Obrazy na stronie
PDF

bitur. Pars autem , quæ fluit in mare, amaricatur : A subter. Sicut excellentior est anima, quam corpus

cum arca Dei, hoc est, corpus Christi, non mundatis non profuit, sed in deterius illa mutavit. Sequitur. Et erat Joannes vestitus pilis cameli, et zona pellicea circa lumbos : et locustas, et mel silvestre edebat: et prædicabat dicens. Westis prophetæ, et cibus, et potus totam austeram vitam prædicantium significant: et futuras gentes ad gratiam Dei, quæ est Joannes, intus et foris esse conjungendas. Pilis vero cameli, divites gentium : et zona pellicea, pauperes mundo mortui ; locustis serratis , sapientes hujus mundi: qui stipulas Judæis aridas relinquentes, frumenta mystica cruribus trabunt, et in calore fidei saltus inhabitant; et melle silvestri, fideles inspi

quod regit, ita eminentior est spiritus quam anima. Sed mansit super eum spiritus : hæc est unctio Christi secundum carnem, de qua dicitur : Propterea unxit te Deus, Deus tuus oleo lætitiæ præ consortibus tuis. 0leum non potest esse sub aqua : sic creator non potest sub creatura. Oleum de amaritudine surgit radicis, et in pabulum luminis, et in medicamina vulnerum, et in refectionem esurientium, in cacumine crescit. Unde fit unctio corporis Christi? de amaritudine passionis, et pervenit ad gloriam resurrectionis : unde nos Apostolus admonet, dicens : Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Jesu, et reliqua, usque ad mortem, mortem autem crucis : propter quod et Deus exaltavit il

ratis de inculta silva ignibus præparati ac mergen- B lum, et donavit illi nomen, quod est super omne

tes significantur. Quæ omnia a gratia Evangelii sumuntur: In qua non est distinctio Judæi et Græci. Venit fortior me post me. Quis fortior est gratia, qua peccata abluuntur? Ille nimirum, qui septies et septuagies septies remittit peccata. Gratia prior quidem est, sed semel remittit per baptismum. Misericordia vero in miseros ab Adam usque ad Christum, per septuaginta septem generationes : et usque ad centum quadraginta quatuor millia pervenit. Cujus non sum dignus procumbens solvere corrigiam calciamentorum ejus. Non est digna sola gratia procumbens in baptismo solvere corrigiam calciamentorum ejus, id est, mysterium incarnationis Dei. Calx enim extrema pars est corporis. In fine enim

nomen : quia Dominus Jesus in gloria est Dei Patris. Et factum est in diebus illis; venit Jesus a Nazareth Galilææ : et baptizatus est in Jordane a Joanne. Et statim ascendens de aqua vidit cælos apertos, et spiritum tamquam columbam descendentem, et manentem in ipso. Et vox facta est de cælis : Tu es filius meus dilectus, in te complacui : et statim spiritus expulit eum in desertum : et erat ibi in deserto quadraginta diebus, et quadraginta noctibus : et tentabatur a Satana. Eratque cum bestiis, et angéli ministrabant illi. Marcus evangelista sicut cervus ad fontes aquarum desiderans, saltus in planis et arduis dat : et culmina tantum pratorum carpit, et palmas in ver

adjustitiam adest Salvator incarnatus. Unde bene per C tice portat : et velut apis melliflua, flores agri, cui

prophetam dicitur : In Idumæam extendam calciamentum meum : quia nisi jungatur scientia spiritus, nemo per gratiam remissionis investigat incarnationis Christi mysterium quomodo Werbum caro factum est : unde caro Christi, unde anima, unde spiritus sumit exordium, ut homo verus fiat per omnia absque peccato : et Deus verus in Deo vero sine principio idem filius hominis, qui est in cœlo : et quomodo tamquam sponsus procedens de thalamo suo, id est, virginali utero, clausum relinquens. Unde adveniente vero sponso, domus discalciati 'dicitur domus Joannis, qui dicit: qui habet sponsam, sponsus est. Unde in specie columbæ Spiritus sanctus descendit. Cui in Caniico canticorum canitur : sponsa mea, amica mea, proxima mea, dilecta mea, columba mea. Sponsa in patriarchis, amica in prophetis, proxima in Joseph et Maria, dilecta in Joanne Baptista, columba in Christo et apostolis, quibus dicitur : Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbæ. Sequitur : ' Ego baptizavi vos in aqua : ille vero baptizabit vos in Spiritu sancto. Dei vero fluvius semper plenus, semper est æqualis : de quo dictum est : Fluminis impetus, lætificat civitatem Dei. Quid interest, inter aquam et Spiritum sanctum, qui ferebatur super aquas? Aqua ministerium est hominis : Spiritus vero ministerium est Dei. Unde scriptum est : Spiritus Dei ferebatur super aquas. Super, inquit, non

odor veri Isaac simulatur, summatim gustat : unde a Nazareth Galilææ venientem Jesum ad baptismum in Jordane a Joanne acceptum enarrat : et statim de aqua ascendisse, et apertos cœlos vidisse, et spiritum, ut columbam descendisse, et in ipso mansisse: et voce de coelis facta Patris, in dilecto filio complacuisse : et spiritum eum in desertum expulisse, et tentatum a Satana quadraginta diebus et noctibus fuisse cum bestiis, et angelis ministrantibus commoratum esse. Qui ordo moraliter nobis secundum Christi exemplum sequendus est, festinantibus ad consortia angelica, quem Jesus prius opere ostendit, quam voce doceret. Sic nos de volubilitate mundi, pendulæ voluntatis odore floris munditia tracti, cum adolescentibus post sponsum currimus: et per baptismi sacramenta de duobus fontibus dilectionis, Dei et proximi, a gratia remissionis abluimur, et ascendentes spe coelestia secreta mundis cordis oculis intuemur. Dehinc Spiritum sanctum spiritu contrito et humiliato, cum simplici corde descendentem ad mansuetos, et cum charitate numquam cadente, manentem suscipimus : et vox de coelis Domini ad nos a Deo dilectos dirigitur, Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Et tunc in nobis complacet Pater cum Filio, et Spiritu sancto, quando efficimur unus spiritus cum Deo. Unde Filius Patrem interpellat pro nobis, dicens : Pater sancte, conserva eos in nomine tuo, quos dedisti spiritus nos expellit in deserto quadragenario nu

mihi, ut sint unum sicut et nos unum sumus. Tunc A stinæ conversationis abominantes : pellibus enim

mero tentandos a Satana : ut patientia nobis probationem, probatio autem spem, spes vero charitatem

generet : cum non sit nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem : sed adversus principatus, et reliqua. Et tunc bestiæ pacatæ erunl nobiscum, cnm in arca animæ nostræ, munda cum immundis animalibus mansuescimus, et cum leonibus sicut Daniel ciibamus : cum spiritus non sit adversus •arnem, et sanguinem : nec caro concupiscit adversus spiritum. Post hæc angeli ministri, qui vident faciem patris nostri in cœlis, semper mittuntur nobis, ut responsa et solatia cordibus et vigilantibus dent, dicentes : Exaudita est oratio tua. Et, Nolite

mortuis tegitur Adam, qui genitor est noster secundum carnem. Et nunc deposito vetere homine, cum actibus suis, novum sequentes hominem , pellibus tegimur Salomonis, quibus sponsa gloriatur se factam esse formosam. Simon, obediens : Andreas, virilis : Jacob, supplantans: Joannes, gratia, in Latino sonat. Quibus quatuor nominibus in agmen Domini conjungimur : obedientia, ut audiamur : virilitate, ut pugnemus : supplantatione, ut perseveremus: gratia, ut conservemur. Nisi enim dominus ædificaverit domum, in vanum laborant, qui ædificant eam. Quæ quatuor virtutes cardinales dicuntur : quia per prudentiam, obedimus : per justitiam, viriliter agimus : per temperantiam, serpentem ca!camus; per

timere, Jesnm quærentes Nazarenum. Et, Ego quos B fortitudinem, gratiam Dei meremur. Curis fratrum

amo, arguo, et castigo : et, Wincenti dabo edere de ligno, quod est in paradiso Dei mei. Sequitur : Postquam autem traditus est Joannes, venit Jesus in Galilæam prædicans Evangelium regni Dei, et dicens : Qnoniam impletum est, tempus, et appropinquabit regnum Dei. Postquam accepimus gratiam pro gratia, carnalia decollantur, spiritualia vivificantur: cessante umbra, adest veritas. Joannes in carcere, lex in Judæa, Jesus in Galilæa : salus in gentibus, prædicans Evangelium regni : Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cœlorum. Regno terreno succedit paupertas : paupertati Christianorum iribuitur regnum sempiternum. Unde Dominus dicit : Regnum meum non est de hoc mundo. Omnis enim honor terrenus, spumæ aquæ gracili, vel fumo, vel somnio comparatur. Sequitur : Pænitemini, et credite Evangelio. Et præteriens secus mare Galilææ, vidit Simonem et Andream fraurem ejus, mittentes retia in mare. Erant autem piscatores. Et dixit eis Jesus: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum. Et protinus relictis retibus, secuti sunt eum. Et progressus inde pusillum, vidit Jaeobum Zebedæi, et Joannem fratrem ejus, et ipsos componentes retia in navi : et statim vocavit illos. Et relicto patre suo Zebedæo in navi cum mercenariis, secuti sunt eum. Nam nisi crediderilis, non inteliigelis. Amaritudinem radicis, dulcedo pomi compensat: pericula maris, spes lucri delectat: dolorem medicinæ, spes salutis mitigat. Qui desiderat nucleum frangit nucem. Pœnitentiam agit, qui vult æterno bonoadhærere. Præconia Christi narrare digne possunt, quiad palmam indulgentiæ meruerunt pervenire. Post hæc vocantur missi quatuor piscatores. Simon, el Andreas : Jacobus et Joannes, relictis relibus, patre ct nave cum mercenariis. Hac quadriga vehimur ad aethera, ut Elias : his quatuor angulis construitur prima Ecclesia : his quatuor litteris Hebraicis, id est, Tetragrammatom nomen Domini agnoscitur a nobis. Quibus simili exempIo præcipitur, ut audiamus vocem Domini vocantis, et obliviscamur populum vitiorum, et domum paternæ traditionis, quæ est stul. titia Deo : et rete aranearum, in quo nos velut culices pene lapsos tenebat aer inanis : navem pri

occupatus Marcum evangelistam explanare, ut volui, non valui : sed illum initatus, summatim ejus propria tango: et sicut Ruth cognata Cbristi spicas, et racemos de post metentes, Noemi orbatæ colligo. Sed ulinam ad Booz per hanc penuriam meam convivia pervenirem, furlum laudabile faciens! Marcus dicta Evangelii in semetipso, non in semetipsis dis. ponens, ordinem historiæ non secutus, mysteriorum ordinem servat. Unde in sabbatis primam virtutem narrat, dicens: Et ingrediuntur Capharnaum : et statim sabbatis ingressus in synagogam docebat eos : Et stupebant super doctrina ejus. Erat enim docens eos, quasi potestatem , habens, et non sicut scribæ. Et erat in synagoga eorum C homo in spiritu immundo, et exclamavit dicens : Quid nobis et tibi, Jesu Nazarene: venisti perdere nos? Scio qui sis, sanctus Dei. Et comminatus est ei Jesus, dicens: obmutesce, et exi de homine. Et discerpens eum spiritus immundus, et exclamans voce magna, eriit ab eo. Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes : Quidnam est hoc? quænam doctrina htc nova? Quia in potestate spiritibus immundis imperat, e! vbediunt ei. Et processit rumor ejus statim in omnem regionem Galilææ : Et protinus egredientes de synagoga, venerunt in domum Simonis, et Andreæ cum Jucobo et Joanne. I{ecumbebat autem socrus Simonis [ebricitans et statim dicunt ei de illa. Et accedens, elevavit eam apprehensa manu ejus; et continuo dimisit eam febris : et ministrabat eis. Vespere autem facto, cum vccidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes, et dæmonia habentes. Capharnaum villa consolationis interpretatur : sabbatum autem requies. Homo in spiritu immundo, genus humanum est: in quo immunditia regnavit ab Adam, usque ad Moysen. Nam qui sine Lege peccaverunt, sine Lege perierunt: qui sciens sanctum Dei, obmutescere jubetur: dum scientes quidem Deum, non sicut Deum glorificaverunt, sed servierunt potius creaturae, quam creatori, spiritus discerpens hominem, exiit ab eo. Appropinquante salute, appropinquat tentatio. Pharao dimissus ab Israel, persequitur Israel : diabolus conteitus, surgit in scandala. Socrus Petri febricitans, secunda virtute lavatur, ei apprehensa manu ejus,

sanatur. Febris intemperantiam significat : de qua A Fili, dimittuntur tibi peccata tua. Erant autem itfic

nos filii synagogæ per manum disciplinæ, et elevationem desiderii sanámur, et hujus qui sanat nos ad vesperum, declinantis a nobis, ministramus voluntati. Et erat omnis civitas congregata ad januam, et curavit muttos, qui vexabantur variis lanquoribus. Et daemonia multa ejiciebat, et non sinebat ea loqui, qtt6niam sciebant eum : Et diluculo valde surgens egressus abiit in desertum locum, ibique orabat : et prosecntus est eum Simon , et qui cum illo erant. Et cum invemissent eum, dixerunt ei, quia omnes quærunt te. Et ait illis: Eamus in proximos vicos et civitates, ut et ibi prædicem: ad hoc enim vehi. Et erat prædicans in synagogis eorum, et in omni Galilæa, et dæmonia ejiciens. Et venit ad eum leprosus, deprecans eum : et genu flero, dixit : Si vis, potes me mundare. Jesus autem misertus ejus, extendit manum suam, et tangens eum, ait illi : Volo, mundare. Et cum dixisset, statim discessit ab eo lepra et mundatus est, et comminatus est ei, statimque ejecit illum, et dicit ei : Vide, nemini dixeris, sed vade, ostemde te principi sacerdotum, et offer pro enundatione tua, quæ præcepit Moyses in testimonium illis. At ille egressus, cæpit prædicare, et diffamare sermonem. Janma regni, moraliter poenitentia est, cum fide : quæ operatur salutem languoribus variis. Varia etenim sunt vitia, quibus languescit civitas mundi. Unde leprosus tertia virtute mundatur : deprecans genu flexo Domini voluntatem , qui non vult mortem peccatoris, sed nt conver

quidam de scribis, sedentes et cogitantes in cordibus suis. Quid hic sic loquitur ? Blasphemat. Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus? Quo statim cognito Jesus spiritu suo, quia sic cogitarent intra se, dicit illis : Quid ista cogitatis in cordibus vestris ? Quid est facilius? dicere paralytico, dimittuntur tibi peccata, an dicere: surge, tolle grabatttin tuum, et ambula? Ut autem sciatis , quia filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, ait paralytico : Tibi dico, Surge, tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam. Et statim surrexit ille, et sublato grabato, abiit inde coram omnibus: ita ut mirarentur omnes, et honorificarent Deum, dicentes: quia numquam sic vidimus. Et egressus est rursus ad mare, omnisque turba venie

B bat ad eum, et docebat eos. Et cum præteriret , vidit

Levi Alphæi sedentem ad telonium, et ait illi : Sequere me. Et surgens, secutus est eum. Et factum est cum accumberet in domo illius, multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Jesu, et discipulis ejus. Erant enim multi, qui sequebantur eum. Et scribæ et pharisæi videntes, quia manducaret cum peccatoribus et publicanis, dicebant discipulis ejus : quare cum publicanis, et peccatoribus manducat et bibit magister vester? Hoc audito, Jesus ait illis: Non necesse habent sami medico, sed qui mate habent : Non enim veni vocare justos, sed peccatores. Et erant disciputi Joannis et pharisæi jejunamtes, et veniunt, et dicunt illi : Quare discipuli Joannis et pharisæorum jejunant, tui autem discipuli non jejunant? Et ait illis Jesus: Numquid

tatur, et vivat. Lepra nostra, peccatum primi G possunt filii nuptiarum, quamdiu cum illis sponsus est, offendit: quem portant quatuor, quas supra diximus A creditur, in montis istius est gratia constitutum,'qui

hominis est : quæ a capite coepit, quando regna inundi desideravit. Radix enim omnium malorum est cupiditas. Unde Giezi avaritiam secutus, lepra suffunditur: quæ sacerdoti vero secundum ordinem Melchisedech ostensa, oblatione mundatur, dicenti: Datè eleemosynam, et ecce onmia munda sunt vobis. Sequitur de propriis Marci. Ita ut jam non posset manifeste introire in civitatem, sed foris in desertis locis esse, et conveniebant ad eum undique. Certe non omnibus manifestauus est Jesus, qui latis atque planis serviunt laudibus, et propriis voluptatibus : sed his, qui foris cnm Petro exeunt : et in desertis locis, quæ elegit Dominus ad orandum et reficiendum populum, qui deserunt delectatiónes

mundi, et deserunt omnia, quæ possident, ut dicant: D

Portio mea Dominus. Gloria vero Domini manifestatmr his, qui conveninnt undique : id est, per plana et ardua : quosque nihil potest a charitate Christi separare. CAPUT II. Et iterum intravit Capharnaum post dies, et auditum est, quod in domo esset, et convenerunt multi, ut non caperet neque ad januam, et loquebatur eis verbum. Et venerunt ad eum ferentes paralyticum, qui a quatuor portabatur : et cum nom possent offerre eum illi, prae turba, nudaverunt tectum ubi erat: et patefacientes submiserunt grabatum in quo paralyticus jacebat. Cum autem vidisset Jesus fidem illvrum, ait paralytico:

jejunare? Quanto tempore habent secum sponsum, non possunt jejunare. Venient autem dies, cum auferetur ab eis sponsus : et tunc jejunabunt in illis diebus. Nemo assumentum panni rudis assuit vestimento veteri, alioqui aufert supplementum novum a veteri : et major scissura fit. Et nemo mittit vinum novam in utres veteres : alioquin disrumpet vinum utres, et vinum effundetur, et utres peribunt. Sed vinum novum in utres novos mitti debet. Et factum est iterum cum Dominus sabbatis ambularet per sata, et discipuli ejus cœperunt prægredi, et tellere spicas. Pharisæi autem dicebant ei : Ecce, quid faciunt discipuli tui sabbatis, quod non licet? Et ait illis: Numquam legistis, quid fecerit David, quando necessitatem habuit, et esuriit ipse, et qui cum eo erant : quomodo introivit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum, et panes propositionis manducarit, quos non licebat manducare nisi sacerdotibus? et dedit eis, et qui cum eo erant. Et dicebat eis : Sabbatum propter hominem factum est, et non homo propter sabbatum. Itaque dominus est filius hominis etiam sabbati. Deinde quarta virtute, veniunt quatuor viri portantes paralyticum in grabato: qui turba offensi mudant tectum. Quorum per fidem dimittuntur paralytico peccata: qui portat lectum, quo portatus est, et vadit in domum suam coram omnibus. Paralysis autem typus est corporis: quo piger jacet in mollitia carnis, habens desiderium salutis: et corporis ignavia, et duplis cogitationibus, ac si enervatus membris, virtutes, ad tegulas divinitatis, et sapientiæ, in domo carnis Christi patefactas. Cui vice dicitur muneris, portare carnem, quæ se portabat: ut per aliam viam, cum magis in suam redeat regionem. Post hæc peccator Levi Alphæi. Levi, appositus interpretatur: qui reliclo telonio negotiorum sæcularium, solum sequitur verbum quod dicit: Qui non renuntiaverit omnibus, quæ p0ssidet, non potest meus esse discipulus. CAPUT III. Et introivit iterum in synagogam, et erat ibi homo habens manum aridam, et observabant eum, si sabbatis curaret, ut accusarent illum. Et ait homini habenti manum aridam : Surge in medium. Et dicit eis : Licet sabbatis benefacere, an male : animam salvam facere,

est mons montium, et sanctorum : quos quotidie ad se de præsentibus ærumnis invitat. In montem vocantur excelsi merito et verbo, ut locus meritis congruat altis, ut essent duodecim cum illo. Speciem Jacob dilexit Dominus, et cum divideret altissimus gentes, et separaret filios Adæ, suatuit terminos populorum juxta numerum filiorum Israel : ut sint ipsi super thronos duodecim, judicantes duodecim tribus Israel: quibus data est potestas, quam Filius a Patre accepit secundum carnem, ut opera quæ ipse fecit, et ipsi faciant, et majora horum faciant. Et imposuit Simoni nomen Petrus. De obedientia ascendit ad agnitionem : Qui enim habet dabitur ei, et abundabit: et Jacobum, qui supplantata habet tota deside

an perdere? At illi tacebant. Et circumspiciens eos in B ria carnis, et Joannem, qui gratia accepit, quod alii

ira, contristatus super cæcitate cordis eorum, dicit homini : Eactende manum tuam. Et extendit : Et restituta est manus illius. Exeuntes autem pharisæi, statim cum Herodianis consilium faciebant adversus eum, qu0modo eum perderent. Jesus autem cum discipulis suis secessit ad mare, et multa turba a Galilæa et Judæa secuta est eum, et ab Jerosolymis, et ab Idumæa, et trans Jordanem : et qui circa Tyrum et Sidonem multitudo magna, audientes quæ faciebat, venerunt ad eum. Et dixit discipulis suis, ut navicula sibi deservirent propter turbam, ne comprimerent eum. Multos enim sanabat, ita ut irruerent in eum, ut illum tangerent, quotquot habebant plagas. Et spiritus immundi cum illum videbant, procidebant ei. Et clamabant, dicentes : Tu es filius Dei. Et vehementer comminabatur eis, ne manifestarent illum. Quinta virtute, erat homo manum habens aridam, cui dicitur, Extende manum tuam: qui significat avaros, qui nolentes dare, volunt accipere : prædari, et non largiri. Quibus dicitur, ut extendant manus suas, id est, qui furabatur, jam non furetur : magis autem laboret operando manu sua, quod bonum est : ut habeat unde communicet indigentibus. Et ascendens in montem, vocavit ad se quos voluit ipse, et venerunt ad eum. Et fecit ut essent duodecim cum illo, et ut mitteret eos prædicare. Et dedit illis potestatem curandi infirmitatcs, et ejiciendi dæmonia. Et imposuit Simoni nomen Petrus ; et Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem Jacobi : et imposuit eis n0mina Boanerges, quod est, filii tonitrui; et Andream, et Philippum, et Bartholomæum, et Matthæum, et Thomam, et Jacobum Alphæi, et Thaddæum, et Simonem Chananæum, et Judam Iscariotem, qui et tradidit illum. Est consuetudo Scripturæ divinæ allegorice loqui, et cum aliud dicat, aliud velit intelligi. Quod in Evangeliis positum frequenter invenies: sed nobis necesse est, ut sic excelsiora sensibus nostris appliceamus, ut tamen cuncta secundum historiæ veritatem cernamus: Christus enim solus spiritualiter mons est: mons quidem brevitera nobislaudatus, sed coelestium rerum qualitate copiosus, ex quo aquæ vivæ decurrunt: lacin parvulorum salutem præparatur: pinguedo spiritualis agnoscitur, et quidquid summe bonum

per laborem tenent : et imposuit eis nomina Boamerges, quod est, filii tonitrui : quorum trium sublime meritum, in monte meretur audire tonitruum Patris, per nubem de Filio tonantis : Hic est filius meus dilectus, ut per nubem carnis, et ipsi ignem verbi, ac si fulgura in pluviam spargerent in terris: quoniam Deus fulgura in pluviam fecit : ut exstinguat misericordia, quod judicium inurit. Unde propheta dicit: Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine. Et Andream, qui virili forma vim facit perditioni suæ, ut responsum mortis in se semper habeat : et anima ejus sit semper in manibus suis. Et Philippum, qui est os lampadis : qui illuminare p0test ore, quod corde concepit. Cui dedit Dominus C apertionem oris illuminati. Scimus hunc modum locutionis proprium Scripturarum esse divinarum, quando Hebræorum nomina ad aliquod mysterium significationis sunt posita : quod nunc Evangelista ex Dei persona vehementer affectans interserit. Et Bartholomæum, qui filius est suspendentis aquas. Et quis est filius suspendentis aquas, nisi qui dixit: Et mandabo nubibus meis ne pluant super eam imbrem? Nomen vero filii Dei, per pacem et dilectionem acquiritur inimici. Beati enim pacifici, quoniam filii Dei sunt : et diligite inimicos vestros, ut sitis filii Dei, et reliqua. Et Matthæum, qui est donatus, cui donatur a Domino, ut non solum remissionem peccalorum adipiscatur, sed in numero ascribatur apostolorum : ut leo et bos simul comedant, et lupus cum agno pascatur. Et Thomam, qui est abyssus. Multi enim profunda scientes Dei, minime proferunt, ut Paulus ait : Scio hominem, et reliqua : usque, quæ non licet hominibus loqui. Et Jacobum Alphæi, id est, docti vel millesimi. Cujus a latere cadunt mille, et decem millia a dextris ejus. Jacobus alter, cui colluctatio non est adversus carnem et sanguinem : sed adversus spirituales nequitias. Et Thaddæum, qui est, corculum, id est, cordis cultor : qui conservat cor suum omni custodia. Munditia namque cordis Deus videtur, ut per vitrum mundum forma ostenditur expressa. Et Simonem Chananæum, qui et zelotes. Simon, ponens tristitiam interpretatur, Beati namque, qui lugent : quoniam ipsi con

[ocr errors]

solabuntur.Trinum luctum implet, qtii consolationem A

futuram quærit. Deflet peccata propria cum David et Maria : flet cum flentibus cum Paulo : et flet multum cum Joanne, qui dicebat : Et ego flebam multum : quia nemo dignus inventus est, qui aperiret librum, et solveret signacula ejus. Zelotes autem dicitur, quem zelus domus Dei comedit : ut Phinees sacerdos, ut cesset quassatio. Et Judam Iscariotem, qui tradidit illum : qui non delet peccatum suum per pœnitentiam : nec illud deletur per memoriam. Unde de eo dicitur : Et peccatum matris ejus non deleatur. Fiant contra Dominum semper. Judas, confitens, vel gloriosus interpretatur. lscariotis autem, memoriam mortis. Confessores sunt multi in Ecclesia superbi et gloriosi : quorum primus Simon Magus, et Arius, et cæteri hæretici, quorum memoria mortalis ideo in Ecclesia celebratur, ut devitentur. Hæ sunt duodecim differentiæ apostolorum et prædicatorum: qui terni, quaterni circa tabernaculum Domini excubant: et sancta Domini verba humeris operum propriis portant : ut tabernaculum unum mansionibus multis ad terram repromissionis portent : quos unius exemplum ad timorem humiliat, ut angelos Luciferi illius casus conservet, ut non glorietur sapiens in sapientia sua : sed qui gloriatur, in Domino glorietur. Et veniunt ad domum, et convenit iterum turba, ita ut non possent neque panem manducare : et cum audissent sui, exierunt temere eum, Dicebant enim, quoniam in furorem versus est. Et scribæ, qui ab Jeroso

lymis descenderant, dicebant, quoniam Beelzebub ha- C

bet : et quia in principe dæmoniorum ejicit dæmonia. Et convocatis eis, in parabolis dicebat illis: Quomodo potest Satanas Satanam ejicere ? Et si regnum in se diridatur, non potest regnum illud stare. Et si domus super semetipsam dispertiatur, non potest domus illa stare : et si Satanas consurrexerit in semetipsum, dispertitus est : et non poterit stare, sed finem habet. Nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere, nisi prius fortem alliget: et tunc domum ejus diripiet. Amen dico vobis, quoniam omnia dimittentur filiis h0minum peccata et blasphemiae, quibus blasphemaverunt. Hic proprie Marcus convenire Jesum, cum discipulis suis ad domum narrat : Et iterum turbas, ut non possent panem manducare, convenisse commemorat. Et discipulos putasse, quod in furorem vertereuur, quia scribæ, qui ab Jerosolymis venerant, dicebant: Beelzebub habet. Sicut exaltantur cœli a terra: sic exaltatæ sunt viæ Domini a viis nostris. Ad hoc namque venit, quod audivit et patitur, qui nobis dicit : Beati eritis cum maledixerint vobis homines, et reliqua, usque, merces vestra in cœlis. Domus ad quam veniunt, primitiva est Ecclesia. Turbæ quæ impediunt panem manducare, peccata et vitia sunt: quia qui manducat indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini. Unde Dominus in furorem vertitur, cum dicit : Nisi manducaveritis carnem filii hominis, et reliqua usque, non habebitis vitam in vobis.

Qui autem blasphemaverit in spiritum sanctum, non habet remissionem in æternum, sed reus erit aetermi delicti : quoniam dicebant, spiritum immundum habet. Quia non meretur pœnitentiam agere, ut recipiatur, qui Christum intelligens, principem dæmoniorum esse dicebat : quia numquam solvitur a carcere, qui quadrantem verbi novissimum non solverit ante finem vitæ. Quatuor namque partibus denarius vitae fundatur æternæ : ut quod corde credis, ore confitearis : et quod confiteris, opere impleas, et quod impleveris, docere non cesses. Qui enim fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno coelorum. Et veniunt mater ejus et fratres : et [oris stantes miserunt ad eum vocantes eum : et sedebat circa eum B turba, et dicunt ei : Ecce mater tua, et fratres tui foris quærunt te. Et respondens eis ait : Quæ est mater mea, et fratres mei ? Et circumspiciens eos, qui in circuitu ejus sedebant, ait : Ecce mater mea, et fratres mei. Qui enim fecerit voluntatem Dei, hic fruter meus, et soror mea, et mater mea est. Ut sciamus nos esse fratres ejus et matrem, si voluntatem Patris ejus impleverimus : ut cohæredes simus ejus, qui non in sexibus, sed in factis discernit. CAPUT IV. ' Et iterum cœpit docere ad mare, et congregata est ad eum turba multa, ita ut in navim ascendens, sederet in mari, et omnis turba circa mare super terram erat, et docebat eos in parabolis multa, et dicebat illis in doctrina sua : Audite. Ecce erit seminans ad seminandum. Et dum seminat, aliud cecidit secus viam : et venerunt volucres cæli, et comederunt illud. Aliud vero cecidit super petrosa, ubi non habuit terram multam:, et statim erortum est, quoniam non habebat altitudinem terræ : et quando exortus est sol, exæstuavit, et eo quod non habebat radicem, exaruit. Et aliud cecidit in spinas, et ascenderunt spinæ, et suffocaverunt illud, et fructum non dedit. Et aliud cecidit in terram bonam, et dabat fructum ascendentem, et crescentem : et afferebat unum tricesimum, et unum sexagesimum, et unum centesimum. Et dicebat : Qui habet aures audiendi, uudiat. Et cum esset singularis, interrogaverunt eum hi (qui cum eo erant) duodecim, parabolam. Et dicebat eis : Vobis datum est nosse mysterium regni Dei : illis autem, qui foris sunt, in parabolis omnia D fiunt : ut videunt, et non videant : et audientes audiant, et non intelligant : ne quando convertantur et dimittantur eis peccata. Et ait illis : Nescitis parabolam hanc, et quomodo omnes parabolas cognoscetis ? Qui seminat, verbum seminat. Hi autem sunt , qui circa viam, ubi seminatur verbum, et cum audierint, confestim venit Satanas, et aufert verbum, quod seminatum est in cordibus eorum. Et hi sunt, similiter, qui super petrosa seminantur : qui cum audierint verbum , statim cum gaudio accipiunt illud ; et non habent radicem in se, sed temporales sunt : deinde orta tribulatione, et persecutione propter verbum, confestim scanulalizantur. Et alii sunt, qui in spinis seminantur. Hi sunt, qui verbum audiunt: et ærumnæ sæculi, et de

« PoprzedniaDalej »