Obrazy na stronie
PDF
ePub

maxillam, et cætera bis similia Christi mandata.

serat esse passibile, neque a erat intelligens, ma- A Secundo contemnere propria bona, alteri præbere jestatis Dominum etiam assumptum hominem dictum neque ista sciens, non divinitatis, sed humanitatis passibilem esse naturam. Item alia expositio: Dominus majestatis carne patitur, carne crucifigitur, carne moritur, substantia autem deitatis impassibilis est. Et simili modo etiam apostolus Petrus testatur in Epistola sua Christum pro nobis in carne passum, dicens: qui peccata nostra ipse portavit in corpore suo super lignum. Item alio loco, Christo igitur passo in carne.

Sicut scriptum est, quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quæ præparavit Deus his qui diligunt illum. Memoratorum scilicet principum mens hæc videre non potuit: quia credere noluerunt. Quidam sane dicunt, oculus non B vidit virginem peperisse, nec auris audivit : Tunc justi sicut sol fulgebunt. Qui habet aures, inquit, audiendi, audiat: et in cor hominis non ascendit, homines cohæredes Christo futuros.

Nobis autem revelavit Deus per spiritum suum. Nobis, qui fide meruimus spiritum Dei accipere, qui nobis voluntatem ejus ostendit.

Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei. Etiam quæ in secreto Dei consilio conquiescunt.

Spiritualis autem judicat omnia, et ipse a nemine judicatur: sicut scriptum est. Judicat vana esse, in quibus carnales homines delectantur. Et ipse ita se agit, ut a nemine judicetur. Sive omnia spiritualis discernit, et intelligit: et sensus illius ab homine non intelligitur animali. Item alia expositio : Omnia dicit, quæ sunt spiritualia. Non enim artes et disciplinas hujus mundi, animalis homo nisi spiritualiter intelligat, scire potest.

Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis instruxit eum? Sensum Domini, qui est in viris spiritualibus, sine spiritu Dei nemo cognovit. Item sensus, hic intelligentiam significat.

Nos autem sensum Christi habemus. Qui Spiritum sanctum accepimus.

CAPUT III.

Et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Modo timens, ne putent hoc solum habere sensum Domini, quod ipsi ut parvuli audierant : non, inquit, in me sensus Domini defecit, sed vobis virtus defuit audiendi. Item alia expositio: Arguit Apostolus Corinthios, quod gratiam quam in principio credentes acceperant, perdiderint. Videtur autem hoc loco universos in commune increpare. Cum hi reprehendantur, qui non juxta fidem conversantur.

Quis enim scit hominum, quæ sunt hominis : nisi spiritus hominis, qui in ipso est? Ita et quæ Dei sunt, nemo cognovit nisi spiritus Dei. Quæ cogitationes versentur in homine. Item alia expositio: Præclarum hoc adversus hæreticos, qui creaturam Spiritum sanctum dicunt. Unde hic ostenditur non solum C sed in Christo. creaturam non esse, verum etiam, quod ipse solus interiora Dei, et profunda rimetur: quippe ut ejusdem naturæ atque substantiæ sit cum Christo.

Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed spiritum qui ex Deo est. Quicumque mundana sapit, non spiritum Dei videtur habere, sed mundi. Ut sciamus quæ a Deo donata sunt nobis. Ut sciamus quanta nobis a Deo collata sunt per Christi adventum.

Quæ et loquimur non in doctis humanæ sapientiæ verbis, sed in doctrina spiritus. Quæ etiam vobis annuntiamus, non a philosophis, vel grammaticis, sed a Dei spiritu eruditi.

Spiritualibus spiritualia comparantes. Illis ea dicentes, qui possunt audire : non enim possunt nisi a sibi cognitis et similibus comprehendi.

Animalis autem homo non percipit ea, quæ sunt spiritus Dei. Qui spiritum Dei non habet, animalis est: quia animalium ritu versatur, qui putat nihil esse post mortem. Et ideo ut animal ventri libidinique committit se, æterna morte periturus,

Stultitia enim est illi, et non potest intelligere, quia spiritualiter examinatur. Stultitia illi videtur primo, quod ille, qui et passus, et mortuus est, et resorrexit totius creaturæ nunc Dominus prædicetur.

a Rescribendum omnino est, ea pro erat, cui respondet, neque ista. At quando ita præferant vulgo

D

Tamquam parvulis in Christo. Non ætate carnali,

Lac vobis potum dedi, non escam. Nondum enim poteratis, sed nec nunc quidem potestis : adhuc enim carnales estis. Hoc et beatus Petrus ait: Deponentes igitur omnem malitiam et simulationem, tamquam modo geniti infantes rationabiles, et sine dolo lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem. Si ergo adhuc illi parvuli sunt qui omnem malitiam abjecerunt, et qui nondum sunt in virtute perfecti, quid de illis censendum est, quibus omnis malitia domi. natur?

Cum enim sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis. Ecce de quibus vitiis carnales judicantur: quæ non proprie per carnem fiunt; sed de carnali sensu talia descendunt.

Et secundum hominem ambulatis? Qui nihil amplius habet, quam cæteri homines, secundum hominem dicitur ambulare: sed in hoc loco ob defensionem singulorum hominum, homines appellantur.

Cum enim quis dicat, ego quidem sum Pauli: alius autem, ego Apollo: nonne homines estis? Vult nos plus esse, quam homines.

Quid igitur est Apollo? quid vero Paulus ? ministri ejus cui credidistis. Si nos nihil sumus, quos ministros ipse constituit, quanto magis illi qui in carnalibus gloriantur!

libri, neque ullum veterum editionum errorem sustulit Martianæus, lectorem monuisse, satis.

Et unicuique sicut Dominus dedit. Ego plantavi, A Unde manifeste ostenditur, sicut supra comprehenApollo rigavit, sed Deus nunc incrementum dedit. Hoc sum est, homines esse aurum, argentum, lapides ipsum non ex nobis est, sed Dei donum est, ut per pretiosos, ligna, fenum, stipulam. Quia acceptis inmanus meas signa fierent, quæ vos excitarent ad fi stitutionibus magistrorum, vel observant præcepta, dem et Apollo sua vos doctrina firmaret : quia vel negligunt. sicut planta sine aqua, sic fides sine doctrina marcescit. Si ergo et plantatio, et fons Dei est: quid nobis ascribitis quasi aliquid nostra virtute feceri mus ?

Itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat, Deus. Qui autem plantat, et qui rigat, unum sunt. Unusquisque autem propriam mercedem accipiet, secundum suum laborem. Nisi enim Deus incrementum dederit, sine causa laboramus. Nos mercenarii sumus in alieno agro. Alienis uti. mur ferramentis : nihil habemus proprium nisi mer- B cedem nostri laboris.

Dei enim sumus adjutores: Dei agricultura estis : Dei ædificatio estis. Non in potentia, sed in verbo adjuvamus coli Dei agrum, et exstrui templum.

Secundum gratiam Dei, quæ data est mihi. Non secundum meam virtutem. Sive ponendi fundamentum gratiam accepi : ut ibi prædicarem, ubi Christus non fuerat nuntiatus.

Ut sapiens architectus fundamentum posui. Non potest imperitus architectus ponere fundamentum. Alius autem superædificat. Alius doctor instituit supra fidem, quam ego fundavi.

Unusquisque autem videat quomodo superædificet. Sollicitus quam fortia et recta parietum latera consurgant.

Fundamentum enim aliud nemo potest ponere præter id quod positum est: quod est Christus Jesus. Non est alius Christus, quem possit vobis aliquis prædicare, præter Jesum cui fide firmissima credidistis. Hoc solum agitur, ne per doctorum negligentiam obnoxii incipiatis esse gehennæ.

Aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fenum, stipulam uniuscujusque opus manifestum erit. Dies enim Domini declarabit : quia in igne revelabitur. In Ecclesia tria genera sunt bonorum. Est bonum, et melius, et optimum. Quod autem primo aurum posuit ut sermo melius texeretur, sive ad fortitudinem, non ad speciem comparavit. Quia argentum fortius est auro, ideo meliori ponitur loco. Tria sunt econtrario genera malorum malum, pejus, et pessimum, Quæ lignis, feno, et stipulæ comparantur.

Et uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit. Si cujus opus manserit: quod superædificavit, mercedem · accipiet. Aurum et argentum non solum non ardent, sed per ignem splendidiora radiabunt. Ligna vero et cætera cremabuntur. Sive examinationem judicii, igni voluit comparare juxta consuetudinem Scripturarum.

Si cujus opus arserit, detrimentum patietur. Si quis negligenter aut verbo docuerit, aut exemplo, perdet laborem suum, quia opus aridum infirmumque perfecit.

Ipse autem salvus erit. In propria justitia.

Sic tamen quasi per ignem. Quod si ille nonnisi per ignem salvus erit, qui justus ex proprio est, quia negligenter ædificavit discipulos quid de illis C fiet, qui et sermone non ædificant, et insuper scandalizant exemplo ?

Si quis autem superædificat supra fundamentum hoc. Ejusdem artis est, qui superædificat, licet minor sit in opere, cujus ille est, qui posuit fundamentum. Non ergo unusquisque homo super fidem suam ædificat, sed quilibet doctor : quia nec parietes per se aliquando possunt erigi, nisi fuerint ab operatore constructi. Item hic magistros, et doctores significat super fundamentum (quod est Christus) homines recte instituere, vel prave, in quibus magistrorum D doctrina in die judicii in igne revelabitur, ubi consumptis peccatoribus, probati manebunt. Doctores autem søper his, qui probati fuerunt, mercedem retributionis accipient : in illis vero quos ignis exurit, damno afficientur : quia in vacuum laboraverunt. Iidem autem magistri in judicium venientes, salvi fient, si tamen ipsi causa non fuerint perditorum. Quod autem ait : Si cujus opus arserit, damno affectus erit. Non hic (ut quidam putant) in igne flammæ arsura sunt opera, sed homines, qui ita operati sunt, ut mereantur incendio deputari. Si autem opera, id est, crimina punientur, salvo eo, qui perpetraverat, non erit ei damnum, sed lucrum.

Nescitis, quia templum Dei estis, et spiritus Dei habitat in vobis? Nescitis, cujus sitis templum, sive in singulis, sive in universa Ecclesia?

Si quis autem templum Dei violaverit disperdet illum Deus. Templum enim Dei sanctum est, quod estis ros. Sive suum corpus, peccando: sive Ecclesiam ad pravam doctrinam reducendo, vel certe exemplo proprio destruendo. Solent hunc locum Novatiani opponere ad pœnitentiam excludendam. Quibus respondendum est, ad quid hoc ipsum scribitur: Spem veniæ non habebunt.

Nemo vos seducat. Propria, vel aliena adulatione deceptus.

Si quis videtur inter vos sapiens esse in học sæculo : stultus fiat, ut sit sapiens. Hic proprie mundi increpat sapientes, quos humana sapientia non permittebat sentire divina, Aliter : Si quis ad reddendam vicem injuriæ, si eadem fecerit, putet se esse sapientem, stultus fiat. In hoc enim sæculo stultus est, qui evangelica voluerit implere præcepta : Qui enim percutienti alteram præbet maxillam voluntate stultus est, non natura.

Sapientia enim hujus mundi stultitia est apud Deum. Nihil stultius est, quam ut velit se, qui non potest, vindicare, et Deo suam non reservat injuriam. Et ita de contumelia vindictam apud Deum perdet, et de patientia mercedem.

Scriptum est enim : Comprehendam sapientes in A astulia eorum. Ad effugiendam manum Dei, nulla suffragatur astutia.

Et iterum: Dominus novit cogitationes sapientium, quoniam vanæ sunt. Nihil utilitatis conferunt ad salutem.

Nemo itaque glorietur in hominibus. In falsis scilicet apostolis, humana tantum sapientibus, cum nec in nobis quidem, sed in eo, cujus et ipsi sumus, sit gloriandum.

Omnia enim vestra sunt, sive Paulus, sive Apollo, sive Cephas, sive mundus, sive vila, sive mors. Omnia creata sunt propter sanctos, qui cum nihil habeant, possident cuncta. Possumus autem hæc ad libertatem referre arbitrii, ut quod velint eligant, sive mortem, sive vitam.

Sive præsentia, sive futura. Omnia enim vestra sunt. Quod sanctis, tam præsentia, quam futura divinitus sint attributa item Christi vitam mortemque significat. Quoniam propter nos et mortuus est, et resurrexit.

Vos autem Christi. Sic est Christus Dei, sicut alibi Deus dicitur Christi, et hoc si [Al. fide] de divinitate velis intelligi. Cæterum hic de assumpti hominis forma tractatur, secundum quam et dicitur unctus. Christus autem Dei. Quasi homo.

CAPUT IV. :

Sic nos existimet homo, ut ministros Christi, et dispensatores ministeriorum Dei. Non ut æquales Christo.

B

Hic jam quæritur inter dispensatores, ut fidelis quis C inveniatur. Interrogantis vox est : id est, jam hic vos putatis conscientias judicari.

Mihi autem pro minimo est, ut a vobis judicer, aut ab humano die. Humanum judicium nullius dico momenti, in quo sæpe veritas et justitia frustratur. Diem enim hominis non concupivi, Jeremias ait. Sed neque meipsum judico. Ego qui conscientiam meam optime novi, nihil esse me judico. Neque meipsum judico.

Nihil enim mihi conscius sum. Male sentiunt, qui dicunt: Nemo potest vitare peccatum.

Sed non in hoc justificatus sum. Hoc pro humilitate dicit: Nihil enim mihi sum conscius: unde super homines debeam gloriari. Si hoc Paulus dicit : Quid a nobis dici debeat, cogitandum est. Sed non in hoc D justificatus sum.

Qui autem judicat me, Dominus est. Non in quo me quidam ita laudant: quia ita quisque aliena laude non justificatur, ut ne maculetur infamia. Unicuique enim apud Deum quod est, non quod dicitur, imputatur.

Itaque, fratres, nolite ante tempus judicare, quousque veniat Dominus : qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium. Homo videt in facie, Deus autem in corde.

Et tunc laus erit unicuique a Deo. Ille vero laudabilis est, qui Dei testimonio laudatur, apud quem omnia occulta, et invisa sunt cognita.

Hæc autem, fratres, transfiguravi in me, et Apollo, propter vos. Ut a nobis humilitatis sumatis exemplum ne supra disciplinam Scripturæ audeat unusquisque adversus alterum pro alio inflari, doctore malæ contentionis everso.

Ut in nobis discatis, ne supra quam scriptum est, unus adversus alterum infletur pro alio. Hoc est, quod dicit, ne unusquisque magistrum proprium prædicans, alter adversus alterum incitetur.

Quis enim te discernit? Hic ad ipsos inflatos per eloquentiam, verba convertit: quis te discernit, cujus momenti sis?

Quid autem habes, quod non accepisti? Quid enim boni ex temetipso habes, quod a nullo didiceris, vel Dei dono minime consecutus sis?

Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non accepen ris? Quasi in proprio gloriaris.

Jam saturati estis, jam divites facti estis. Hoc increpativo modo legendum, vel pronuntiandum.

Sine nobis regnatis. In nullo nostri indigentes.
Et utinam regnetis, ut et nos vobiscum regnemus !
Utinam non essetis falsa gloriatione decepti! forsi-
tan simul regnaremus.

Pulo enim, quod Deus nos apostolos novissimos ostendit, tamquam morti destinatos. Nos omnium ultimos ad gentes tamquam ad mortem direxit.

Quia spectaculum facti sumus mundo, et angelis, et hominibus. Omnes nostras publice spectant injurias, sive vere angeli, et homines, sive sancti homines, et peccatores.

Nos stulli propter Christum : vos autem prudentes in Christo. Nos infirmi : vos autem fortes. Vos nobiles: nos autem ignobiles. Nos tamquam stulti propter Christum omnia sustinemus vos autem ita vultis esse Christiani, ut prudentiam sæculi teneatis. Nos infirmi, quia vicem reddere nolumus: vos autem reddendo, fortes vos esse gloriamini. Nos nihil habentes voluntaria paupertate dejecti vos vobis etiam nobilitatem terreni generis vindicatis.

Usque in hanc horam. Ab initio prædicationis nostræ usque in præsens tempus.

Et esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et colaphis cædimur, et instabiles sumus. Non stamus in sedibus certis, ubique Evangelii necessitate jactamur.

Et laboramus operantes manibus nostris. Sic tamen operabantur, ut doctrinae officium magis implerent.

Maledicimur, et benedicimus. Persecutionem patimur, et sustinemus. Blasphemamur, et obsecramus. Rogamus Deum pro his, qui nos blasphemant.

Tamquam purgamenta hujus mundi facti sumus. Sicut scriptum est: Justus immundus est apud malos.

Omnium peripsema usque adhuc. Omnium humillimi atque subjecti.

Non ut confundam vos, hæc scribo: sed ut filios meos charissimos moneo. Poterant confundi de sua gloria, si eos non relevaret. Non enim roborem illorum cupiebat, sed profectum.

Nam si decem millia pædagogorum habeatis in

Christo, sed non multos patres. Omnes qui ab alio jam A spiritu, ne ex solo auditu absentem damnasse putagenitis ministrant, patres dici non possunt.

Nam in Christo Jesu per Evangelium, ego vos genui. In novam vitam me primum prædicante, reformatos vos esse meministis.

Rogo ergo vos, imitatores mei estole, sicut et ego Christi. Bonorum filiorum est, in omnibus bonos imitari parentes.

Ideo misi ad vos Timotheum, qui est filius meus charissimus, et fidelis in Domino. Quanto fidelior est cæteris, tanto charior cunctis.

Qui vos commonefaciat vias meas, quæ sunt in Christo Jesu. Qui vos et meis litteris, et suo commoneret exemplo: aliud enim sine alio prodesse non poterat.

retur

secundum illud Elisæi dicentis ad Giezi : Nonne spiritus meus tecum erat in via ?

Eum qui sic operatus est, in nomine Domini nostri Jesu Christi: congregatis vobis, et meo spiritu cum virtute Domini Jesu. Qui pro me erat præsens, sive in litterarum mearum auctoritate, per quam Domini quoque virtus assistit.

Tradere hujusmodi Satanæ in interitum carnis. Ut arripiendi illum corporaliter habeat potestatem. Quod cum viderit se nec carnis hic, nec in futuro spiritus requiem habiturum: de facto poeniteat ut salvetur. Sive sic quisque pro meritis suis de Ecclesia pellitur, Satanæ traditur potestati : ut dum caro ejus per pœnitentiam afflicta, quemdam interitum

Sicut ubique in omni Ecclesia doceo. Quomodo B patitur, spiritus conservetur. Habet enim consuetusemper et ubique meum exemplum cum doctrina concordat.

Tamquam non venturus sim ad vos. Hic incipit causam fornicationis arguere.

Sic inflati sunt quidam. Veniam autem ad vos cito, si Dominus voluerit. Tamdiu aliquis de scientia falsa se jactal, usquequo veræ scientiæ prædicator advenit.

Et cognoscam non sermonem eorum, qui inflati sunt, sed virtutem. Examinabo non eloquentiæ pompam, sed conversationis effectum, ubi virtus fidei esse probatur.

dinem Scriptura, ut hominem in parte, totum intelligat. Sive ita, quia et hic Scripturæ mos est, ut in carne carnales actus interire in spiritu vero spiritualis conversatio salva fieri demonstretur. Item hic ostendit ejectum extra Ecclesiam rabido ore dæmonum lacerandum, si permanserit nolens carnis vitia mortificare, ut possit vitam sanctam recuperare.

Ut spiritus salvus sit in die Domini nostri Jesu Christi. Quoniam in spiritum Satanas accipere non potest potestatem, ut Domini judicio reservetur.

Non est bona gloriatio vestra : nescitis, quia modicum fermentum totam massam corrumpit? Ignoratis, quia malo exemplo possunt plurimi interire? Sed et

Non enim in sermone est regnum Dei, sed in virtute. Hic ostendit, nihil prodesse doctrinam absque justitiæ operibus, ei qui non faciat, quæ facienda per- C per unius delictum, in omnem populum Judæorum suadet.

Quid vultis? Benignus magister discipulorum correptionem in eorum potestate dimittit: ut si pœnitere velint, clementissimus consolator adesset. Si autem nollent, durus ultor assisteret peccatorum.

In virga veniam ad vos, an in charitate et spiritu mansuetudinis? Quali virga venit Petrus ad Ananiam et Sapphiram, et ipse Paulus ad magum.

CAPUT V.

Omnino auditur. Ostendit quare superiora minatus sit.

Inter vos fornicatio, et talis fornicatio, qualis nec inter gentes: ita ut uxorem patris sui aliquis habeat. In Ecclesia, cui vos præesse videmini.

Et vos inflati estis: et non magis luctum habuistis. Vana scientia inflamini, et curam de his, qui pereunt non habetis: ut aut corrigantur, aut ab Ecclesia separentur. Cum bonos pastores semper legamus, populi deflesse peccata: Ut Jeremiam qui ait: Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum? ut ostenderet, sibi non affectum doloris, sed lacrymas defecisse.

Ut tollatur de medio vestrum, qui hoc opus fecit. Sive homo, qui peccavit tollatur, sive Satanas ejiciatur, dum non habet per quem operetur.

Ego quidem absens corpore, præsens autem spiritu : jam judicavi ut præsens. Præsentem se esse dicit in

iram Dei legimus advenisse.

Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi. Nihil in vobis conversationis pristinæ relinquatis, quod sinceritatem possit naluræ corrumpere.

Etenim pascha nostrum, immolatus est Christus. Itaque epulemur, non in fermento veteri, neque in fermento malitiæ et nequitiæ: sed in azymis sinceritatis et veritatis. Non figura, sed veritas. Et Judæi quidem septem diebus azyma comedebant. Nos vero semper, si simpliciter et pure versemur. Quia in septem diebus mundus est factus, qui semper in suo ordine revolvitur. Et quotidie nobis agnus occiditur, et pascha quotidie celebramus: si fermentum maDlitiæ et nequitiæ non habemus. Quid est enim aliud nisi corruptio naturæ, fermentum, quod et ipsum -prius a naturali dulcedine recedens, adulterino acore corruptum est ?

Scripsi vobis in Epistola, ne commisceamini fornicariis. Non utique fornicariis hujus mundi, aut avaris, aut rapacibus, aut idolis servientibus. Hoc ipsum in hac Epistola ita scripsi, non ut a gentibus, sed ab his qui peccant in Ecclesia, separemini: sin autem, mori debueratis: quos idcirco præcipue vivere interim Deus voluit, quo cohabitatione vestra proficerent infideles.

Alioquin debueratis de hoc mundo exisse. Sive ita: sin autem, melius vobis fuerat de hac luce migrasse,

quam indigere per commonitionem a gentium con- A sapiens quisquam, qui possit judicare inter fratrem sortio separari.

Nunc autem scripsi vobis, non commisceri. Sed magis quod scripsi, hoc est, ne talibus conjungamini.

Si is qui frater nominatur, inter vos est fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax. Non ex sola opinione vitandus est. Sed si quis frater solo nomine appellatur, com fornicator detegatur, aut fur, ab hoc separari jubemur sicut scriptum est: Qui se jungit fornicariis, nequam est putredo et vermis hæreditabunt

eum.

Cum hujusmodi nec cibum sumere. Nec communem quidem cibum cum talibus participandum esse concessit.

suum. Erabescere debetis, eo quod nemo sit inter vos tam sapiens, qui noverit causas inter fratres discernere: ut non necesse sit publice litigare.

Sed frater cum fratre judicio contendit, et hoc apud infideles. Duplex peccatum est, et quod judicio contenditis, et quia apud infideles vos ad jurgia provocatis..

Jam quidem omnino delictum est in vobis. Jam hoc solum delictum est, quod contra præceptum facitis Christi.

Quod judicia habetis inter vos. Qui semper pacem habere deberetis, etiam cum rerum temporalium detrimento servatam.

Quare non magis injuriam accipitis? Quare non B magis fraudem patimini? Sed vos injuriam facitis, et Quid enim mihi de his qui foris sunt judicare? fraudatis. Cum illata secundum Evangelii præceHoc est, de infidelibus. ptum, et Domini exemplum patienter sustinere deberetis vos econtrario non solum non suffertis, sed etiam non facientibus irrogatis.

Nonne de his qui intus sunt, vos judicatis? Nam eos qui foris sunt Deus judicabit. Numquid non vos de his solis qui sunt intra Ecclesiam judicatis? Auferte malum ex vobis ipsis. Quo facilius cos possitis docere qui foris sunt.

CAPUT VI.

Audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum. Audet aliquis contra præceptum Domini venire, dicentis: Si quis vult tecum judicio contendere, et cætera. Notandum quod aliquando Apostolus in medio causæ quam agit quosdam sensus inserat, et de latere jactet, quibus explicitis, rursus C revertatur ad causam.

Judicari apud iniquos, et non apud sanctos? Hic probatur Christianos tunc judices non fuisse, quia iniqui dicuntur.

An nescitis, quoniam sancti de hoc mundo judicabunt? Quod Dominus repromisit discipulis, dicens: Sedebitis, et vos judicantes duodecim tribus Israel : etiam omnibus hoc promittens, qui eos fuerint imitati. Nam ex ipsis unus periit, cujus loco alius successit cui nihil fuerat repromissum. Paulus quoque et Barnabas apostoli sunt ordinati a sancto Spiritu.

Et si in vobis judicabitur mundus. Sive per vos, vel vestro exemplo.

!

Indigni estis, qui de minimis judicetis. Nescitis quoniam angelos judicabimus: quanto magis sæcularia Ergo indigni sunt de rebus exiguis judicare, qui et mundum totum et angelos judicabunt. Illos angelos qui, cum carnem non habuerint, peccare voluerunt, hi qui in carne sancti esse voluerunt judicabunt.

Sæcularia igitur judicia si habueritis. Quæ de rebus sæculi oriuntur.

Contemptibiles qui sunt in Ecclesia, illos constituite ad judicandum. Possunt de his etiam illi qui minimi sunt in Ecclesia judicare. Item contemptibiles in Ecclesia eos judices dicit quos appellat in inferioribus infideles.

Ad verecundiam vestram dico. Sic non est inter vos

Et hoc fratribus. Quod nec inimicis reddere deberetis, fratribus facere non timetis.

An nescitis quia iniqui reyni Dei non possidebunt? Quod regnum Dei non possidebunt, nisi omnia peccata baptismi gratia diluantur?

Nolite errare: neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces, regnum Dei possidebunt. Nolite errare, putantes vobis solam tidem sufficere ad salutem, cum omne peccatum permanens, excludat a regno: sicut ad Galatas ait: Manifesta sunt opera carnis, quæ sunt, fornicatio, immunditiæ, contentiones, iræ, et his similia, quæ prædico vobis: quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. Ideo autem addidit, et his similia : ne quis negaret, præter hæc alia esse peccata, quæ regnum Dei prohiberent intrare.

Et hæc aliquando quidam fuistis, sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis. Nolite de præteritis timere peccatis, tantum ne post baptismum delinquatis. Aut qui ut assolet præventus fuerit, ad pœnitentiam convertatur. Item omnia peceata baptismi gratia diluuntur. Item alia expositio: Hoc contra hæreticos dicit, qui Christum, et Spiritum sanctum a Deo Patre separare conantur. Hic enim ostenditur quoniam sicut Pater, ita et Christus, et Spiritus sanctus peccata abluit, justificat, atque sanctificat.

In nomine Domini nostri Jesu Christi et in spiritu Dei nostri. Abluti in nomine Christi, sanctificati per spiritum Dei.

Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt. Qui de fornicatione tractabat, voluit gulam et intemperantiam, materiam fornicationis ostendere, et simul destruere. Item hoc dicit: quia liberi sum arbitrii, et licet mihi agere quod velim: non tamen debeo ipse aliquo peccato esse subjectus.

Omnia mihi licent, sed ego sub nullius redigar po

« PoprzedniaDalej »