirmus in tua scientia frater, propter quem Christus mortuus est: Sic autem peccantes in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christo peccatis. Quicumque scandalizaverit unum de pusillis istis, expedit ei ut mola asinaria suspendatur collo ejus, et mittatur in profundum maris. Quanto gravior pœna illos exspectat, ut ad comparationem illius, hoc quod gravissimum est, leve putetur ! Et notandum, quod in Christo peccare dixerit, qui in membro peccaverit Christi.

Quapropter si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in æternum, ne fratrem meum scandalizem. Non solum esca, sed omnia, quæ scanD dalizare poterunt fratrem.

CAPUT IX.

Non sum liber, non sum apostolus. Sicut alii? Numquid non sum, suam illis replicat formam, quod etiam licita contempserit, ne alii ejus infirmarentur exemplo.

Nonne Christum Jesum Dominum nostrum vidi? Nonne opus meum vos estis in Domino? Et si aliis non sum apostolus, sed tamen vobis sum. Ad quos non sum directus a Domino : id est, ad Judæos.

Nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino. Indicium apostolatus mei est, quod per me Domino credidistis, siguis et virtutibus provocati.

« PoprzedniaDalej »