Obrazy na stronie
PDF
ePub

enim quod per invidiam tradidissent eum summi sa- A ejus. Dum legerent: maledictus omnis qui

cerdotes. Pontifices autem concitaverunt turbam, ut
magis Barabbam dimitteret eis. Pilatus autem iterum
respondens, ait illis : Quid ergo vultis faciam regi
Judæorum? At illi iterum clamaverunt: Crucifige
eum. Pilatus vero dicebat illis : Quid enim mali fecit?
At illi magis clamabant : Crucifige eum. Pilatus au-
tem, volens populo satisfacere, dimisit illis Barab-
bam, et tradidit eis Jesum, flagellis cæsum, ut cruci-
fgeretur. Milites autem duxerunt eum intro in atrium
prætorii, et convocant totam cohortem, et induunt eum
purpura, et imponunt ei, plectentes, spineam coronam :
el cœperunt salutare eum, Ave, rex Judæorum! el per-
cutiebant caput ejus arundine, el conspuebant eum, et
ponentes genua, adorabant eum. Et postquam illuse-
1unt ei, exuerunt illum purpura: et induerunt eum B
restimentis suis. Et educunt illum, ut crucifigerent eum.
Multas occasiones dedit Pilatus, liberandi salvato-
rem. Primo conferens latronem, deinde inferens,
Quid ergo vultis faciam regi Judæorum? Cumque
respondissent, crucifigatur: non statim acquievit :
sed secundum suggestionem uxoris, quæ maudaverat
ei, ut Matthæus dixit: Nihil tibi et justo illi: respon-
dit, Quid enim mali fecit? quod dicendo, Jesum ab-
solvit. Milites induunt eum purpura, etc. Vestimentis
suis nudatur, id est, Judæis. Purpura induitur, id
est, gentili Ecclesia, quæ de scopulis maris est col-
lecta. Item ea scandalizante exutus in fine: Judaica
rursum induitur plebe. Cum enim intraverit pleni-
tudo gentium, tunc omnis Israel salvus crit. Et ad-
ducunt illum, ut crucifigerent eum. Hic educitur C
Abel in agrum a fratre, ut perimatur : fic adest
Isaac eum lignis, et Abraham cum ariete in Sabech
hærente. Hic adest Joseph cum fasce gremio som-
niato, et tunica talari sanguine lita. Hic adest
Moyses cum virga, et serpente suspenso in ligno.
Hic adest botrus in ligno portatus. Hic adest Eli-
sæus cum ligno ad quærendam securim, quæ in ima
demersa est, et natavit ad lignum, id est, genus hu-
manum: quod a ligno vetito in infernum cecidit,
per lignum crucis Christi, et per baptismum aquæ
ad paradisum natavit. Hic adest Jonas, de ligno sor-
tis in mare, in ventremque ceti triduo missus.

Et angariaverunt prætereuntem quempiam Simonem Cyrenæum, venientem de villa, patrem Alexandri

pendet in ligno: factus est maledictus, ut tolleret maledictum. Simon qui portat crucem in angaria: ipse est qui laborat pro laude humana. Cogunt eum homines huic labori, quem non cogit timor et dilectio Dei. Ipsa species crucis, quid est nisi forma quadrata mundi? Oriens de vertice fulgens, Arcton dextra tenet: Auster in leva consistit: Occidens sub plantis firmatur. Unde Apostolus dicit: Ut sciamus, quæ sit altitudo, et latitudo, et longitudo, et profundum. Aves, quando volant ad æthera, formam crucis assumunt: homo natans per aquas, vel orans, forma crucis vehitur. Navis per maria, antenna cruci similata sufflatur. T littera, signum salutis et crucis describitur. Et perducunt eum in Golgotha, quod interpretatur Calvaria. Tradunt Judæi, quando in hoc montis loco immolatus est aries pro Isaac, ut ibi decolletur, id est, Christus a carne sua, carnali videlicet Judæa separetur.

Et dabant ei bibere myrrhatum vinum, et non accepit. Et crucifigentes eum. Hoc aceto succus lethalis pomi abstergitur. Et non accepit, id pro quo patitur. Unde de eo dicitur : Quæ non rapui, tunc exsolvebam. Et crucifigunt eum. Hic figitur salus in ligno, liguo primo infixa est mors. Lignum primum, lignum scientiae boni et mali est. Et secundum lignum boni tantum nobis, et vitæ lignum est. Extensio manus primæ ad lignum, mortem apprehendit : extensio autem secundæ, vitam (quæ perierat) invenit. Ligno hoc vehimur per mare undosum ad terram viven

tium.

Diviserunt vestimenta ejus, mittentes sortem super eis: quis quod tolleret. Vestimenta Domini, ejus mandata sunt, quibus tegitur corpus ejus, quod est Ecclesia, quæ dividuntur inter milites gentium, ut sint quatuor ordines cum una fide, id est, conjugati et viduati, præpositi et separati: sortiti tunicam indivisam, quæ est pax et unitas, inconsutilis in modum annuli regalis.

Erat autem hora tertia, et crucifixerunt eum. Hoc vere et proprie Marcus intulit: nam sexta hora tenebræ suffuderunt terram, ut non quis potuisset movere caput. A tricesimo namque fructu Marcus ascendit ad centesimum, id est, a tertia hora crucis

et Rufi, ut tolleret crucem ejus. Et perducunt illum in D usque ad tertiam resurrectionis post tres dies. Tri

Golgotha locum, quod est interpretatum, Calvaria Locus. Alii per merita patrum suorum commemorantur: alii per merita filiorum suorum. Hic autem Simon, qui crucem in angaria portat, meritis filiorum suorum, qui erant discipuli, commemoratur. Per hoc nos in præsenti vita admonemur, parentes adjuvari per natorum suorum sapientiam, ut populus Judaicus, propter patriarcharum, et prophetarum, et apostolorum merita, semper commemora tur. De amaritudine enim radicis surgit dulcedo oliva. Unde per Jeremiam ad Judæam dicitur: Olivam uberem, pulchram, fructiferam, speciosam vocavit Dominus nomen tuum. Ut tolleret crucem

[blocks in formation]

Et erat titulus causæ ejus inscriptus, Rex Judæorum. Quod in titulis prænotatur Psalmorum, in finem ne corrumpas. Et hoc tribus linguis : MALACH JEUDIM: Βασιλεὺς ἐξομολογητών : Rex confitentium. Hæ tres linguæ, in crucis titulo conjunctæ sunt, ut omnis lingua commemoret perfidiam Judæorum.

Et cum eo crucifigunt duos latrones: unum a dextris, et alium a sinistris ejus. Et impleta est scriptura quæ dicit: Et cum iniquis reputatus est. Et prætereuntes blasphemabant eum, moventes capita sua, et dicentes: Vah, qui destruit templum, et in tribus diebus reædi

voce morimur, qui de terra sumus. Ille vero cum exaltata voce exspiravit, qui de cœlo descendit : Velum templi scinditur, id est, cœlum aperitur. Centurio ait: Vere Dei filius erat. Novissimi primi nunc efficiuntur. Gentilis confitetur populus: Judæa cæcata negat, ut fiat eis error pejor priore.

ficat. Salvum fac teipsum, dèscendens de cruce. Simi- A in eas, confitebor Domino: cum ima voce, vel sine liter et summi sacerdotes, illudentes ad alterutrum, cum scribis dicebant: Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere. Christus rex Israel descendat nunc de cruce, ut videamus et credamus. Et qui cum eo crucifixi erant, conviciabantur ei. Et facta hora sexta, tenebræ factæ sunt per totam terram usque in horam nonam. Cum iniquis veritas deputata: unum reliquit sinistrum, alterum assumit dextrum : sicut in die judicii faciet ex simili crimine, dissimiles sortiuntur fines. Alter antecedit Petrum in paradisum, alter Judam in infernum. Confessio brevis, vitam acquisivit longam : et blasphemia finita, pœna plectitur æterna. Hic pullus Judæ ligatur ad vitem. Hic ava6olaiov, id est, pallium tingitur in sanguine uvæ : hic lacerat hædi vineam. Blasphemantes eum, B et moventes capita sua. Emittitur in capita iniquorum mors, quando excitantur vincula inferni, usque ad cervicem, qui est cervix generis humani. Descende de cruce ne faceret salutem, quam inchoarat. Et viderunt postea resurgentem de sepulcro, quem de crucis descendere non credebant posse patibulo. Ubi est, Judæi, infidelitas vestra? Adhuc de vivo dicebatis, si rex Israel est, descendat de cruce. Vos ipsos consulo, vos ipsos judicium peto: quanto mirabilius est, mortuum posse resurgere, quam adhuc vivum de cruce velle descendere! Parva petistis, dum majora provenerint. Sed infidelitas vestra non potuit sanari signis multo fortioribus, quam petistis. Hic omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt. Facta hora sexta, tenebræ factæ sunt per totam terram. C Hic adest Noe, inebriatus ac nudatus, cœlo et terra pallio tenebroso tectus, et homine irrisus. Hic stillavit sanguis de ligno.

Et hora nona, exclamavit Jesus voce magna, dicens: Eli, Eli, lamma Sabacthani, quod est interpretatum : Deus meus, Deus meus, ut quid me dereliquisti ? Et quidam de circumstantibus audientes dicebant: Ecce Eliam vocal. Currens autem unus, et implens spongiam aceto, circumponensque calamo, potum dabat ei, dicens: Sinite, videamus si veniat Elias ad deponendum eum. Inde scribitur psalmus iste pro assumptione matutina, qua Christus ad crucem ducitur. Verba propria sunt filii hominis: unde sequitur juxta Lucam In manus tuas commendo spiritum meum. Nona hora invenitur eversa domo decima drachma, D quæ perierat. Currens autem unus ex eis, invenit similitudinem eorum spongiam cavam, infirmam, aridam, ignibus aptam implet aceto, hoc est, malitia et dolo de quo dicitur : Plantavi te vineam Sorech, et quomodo conversa es in amaritudinem vitis alienæ ? Et exspectavi ut faceret uvas, et fecit spinas.

Jesus autem emissa voce magna, exspiravit. Et velum templi scissum est in duo, a summo usque deorsum. Videns autem centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans exspirasset, ait: Vere hic homo, Filius Dei erat. Infirmata enim carne, vox invaluit divina, quæ dicit: Aperite mihi portas justitiæ, et ingressus

[ocr errors]

Erant autem et mulieres, de longe aspicientes, inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi minoris, et Joseph mater, et Salome. Et cum esset in Galilæa, sequebantur eum, et ministrabant ei : et aliæ muliæ quæ simul cum eo ascenderant Jerosolymam. Et cum jam sero esset factum, quia erat parasceve, quod est ante sabbatum, venit Joseph ab Arimathia, nobilis decurio, qui et ipse erat exspectans regnum Dei: et audacter introivit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu. Pilatus autem mirabatur, si jam obiisset, et accersito centurione, interrogavit eum, si jam mortuus essel. Et cum cognovisset a centurione, donavit corpus Joseph. Joseph autem mercatus sindonem, et deponens eum involvit sindoni, et posuit eum in monumento, quod erat excisum de petra : et advolvit lapidem ad ostium monumenti. Maria autem Magdalene et Maria Joseph aspiciebant ubi poneretur. Sicut non excluditur muliebris sexus a salute per Mariam virginem : ita non repellitur a mysterio crucis scientiæ et resurrectionis per viduam Mariam Magdalenam, et cæteras matres. Joseph venit sero parasceve, ab Arimathia, que interpretatur deponens, ad deponendum corpus in monumentum nobilis decurio, exspectans et ipse regnum Dei: intrat ad Pilatum, petit corpus Jesu. Joseph mercatur sindonem, involutum corpus in sindone ponit in monumento, quod erat excisum de petra. Advolvit lapidem ad ostium monumenti. Maric aspiciunt ubi poneretur. Hæc omnia congruunt ad populum Judaicum, in fine credentem: qui nobilitatur fide, ut Abrahæ sit filius. Deponit desperationem, exspectat regnum Dei : intrat ad Christianos, ut baptizetur. Quod significat nomen Pilati, id est, malleatoris, id est, qui domat ferrcas gentes, ut regat eas in virga ferrea, et petit sacrificium : quod donatur pœnitentibus in fine viaticum, et corde mundo, et peccatis mortuo involvit in munimine fidei, stabilitum operculo spei, per opera charitatis concludit. Finis enim præcepti est charitas. Aspicientibus a longe electis, qui sunt stellæ maris : quando, si fieri potest, scandalizabuntur electi.

:

CAPUT XVI.

Et cum transisset sabbatum, Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Salome, emerunt aromata, ut venientes ungerent eum. Nunc aromatibus redolentibus cum sponsa, et adolescentibus, quæ currunt post eam, conspergimus librum et cubiculum mentis nostræ. Nunc introducit nos rex in cellaria sua. Nunc surgit amica Maria, hiems abiit, pluvia recessit: flores visi sunt in terra: vox turturis audita est in terra nostra. Vineæ florentes dederunt odorem. Redit sponsus de umbra, sub qua dormit in meridie. Post

sabbata tristia felix irradiat dies, quæ primatum in A quidquam dixerunt: timebant enim. Surgens autem

[blocks in formation]

E: valde mane una sabbatorum veniunt ad monumentum, orto jam sole, et dicebant ad invicem : Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti ? Et respicientes viderunt revolutum lapidem. Valde mane, quod alius Evangelista diluculo dicit. Diluculum est inter tenebras noctis, et diei claritatem. In qua salus humano generi provenit, felici vicinitate declaranda, more solis qui proxima luce consurgens, roseam præmittit auroram, ut gratia præclari splendoris, præparatis oculis possit intueri, quando tempus Dominice resurrectionis eluxit. Ut tunc laudes Christi B tota caneret secundum exemplum harum feminarum Ecclesia, quando genus humanum exemplo suæ resurrectionis animavit: quando vitam præstitit, et lumen credulitatis infundit. Sol vero post occasum corporis oritur. Hic Aquilæ ad corpus congregantur: matres et apostoli vident revolutum lapidem, qui est lex mortis, ac si diceret : Ubi, mors, aculeus tuus? et reliqua.

Erat quippe magnus valde. Et introeuntes in monumentum, viderunt juvenem sedentem in dextris, COopertum stola candida, et obstupuerunt. Qui etiam infantes in utero tangit: gemitus omnium, et omnibus gravis. Et introeuntes in monumentum viderunt juvenem, non senem, non infantem, sed jucundum ætate, ut dicitur: Lætare, juvenis, in adolescentia C tua, quæ non est hic vera, dum cum senio est commixta. Sedentem in dextris virtutis, id est, regnantem in prosperis. Hic juvenis formam resurrectionis, timentibus mortem ostendit. Coopertum stola candida, quæ vera lætitia est, hoste depulso, regnoque adepto, rege pacis quæsito, invento, et numquam dimisso. Et obstupuerunt, id est, quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quæ præparavit Deus diligentibus se.

Qui dicit illis: Nolite expavescere. Jesum quæritis Nazarenum crucifixum : surrexit, non est hic: ecce locus ubi posuerunt eum. Sed ite, et dicite discipulis ejus, et Petro. Deus charitas est. Non est ergo timor in charitate. Quid expavescerent, quæ invenerunt, quem quæsierunt? Jesum quæritis Nazarenum. Radix D enim amara crucis evanuit: flos enim vitæ cum fructibus erupit, id est, qui jacuit in morte, surrexit in gloria. Ecce locus. Ostenditur mortalitas immortalibus ad gratiarum actionem debita : ut intelligamus quid fuerimus, et sciamus, quid futuri erimus. Sed ite, dicite. Mulieribus dicitur, ut annuntient apostolis: quia per mulierem mors annuntiata est, per mulieres vita resurgens. Et Petro. Qui se indignum judicat discipulatu, dum ter negavit magistrum. Peccata præterita non nocent, quando non placent.

Quia præcedet vos in Galilæam : ibi eum videbitis, sicut dixit vobis. At illæ exeuntes, fugerunt de monumento. Invaserat enim eas timor et pavor, et nemini

Jesus mane prima sabbati, apparuit primo Mariœ Magdalenæ, de qua ejecerat septem dæmonia. Illa vadens nuntiavit his, qui cum eo fuerant lugentibus et flentibus. Et illi audientes quia viveret, et visus esset ab ea, nor crediderunt. Post hæc autem duobus ex eis ambulantibus ostensus est in alia effigie, euntibus in villam, et illi euntes nuntiaverunt cæteris : nec illis crediderunt. Brevis sententia in syllabis, sed ingens in quantitate promissio. Ibi est gaudii nostri fons, et salutis æternæ origo præparata. Ibi congregantur dispersiones, et sanantur contriti corde. Ibi eum videbitis, non sicut vidistis. At illæ exeuntes fugerunt. Dicitur de futura vita. Et fugiet dolor ac gemitus. Imitantur mulieres ante resurrectionem omnium, quod faciunt post resurrectionem : fugiunt mortem et pavorem. Et nemini quidquam dixerunt, quia ipsi soli mysterium resurrectionis vident, qui videre ipsi illud meruerunt. Unde sequitur juxta Joannem Petrus autem cucurrit ad monumentum, ut videret ipse quod audivit. Surgens autem Jesus primo mane sabbati, Mariæ Magdalenæ primo ostenditur de qua ejecerat septem dæmonia, quia meretrices, et publicani præcedunt synagogam in regnum Dei: ut latro præcessit apostolos. Flent et lugent, qui necdum viderunt, sed non post multum consolabuntur. Beati enim qui lugent nunc, quoniam ipsi consolabuntur. Et illi audientes non crediderunt. Fides autem hic laborat, agens activam vitam illic contemplativa secuta visione regnat. Hic per speculum contuemur imaginem illic facie ad faciem videbimus veritatem. Unde sequitur: Post hæc duobus ex illis ambulantibus, id est, laborantibus, ostensus est in alia effigie. Et illis annuntiantibus non est creditum : dum sicut Moyses viderunt, quod non sufficiebat eis. Unde Moyses dicit: Ostende mihi temetipsum. Oblitus carnis suæ, postulat in vita ista quod post illam speramus in futura.

:

Novissime autem recumbentibus illis undecim apparuit, et exprobravit incredulitatem illorum et duritiam cordis: quia his, qui viderant eum resurrexisse, non crediderunt. Ut omnes testes enarrarent omnibus, quod communiter viderunt et audierunt. Exprobrat incredulitatem, ut succedat credulitas: exprobrat duritiam cordis lapidei, ut succedat cor carneum charitate plenum. Hinc est, quod martyrum catervæ mortem hujus sæculi libenter affectant: quia noverunt pro isto temporali interitu perpetuo se esse victuros.

Et dixit eis: Euntes in mundum universum prædicate Evangelium omni creaturæ. Nunc primum post acceptum spiritum, ac si vasa limosa per ignem confirmata: omni creaturæ, id est, omni generi humano, quod in se commune aliquid habet ab omni creatura, jubetur, id est, angelis, pecoribus, lignis, lapidibus, igni et aqua, calido et frigido, humido et arido: quia mundus minor homo dicitur. Dominus utique Jesus, qui de cœlo descendit ad liberandam infirmitatis nostræ naturam: ipse etiam super cœ

lorum cœlos ascendit, qui sedet ad dexteram Patris. A Considerandum est autem, quod frequenter in Scripturis divinis plurali numero cœlos dictos invenies, dum legitur: In principio fecit Deus cœlum et terram, cum tamen pluraliter dicti coeli legantur et terræ. Modus enim iste locutionis latius patet, ut abusive singularia plurali numero dicamus, et pluralia singulari. Ad Orientem vero, quod psalmista dicit Evangelista tacent: Jerosolymam significat, quæ est in Orientis partibus collocata. Unde Dominus, apostolis videntibus, ascendit ad coelos. Terra multis plena miraculis, ubi fidelium credulitas plus actibus, quam lectionibus eruditur.

Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit: qui vero non crediderit, condemnabitur. Signa autem eos, qui crediderint, hæc sequentur. In nomine meo damonia ejicient, linguis loquentur novis, serpentes tollent. Et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit. Super ægros manus imponent, et bene habebunt. Et Dominus quidem Jesus postquam locutus est eis, assumptus est in cœlum, et sedet a dextris Dei. Illi autem profecti prædicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis. Ducentesimo tricesimo quinto capitulo Marcus signa credentium, cum Matthæo et Luca concordans, enarrat.

PRÆFATIO

Falso ascripta beato Hieronymo presbytero in Evangelium secundum Lucam.

Lucas, Syrus natione Antiochensis, arte medicus, B rationis in Christo impleta, repetenda a principio discipulus apostolorum, postea Paulum secutus usque ad consummationem ejus, serviens Domino sine crimine. Nam neque uxorem umquam habens, neque filios septuaginta et quatuor annorum obiit in Bithynia plenus Spiritu sancto. Qui cum jam scripta essent Evangelia per Matthæum quidem in Judæa: per Marcum autem in Italia: sancto instigante Spiritu, in Achaiæ partibus hoc scripsit Evangelium : significans etiam ipse in principio, ante suum alia esse descripta. Cui extra ea quæ ordo Evangelicæ dispositionis exposcit, ea maxime necessitas laboris fuit, ut primum Græcis fidelibus omni prophetatione venturi in carnem Dei Christi manifestata humanitate, ne Judaicis fabulis attenti in solo legis desiderio tenerentur, vel ne hæreticis fabulis, et stultis C sollicitationibus seducti exciderent a veritate, elaboraret. Dehinc ut in principio Evangelii Joannis nativitate præsumpta : cui Evangelium - scriberet, et in quo electus scriberet, indicaret : contestans in se completa esse, quæ essent ab aliis inchoata. Cui ideo post baptismum Filii Dei, a perfectione gene

nativitatis humanæ, potestas permissa est: ut requirentibus demonstraret, in quo apprehendens erat per Nathan filium David introitu, recurrentis in Deum generationis admisso, inseparabilis Dei, ut prædicans in omnibus Christum suum perfecti opus hominis redire in se per filium faceret : qui per David patrem venientibus iter præbebat ie Christo. Cui lucæ non immerito etiam scribendorum Actuum apostolorum potestas in ministerio datur ut Deo in Deum pleno, et filio perditionis exstincto oratione ab ipsis apostolis facta, sorte Domini electionis numerus compleretur. Sicque Paulus consummationem apostolicis actibus daret : quamdiu contra stimulum recalcitrantem Dominus elegisset. Quod et legentibus ac requirentibus Deum et si per singula expediri a nobis utile fuerat; sciens tamen, quod operantem agricolam oporteat primum de fructibus suis edere, vitavimus publicam curiositatem ne non tam volentibus Deum demonstrasse videremur, quam fastidientibus prodidisse.

:

ADMONITIO IN SUBSEQUENTES COMMENTARIOS.

Nemo est hominum, qui eruditi audiunt, cui subsequens Commentarius liber in xш Pauli Epistolas, S. Hieronymo perperam olim attributas, non videatur ille idem, quem S. Augustinus cum alibi, tum lib. In de peccatorum meritis et remissione cap. 1, et Marius Mercator in Commonitorio non semel, Cassiodorus item, atque auctor Prædestinati fuisse a Pelagio elucubratum testantur. Et sane (id quod tantum non evidens in eam rem argumen tum est) loca, quæ ex illo Pelagii opere, utpote hæretici dogmatis veneno infecta, recitant illi atque impugnant, totidem fere in hoc verbis occurrunt, atque illa cum primis, quæ ex cap. v Epistolæ ad Romanos desumpta sunt, et ab impressa lectione, vix quantum tribuas amanuensium licentia, differunt. Ea nos singula ibi diligenter comparavimus, quæ huc conferre longum erat. Vera itaque illa sententia est, adeo non habere libros istos auctorem Hieronymum, ut sint immo certis indiciis fetus infensissimi ejus, et catholicæ fidei hostis. Sed est tamen assertioni modus adhibendus, ne inde conclusum eas, quod purum putum Pelagium contextus referat. Cum olim bonæ frugis, nec passim indoctus Commentarius videretur, ea quæ præ cæteris hæresim insinuabant, cavere lectoribus religiosi homines studuerunt: et nonnulla sanioribus verbis interpolarunt, alia penitus exsciderunt. Argu mento hæc sint, quæ descripsit Mercator, nunc vero desiderantur : Hi autem, inquit, qui contra traducem peccati sentiunt, aliter eos, qui defendunt traducem, impugnare conantur. Si peccatum, inquit, Adæ etiam non peccantibus nocuit, ergo et Christi justitia non credentibus prodest; quoniam similiter, immo plus dicit Apostolus, per unum liberari, quam per unum ante perierunt. Deinde dicunt, inquit, Si baptismus mundat antiquam illud veternosumque peccatum, qui de duobus baptizatis nati fuerint, debent hoc carere peccato. Non enim potuerunt ad posteros transmittere, quod ipsi minime habuerunt. In hoc addunt, inquit, quoniam

si anima non est ex traduce, sicut nec est, sed sola caro habet traducem peccati, sola et pœnam meretur. Injustum est enim, ut hodie nata anima non ex massa Adæ, tam antiquum peccatum portet alienum : quia nec rationabile est ut Deus, qui propria peccata dimittit, unum imputet alienum. Hæc sunt, inquam, a nostris exemplaribus abrasa, non alia de causa, quam quod in apertam hæresim erumpebant: indicio autem sunt, ejusmodi alia camdem subiisse fortunam Cæterum Pelagii esse jam a xin usque sæculo credebatur : et luculentum ea in re Scriptoris nostri Veronensis testimonium est, Joannis se, diaconi, ut Panvinio dicitur, sive, ut Pastrengico, Joannis presbyteri Mansionarii in Historia nondum edita, quæ apud nos est. Vidi, inquit, ego ipse Joannes Commentarium Pelagii prædicti, super Epistolas Pauli, in quo licet multa bene et eleganter exponat, tamen subtiliter infundit venenum hæresis suæ. Præfationem porro istam melioris notæ mss. ignorant.

COMMENTARII

IN EPISTOLAS SANCTI PAULI.

PRÆFATIO.

Litteris tuis cursim mihi allatis, et laboribus et A serit, hoc est usque ad tertiam legem veteris novicuris in sacris codicibus desudare me cogis, jam mihi senescente corpore et viribus lassescentibus, Пleliodore sancte: idque in Epistolis beati Pauli, que et scientia prædicatoris, et lima justitiæ tam magnæ, et prædicando, et docendo, testimonio Spiitus sancti prolatæ atque dilatatæ sunt, ut comparare, aut coæquare veteri Testamento et evangelica doctrinæ non dubitemus. Ipse enim, revelante sibi Spiritu sancto, cognovit, dum se raptum esse usque ad tertium cœlum in corpore, aut extra corpus as

que Testamenti. In corpore, aut extra corpus, id est, neque per legem naturæ, neque per legem litteræ, sed per Spiritum sanctum, ei omnibus apostolis minimo novissime datum per Jesum Christum Dominum nostrum, per quem habemus accessum in ista gratia, in qua et stamus, et gloriamur. Nos vero simpliciter exposuisse, brevibusque sermonibus, comperies. Ejus nempe Epistolæ magnificentius ab omnibus sapientibus et interpretantur, et prædi

cantur.

IN EPISTOLAM AD ROMANOS.

CAPUT PRIMUM.

Paulus. Quærimus quare Paulus scribat, cum Saulus antea sit vocatus? Quod ex more sanctorum ferisse credendum est, qui in virtutibus proficientes, mutato nomine sunt vocati, ut essent etiam ipso nomine novi, ut Abraham, et Sara, et Cephas. B Aliter. Paulus. Sicut aliorum sanctorum tan in veleri, quam in novo Testamento, id est, Abraham, et Petri, et cæterorum, profectu et incremento meritorum mutata sunt nomina: ita et Paulus in gratia proficiens, nomen sibi ipse mutavit.

Servus Jesu Christi. A servo cœpit, exemplum nobis humilitatis ostendens : quasi imitator ejus, qui exinanivit seipsum, formam servi accipiens, et humiliavit seipsum, factus obediens usque ad morten: propter quod, et Deus illum exaltavit. Et hic

per fidele primum servitium meruit apostolatum.

Item, non secundum timorem, sed secundum dileclionem, sicut ipse dicit: Vivo autem, jam non ego, vivit vero in me Christus.

Vocatus apostolus. Jam in præsentia ad hoc vocatus, ut esset apostolus. Item ostendit, non solum vocatum se ad apostolatus gratiam: sed et segregatum in prædicationem gentium, ut ipse memorat. Nos in gentibus: ipse autem in circumcisione. Vocatus ergo a

Christo in apostolatum; segregatus autem in prædicationem gentium, ut ostendat unam esse substantiam Patris, et Filii, et Spiritus sancti.

Segregatus. Sicut in Actibus apostolorum Spiritus sanctus dicit, Segregate mihi Barnabam et Paulum in opus ad quod elegi eos.

In Evangelium Dei. Evangelium, Latine bona annuntiatio, dicitur : nativitatis scilicet Christi, passionis, et resurrectionis, et in cœlum ascensionis.

Quod ante promiserat per prophetas suos. Ostendit se Christum non alium prædicare, quam eum, cujus Evangelium prophetæ ab Jerusalem promiserant esse venturum.

In Scripturis sanctis. Ipsos asserit Dei prophetas esse et illas Scripturas sanctas de Christo ante cecinerunt. Verum totus hic locus contra Manichæos

facit, ubi dicit, quod Evangelium ante sit promissum, et per prophetas Dei, et in sanctis Scripturis, quod Christus secundum carnem ex David stirpe, id C est, de Maria Virgine sit creatus, secundum quod prædixerat Isaias.

De Filio suo. Multi filii gratia, hic natura; cujus etiam in carne nativitas dissimilis cæteris invenitur eo quod ex virgine natus est.

« PoprzedniaDalej »