Obrazy na stronie
PDF

esse, qui non dolemus de uno membro præciso : sed inimici sumus partis nostræ ; et amici partis adversæ : qui non dolemus de acie nostra viros fortissimos currentes : nec gaudemus, si videamus eos forliter dimicantes : quamvis ipsi tam validi n0n simus ad pugnandum. Idipsum invicem sentientes. Ut ita alteri sentiatis, sicut vobismetipsis. Non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Superba sapit iste, qui suam per se ulcisci cupit injuriam, et non humilibus rebus, id est, humilitate consentit. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos. Nolite in humana sapientia gloriari, sed stulti estote sæculo, ut sitis Domino sapientes : sicut scriptum est : Beatus homo quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum. Nulli malum pro malo reddentes. Humana sapientia est, si quæramus vicem reddere inimicis. Stultitia enim est in hoc sæculo, si percutienti, et aliam maxillam praebere volueris. Quod si tantæ patientiæ et humilitatis fueris, non solum apud Dominum , sed et apud omnes homines poteris probabilis apparere. Providentes bona, non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus. Tantum cave ne ideo facias, ut non Deo, sed solis hominibus placere desideres. Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes. Quod vestrum est, vos cum omnibus pacem habetote : et dicite cum Proplieta : Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus : optantes scilicet conversionem eorum atque salutem, sicut quæ vobis fieri possit. Nom vosmetipsos defendentes , charisssimi : sed date locum iræ. Aut fugiendo, aut permittendo noCere. Scriptum est enim : Mihi vindictam. Ego quasi meam, dicit Dominus, non quasi vestram injuriam vindicabo : quoniam dicit Propheta : Qui vos tangit, tamquam qui tangit pupillam oculi ipsius. Et ego relribuam, dicit Dominus. Facienti bona, retribuere promittit. Sed et si esurit inimicus tuus, ciba illum : si sitit, potum da illi. Noli illi negare, quod Deus nulli negat : quamvis sit blaspliemus et impius. Hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus. Ut cum sibi carbones intellexerit per suam indebitam misericordiam congregari, excutiat eos : hoc est, convertatur, et diligat te, quem habuerat aliquando perosum. Cæterum non est misericordia, sed crudelitas : si ideo eam facias, ut illi aliquid pejus eveniat, pro quo Deum præciperis deprecari. Item hoc loco docet nos imitari Deum debere, qui solem suum oriri facit super bonos et malos. Cibando enim inimicum et potando, eum ad pacem, vel reconciliationem provocamus : ut si ille in malitia perstiterit, ignem suo congerit capiti. Noli vinci a malo, sed vince in bono malum. llle

A dicitur vicisse alterum, qui cum ad suam duxerit partem : sicut hæreticum, vel paganum. Si ergo te fecerit sibi vicem reddere, ille te vicit, sibi similem te faciendo : si autem per patientiam tuam feceris eum cessare ab injuria, tu vicisli.

CAPUT XIII.

Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Haec causa adversus illos prolata est : qui se putabant ita habere libertatem Christianam, ut aut nulli honorem deferrent, aut tributa dependerent. Quocumque ergo modo eos humiliare desiderat : ne forte propter superbiam, magis quam propter Deum, contumeliam patiantur. Ideoque docet illos humiliB tate tempus redimere. Aliter, quod sublimiores potestates, ecclesiasticæ dignitates intelligantur. Non est enim potestas nisi a Deo. Et quomodo Deus dicit per Prophetam: Regnaverunt, et non ex me? Quæ autem sunt, a Deo ordinata sunt. Si de saeculi potestatibus dicere videatur, non ideo justæ erunt, etiamsi a Deo exordium acceperunt. Secundum desiderium uniuscujusque dantur. Nam dicit Salomon: Quoniam data est nobis potestas a Deo. Sed cum essetis ministri regni illius, non recte judicastis. Horrende et cito apparebit vobis, et cætera. Constituitur enim a Deo, ut juste judicet : et ut peccatores habeant, quod timeant ne peccent. Itaque qui resislit potestati, Dei ordinationi resiC stit. Qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt. Sicut ad Raab dicitur: Qui exierit foras, ipse sibi reus erit. Nam principes non sunt timori boni operis, sed mali. Malus debet timere potestatem : nam bonus non liabet, quod timeat : qui si injuste occiditur, gaudet. Vis autem non timere potestatem? Accipe coiisilium meum, et numquam timebis. Bonum fac, et habebis laudem ex illa. Ipsa damnatio malorum , laus est bonorum. Dei enim minister est tibi in bonum. Si autem malum feceris, time. Qui pro tua sollicitus est quiete. Item luic dicendo : Minister est tibi boni causa, ostendit in his quæ recta sunt judicibus obediendum , non in illis, quæ religioni contraria sunt. Non enim sine causa gladium portat. Dei enim mimister est. Et in te habet officium, si peccaveris: nec tibi proficit ad mercedem. Sive sacerdotes gladium spiritualem portant : sicut Petrus percus:it Ananiam, et Sapphiram , et Paulus magum. Vindex in iram ei qui malum agit. Quia Deus non diligit malos, qui odit omnes qui operantur iniquitatem. Ideoque necessitate subditi estote : non solum pr0pter iram, sed etiam propter conscientiam. Non solum quia possunt potestates etiam sine causa irasci, sed et ne propter alicujus peccati conscienliam condemnemini. Sive non solum, ne irascuntur sacerdotes , sed etiam quia sanctis illis et justis h^norem dele

[ocr errors]

tis. Item malum agentes, et contra præcepta viven- A cessitate succurrere morituro potest, si non fecerit,

tes, propter vindictam subditi sunt potestatibus: recte autem viventes, propter conscientiam subdili sunt : quia bona et justa sunt, quæ jubentur. Ideo enim et tributa præstatis. Ministri enim Dei sunt, in hoc ipsum servientes. Possunt et tributa sacerdotum intelligi, quæ illis a Deo sunt constituta. Sive ideo regibus tributa præstatis : quia voluistis possidendo sæculo esse subjecti. Ministros autem Dei illos appellat, ul vel sic eis reddant, quod eis debebant : ne videretur Christus superbiam docuisse. Reddite ergo omnibus debita. Cui tributum, tributum. Polest etiam eleemosyna debitum appellari. Dicit Scriptura : Inclina pauperi aureim tuam, et redde debitum tuum. Cui vectigal, vectigal. Wectigal nostrum est, ut Iranseuntibus donemus, vel non transeuntes sedentibus ad viam, et inde venientibus largiamur. Cui timorem, timorem. Quomodo ergo scriptum est alibi : Præter Deum neminem esse timendum ? Sed sic, inquit, age ut neminem timeas. Timor enim Dei timorem expellit humanum. Sed quoniam causas adhuc timoris habetis, necesse est ut timeatis. Cui honorem, honorem. Etiam timorem majoribus, honorem tantum æqualibus. Nemini quidquam debeatis. Præclare dixit Apostolus, reddenda unicuique, quæ debentur, sola tantum

dilectione nos invicem obnoxios esse debere. Si au- C

tem semper fratribus debuerimus, dilectionem servenus, ut perpetuæ charitati connectamur. Nam non adulterabis, non occides, non furaberis, non concupisces, et si quid est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur. Item nemini debitum non reddatis. Nisi ut invicem diligatis. Hoc solum semper debet manere, quod numquam persolvi potest. Qui enim diligit proximum, legem implevit. Secundum Domini parabolam , sine discretione cunctis misericordiam fieri jubentis: omnis homo proximus esse censendus est. ltem dilectionem ideo praemisit: quia fidelibus scribebat, et de justitiæ conversatione tractabat. Nam non adulterabis, non occides, non furaberis, ncn falsum testimonium dices, non concupisces, et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur : Diliges proximum tuum sicut tcipsum. Recapitulatur omnis justitia in proximi dilectione : et injustitia nascitur, dum plus cæteris nos amamus. Qui enim sicut se diligit proximum, non solum illi malum non facit, sed etiam bonum facit, quia et circa se utrumque cupit impendi. Dilectio proximi malum non operatur. Etiam bonum non facere,'malum est. Nam si viderit illum fame periclitari : nonne ipse illum occidit, si ille cum affluat, non dederit victum, quamvis ei proprias non tulerit facultates? Quisquis enim in quacunque nc

occidit. Plenitudo ergo legis, est dilectio. Hoc est perfectio. Et hoc scientes tempus : quia hora est jam nos de somno surgere. Hoc est, ut ad perfectiora tendatis. Non enim semper debetis esse parvuli, et lactentes, sicut alibi dicit : Etenim cum deberetis magistri esse, et cætera. Item hortatur Apostolus, ut tenebrosa et somni torpore depressa opera relinquentes, in lumine, hoc est, in bonis operibus ambulemus. Item de somno inertiæ et ignorantiæ consurgamus. Jam enim scientia lucet. Nunc enim propior est nostra salus, quam cum credidimus. Scientia proficiente, propior est salus,

H quam quando primum credidimus.

Noae præcessit, dies autem appropinquavit. Comparat diei scientiam, et ignorantiam nocti, secundum Osee dicentem : Nocti assimilavi matrem tuam : factus est populus meus tamquam non habens scientiam. Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis. Cum ignorantia, abjiciamus simul et opera ignorantiæ : et arma lucis, hoc est, luminis opera induamur. Qui enim male agit, odit lucem : qui vero facit veritatem, venit ad lucem. Sicut in die honeste ambulemus. Sicut lux diei prohibct unumquemque agere, quod nocte libere committebat: ita et scientia nos prohibet legis mandata contemnere, quod sciamus nos semper a Deo videri. Non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis. Comessatio est mensæ collatio. Nos vero habemus spirituale convivium, dicentes : Cum convenitis, unusquisque psalmum habeat, et cætera. Ebrietatem ergo perniciosam esse, et luxuriæ materiam, ex hinc cognoscimus, quia impudicitiam subjunxit. Et alibi ait : Nolite incbriari vino, in quo est luxuria. Non in contentione et aemulatione. Etiam coutentionem et invidiam criminosam esse, et aliis multis probatur exemplis, dicente Jacobo : Si enim zelo amaro habetis, et cætera. Sed induimini Dominum Jesum Christum. Solus Christus videatur in vobis, non vetus homo. Qui cnim dicit se in Christo manere : debet sicut ille ambulavit, et ipse ambulare : in quo omnes sunt virtutes. Et carnis curam ne [eceritis in desideriis. Sicut Salomon ait : Post concupiscentias tuas non eas. Et iterum : si dederis concupiscentiam animæ tuæ, in gaudium facies te inimicis tuis venire.

CAPUT XIV.

Infirmum autem in fide assumite. Hic oblique illo8 increpare incipit, qui se fortes putabant, ut immoderate carnibus vescerentur. Item luic infirmos fideles dicit, qui carnes quæ in macello tunc temporis vendebantur, idololatrias esse credebant : et propter bantur. Unde præcipitur ab Apostolo : ne imperiti ita sentientes judicent, qui habent fidem : omnia quæ in macello veneunt, sine disceptatioue manducent : quoniam omnis creatura Dei bona est, et nihil damnandum est eorum , qu » Deus hominibus ad edendum creavit. Non in disceptationibus cogitationum. Nolite secundum vestras cogit itiones, quem lex non judicat, judicare. Alius enim credit se manducare omnia. Qui tantam fidem habet, ut non moveatur, aut abstinentia confractus, aut senio. Qui autem infirmus est, olus manducet. Infirmus, aut ætate, aut corporis calore. Item hic probatur :

hoc sic putantes, ne polluerentur, oleribus vesce- A tum faciat; quantum potest : quantum mercedem

quia non de Judæis dicatur, ut quidam putant, sed B

de abstinentibus. Non enim carnes secundum legem : sed sola olera manducabant. Aliter : Si idcirco tibi infirmitas animæ generatur : quia alium ejusdem propositi, carnibus pro sua fide vesci perhorrescens, forte cognoscis : noli e-se judex alterius voluntatis, nec exigere ab aliquo. Unicuique in voluntate dimissum est ; sed si tibi scandalum est, et non vis carnibus vesci, tibi ipsi impone modum : et melins faciens, sola olera manduca. Magis unusquisque per tuam aequanimitatem ad abstinentiam provocetur, quam irritatus de hoc scandalizet te. Magis in edendis carnibus confirmetur, quod tum non potes quasi culpam in alio reprehendere, si unusquisque, aut fideliter hoc præsumit, aut forte asperitate valetudinis, aut senecta hoc faciat exigente. 1s qui manducat, non manducantem non spernnt. Habebant inter se scandala : illi illos quasi carnales judicábant; et illi illos tamquam stultos irridebant, et superstitiosos judicabant. Et qui non manducat, manducantem non judicet. Deus enim illum assumpsit. Ita illos I)eus vocavit ut te. Tu quis es, qui judicas alienum serrum? Cujus tu auctoritatis es, ut judices eum quem lex non judicat? Unde et Jacobus ait : Qui judicat fratrem, scilicet sapientiorem se, judicat legem. Caeterum ipse Paulus contra mandatum facientes judicavit, et aliis judicandi tribuit facultatem. Ad eum qui fide infirmus est sermo dirigitur, non eum debere judicare manducantem. Omnia quaecumque in macello veneunt : qui robustus fide est, omnia munda mundis esse cognoscit. Domino suo stat, aut cadit. Sive vivit, sive moritur : quia et ille propter Deum abstinet, et ille secnndum Deum manducat. Stabit autem. Potens est enim Deus statuere illum. Deus qui tres pueros leguminibus pastos, meliores apparere fecit, quam illos qui de mensa regis edebant, potest et illos diutius facere in corpore stare. Nam alius judicat diem inter diem, alius autem judicat omnem diem. Unusquisque in suo sensu abundet. Judæi in escis diem inter diem judicare non poterant. Ergo de jejunio, et abstinentia dicit, quæ non sunt sub certo modo legis redacta, ut unusquisque tan

habere voluerit. Unde sequitur : Unusquisque id faciat in tali causa, quod melius esse judicat. Item hoc est, quod dicit : aliquos esse, qui certis anni temporibus, alios esse qui omni tempore vitæ suæ ab esu carnium decreverunt abstinendum. Qui sapit diem, Domino sapit. Domino sapit, qui propter Deiim jejunat, et non propter homines. Et qui manducat, Domino manducat. Gratias enim agit Deo. Qui propter Dominum manducat, ut prædicandi Evangelium possit habere virtutem, non suæ gulae studet, sed aliorum saluti : propier quod comversi, gratias referant Deo. Et qui non manducat, Domino non manducat, et gratias agit Deo. Quia per exemp!um illius mu'ti salvantur, et gratias referunt Dco. Qui enim voce agit gratias, solus agit : qui autem etiam in opere, in multis agit. Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur. Sive enim vivimus, Domino vivimus : sive m rimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimnr, Domini sumus. Nemo fidelium sibi vivit , et nemo sibi moritur : quia Christus pro om;nibiis mortuus est, ut et qui vivunt, jam non sibi vivant, sed illi. Cavendum econtrario , ne nos aut nobis vivamus manducando : aut propter homines moriamur jejunando. In hoc enim Christus mortuus est, et resurrerit : ut ei vivorum et mortuorum dominetur. Adventus Christi et vivos inveniet, et mortuos suscitabit. Nihil ergo refert, utrum te resuscitet, an vivum inveniat: tantum labora, ut coram eo justus appareas. Tu autem quid judicas fratrem tuum ? Qua auctoritate quasi voracem damnas. Aut tu quare spernis fratrem tuum? Quasi infirmum despiciens, atit supervacue jejunantem. 0mnes enim stabimus ante tribunal Christi. Tunc conscientias nostras Dominus judicabit, quid et quali voto fecerimus. Scriptum est enim : Vivo ego dicit Dominus : quoniam mihi flectetur omne genu, et omnis lingua confitebitur Deo. IIoc testimonio probat, quia omnes soli Domino reddemus nostrorum actuum rationem. Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo. De his quibus lex tacet. Cæterum si videns

D peccantem, non arguerit, reddit etiam Deo pro eo

rationem. Non ergo amplius inticem judicemus. Sufficit quod nnnc usque fecistis. Sed hoc judicat magis , ne ponatis offendiculum fratri, rel scandalum. Hic subtilitcr ingreditur ad abstinentiam commendandam, et dicit illos absiinere debere, quamvis firmi sint, ne exemplo illorum, infirmi scandalum patiantur. Scio et confido in Domino Jesu : quia nihit commune per ipsum. Non hoc ideo dico, quia putem aliquid commune esse. Per Chrisium enim scio omnia esse mundata. Commune enim dicitur, quidquid immundum videtur in esca Judæorum.

Nisi ei qui existimat quid commune esse illi, con- A ui antem discernit : si manducaverit. damnandus j - *

mune est. llli per conscientiam fit commuue , qui adhuc ritu Judaico, aliquid post Christi fidem in talibus causis arbitratur immuniluiu. Si enim propter cibum frater tuus contristatur. Non dixit, propter jejunium, sed ne illum tuo exemplo, aut provoces, aut compellas. Jam non secundum charitatem ambulas. Quia invitus manducat, quod illi non expedit. Etiam non diligis proximum, sicut te, si non illius utilitatem cogitas sicut tuam. Noli cibo tuo illum perdere, pro quo Christus mortuus est. Non dixit, abstinentia tua, sicut quidam volunt. Non ergo blasphemetur bonum nostrum. Libertatem quam habemus in Domino, ut omnia nobis munda sint : non ea ita debemus uti, ut videamur propter gulam et epulas ambulare. Sive blasphematur, si propter ialia contendimus. Non est cnim regnum Dei esca et potus. Non per escam justificamur. Sed et hoc notandum, quod non dixerit, jejunium et sobrietas non est reguum Dei : sed esca et potus. Item hic n); nifeste moustratur, quoniam regnum coelorum cibum et potum non habet temiporalem, sed illic spiritualiter vivitur. Scd juslitia, et pax, et gaudium in Spiritu sancto. Quae per abstinentiam facilius custoditur. Ubi vero justitia, ibi et pax : ubi pax , ibi et gaudium spirituale, quia ex dissensione semper tristitia, et molestia generatur. Qui enim in hoc se vit Christo, placet Deo, et pro

B

batus est hominibus. De tali homine nemo potest du- C.

bitare, quia sanctus est. Itaque quæ pacis sunt, sectemur. Ut non invicem nos de hujusmodi judicemus. Et quæ ædificationis sunt, invicem custodiamus. Sed ædificatio est abstinentia. Cæterum esca, etiamsi neminem perdat, nullum ædificat. Noli propter escam destruere opus Dei, IIominem scilicet a Deo creatum. Omnia quidem munda sunt. Repetit quod superius dixerat, ne creaturam damnare videretur. Sed malum est homini, qui per offendiculum manducat. Ipsum muudum, illis fit malum, si per illud alterum offendat Bonum est non manducare carnem, et non bibere rinum. Exponit quid sit per quod offendere dicebat infirmum. Item hoc loco laudat quidem abstinenliam carnis et vini : sed multo magis admonet, propter scandalum fratris abstinendum esse a cibo et potu eorum, quæ idolis immolantur. Neque in quo frater tuus offenditur, aut scandalizatur, aut infirmatur. Infirmatur, a pudicitia. Wini:m enim et mulieres apostatare faciunt etiam sapientes. Tu fidem, quam habes penes temetipsum, habe coram Deo. Si enim in hoc fidelem te putas : sic manduca, ut nemo tuo infirmetur exemplo. Beatus qui non judicat semetipsum in eo quod probat. Quia non suam infirmitatem probando considerat, sed alterius salutem infirmi.

est. Si quis de alio discernat et dic at : Iste si manducaverit, plane damnandus est. IIoc uon habet fides, et ideo subsequitur. Quia non ex fide. Non est enim ex fide, si tu alium idcirco condemnas, quia, te jejunante, ille manducat. Aliter : Qui se ita dijudicat. Idipsum enim est discretio et judicium , quia et judicium discernendo fit, et discretio judicando. Omne autem quod non est ex fide, peccatum est. Non ex fide, quæ per charitatem operatur. Quidquid crgo alium destruit, ex fide iion est : et idcirco pec Calum. CAPUT XV. Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere. Si vere firmi estis, sic facite ut ego, qui factus sum infirmus, ut infirmos lucrifacerem. Et non nobis placere. Unusquisque vestrum proximo suo placeat. Non a nobis ipsis, scd a proximis collaudemur : sicut et alibi suum uobis proponit exemplum, dicens : Sicut et ego omnibus per omnia placeo, non quæretis quod mihi utile est, sed quod multis, ul salvi fiant. Nemo enim potest ædificare alterum, cui per bonum vitam uon ante placuerit. Sed et sibi placentes sunt, qui propria commoda quærenles, suam faciunt voluntatem. In bonum ad ædificationem. Ostendit modum placendi, et causam, ne ad vanam gloriam placeamus. Simul cum dicit : In bonam ædificationem, ostendit, et malam esse sicut est illud : AEdificabitur ad manducandum idolothyta. Etenim Christus non sibi placuit. Imitatur hoc et discipulus Christi : non quærit suum commodum. Ille enim ob aliorum salutem, etiam mortuus est, ct improperia amarissima supportavit, dicentium : Vah ! qui destruis templum, et cætera. Sed sicut scriptum est: Improperia improperantium tibi ceciderunt super me. Quaecumque non solum Christo, sed etiam sanctis exprobrantur Dei causa, Deo improperari dicuntur : ut est illud : Ubi est Deus tuus? Quæcumque enim scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt. Nihil enim scriptum est sine causa: nam et merita, vel tentationes justorum ad nostram proficiunt ;cdificationem : quia Deo manifestissimi erant. Ut per patientiam, et consolationem Scripturarum, spem habeamus. Per Scripturarum solatia, spem futuram patientissime exspeciamus : sicut scriptum est : Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum : hoc est, qui consolatione legis utuntur, moveri ulla tentatione non possunt, ut per exempla patientiæ, et consolationis eorum, quæ scripta sunt, s;eremus consolationem, etiam in prægenti!)us tentationibus. Magna enim causa solatii est, si quæ nos patiamur, Dominum nostrum Jesum Christum, et sanctos ejus sciamus esse perpessos. Deus autem patientiæ et solatii. Hoc loco Deum patientiæ, Spiritum sanctum significat, qui donat no

[ocr errors]

his secundum Christum unanimes glorificare Deum A est. Nullum vero in dissensione gaudium : sed uni

et Patrem Domini nostri Jesu Christi. Item patientiæ ejus, quæ est in conversione et solatio, non ira neque dissidio. Det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Jesum Christum. Ut unusquisque sic quærat salutem alterius quasi suam, sicut Christus sua morte omnes salvavit a morte. Ut unanimes uno ore honorificetis Deum, et Patrem Domini nostri Jesu Christi. Tuiic vere Deus honorificatur, si uno animo et concordi voce laudatur. Si enim duo convenerint super terram ex omni re: quæcumque petierint, fient illis. Propter quod suscipite invicem. Propter honorem Dei invicem onera vestra portate : sic adimplebitis legem Christi : quia nos suscepit in se cum essemus impii. Quanto ergo magis nos invicem, ut similes, nos sustinere debemus. Iterum hic utrumque populum ad unitatem hortatur. Consentio vobis, o Judæi, quia Christus vobis promissus ad vos venerit primum, et gentes propter misericordiam Dei vocatæ sinl : tamen unum corpus estis effecti.

versa moestitia. In credendo, ut abundetis in spe et virtute Spiritus sancti. Abundantia in spe, in Spiritu, virtutibus consistit, et signis. Certus sum autem, fratres mei, et ego ipse de vobis. Bonus doctor laudando provocat ad profectum , ut erubescant tales non esse, quales ab Apostolo putantur. Quoniam et ipsi pleni estis dilectione. Providit ne umquam contentiosius dura increpasse videatur. Wel dissidentes aut stultos ostendit Christianos semper alterutrum monere debere. IRepleti omni scientia : ita ut possitis alterutrum m0nere. lIoc est novi et veteris Testamenli.

B Audacius autem scripsi vobis, fratres, ex parte.

Sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei. Sive

in gloriam divinitatis : sive propter honorem Dei. Dico enim Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis, propter veritatem Dei. liic ostendit, qu0niam secundum carnem Christus, juxta promissiones patrum ex ipsis natus sit : ut præcepta legis impleret. Ilem non venerat ministrari, sed iministrare : et dare animam suam redemptionem pro multis. Ad confirmandas promissiones patrum. Quia illis promiserat Christus, sicut ipse dicit : Non veni nisi ad oves perditas doinus Israel. Gentes autem super misericordia honorare Deum. Cui enim plus dimitlitur, plus diligit. Sicut scriptum est : Propterea confitebor tibi in gentibus, Domine, et nomini tuo cantabo. Tulit Judæis arrogantiam, dum gentium salutem docet esse prædictam : quamvis non fuerit nuntiatus ipse Christus in gentibus. Confitetur cos misericordiam consecutos : quia et ipsi sunt in corpore ejus. Et iterum dicit : Lætamini gentes cum plebe ejus. Qui cum ipsis cstis ad salutem adducti. Et iterum : Laudate omnes gentes Dominum, et magnificale eum omnes populi. Et rursus Isaias ait : Erit radix Jesse. Jesse pater fuit David, de cujus semine, id est Maria, natus est Christus. Et qui exsurgat regere gentes, in eum gentes speraUunt. Non de proselytis asserit, sed et illud huic loco simile est : Non deficiet princeps ex Juda, nec dux do femoribus ejus. Unde probatur vere jam venisse Christum, in quo omnes gentes sperare manifeSlum est. Deus autem spei. In quo omnes speramus: hoc ostendit quomodo Deus absque virtute Spiritus sancli, non replet aliquando nationem gratia, quoniam unum donum est Patris et Spiritus sancti. Repleat vos omni gaudio et pace. Pax fidelium, in spe debet esse futura. Et ibi omne gaudium, ubi pax

[ocr errors][ocr errors]

Immo ideo magis scribendi fiduciam habui, quia novi vos ut prudentes, cito accipere rationem : sicut scriptum est : Argue sapientem, et amabit te. ltem hoc loco aut humilians se Apostolus loquitur : aut certe quoniam habentibus jam prædicationem Petri, ipse audeat praedicare. Tamquam in memoriam vos reducens. Recordans vos esse prudentes, sive non ignaros, non doceo, sed commoneo, ut scientes. Propter gratiam, quæ data est mihi a Deo. Non propter munera terrena, vel laudem, sed ut impleam officium, quod accepi. Ut sim minister Christi Jesu in gentibus. Serviens Evangelio, hoc est, revocans ei servos quosdam fugitivos. Sanctificans Evangelium Dei. Meo exemplo sanctum esse demonstrans, quod cum tanto timore perficio. Quidam enim ut humanum contemnunt, quod prædicant ut divinum : et ita fit ut res sancta videatur esse non sancta, cum non perficitur sancte. Unde dicitur : Sanctificate jejunium, id est, sanctum facite, sive monstrate. Ut fiat oblatio gentium accepta, et sanctificata in Spiritu sancto. Ut exemplo meo gentes efficianlur hostia Deo accepta, non igni sanctificata , vel suscepta, sed Spiritu sancto : sicut scriptum est : Quia sedit super Apostolos quasi ignis, et visæ sunt eis variæ linguæ. Habeo igitur gloriam in Christo Jesu ad Deum. Qui gloriatur, in Domino glorietur. Gloriam habeo apud Deum, licet apud homines infamer et maculer. Non enim audeo aliquid loqui eorum, quæ per me efficit Christus, in obedientiam gentium. Hic ostendit Christi et Spiritus sancti, unam esse potentiam atque virtutem. Item non ausus sum aliquid dicere me in his dumtaxat rebus propria virtute fecisse, et non omnia per me esse Deum operatum. In verbo et factis, in virtute signorum, et prodigiorum. Hoc est doctrina et signis. Non enim de operibus hic, sed de virtutibus loquebatur. In virtute Spiritus sancti. Unam esse virtutem atque potentiam. Ita ut ab Jerusalem per circuitum usque ad Illyri

« PoprzedniaDalej »