Obrazy na stronie
PDF
ePub

esse, qui non dolemus de uno membro præciso: A dicitur vicisse alterum, qui cum ad suam duxerit

sed inimici sumus partis nostræ, et amici partis adversæ qui non dolemus de acie nostra viros fortissimos currentes: nec gaudemus, si videamus eos fortiter dimicantes quamvis ipsi tam validi non simus ad pugnandum.

Idipsum invicem sentientes. Ut ita alteri sentiatis, sicut vobismetipsis.

Non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Superba sapit iste, qui suam per se ulcisci cupit injuriam, et non humilibus rebus, id est, humilitate consentit.

Nolite esse prudentes apud vosmetipsos. Nolite in humana sapientia gloriari, sed stulti estote sæculo, ut sitis Domino sapientes: sicut scriptum est: Bea. tus homo quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum.

Nulli malum pro malo reddentes. Humana sapientia est, si quæramus vicem reddere inimicis. Stultitia enim est in hoc sæculo, si percutienti, et aliam maxillam præbere volueris. Quod si tantæ patientiæ et humilitatis fueris, non solum apud Dominum, sed et apud omnes homines poteris probabilis appa

rere.

Providentes bona, non tantum coram Deo, sed eliam coram omnibus hominibus. Tantum cave ne idéo facias, ut non Deo, sed solis hominibus placere desideres.

Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes. Quod vestrum est, vos cum omnibus pacem habetote : et dicite cum Propheta : Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus: optantes scilicet conversionem eorum atque salutem, sicut quæ vobis fieri possit.

Non vosmetipsos defendentes, charisssimi: sed date locum iræ. Aut fugiendo, aut permittendo no

cere.

Scriptum est enim: Mihi vindictam. Ego quasi meam, dicit Dominus, non quasi vestram injuriam vindicabo quoniam dicit Propheta: Qui vos tangit, tamquam qui tangit pupillam oculi ipsius.

Et ego retribuam, dicit Dominus. Facienti bona, retribuere promittit.

Sed et si esurit inimicus tuus, ciba illum: si sitit, potum da illi. Noli illi negare, quod Deus nulli negat quamvis sit blasphemus et impius.

Hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus. Ut cum sibi carbones intellexerit per suam indebitam misericordiam congregari, excutiat eos : hoc est, convertatur, et diligat te, quem habuerat aliquando perosum. Cæterum non est misericordia, sed crudelitas: si ideo eam facias, ut illi aliquid pejus eveniat, pro quo Deum præciperis deprecari. Item hoc loco docet nos imitari Deum debere, qui solem suum oriri facit super bonos et malos. Cibando enim inimicum et potando, eum ad pacem, vel reconciliationem provocamus: ut si ille in malitia perstiterit, ignem suo congerit capiti.

Noli vinci a malo, sed vince in bono malum. Ille

B

C

D

partem : sicut hæreticum, vel paganum. Si ergo le fecerit sibi vicem reddere, ille te vicit, sibi similem te faciendo si autem per patientiam tuam feceris eum cessare ab injuria, tu vicisti.

CAPUT XIII.

Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Hæc causa adversus illos prolata est: qui se putabant ita habere libertatem Christianam, ut aut nulli honorem deferrent, aut tributa dependerent. Quocumque ergo modo eos humiliare desiderat: ne forte propter superbiam, magis quam propter Deum, contumeliam patiantur. Ideoque docet illos humilitate tempus redimere. Aliter, quod sublimiores potestates, ecclesiasticæ dignitates intelligantur.

Non est enim potestas nisi a Deo. Et quomodo Deus dicit per Prophetam ; Regnaverunt, et non es me?

Quæ autem sunt, a Deo ordinata sunt. Si de sæculi potestatibus dicere videatur, non ideo justæ erunt, etiamsi a Deo exordium acceperunt. Secundum desiderium uniuscujusque dantur. Nam dicit Salomon: Quoniam data est nobis potestas a Deo. Sed cum essetis ministri regni illius, non recte judicas!is. Horrende et cito apparebit vobis, et cætera. Constituitur enim a Deo, ut juste judicet: et ut peccatores habeant, quod timeant ne peccent.

Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acqui· runt. Sicut ad Raab dicitur : Qui exierit foras, ipse sibi reus erit.

Nam principes non sunt timori boni operis, sed mali. Malus debet timere potestatem: nam bonus non habet, quod timeat: qui si injuste occiditur, gaudet.

Vis autem non timere potestatem? Accipe consilium meum, et numquam timebis.

Bonum fac, et habebis laudem ex illa. Ipsa damnatio malorum, laus est bonorum.

Dei enim minister est tibi in bonum. Si autem malum feceris, time. Qui pro tua sollicitus est quiete. Item hic dicendo: Minister est tibi boni causa, OStendit in his quæ recta sunt judicibus obediendum, non in illis, quæ religioni contraria sunt.

Non enim sine causa gladium portat. Dei enim minister est. Et in te habet officium, si peccaveris : nec tibi proficit ad mercedem. Sive sacerdotes gladium spiritualem portant sicut Petrus percus-it Ananiam, et Sapphiram, et Paulus magum.

Vindex in iram ei qui malum agit. Quia Deus non diligit malos, qui odit omnes qui operantur iniqui

tatem.

Ideoque necessitate subditi estote : non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam. Non solum quia possunt potestates etiam sine causa irasci, sed et ne propter alicujus peccati conscientiam condemnemini. Sive non solum, ne irascuntur sacerdotes, sed etiam quia sanctis illis et justis honorem debe

occidit.

tis. Item malum agentes, et contra præcepta viven- A cessitate succurrere morituro potest, si non fecerit, tes, propter vindictam subditi sunt potestatibus: recte autem viventes, propter conscientiam subditi sunt: quia bona et justa sunt, quæ jubentur.

Ideo enim et tributa præstatis. Ministri enim Dei sunt, in hoc ipsum servientes. Possunt et tributa sacerdotum intelligi, quæ illis a Deo sunt constituta. Sive ideo regibus tributa præstatis: quia voluistis possidendo sæculo esse subjecti. Ministros autem Dei illos appellat, ut vel sic cis reddant, quod eis debebant: ne videretur Christus superbiam docuisse.

Reddite ergo omnibus debita. Cui tributum, tributum. Potest etiam eleemosyna debitum appellari. Dicit Scriptura Inclina pauperi aurem tuam, et redde K debitum tuum.

Cui vectigal, vectigal. Vectigal nostrum est, ut transeuntibus donemus, vel non transeuntes sedentibus ad viam, et inde venientibus largiamur.

Cui timorem, timorem. Quomodo ergo scriptum est alibi Præter Deum neminem esse timendum? Sed sic, inquit, age ut neminem timeas. Timor enim Dei timorem expellit humanum. Sed quoniam causas adhuc timoris habetis, necesse est ut timeatis.

Cui honorem, honorem. Etiam timorem majoribus, honorem tantum æqualibus.

Nemini quidquam debeatis. Præclare dixit Apostolus, reddenda unicuique, quæ debentur, sola tantum dilectione nos invicem obnoxios esse debere. Si autem semper fratribus debuerimus, dilectionem servemus, ut perpetuæ charitati connectamur. Nam non adulterabis, non occides, non furaberis, non concupisces, et si quid est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur. Item nemini debitum non reddatis.

Nisi ut invicem diligatis. Hoc solum semper debet manere, quod numquam persolvi potest.

Qui enim diligit proximum, legem implevit. Secundum Domini parabolam, sine discretione cunctis misericordiam fieri jubentis: omnis homo proximus esse censendus est. Item dilectionem ideo præmisit: quia fidelibus scribebat, et de justitia conversatione tractabat.

Nam non adulterabis, non occides, non furaberis, non falsum testimonium dices, non concupisces, el si quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur : Diliges proximum tuum sicut teipsum. Recapitulatur omnis justitia in proximi dilectione et injustitia

nascitur, dum plus cæteris nos amamus. Qui enim sicut se diligit proximum, non solum illi malum non facit, sed etiam bonum facit, quia et circa se utrumque cupit impendi.

Dilectio proximi malum non operatur. Etiam bonum non facere,'malum est. Nam si viderit illum fame periclitari nonne ipse illum occidit, si ille cum affluat, non dederit victum, quamvis ei proprias non tulerit facultates? Quisquis enim in quacunque nc

Plenitudo ergo legis, est dilectio. Hoc est perfectio.

Et hoc scientes tempus : quia hora est jam nos de somno surgere. Hoc est, ut ad perfectiora tendatis. Non enim semper debetis esse parvuli, et lactentes, sicut alibi dicit: Etenim cum deberetis magistri esse, et cætera. Item hortatur Apostolus, ut tenebrosa et somni torpore depressa opera relinquentes, in lumine, hoc est, in bonis operibus ambulemus. Item de somno inertia et ignorantiæ consurgamus. Jam enim scientia lucet.

Nunc enim propior est nostra salus, quam cum credidimus. Scientia proficiente, propior est salus, quam quando primum credidimus.

Nox præcessit, dies autem appropinquavit. Comparat diei scientiam, et ignorantiam nocti, secundum Osee dicentem: Nocti assimilavi matrem tuam : factus est populus meus tamquam non habens scientiam.

Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis. Cum ignorantia, abjiciamus simul et opera ignorantiæ; et arma lucis, hoc est, luminis opera induamur. Qui enim male agit, odit lucem : qui vero facit veritatem, venit ad lucem.

Sicut in die honeste ambulemus. Sicut lux diei probibet unumquemque agere, quod nocte libere committebat: ita et scientia nos prohibet legis mandata contemnere, quod sciamus nos semper a Deo C videri.

Non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis. Comessatio est mense collatio. Nos vero habemus spirituale convivium, dicentes: Cum convenitis, unusquisque psalmum habeat, et cætera. Ebrietatem ergo perniciosam esse, et luxuriæ materiam, ex hinc cognoscimus, quia impudicitiam subjunxit. Et alibi ait: Nolite incbriari vino, in quo est luxuria.

Non in contentione et æmulatione. Etiam contentionem et invidiam criminosam esse, et aliis multis probatur exemplis, dicente Jacobo Si enim zelo amaro habetis, et cætera.

Sed induimini Dominum Jesum Christum. Solus Christus videatur in vobis, non vetus homo. Qui

Denim dicit se in Christo manere : debet sicut ille ambulavit, et ipse ambulare: in quo omnes sunt virtutes.

[blocks in formation]

hoc sic putantes, ne polluerentur, oleribus vesce- A tum faciat; quantum potest : quantum mercedem bantur. Unde præcipitur ab Apostolo: ne imperiti habere voluerit. Unde sequitur: Unusquisque id ita sentientes judicent, qui habent fidem omnia faciat in tali causa, quod melius esse judicat. Item quæ in macello veneunt, sine disceptatione mandu- hoc est, quod dicit: aliquos esse, qui certis anni cent quoniam omnis creatura Dei bona est, et nihil temporibus, alios esse qui omni tempore vitæ suæ damnandum est eorum, que Deus hominibus ad ab esu carnium decreverunt abstinendum. edendum creavit.

Non in disceptationibus cogitationum. Nolite secundum vestras cogitationes, quem lex non judicat, judicare.

Alius enim credit se manducare omnia. Qui tantam fidem habet, ut non moveatur, aut abstinentia confractus, aut senio.

Qui autem infirmus est, olus manducet. Infirmus, aut ætate, aut corporis calore. Item hic probatur :

Qui sapit diem, Domino sapit. Dom'no sapit, qui propter Deum jejunat, et non propter homines.

Et qui manducat, Domino manducat, Gratias enim agit Deo. Qui propter Dominum manducat, ut prædicandi Evangelium possit habere virtutem, non suæ gulæ studet, sed aliorum saluti: propier quod con. versi, gratias referant Deo.

Et qui non manducat, Domino non manducat, el gratias agit Deo. Quia per exemplum illius multi

agit gratias, solus agit: qui autem etiam in opere, in multis agit.

Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur. Sive enim vivimus, Domino vivimus: sive merimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus. Nemo fidelium sibi vivit, et nemo sibi moritur: quia Christus pro omnibus mortuuz est, ut et qui vivunt, jam non sibi vivant, sed illi. Cavendum econtrario, ne nos aut nobis vivamus manducando; aut propter homines moriamur jejunando.

quia non de Judæis dicatur, ut quidam putant, sed B salvantur, et gratias referunt Deo. Qui enim voce de abstinentibus. Non enim carnes secundum legem: sed sola olera manducabant. Aliter: Si idcirco tibi infirmitas animæ generatur: quia alium ejusdem propositi, carnibus pro sua fide vesci perhorrescens, forte cognoscis noli e-se judex alterius voluntatis, nec exigere ab aliquo. Unicuique in voluntate dimissum est; sed si tibi scandalum est, et non vis carnibus vesci, tibi ipsi impone modum et melius faciens, sola olera manduca. Magis unusquisque per tuam æquanimitatem ad abstinentiam provocetur, quam irritatus de hoc scandalizet te. Magis in edendis carnibus confirmetur, quod tum non potes quasi culpam in alio reprehendere, si unusquisque, aut fideliter hoc præsumit, aut forte asperitate valetudinis, aut senecta hoc faciat exigente.

:

Is qui manducat, non manducantem non spernat. Habebant inter se scandala: illi illos quasi carnales judicabant; et illi illos tamquam stultos irridebant, et superstitiosos judicabant,

Et qui non manducat, manducantem non judicet. Deus enim illum assumpsit. Ita illos Deus vocavit ut te.

In hoc enim Christus mortuus est, et resurrexit; ut ei vivorum et mortuorum dominetur. Adventus Christi et vivos inveniet, et mortuos suscitabit. Nihil ergo C refert, utrum te resuscitet, an vivum inveniat : tantum labora, ut coram eo justus appareas.

Tu autem quid judicas fratrem tuum? Qua auctoritate quasi voracem damnas.

Aut tu quare spernis fratrem tuum? Quasi infirmum despiciens, aut supervacue jejunantem.

Omnes enim stabimus ante tribunal Christi. Tune conscientias nostras Dominus judicabit, quid et quali voto fecerimus.

Scriptum est enim : Vivo ego dicit Dominus : quoniam mihi flectetur omne genu, et omnis lingua confitebitur Deo. Hoc testimonio probat, quia omnes soli Domino reddemus nostrorum actuum rationem.

Tu quis es, qui judicas alienum servum? Cujus tu auctoritatis es, ut judices eum quem lex non judicat? Unde et Jacobus ait: Qui judicat fratrem, scilicet sapientiorem se, judicat legem. Cæterum ipse Paulus contra mandatum facientes judicavit, et aliis judicandi tribuit facultatem. Ad eum qui fide infirmus est sermo dirigitur, non eum debere judicare manducantem. Omnia quæcumque in macello veneunt : qui robustus fide est, omnia munda mundis D peccantem, non arguerit, reddit etiam Deo pro eo esse cognoscit.

Domino suo stat, aut cadit. Sive vivit, sive moritur: quia et ille propter Deum abstinet, et ille secundum Deum manducat.

Stabit autem. Potens est enim Deus statuere illum. Deus qui tres pueros leguminibus pastos, meliores apparere fecit, quam illos qui de mensa regis edebant, potest et illos diutius facere in corpore stare.

Nam alius judicat diem inter diem, alius autem judical omnem diem. Unusquisque in suo sensu atundet. Judai in escis diem inter diem judicare non poterant. Ergo de jejunio, et abstinentia dicit, quæ non sunt sub certo modo legis redacta, ut unusquisque tan

Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo. De his quibus lex tacet. Cæterum si videns

rationem.

Non ergo amplius invicem judicemus. Sufficit quod nunc usque fecistis.

Sed hoc judicat magis, ne ponatis offendiculum fratri, vel scandalum. Hic subtiliter ingreditur ad abstinentiam commendandam, et dicit illos absinere debere, quamvis firmi sint, ne exemplo illorum, infirmi scandalum patiantur.

Scio et confido in Domino Jesu: quia nihil commune per ipsum. Non hoc ideo dico, quia putem aliquid commune esse. Per Christum enim scio omnia esse mundata. Commune enim dicitur, quidquid immundum videtur in esca Judæorum.

Nisi ei qui existimat quid commune esse illi, com- A mune est. Illi per conscientiam fit commune, qui adhuc ritu Judaico, aliquid post Christi fidem in talibus causis arbitratur immundum.

Si enim propter cibum frater tuus contrista!ur. Non dixit, propter jejunium, sed ne illum tuo exemplo, aut provoces, aut compellas.

Jam non secundum charitatem ambulas. Quia invitus manducat, quod illi non expedit. Etiam non diligis proximum, sicut te, si non illius utilitatem cogitas sicut tuam.

Qui autem discernit: si manducaverit, damnandus est. Si quis de alio discernat et dicat: Iste si manducaverit, plane damnandus est. lloc non habet fides, et ideo subsequitur.

Quia non ex fide. Non est enim ex fide, si tu alium idcirco condemnas, quia, te jejunante, ille manducat. Aliter Qui se ita dijudicat. Idipsum enim est discretio et judicium, quia et judicium discernendo fit, et discretio judicando.

Omne autem quod non est ex fide, peccatum est. Non ex fide, quæ per charitatem operatur. Quidquid crgo alium destruit, ex fide non est : et idcirco pec

catum.

CAPUT XV.

Noli cibo tuo illum perdere, pro quo Christus mortuus est. Non dixit, abstinentia tua, sicut quidam volunt. Non ergo blasphemetur bonum nostrum, Libertatem quam habemus in Domino, ut omnia nobis munda sint: non ea ita debemus uti, ut videamur propter B rum sustinere. Si vere firmi estis, sic facite ut ego, gulam et epulas ambulare. Sive blasphematur, si propter alia contendimus.

Non est enim regnum Dei esca et potus. Non per escam justificamur. Sed et hoc notandum, quod non dixerit, jejunium et sobrietas non est regnum Dei : sed esca et polus. Item hic manifeste moustratur, quoniam regnum coelorum cibum et potum non habet temporalem, sed illic spiritualiter vivitur.

Sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu sancto. Quæ per abstinentiam facilius custoditur. Ubi vero justitia, ibi et pax: ubi pax, ibi et gaudium spirituale, quia ex dissensione semper tristitia, et molestia generatur.

Qui enim in hoc servil Christo, placet Deo, et probatus est hominibus. De tali homine nemo potest dubitare, quia sanctus est.

Itaque quæ pacis sunt, sectemur. Ut non invicem nos de hujusmodi judicemus.

Et quæ ædificationis sunt, invicem custodiamus. Sed ædificatio est abstinentia. Cæterum esca, etiamsi neminem perdat, nullum ædificat.

Noli propter escam destruere opus Dei. Hominem scilicet a Deo creatum.

Omnia quidem munda sunt. Repetit quod superius dixerat, ne creaturam damnare videretur.

Sed malum est homini, qui per offendiculum manducal. Ipsum mundum, illis fit malum, si per illud alterum offendat

Bonum est non manducare carnem, et non bibere vinum. Exponit quid sit per quod offendere dicebat infirmum. Item hoc loco laudat quidem abstinentiam carnis et vini: sed multo magis admonet, propter scandalum fratris abstinendum esse a cibo et potu eorum, quæ idolis immolantur.

Neque in quo frater tuus offenditur, aut scandalizatur, aut infirmatur. Infirmatur, a pudicitia. Vinum enim et mulieres apostatare faciunt etiam sapientes.

Tu fidem, quam habes penes temetipsum, habe coram Deo. Si enim in hoc fidelem te putas: sic manduca, ut nemo tuo infirmetur exemplo.

Beatus qui non judicat semetipsum in eo quod probat. Quia non suam infirmitatem probando considerat, sed alterius salutem infirmi,

C

D

Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmo

qui factus sum infirmus, ut infirmos lucrifacerem. Et non nobis placere. Unusquisque vestrum proximo suo placeat. Non a nobis ipsis, sed a proximis collaudemur: sicut et alibi suum nobis proponit exemplum, dicens: Sicut et ego omnibus per omnia placeo, non quærens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant. Nemo enim potest ædificare alterum, cui per bonum vitam non ante placuerit. Sed et sibi placentes sunt, qui propria commoda quærentes, suam faciunt voluntatem.

In bonum ad ædificationem. Ostendit modum placendi, et causam, ne ad vanam gloriam placeamus. Simul cum dicit: In bonam ædificationem, ostendit, et malam esse sicut est illud: Edificabitur ad manducandum idolothyta.

Etenim Christus non sibi placuit. Imitatur hoc et discipulus Christi: non quærit suum commodum, Ille enim ob aliorum salutem, etiam mortuus est, et improperia amarissima 'supportavit, dicentium: Vah! qui destruis templum, et cætera.

Sed sicut scriptum est:Improperia improperantium tibi ceciderunt super me. Quæcumque non solum Christo, sed etiam sanctis exprobrantur Dei causa, Deo improperari dicuntur: ut est illud: Ubi est Deus tuus?

Quæcumque enim scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt. Nihil enim scriptum est sine causa : nam et merita, vel tentationes justorum ad nostram proficiunt edificationem: quia Deo manifestissimi

erant.

Ut per patientiam, et consolationem Scripturarum, spem habeamus. Per Scripturarum solatia, spem futuram patientissime exspectamus: sicut scriptum est Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum : hoc est, qui consolatione legis utuntur, moveri ulla tentatione non possunt, ut per exempla patientiæ, et consolationis eorum, quæ scripta sunt, speremus consolationem, etiam in præsentibus tentationibus. Magna enim causa solatii est, si quæ nos patiamur, Dominum nostrum Jesum Christum, et sanctos ejus sciamus esse perpessos.

Deus autem patientiæ et solatii. Hoc loco Deum patientiæ, Spiritum sanctum significat, qui donat no

bis secundum Christum unanimes glorificare Deum A est. Nullum vero in dissensione gaudium : sed uniet Patrem Domini nostri Jesu Christi. Item patientiæ versa mostitia. ejus, quæ est in conversione et solatio, non ira neque dissidio.

Det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Jesum Christum. Ut unusquisque sic quærat salutem alterius quasi suam, sicut Christus sua morte omnes salvavit a morte.

Ut unanimes uno ore honorificetis Deum, et Patrem Domini nostri Jesu Christi. Tunc vere Deus honorificatur, si uno animo et concordi voce laudatur. Si enim duo convenerint super terram ex omni re: quæcumque petierint, fient illis.

Propter quod suscipite invicem. Propter honorem Dei invicem onera vestra portate: sic adimplebitis legem Christi: quia nos suscepit in se cum essemus B impii. Quanto ergo magis nos invicem, ut similes, nos sustinere debemus. Iterum hic utrumque populum ad unitatem hortatur. Consentio vobis, o Judæi, quia Christus vobis promissus ad vos venerit primum, et gentes propter misericordiam Dei vocatæ sint tamen unum corpus estis effecti.

Sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei. Sive in gloriam divinitatis: sive propter honorem Dei.

Dico enim Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis, propter veritatem Dei. Hic ostendit, quoniam secundum carnem Christus, juxta promissiones patrum ex ipsis natus sit: ut præcepta legis impleret. Item non venerat ministrari, sed ministrare: et dare animam suam redemptionem pro multis. Ad confirmandas promissiones patrum. Quia illis promiserat Christus, sicut ipse dicit: Non veni nisi ad oves perditas domus Israel.

Gentes autem super misericordia honorare Deum. Cui enim plus dimittitur, plus diligit.

Sicut scriptum est: Propterea confitebor tibi in gentibus, Domine, et nomini tuo cantabo. Tulit Judæis arrogantiam, dum gentium salutem docet esse prædictam quamvis non fuerit nuntiatus ipse Christus in gentibus. Confitetur cos misericordiam consecutos quia et ipsi sunt in corpore ejus.

Et iterum dicit : Lætamini gentes cum plebe ejus. Qui cum ipsis estis ad salutem adducti.

Et iterum: Laudate omnes gentes Dominum, et magnificate eum omnes populi. Et rursus Isaias ait : Erit

C

In credendo, ut abundetis in spe et virtute Spiritus sancti. Abundantia in spe, in Spiritu, virtutibus consistit, et signis.

Certus sum autem, fratres mei, el ego ipse de vobis. Bonus doctor laudando provocat ad profectum, ut erubescant tales non esse, quales ab Apostolo pu

tantur.

Quoniam et ipsi pleni estis dilectione. Providit ne umquam contentiosius dura increpasse videatur. Vel dissidentes aut stultos ostendit Christianos semper alterutrum monere debere.

Repleti omni scientia: ita ut possitis alterutrum monere. Hoc est novi et veteris Testamenti.

Audacius autem scripsi vobis, fratres, ex parte. Immo ideo magis scribendi fiduciam habui, quia novi vos ut prudentes, cito accipere rationem : sicut scriptum est: Argue sapientem, et amabit te. Item hoc loco aut humilians se Apostolus loquitur: aut certe quoniam habentibus jam prædicationem Petri, ipse audeat prædicare.

Tamquam in memoriam vos reducens. Recordans vos esse prudentes, sive non ignaros, non doceo, sed commoneo, ut scientes.

Propter gratiam, quæ data est mihi a Deo. Non propter munera terrena, vel laudem, sed ut impleam officium, quod accepi.

Ut sim minister Christi Jesu in gentibus. Serviens Evangelio, hoc est, revocans ei servos quosdam fugitivos.

Sanctificans Evangelium Dei. Meo exemplo sanctum esse demonstrans, quod cum tanto timore perficio. Quidam enim ut humanum contemnunt, quod prædicant ut divinum et ita fit ut res sancta videatur esse non sancta, cum non perficitur sancte. Unde dicitur: Sanctificate jejunium, id est, sanctum facite, sive monstrate.

Ut fiat oblatio gentium accepta, et sanctificata in Spiritu sancto. Ut exemplo meo gentes efficiantur hostia Deo accepta, non igni sanctificata, vel suscepta, sed Spiritu sancto: sicut scriptum est: Quia sedit super Apostolos quasi ignis, et visæ sunt eis variæ linguæ.

Habeo igitur gloriam in Christo Jesu ad Deum. Qui

radix Jesse. Jesse pater fuit David, de cujus semine, D gloriatur, in Domino glorietur. Gloriam habeo apud id est Maria, natus est Christus.

Et qui exsurgat regere gentes, in eum gentes sperabunt. Non de proselytis asserit, sed et illud huic loco simile est Non deficiet princeps ex Juda, nec dux de femoribus ejus. Unde probatur vere jam venisse Christum, in quo omnes gentes sperare manife

stum est.

Deus autem spei. In quo omnes speramus: hoc ostendit quomodo Deus absque virtute Spiritus sancli, non replet aliquando nationem gratia, quoniam unum donum est Patris et Spiritus sancti.

Repleat vos omni gaudio et pace. Pax fidelium, in spe debet esse fatura. Et ibi omne gaudium, ubi pax

Deum, licet apud homines infamer et maculer.

Non enim audeo aliquid loqui eorum, quæ per me efficit Christus, in obedientiam gentium. Hic ostendit Christi et Spiritus sancti, unam esse potentiam alque virtutem. Item non ausus sum aliquid dicere me in his dumtaxat rebus propria virtute fecisse, et non omnia per me esse Deum operatum.

In verbo et factis, in virtute signorum, et prodigio. rum. Hoc est doctrina et signis. Non enim de operibus hic, sed de virtutibus loquebatur.

In virtute Spiritus sancti. Unam esse virtutem atque potentiam.

Ita ut ab Jerusalem pèr circuitum usque ad Illyri

« PoprzedniaDalej »