Obrazy na stronie
PDF
ePub

Omnis enim victima salietur. Victima Domini est genus humanum, quod hic ratione sapientiæ salitur: dum corruptio sanguinis custodia putredinis, id est, mater vermium consumitur, et illic purgatorio igne examinatur.

ait: Nolite prohibere eum. Nemo est enim qui facit A Christi amorem dilectos et proximos nobis abnegare. virtutem in nomine meo, et possit cito male loqui de me. Qui enim non est adversum vos, pro vobis est. Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquæ in nomine meo, quia Christi estis : amen dico vobis, non perdet mercedem suam. Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me, bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo ejus, et in mare mitteretur. Et si scandalizaverit te manus tua, abscinde illam. In via enim tractabant de principatu: similis tractatio loco. Principatus namque ut ingreditur, sic deseritur : et quamdiu tenetur, labitur: et incertum est in qua mansione, id est, in qua die finiatur. Unde dicit : Qui vult esse primus, ut puer sit minister.

Bonum est sal. Quod si sàl insulsum fuerit, in quo illud condietis? Sal insulsum, qui amat principatum, qui increpare non audet et confiteri, ne de synagoga ejiciatur: diligens gloriam hominum magis, quam

Dei.

Habete in vobis sal, et pacem habete inter vos. Salsitudinem correctionis, amor proximi temperet, et dilectionem proximi sal justitiæ condiat. Et in domo iterum discipuli ejus interrogabant eum de eodem.

Bonum est tibi debilem introire in vitam, Id est, B Et hoc proprie in iterata scientia verbi non fastisine cupito principatu.

Quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inexstinguibilem. Duæ manus, principatus sunt et superbia. Abscinde superbiam, tenens humilem principatum.

Ubi vermis eorum non moritur, et ignis non exstinguitur. Et si pes tuus te scandalizat, amputa illum. Bonum est tibi claudum introire in vitam æternam, quam duos pedes habentem, mitti in gehennam ignis inexstinguibilis : ubi vermis eorum non moritur, et ignis non exstinguitur. Quod si oculus tuus scandalizat te, ejice eum. Bonum est tibi luscum introire in regnum Dei, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis: ubi vermis eorum non moritur, et ignis non exstinguitur. Vermis, est conscientia sera. Ignis, pœna inconsummata. Unde per prophetam dicitur : Ambulate in lumine ignis vestri, et in flammis, quas succendistis vobis.

Omnis enim igne salietur. Mire dictum est : Quod enim sale conditur, vermis putredinem arcet. Quod vero, id est, asperso sale carnem quæque consumit; hoc secundum legem in hostiis fiebat, quæ in altari cremabantur. Unde in omni victima et sacrificio, sal offerri præceptum est. Sal, dulcedo sapientiæ et ignis Spiritus sancti gratia. Omnis ignis salietur, quia omnis electus sapientia conditur, ut digna victima Dei altaribus efficiatur. Unde bene addit:

Et omnis victima sale salietur. Ille enim vere viclima Domini est, qui corpus et animam a vitiis emundando Deo per amorem Spiritus sancti consecrat; nec sale aspergitur, sed igne consumitur : quando non peccati tantum contagio pellitur, sed et præsentis vitæ delectatio tollitur, et futuræ conversationi tota mente suspiratur. Unde, nostra conversatio in cœlis est. Et, obsecro per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra, etc. Altare Dei, est cor bonorum : hostiæ et sacrificia, bona opera fidelium. In omnibus sacrificiis sal, quia nullum opus bonum sine sapientia. Ignis sacrificia in altare consumit : de quo ipse nos baptizavit Spiritu sancto et igne. Ignis tribulationes respicit hoc ad superiora, ubí scandalizantia membra evelli præcepta sunt: quia et hoc est igne saliri, tentationibus exerceri, ob PATROL XXX

C

D

dium, sed esuriem et sitim præstat: ut est illud Sapientiæ : Qui me comedunt, adhuc esurient, et qui me bibunt, adhuc sitient. Melliflua sapientiæ eloquia gustata diligentius, multimodum saporem reddunt. Quando pluit Dominus manna ad manducandum sub sole liquescens ut cera, reddens mollita dicta, ut est illud Fulgebunt justi sicut sol in regno Patris eorum. Ad ignem duratur: ut, Panis, cor hominis confirmans. Ad aspera, ut est : Si quis vult post me venire, abneget seipsum sibi, et tollat crucem suam et sequatur me.

CAPUT X.

Et inde exsurgens venit in fines Judææ ultra Jordanem et conveniunt iterum turbæ ad eum et sicut

consueverat, iterum docebat illos. Et accedentes pharisæi interrogabant eum : si licet viro uxorem dimittere, tentantes eum. At ille respondens dixit eis : Quid vobis præcepit Moses? Qui dixerunt: Moses permisit libellum repudii scribere, et dimittere. Quibus respondens Jesus, ait Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis præceptum istud: Ab initio autem creaturæ masculum et feminam fecit eos Deus. Propter hoc relinquet homo patrem suum et mairem, et adhærebit ad uxorem suam: et erunt duo in carne una. Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet. Pharisæi interrogabant eum: si licet viro dimittere uxorem suam, tentantes eum. Item post aliquanta :

Et in domo iterum discipuli ejus de eodem interrogaverunt eum. Et ait illis : Quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, adulterium committit super eam. Et si uxor dimiserit virum suum et alii nupserit, machatur. Et offerebant illi parvulos ut tangeret eos. Discipuli autem comminabantur offerentibus. Quos cum videret, Jesus, indigne tulit, et ait illis: Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos: talium est enim regnum cœlorum. Amen dico vobis, quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud. Et complexans eos, et imponens manus super illos, benedicebat eos: Et cum egressus esset in viam, procurrens quidam genuflexo ante eum, rogabat eum, dicens : Magister bone, quid faciam, ut vitam æternam percipiam? Jesus autem dixit ei: Quid me dicis bonum? 20

dicit Marcus Iterum discipuli ejus interrogaverunt eum non discipuli interrogaverunt prius, sed pharisæi. Sed secunda interrogatio ab aliis, id est, ab apostolis, iterum dicta est de eadem re, de qua pharisæi eum interrogaverunt.

Et veniunt Jericho. Jericho, luna, sive anathema interpretatur: quod congruit passioni appropinquanti. Defectus namque carnis Christi, neomenia est cœlestis Jerusalem. Unde Jericho deserentes, Jerosolymæ, id est, visioni pacis appropinquant.

Et proficiscente eo de Jericho et discipulis ejus, et plurima multitudine: filius Timai Bartimeus cœcus sedebat juxta viam mendicans. Quinta decima virtute illuminatur cæcus. Cæcitas ex parte facta Judæis illustrabitur in fine, quando eis mittet Eliam prophetam. Juxta viam mendicans. Qui Scripturam conservat, nec complet, juxta viam mendicans esurit.

Qui cum audisset, quia Jesus Nazarenus esset, cœpit clamare et dicere: Fili David Jesu, miserere mei. Per merita patriarcharum, Judaicus illuminatur populus. Cui misericors et miserator Dominus adest: illuminans cæcos, erigens elisos, diligens pauperes, custodiens advenas.

Et comminabantur illi multi ut taceret. At ille multo magis clamabat : Fili David, miserere mei. Peccata et dæmonia compescunt clamorem pauperis, quem exaudivit Dominus. At ille magis clamaba:. Ingravescente bello, manus ad lapidem adjutorii, hoc est, Jesum Nazarenum, cum clamore levandæ

Nemo bonus nisi unus Deus. Præcepta nostis. Ne A cumque dimiserit uxorem suam, et reliqua. Sed quod adultereris, ne occidas, ne fureris, ne falsum testimonium dixeris, ne fraudem feceris, honora patrem tuum et matrem. At ille respondens, ait illi: Magister, hæc omnia observavi a juventute mea. Jesus autem intuitus eum, dilexit eum, et dixit ei: Unum tibi deest: vade, quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cœlo: et veni, sequere me. Qui contristatus in verbo, abiit mærens. Erat enim habens multas possessiones. Et circumspiciens Jesus, ait discipulis suis: Quam difficile qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt! Discipuli autem obstupescebant in verbis ejus. At Jesus rursus respondens, ait illis: Filioli, quam difficile est confidentes in pecuniis in regnum Dei introire! Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei. Qui magis B admirabantur, dicentes ad semetipsos: Et quis potest salvus fieri? Et intuens illos Jesus, ait: Apud homines impossibile est, sed non apud Deum; omnia enim possibilia sunt apud Deum. Et cœpit ei Petrus dicere: Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te. Respondens Jesus ait: Amen dico vobis, nemo est qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut filios, aut agros propter me, et propler Evangelium, qui non accipiet centies tantum nunc in tempore hoc, domos, et fratres, et sorores, el matres, et filios, et agros cum persecutionibus, et in sæculo futuro vitam æternam. Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi. Erant autem in via ascendentes Je-. rosolymam, et præcedebat illos Jesus: et stupebant, et sequentes timebant. Et assumens iterum duodecim, & sunt. cœpit illis dicere quæ essent ei ventura. Quia ecce ascendimus Jerosolymam, et filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et senioribus et damnabunt eum morte: et tradent eum gentibus, et illudent ei, et conspuent eum, et flagellabunt eum, et interficient eum et tertia die resurget. Et accedunt ad eum Jacobus et Joannes filii Zebedæi,dicentes: Magister, volumus, ut quodcumque petierimus, facias nobis. At ille dixit eis Quid vultis ut faciam vobis? Et dixerunt: Da nobis ut unus ad dexteram tuam, et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua. Jesus autem ait eis: Nescitis quid petatis: potestis bibere calicem quem ego bibo aut baptismo, quo ego baptizor, baptizari? At illi dixerunt ei: Possumus. Jesus autem ait eis : Calicem quidem, quem ego bibo, bibetis: et baptismo, D quo ego baptizor, baptizabimini: sedere autem ad dexteram meam, vel ad sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est. Et audientes decem, cœperunt indignari de Jacobo et Joanne. Jesus autem vocans eos, ait illis Scitis, quia hi qui videntur principari gentibus, dominantur eis, et principes eorum potestatem habent ipsorum. Non ita est autem in vobis: sed quicumque voluerit fieri major, erit vester minister, et quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus. Nam et filius hominis non venit, ut ministraretur ei, sed ut ministraret, et daret animam suam redemptionem pro multis. Id est, de conjugii statu: sicut sequens capitulum indicat. Et dicit illis: Qui

:

Et stans Jesus præcepit illum vocari: Et vocant cæcum, dicentes ei: Animæquior esto: surge, vocat te: Quam conveniens est ordo salutis audivimus primo, deinde clamamus, postea vocamur, postremo surgimus. Audimus per prophetas, clamamus per fidem, vocamur per apostolos, surgimus per pœnitentiam, exuimur per baptismum, interrogamur per voluntatem. Unde sequitur :

Qui projecto vestimento suo, exsiliens venit ad eum. Et respondens Jesus, dixit illi. Exsilire nudus veteri homine dicitur: ut hinnulus saliens super colles, exsiliens super montes segnitiam deponens, patriarchas, prophetas, et apostolos in altis considerans, ad superna se extendit.

Quid tibi vis faciam? Considerans Jesus promptam voluntatem, completione desiderii remunerat. Unde et alias dicit: Omne quodcumque petieritis in oratione, credentes, accipietis.

Cacus autem dixit ei: Rabboni, ut videam. Unum petit a Domino: hoc requirit ut videat voluntatem Domini et inde videns visitet templum ejus. Unde sequitur:

Jesus autem ait illi: Vade, fides tua le salvum fecit. Et confestim vidit, et sequebatur eum in via. In via cæcus mendicabat, quæ dicit: Ego sum via, veritas et vita. Hæc est via angusta, quæ ducit ad ardua Jorosolymæ, et Bethaniæ, ad montem Olivarum, qui est mons luminis, et consolationis.

CAPUT XI.

A Et cum appropinquarent Jerosolymæ et Bethaniæ ad montem Olivarum. Quæ est visio pacis: in qua manet fixa immobilisque felicitas: quæ secundum apostolum, mater est omnium credentium, et bene viventium in Christo.

Et introivit Jerosolymam in templum, et circumspectis omnibus, cum jam vespera esset hora, exit in Bethaniam cum duodecim : et alia die cum exirent a Bethania, esuriit. Cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit si quid forte inveniret in ea. Et cum venisset ad eam, nihil invenit nisi folia. Non enim erat tempus ficorum. Et respondens, dixit ei: Jam non amplius in æternum ex le fructum quisquam manducet. Et audiebant discipuli ejus : et veniunt Jerosolymam. Et cum introisset in templum, coepit ejicere vendentes et ementes in templo, et mensas nummulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit. Et non sinebat, ut quisquam transferret vas per templum, et docebat, dicens eis: Nonne scriptum est: quia domus orationis vocabitur omnibus gentibus? Vos autem fe

Mittit duos ex discipulis suis, et ait illis : Ite in castellum quod contra vos est: el statim introeuntes illuc, invenietis pullum ligatum, super quem nemo adhuc hominum sedit: solvite illum, et adducite. Et si quis robis dixerit, quid facitis? dicite, quia Domino necessarius est, et continuo illum dimittet huc. Et abeunles, invenerunt pullum ligatum ante januam foris in birio, et solvunt eum. Bini vocantur, et bini mittuntur discipuli Christi: quoniam charitas non consistit cum uno, unde dicitur: Væ soli, et reliqua. Duo edu- B cistis eam speluncam latronum. Quo audito, princieunt Hebræos de Egypto. Duo deportant botrum de terra sancia: ut semper præpositi conjungant opus et scientiam : et duo mandata de duabus tabulis proferant, et duobus fontibus abluantur, et abluant, et duobus vectibus arcam Domini portent et inter duos cherubim Deum cognoscant, spiritu et mente psallentes. Pullum ligatum ducunt et indomitum : quem solvunt et domant, qui est populus gentilis, ligatus ante januam fidei, cum vinculis peccatorum suorum in bivio stantem, in libertate arbitrii dubitantem inter vitam et mortem.

Et quidam de illic stantibus dicebant illis : Quid fa- . citis solventes pullum? Qui dixerunt eis sicut præceperat eis Jesus, et dimiserunt eis. Et duxerunt pullum ad Jesum. Ac si dicerent, quis potest dimittere pec- C cala?

Et imponunt illi vestimenta sua, id est, stolam primam immortalitatis per baptismi sacramenta afferunt.

Et sedit super eum, id est, in eo regnare cœpit ; ut non regnet peccatum in lasciva carne, sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu sancto.

Multi autem vestimenta sua straverunt in via. Qui sunt pedes, nisi qui portant, et extremi quos ad judicandum constituit apostolus? Qui et ipsi, et si non sunt deorsum, in quo sedit Dominus tamen cum militibus a Joanne instruuntur.

Alii autem frondes cædebant de arboribus, et sternebant in via: et qui præibant et qui sequebantur, clamatant dicentes: Osanna, benedictus qui venit in nomine Domini: benedictum quod venit regnum patris no- D stri David, Osanna in excelsis. Magis hoc ad orandum et sacramentum pertinet, quam ad necessitatem. Justi ut palma florebunt angusti in radicibus, lati in floribus et fructibus: quoniam bonus odor Christi sunt et sternunt viam mandatorum Dei bona fama. Qui præibant, prophetæ sunt, et qui sequebantur apostoli: ut abyssus abyssum invocat, id est, lex legem alteram. Osanna, id est, salvifica: dicentes in excelsis et imis: ut justi ædificentur in ruinam angelorum, et terreni et subterranei salventur ab eo benedicto vincente et veniente in nomine Domini, id est, patris sui, quoniam filius de patre suscepit nomen, et pater de filio.

pes sacerdotum et scribæ quærebant, quomodo eum perderent. Timebant enim eum : quoniam universa turba admirabatur super doctrina ejus. Jesus intrat in templum vespera exiit in Bethaniam, cum duodecim, mane ad Judæam venit, atque nos in vespera mundi visitat. Esuriens Dominus salutem hominum, vidit a longe ficum, foliis, non fructibus ornatam, id est, synagogam vestitam mandatis hominum, et superstitionibus scopatam cui denegat fructum in ævum. Inde templum ingressus, ejecit vendentes et ementes, et mensas et cathedras evertit: id est, qui vendunt honorem et gradus emunt. Scriptum est enim: Domus mea, domus orationis vocabitur, juxta Isaiam. Vos autem fecistis eam speluncam latronum : juxta Jeremiam,

Et cum vespera facta esset, egrediebatur de civitate. Et cum mane transirent, viderunt ficum aridam factam a radicibus. Et hoc proprie. Post se relinquens tenebras, ut sol in Judæorum cordibus egrediebatur de civitate ad aliam, quæ est benevola et obediens. Mane revertentes viderunt ficum aridam. Occidit sol, oritur sol : lux ablata a scribis, lucet in apostolis. Ficus arida a radicibus, synagoga est a Cain, et a cæteris, a quibus omnis sanguis ab Abel usque ad Zachariam requiritur.

Et recordatus Petrus dixit ei: Rabbi, ecce ficus cui maledixisti, aruit. Et respondens Jesus, ait illis : Habele fidem Dei: Petrus agnoscit aridam et abscissam radicem cui succedit oliva pulchra, fructifera, vocata a Domino. Unde sequitur.

Amen dico vobis, quia quicumque dixerit huic monti. Id est, Christo, qui est mons crescens de lapide abscisso sine manibus.

Tollere et mittere in mare, et non hæsitaverit in corde suo, sed crediderit, quia quodcumque dixerit, fiat, fiet ei. Propterea dico vobis: omnia quæcumque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis. Hoc factum est, quando dixerunt apostoli : Digne transferimur ad gentes, quia vos indignos judicastis audiendi verbum Dei. Sequitur:

Et cum stabilis ad orandum, dimittite si quid habetis adversus aliquem: ut et paler vester, qui in cœlis est, dimittat vobis peccata vestra. Quod si vos non di

[ocr errors]

miseritis, nec pater vester, qui in cælis est, dimillet vo- A dente, et Austro, et ab Aquilone venientibus, et

bis peccata vestra. Septem versus orationis Dominicæ Marcus suo more in una oratione comprehendit. Is namque cui dimissa sunt omnia : quid amplius rogabit, nisi quod perseveret in eo, quod obtinuit ?

Et veniunt rursus Jerosolymam. Et cum ambularent in templo, accedunt ad eum summi sacerdotes, et scribæ, et seniores, et dicunt ei: In qua potestate hæc facis : et quis dedit tibi hanc potestatem, ut ista facias? Jesus autem respondens, ait illis: Interrogabo vos et ego unum verbum, et respondete mihi, et dicam vobis in qua potestate hæc faciam. Baptisma Joannis de cœlo erat, an ex hominibus? Respondete mihi. At illi cogitabant secum, dicentes: Si dixerimus de cœlo, dicet: quare ergo non credidistis ei? Si dixerimus, ex hominibus: timemus populum. Omnes enim habebant Joan- B nem, quia vere propheta esset. Et respondentes dicunt Jesu: Nescimus. De lucerna invidi obscurantur, ut dicitur Paravi lucernam Christo meo, inimicos ejus induam confusione.

Et respondens Jesus, ait illis: Neque ego dico vobis, in qua potestate hæc faciam. Hic cum perverso subvertitur Deus.

CAPUT XII.

El cœpit illis in parabolis loqui: Vineam pastinavit homo, et circumdedit sepem, et fodit lacum, et ædificavit turrim, et locavit eam agricolis : et peregre profectus est. Et misit ad agricolas in tempore servum : ut ab agricolis acciperet de fructu vineæ. Qui apprehensum eum ceciderunt, et dimiserunt vacuum. Et iterum misit ad illos alium servum : et illum in capite vulnerave- C runt, et contumeliis affecerunt. Et rursum alium misit, et illum occiderunt : et plures alios, quosdam cædentes, alios vero occidentes. Adhuc ergo unum habens filium charissimum, et illum misit ad eos novissimum, dicens: quia reverebuntur filium meum. Coloni autem dixerunt ad invicem : Hic est hæres, venite, occidamus eum, et nostra erit hæreditas. Et apprehendentes eum, occiderunt, et ejecerunt extra vineam. Quid ergo faciet Dominus vinea? Veniet et perdet colonos, et dabit vineam aliis. Nec scripturam hanc legistis ; Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli: a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris. Et quærebant eum tenere, et timuerunt turbam. Cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit. Et relicto illo abierunt. Et mittunt ad eum quosdam ex pharisæis et Herodianis, ut eum caperent in verbo. Qui venientes dicunt ei. Homo, Deus dicitur pater humano affectu. Vinea, domus Israel est. Sepis, est custodia angelorum. Lacus, est lex turris, templum: agricolæ, sacerdotes. Peregrinatio Dei, libertas est nostri arbitrii. Servi missi, prophetæ. Fructus vinea, obedientia. De prophetis alii cæsi, alii vulnerati, alii occisi sunt. Filius charissimus et novissimus, Unigenitus est. Verebuntur filium meum. Per ironiam hoc dicitur. Et ejecerunt eum extra vineam, id est, extra plebem, dicentes : Quia Samaritanus es, et dæmonium habes. Datur vinea aliis, id est, ab Oriente et Occi

D

recumbentibus cum Abraham, Isaac et Jacob in regno Dei. Hic est lapis reprobus, quem gestat angulus, conjungens in coena pura agnum cum pane: finiens vetus, novum inchoans Testamentum. Hic præstat mira in oculis nostris: ut topazion. Tunc interrogant eum mellitis verbis : et circumdabant eum sicut apes, mel portantes in ore, aculeum in tergo, dicentes :

Magister, scimus quia verax es, et non curas quemquam nec enim vides in faciem hominum : sed in veritate viam Dei doces : licet dare tributum Cæsari, an non dabimus? Qui sciens versutiam illorum, ait illis: Quid me tentatis? Afferte mihi denarium ut videam. At illi obtulerunt ei, et ait illis : Cujus est imago hæc, et inscriptio? Dicunt ei, Cæsaris. Respondens autem Jesus, dixit illis Reddite igitur quæ sunt Cæsaris, Cæsari: et quæ sunt Dei, Deo. Et mirabantur super eo. Et venerunt ad eum Sadducæi, qui dicunt resurrectionem non esse et interrogabant eum, dicentes : Magister, Moses nobis scripsit: ut si cujus frater mortuus fuerit, et dimiserit uxorem, et filios non reliquerit, accipiat frater ejus uxorem ipsius, et resuscitet semen fratri suo. Septem ergo fratres erant, et primus accepit uxorem, et mortuus est non relicto semine: et secundus accepit eam, et mortuus est, et nec iste reliquit semen, et tertius similiter. Et acceperunt eam similiter septem, et non reliquerunt semen. Novissima autem omnium defuncta est et mulier in resurrectione ergo cum resurrexerint, cujus de his erit uxor? Septem enim habuerunt eam uxorem. Et respondens Jesus, ait illis: Nonne ideo erratis, non scientes scripluras neque virtutem Dei? Cum enim a mortuis resurrexerint, neque nubent, neque nubentur: sed sunt sicut angeli in cœlis. Malæ siquidem cogitationes in ima terræ merguntur, quia de ipsis exeunt, et in eadem iterum cœnositate volvuntur. Quod Judæis evidenter accidit, cum blasphemi in innocentis Christi cruore versati sunt. Respondit illis, imaginem Cæsaris habentibus, nummum coactum Cæsari, vos ipsos libenter Deo reddite. Signatum est super nos lumen vultus Dei, non Cæsaris. Et veniunt ad eum Sadducæi, et reliqua. De hac quæstione alias disputabimus hic nobis non est cura erroris alieni. Sed quod erunt homines sicut angeli Dei, id est, nemo ibi moritur, nemo ibi nascitur: nec infans, nec senex. Mulier sterilis non relinquens semen ex septem fratribus novissime moriens: quid aliud significat, quam Judaicam synagogam relictam, quasi mortuam a spiritu septiformi, qui sèptem patriarchas implevit? Qui non reliquerunt semen ei Abrahæ, quod est Jesus Christus. Licet enim puer natus est illis, nobis tamen gentibus datus est. Quæ mulier mortua erat Christo nec cuiquam patriarchæ de septem in resurrectione conjungetur. Septeno namque numero universitas perfectorum signatur : ut versa vice per Isaiam dicitur Apprehendent septem mulieres virum unum, id est, septem Ecclesiæ, quas Dominus unus amat, arguit et castigat, adorant eum una fide.

Hæ sunt septem sporta fragmentis panum plenæe. A spinas vestras sub maledicto germinatas assumpsit :

Panes, verba sunt Spiritus sancti. Sportæ vero Ec-
clesiæ. Quos panes Jesus benedicens fregit, et dis-
cipuli ejus diviserunt turbæ dum die septimo be-
nedixit omnia opera sua, requiescens in eis. Unde
luce facta primo die, qui est sapientiæ, et firma-
mento in secundo, qui est intellectus et arida ter-
tio, qui est consilii et luminaribus accensis quarto,
quæ sunt virtutes et volatilibus piscibusque factis
quinto, quæ sunt scientiæ et anima vivente sexto,
id est, homine ad imaginem Dei facto, quod est pie-
tatis septimo die spiritu timoris Domini, qui per-
manet sanctus in sæculum sæculi, et replet orbem
terrarum, sancta repletur Ecclesia, non habens ma-
culam neque rugam. Cur autem Ecclesia septifor-
mis, id est, perfecta, timore repletur? Quia justus B
vix salvabitur, qui rogat: Et non intres in judicium
cum servo tuo, Domine : quia non justificabitur in
conspectu tuo omnis vivens. Unde his septem quali-
tatibus spiritus psalterium cantavit, commemorans
in eo, quod negligentia nostra pepererit : quid dili-
gentia quæsierit: quid divina providentia contule-
rit: quid inimici instigatio fraudaverit, quid oblivio
lubrica subtraxerit : quid humana fragilitas intule-
rit: quid ignorantia improvida fefellerit. Omnes hos
septem affectus in Psalmis invenimus expressos, ut
est illud primus: Concepit dolorem, et peperit ini-
quitatem. Secundus: Præveni in maturitate, et cla-
mavi. Tertius Incerta et occulta sapientiæ tuæ ma-
nifestasti mihi. Quartus : Inimici mei animam meam
circumdederunt. Quintus : Oblivioni datus sum tam- C
quam mortuus a corde. Sextus: Quoniam lumbi mei
impleti sunt illusionibus. Septimus: Delicta juven-
tulis meæ, et ignorantias meas ne memineris, Do-
mine. Quos affectus spiritus septiformis emundat et
illuminat ut septem lucernæ ab austro ardentes,
aquilonares tenebras expellant in tabernaculo Do-
mini. Spiritus sapientiæ in pigro negligentiam re-
pellit. Spiritus intellectus diligentiam rationabiliter
quærit. Spiritus consilii, divinam providentiam pru-
denter invenit. Spiritus virtutis instigationes forti-
ter retundit. Spiritus scientiæ, oblivionem lubricam
diu esse integre non sinit. Spiritus pietatis humanam
fragilitatem clementer indulget. Spiritus timoris
Dei improvidam ignorantiam ardenter decoquit, ac
plene replet. Sapientia domum ædificat: intellectus D
gubernacula invenit consilium bona discreta facit:
virtus in patientia animam possidet: scientia divitiæ
fidei et salutis acquiruntur. Pietate prosperitas præ-
sentis vitæ et futuræ consistit. Timore humilitas
conservatur, et omne peccatum expellitur. Quia
initium sapientiæ timor Domini est.

:

De mortuis autem, quod resurgant, non legistis in libro Mosi super rubum, quomodo dixerit illi Deus, inquiens: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob. Non est Deus mortuorum, sed vivorum. Vos ergo multum erratis. In quo est similitudo vestra: in quo ignis ardebat, sed non ejus spinas consumebat. Sic vos inflammat eloquium meum : nec

inquiens, Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob ter Deum nominando, Trinitatem intimavit. Non est Deus mortuorum, sed vivorum. Unum Deum iterans, unam substantiam significat. Vivunt autem, qui vindicabant portionem quam elegerant mortui vero sunt, qui quod vindicaverunt, perdiderunt.

Et accessit unus de scribis, qui audierat illos conquirentes; et videns quoniam bene illis responderit, interrogavit eum, quod esset primum omnium mandatum. Jesus autem respondit ei: quia primum omnium mandatum est: Audi, Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est. Et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et ex tota virtute tua. Hoc est primum mandatum. Secundum autem simile est illi : Diliges proximum tuum sicut le ipsum. Majus horum aliud mandatum non est. Quæ est hæc quæstio problematis, quod est commune omnibus peritis in lege, nisi quod diversa in Exodo, et Levitico, et Deuteronomio ordinantur mandata? Unde non unum, sed duo intulit mandata: de his etenim duobus uberibus super pectora sponsæ elevatis, nostra alitur infantia.

Et ait illi scriba: Bene, magister, in veritate dixisti, quia unus est Deus, et non est alius præter eum. Et ut diligatur ex toto corde, et ex toto intellectu, et ex tota anima, et ex tota fortitudine: et diligere proxi mum tamquam seipsum majus est omnibus holocaus tomatibus, et sacrificiis. Jesus autem videns quo.: sapienter respondisset, dixit illi: Non es longe a regno Dei. Et nemo jam audebat eum interrogare. Eɩ respondens Jesus, dicebat docens in templo: Quomodo dicunt scribæ, Christum filium esse David? Ip se enim David dixit in Spiritu sancto: Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis: donec ponam inimicos tuos scabellum pedum? Ipse ergo David, dixit eum Dominum, et unde est filius ejus? Et multa turba eum libenter audivit. Et dicebat eis in doctrina sua : Cavete a scribis, qui volunt in stolis ambulare, et salutari in foro, et in primis cathedris sedere in synagogis, et primos discubitus in cœnis, qui devorant domos viduarum sub obtentu prolixæ orationis: hi accipient prolixius judicium. Quare non est longe, qui venit callide? Longior namque est ignorantia a regno Dei, quam scientia. Unde supra Sadducæis ait : Erratis, inquit, nescientes Scripturas neque virtutem Dei. Et docebat eos Jesus in templo, id est, palam eis de se loquitur, ut inexcusabiles sint: et ut ignis incendat arida scribarum et pharisæorum exempla, qui volunt in stolis ambulare.

Et sedens Jesus contra gazophylacium, id est, divitiarum custodiam.

Aspiciebat quomodo turba jactaret as in gazophylacium et multi divites jactabant multa. Cum venisset autem una vidua pauper, misit duo minuta, quod est quadrans. Et convocans discipulos suos, ait illis; Amen dico vobis : quoniam vidua hæc pauper plus omnibus misit, qui miserunt in gazophylacium. Omnes enim ex eo, quod abundabat illis, miserunt; hæc vero

« PoprzedniaDalej »