Obrazy na stronie
PDF
ePub

Filius hominis sedens a dextris virtutis: ut Dixit A Christus est: in tenebris lucêt, id est, in populo Ju

Dominus Domino meo, et reliqua, In veste alba remisit eum ad Pilatum, id est, in fide Trinitatis: venit ad gentes, ad plebem Israel. Facti sunt amici, id est, uterque populus ad fidem Christi. Herodes significat populum gentium: Pilatus, Judæos. Leviathan a densi seduna, Barabbas filius diaboli dicitur. Flete super vos, id est, super gentem vestram tunc incipient dicere, id est, plebs Israel : dicite montibus, id est, patriarchis collibus, id est, prophetis. Dimitte illis, id est, bibant sanguinem quem effuderint, ut fiant vasa misericordiæ, quæ sunt vasa iræ. Nesciunt quid faciunt, et si scirent, Dominum majestatis numquam crucifixissent: quia per ignorantiam fecerunt. Hodie mecum eris in paradiso, id est, qui sequitur Christum, tenebras non habet, sed lumen vitæ.

Joseph, id est, populus Israel : aromata, et unguenta, id est, fides, spes, charitas : una sabbati, id est, Evangelium, quod lucescit per noctem veteris Testamenti. Mulieres primæ resurrectionem viderunt aptum fuit, ut per ipsas prius salus cucurrisset, per quas prius accurrebat mors. Et ecce duo viri steterunt, in Matthæo unus angelus, in Marco adolescens, in Joanne duo angeli, in Luca duo viri dicuntur, id est, multa itinera mulierum, et diversæ sunt visiones: vel in unum, iterum et una visio et dissimiles sunt narrationes evangelistarum.

B

Linteamina sola posita, ostendunt quod non indigent corpora vestimento post resurrectionem: secum mirans, id est, quod derelinquantur vestimenta. Duo ex illis ibant, ostendit gentes, quia sic ostensus C est illis, qui foris erant, sicut his qui intus erant : castellum, id est, mundum. Jerusalem, id est, cœlestis: stadium, id est, octava pars de milliario : stadia LX ostendit numerum dierum, in quibus factus est mundus. Nomen castelli Emmaus. Et ipse finxit se longius ire: id est, ad gentes: el cognoverunt in fractione panis, et non cognoverunt eum, cum prædicationem audirent. Evanuit ab oculis eorum: ostendit, quod non possumus tardare in theorica : et longius fuit ab eis, quando non cognoverunt, id est, quia longius possumus manere in actuali vita : cum aperiret nobis Scripturas. Pax vobis: nunc eos congregat in unam pacem. Quare non uno loco surrexit, et ascendit? quia honor descendit Jerusalem ad gentes. Dominus hic implevit, quod ipse dixit, Orate pro persequentibus: dimisit.

IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM. In principio erat Verbum, id est, quia omnia in ipso inchoantur et finiuntur. Verbum Patris filius apud Deum : quia filius apud patrem semper est. Deus erat Verbum, id est, Deus erat filius: hoc erat in principio apud Deum : omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil: hæc idola : quod est, in eo vita erut, hoc est, quia illi omnia antequam fiant, vivunt vita erat lux hominum, lux et vita

:

a Nescio quid de Barabbæ seditione videtur Auctor innuere; sed quoniam non est in promptu locum restituere, ex aliquot hujusmodi quæ intacta reli

D

dæorum per Legem et prophetas Judæi eum non cognoverunt erat lux vera, quæ illuminat omnem hominem, et reliqua lux vera illuminat nascendo, nutriendo, vivendo, et per gratiam baptismi Spiritus sancti, illuminat scientiam in mundo venit, mundum non cognovit, id est, populus Judæorum : pars aliena, pars aliqua cognovit eum in sua venit, in sua gente secundum carnem sui eum non receperunt: quique eum receperunt, dedit potestatem filios Dei fieri per fidem ex eo nati sunt per renovatio. nem baptismi, et gratiam Spiritus sancti. Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, id est, per assumptionem carnis: vidimus gloriam ejus, id est, per transfigurationem, et resurrectionem illius.

Post me venit, ostendit, secundum carnem nativitatem ante me factus est: id est, per ipsum facta sunt omnia; et quia prior me erat, et de plenitudine ejus nos omnes accepimus: nascendo, nutriendo " vivendo, gratiam pro gratia, veteris Testamenti gratia novi Testamenti. Item per fidem et charitatem per litteram Legis, vel prophetiam: tres modi per gratiam baptismi gratiam æternam. Filius qui est in sinu Patris, id est, in corde, vel in secreto : confessus est Joannes, non esse Christum non negavit, se præcursorem esse Christi. Aliter ostendit novum Testamentum et ego nesciebam eum, ostendit Joannes non scire per baptismum Christi redemptum esse mundum, nam sciebat eum Filium Dei esse, et natum in carne.

Rabbi, ubi habitas ? id est, in qua doctrina commoveris, sive doces? venite, discite doctrinam meam, quia omnes vult venire ad se; apud eum manserunt die illo, ostendunt novum Testamentum, sive vitam præsentem hora decima significat vespere mundi : in crastinum voluit exire in Galilæam, id est, post resurrectionem suam ad gentes: sub fico, id est, sub Legis littera, vel synagoga cælos apertos, id est, generi humano: angelos ascendentes, et descendentes, id est, in ministerium Christi. Die tertio nuptiæ factæ sunt, id est, tertia lex nuptiæ copulatio Ecclesiæ cum Christo intelligitur: Maria Jesu in nuptiis, ostendit synagogam: Jesus et discipuli ejus, figura Ecclesiæ; deficiente vino, id est, defectio litteræ Legis. Nondum venit hora mea, id est, nondum venit tempus passionis Christi : sex hydriæ, sex ætates, in vinum, Christus: Architriclinus Joannem ostendit, quod ante bibit Joannes passionem, quam Christus aqua vinum factum, ostendit renationem et vetus Testamentum in novum. Aliter per aquam baptismum Joannis, per vinum passio Christi, itein per vinum sanguis Christi, ut ipse ait, sanguis ejus verus potus est. Bonum vinum servare, ostendit mysterium mysteria veteris Testamenti. Per oves vendentes, doctores ostendit, qui dona sacra vendunt; per oves homines simpliciter ostendit. Flagellum de quimus, de innumeris aliis mendis, quæ castigavimus, argumentum capies.

resticulis, id est, vindicta pro variis peccatis, unde A primitivam Ecclesiam quasi ad gentes, sive ad poejiciuntur de Ecclesia. Jesus non credebat se ipsum illis, id est, pro parte carnis. Nicodemus nocte venit ad illum, per noctem ostendit litteram Legis, sive ignorantiam cordis, ut illustraretur a lumine scientiæ Dei. Scimus quod a Deo venisti, ostendit eos, qui receperunt Christum per fidem : caro nascitur ex carne, et sanguine, ut vivat corporaliter in mundo, iterum renascitur anima ineffabiliter ex Spiritu sancto, ut vivat in æternum.

:

pulum. Levate oculos vestros, id est, oculos fidei : albas messes, id est, corda fidelium : qui seminaverunt, id est, prophetas: qui metunt, sunt apostoli. Mansit apud eos duos dies, id est, post duo Testamenta tradita Judæis abiit in Galilæam, id est, ad gentes. Hic aliter, qui mortui sunt corporaliter, in futuro audiunt vocem ejus, et resuscitantur. Sicut habet in se vitam ita et filius: quod dicitur, dedit fitiv, hoc est, pro parte carnis. Qui bona fecerunt in resurrectionem vitæ, hoc est, qui seipsum judicat, resurgit : et aliter, qui mortui sunt in peccatis, per conversionem fidei vivunt ad vitam ipsi resurgunt ad judicium, qui hic male egerunt. Quod dicit, non facio a me quidquam, ostendit pro parte corporis :

:

Spiritus ubi vult spirat, id est, quem vult illuminat, sicut dicit Apostolus, qui enim adhæret Christo, unus Spiritus est. Vocem ejus audis, ostendunt illuminationem auris cordis; unde propheta ait, Audiam quid loquatur in me Dominus, Deus. Quod scimus, loquimur, quod vidimus testamur, quod dicimus, sci- B sicut audio, et judico: judicium meum justum est: mus, ostendit per modos locutionis, sive tota Trinitas, vel Christus cum apostolis et prophetis testamur, id est, testimonium damus; testimonium nostrum non accipitis, id est, prædicationem nostram non creditis Christus de cœlo descendit assumendo

carnem.

:

:

Nemo ascendit ad cœlum, nisi Christus; cum arbore, id est, Ecclesia; sicut exaltatus serpens in deserto, et Christus exaltatus est in ligno a crucis : sicut illi percussi a serpentibus, per visum serpentis serei liberabantur: ita et homo percussus a diabolo, qui credit passionem Christi, liberabitur. Venit in terram Judæam, in terram confessionis in Enon, id est, nomen loci, ubi immolaverunt filios et filias suas dæmoniis, unde accepit nomen Gehenna : juxta C Salim, quæ interpretatur pucis, quam vocaverunt Jebus, unde acceperunt nomen Jebusei; nondum enim erat Joannes in carcere, ostendit, quia nondum erat consummatio Legis litteræ. Illum oportet crescere, me autem minui: qui putabatur esse propheta, inventus est propheta. Quod vidi et audivi, secundum divinitatem, hoc testificatur secundum divinitatem testimonium ejus nemo accepit. Hic totum pro parte ponitur; item credite, quia Deus verax est.

Oportebat eum transire per Samariam, ostendit, sicut prædicavit Judæis, prædicaret et gentibus: prædium, id est, agrum: fons ad fluendum, puteus ad potandum: Fatigatus Jesus ex itinere, ostendit veniendum per incarnationem super historiam Legis litteræ per horam sextam fides Samaritanorum D intelligitur, qui erant ferventes: mulier, id est, synagoga: haurire aquam, discere historiam Legis litteræ : petit Jesus bibere, id est, petere fidem mulieris : puteus altus, id est, altitudo mysterii Legis: fons aquæ salientis ad vitam æternam, id est, prædicatio Evangelii ebulliente ex ore apostolorum, sive credentium. Quinque viros, ostendit quinque libros Moysi et nunc quem habes, non est tuus, ostendit librum Josue. Reliquit hydriam suam, id est, pristinam conversationem: abiit in civitatem ostendit

a Pro ligno erat Libano. Mox alterum ita redun. dabat ante verba per visum : tum liberabantur erat

non quæro voluntatem meam, sed qui misit me Patris, hic voluntatem suam posuit, pro membris.

Si testimonium perhibeo de me, testimonium meum non est verum; sicut ait Salomon, Laudet te alienus, non os tuum. Neque vocem ejus audiunt umquam, ostendit infideles, qui praedicationem ejus non receperunt. Ascendit in montem cum discipulis suis, id est, ad altiorem vitam ascendere tentaus: Philippum, id est, ad probandum, non ad perdendum. Quinque panes, quinque libri Moysi; per ordeaceum, intelligitur asperitas Legis litteræ fenum multum, perfectionem populi ostendit ne quid pereat de reliquis, id est, nolite mittere doctrinam ubi non ædificat. Ascendit solus in montem, id est, ad Patrem; descenderunt discipuli ad mare, hoc est ad gentes : ascenderunt in navem, id est, in Ecclesiam. Tenebræ factæ sunt, id est, vesperascente mundo, aut impetum persecutionis post ascensionem Christi: remigantes, id est, confugientes ad Christum.

Jesum ambulantem super mare, id est, calcantem vitia mundi turbas ascendentes in navem quærentes Jesum, ostendit, ut omnes cum proprio labore requirant Christum. Manu dicitur apud Hebræos, unde accepit nomen manna; apud Latinos hoc est panis vivus, sive corpus Christi transfiguratum mysterio. Tribus modis suscitatur homo, id est, de infidelitate ad fidem, de peccato ad poenitentiam, in novissima die corporaliter, in resurrectionem. Ego vivo propter Patrem, ostendunt secundum divinitatem; scenopegia, id est, fictio tabernaculorum. Vos ascendistis ad diem festum, ego non ascendo: vos quibus mundus delectatur, ego non ascendam, quia non sum de mundo. Die festo mediante, Ascendit Jesus Jerosolymam, maxime incendente zelo Judæorum: mea doctrina non est mea; et si mea, quomodo non mea? mea est, quæ ex ore meo eis procedit: non est mea, quia que a Patre audivi, hæc loquor vobis. Aliter secundum carnem mea est, sed secundum divinitatem non est mea. Unum opus feci, et omnes miramini totum hominem sanum feci in sabbato, hoc est,

[blocks in formation]

totum genus humanum in novo Testamento. Nolite judicare secundum faciem, id est, personam hominis nolite accipere. Nescitis unde sim, id est, secundum

carnem.

mei, ad domum servi vestri, si inveni gratiam in oculis tuis. Amen, amen dico vobis, est amen geminatus intellectus, vere, sive, fideliter: annuntians novum et velus Testamentum : ante Abraham ego sum : de divinitate locus est. Tulerunt lapides, ut jacerent in eum, id est, lapidea corda habentes: abscondit Jesus, ostendit se absconsum a cordibus eorum. Et exivit de templo, id est, de populo Judæorum. Jesus transiit per medium eorum, id est, abiit ad gentes.

Adhuc modicum vobiscum sum, ostendit usque in passionem: quæretis me et non invenietis, id est, corporaliter: et ubi ego sum, vos non potestis venire, id est, per incredulitatem nisi per fidem. In novissimo autem die festivitatis, id est, peracta festivitate Judæorum; qui sitit veniat, et bibat, id est, qui sitit verbum Dei veniat, et bibat doctrinam Evangelii : flumina de ventre, id est, doctrina de corde fluent aquæ vivæ, id est, prædicatio Evangelii, quæ donat perpetuam vitam : quia Jesus nondum erat honorificatus, ostendit honorificationem passionis et resurrectionis : reversi sunt unusquisque in domum suam, id B Quid igitur parentes nisi genus humanum, et instiest, in malitiam suam.

Mulier in adulterio deprehensa, ostendit synagogam, quæ adulteravit legem Moysi, secuta [Suppl. est] eam traditionum paternarum, sive Ecclesiam ex gentibus, quæ relinquens Deum, fornicata est cum dæmonibus: qui adducunt eam in medio, ostendit Judæos, qui accusatores sunt Ecclesiæ Christi. Moyses mandavit lapidare: tu quid dicis? tentantes eum pro duabus causis, si dixisset lapidare, dixissent illi, non Licit ille, quod docet, remittite ad nos si dixisset non lapidari, dixissent: Contradictor Legis est. Jesus inclinans se deorsum, id est, de sedibus paternis in mundum ad redimenda peccata generis humani; digito scribebat in terra, ostendit peccata eorum : erexit se, ut erigeret eos, qui incedebant in peccatis: C iterum inclinans se, scribebat in terra, ostendit remissa peccata mulieris: remansit solus Jesus cum muliere in domo, id est, cum Ecclesia, in mundo. Qui sequitur me non ambulat in tenebris, ostendit non Lantum gressus pedum, sed affectum cordis; non in tenebris, id est, ignorantiæ, neque in tenebris peccatorum; sed habebit lumen vitæ, id est lumen scientiæ, t lumen perpetuum. Multa habeo de vobis loqui, et judicare, ostendit, quia si credideritis, multa vos docebo, et si non credideritis, multa loqui ad excusationem vestram.

Ille ab initio homicida erat: quia semetipsum interfecit superbiendo; aliter primum hominem, quem Deus immortalem condidit, et ipsum fecit mortalem, et per ejus suggestionem occisus est Abel. Quis ex D tobis arguet me de peccato? Qui ex Deo est, Dei verba audit, id est, qui intelligit et facit : Samaritanus es, el dæmonium habes, hic quod non fuit, nec habere : et quod erat, tacendo consensit. Ego gloriam meam on quæro, est qui quærit, et judicet: Deus Pater: on quæro sicut simulatores faciunt, et injuste judicant. Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum: vidit, et gavisus est, id est, vidit fidem in spiritu, et vidit illum in persona angelorum: tres vidi?, quasi unum salutavit, ubi dixit, Divertite, domini

a Fortasse secundus, nempe ostiarius, pro scriptutæ legendum est. Pro vocat nominatim, erat nullo sensu vocati nominati; quæ nos obiter, occasione

Vidit hominem cæcum a nativitate, cæcus humanum genus significat. Neque hic peccavit neque parentes ejus, ut intelligas hoc quod dixit neque peccavit: Adam primus creatus, ad videndum malum, clausos habuit oculos, cum transgressus fuit mandatum Dei: apertos oculos tenuit ad malum, et clausit ad bonum.

gatores vitiorum, aut ipsa vitia significantur? Me oportet operari, id est, predicare: donec dies est, id est, dum sum in mundo: veniet nox, id est, persecutio apostolorum, sive persecutio antichristi: nox quando nemo potest operari, id est, post uniuscujusque exitum. Exspuit in terram, id est, incarnationem Christi. Lutum fecit, linivit oculos meos: ostendit sicut primum hominem de limo terræ formavit: ita per eumdem genus luti reformavit genus humanum. Vade et lava ad natatoria Siloe, demonstrans baptismum per parentes intelligitur diabolus seu vitia : qui dixerunt ætatem habet, ipse pro se loquatur, qui noluit hominem confiteri Christum : hunc nescimus unde sit, ostendit quia nesciebant ejus divinitatem. In judicium ego veni in hunc mundum, ostendit, qui audit verbum, et recepit judicium, accepit ad condemnandum ut qui non vident, videant, ostendit gentes, quæ legem non acceperunt et qui vident cæci fiant, id est, Judæi: qui videbant per legem cæci facti sunt, quia non crediderunt in Christum.

Qui non intrat per januam, ostendit episcopos qui per præmia intrant, non per vocationem Dei, sive populi: pastores sunt ovium, qui pro lucro animarum, non pro ambitione sæculi sunt huic ostiarius aperit: primus ostiarius Joannes Præcursor Christi: a scripturæ scriptura divina: vocat nominatim, id est, novit Dominus qui sunt ejus: producit illas, in doctrinam, sive in regnum; ante illas vadit, id est, exemplum quod docuit prius fecit: præcedit illos in regna cœlorum; sive et omnes doctores boni præcedunt exemplis. Vocem meam audiunt, id est, doctrinam alienum non sequuntur, id est, fidem et doctrinam hæreticorum. Quotquot venerunt fures fuerunt, et latrones, id est, pseudoprophetæ, qui fuerunt, et erunt tempore antichristi. Per me si quis intraverit, salvabitur, hoc est, qui per doctrinam Christi salvabitur, ingredietur, per poenitentiam in Ecclesiam et egreditur, de præsenti sæculo ad regnum Dei. Aliter, egredere contra hæreticos expugnandos. Fur non venit, nisi ut occidat et perdat!,

accepta, monemus, sexcenta enim alia ejusmodi ta◄ citi castigamus.

Dei, hoc locutus est: ut filios Dei, qui divisi erant, congregaret in unum, in toto mundo.

isti sunt ordines sacerdotum, qui pro gratia turpi A ministerium Dei habebat præ manibus et Spiritum lucri, non pro lucro animarum ingrediuntur. Ego veni, ut vitam habeatis, id est doctrinam meam; et abundantius habeatis, id est, vitam æternam : mercenarius, est qui pro lucro terreno docet: vidit lupum, et fugit, id est, diabolum, vel hæreticum. Alias oves habeo, quæ non sunt ex hoc ovili, gentes ostendit sit unus pastor, id est, Ecclesia, et Christus hic lapis angularis inter medium parietem, qui fit utraque

unum.

[ocr errors]

C

Potestatem habeo ponendi animam meam, et iterum sumendi eam : ostendit pro parte carnis. Pater quod dedit mihi majus est omnibus, ostendit Christum, vel Spiritum Dei majorem esse omnibus operibus sæculi. Ego dixi, Dii estis, tribus modis dicitur, id est essentialiter, qui semper est, id est, Deus nun- B cupative, dii estis : false deos dicit dæmones, sive idola. Abiit trans Jordanem, id est, ad gentes, ubi Joannes primum baptizans, et mansit ibi, ostendit Ecclesiam. Lazarus figurat Judæos quia Judæi infirmi erant a fide Christi: Martha et Maria doctrinam bonorum Judæorum ostendit. Hæc infirmitas non est ad mortem, ostendit, quia qui mortui sunt hominibus, Deo vivent : mansit ibi duos dies, id est, duo Testamenta. Eamus iterum in Judæam, reversam fidem in Judæos per Eliam et Enoch in finem mundi duodecim horæ sunt diei, dies Christus est: duodecim horæ, duodecim apostoli : si quis ambulaverit in die non offendit: in die, id est, in doctrina Christi, aut apostolorum, non offendit in peccato: quia lucem bujus mundi videt, id est, Christum per scientiam videt. Si quis ambulaverit in nocte, offendit, per noctem intelliguntur tenebræ peccatorum, sive ignorantia cordis. Non eram ibi, ostendit præsentiam carnis sciebat mortuum esse, id est, quia omnia novit : 1o in domo archisynagogi, 2o filium viduæ in portam civitatis, 3o Lazarum de monumento in domo, id est in corde in porta, id est, in ore in monumento, id est, opere : per eadem moritur homo, et per easdem resuscitabitur. Martha, ut audivit quia Jesus venit, obviavit ei: hic Martha significat Ecclesiam, quæ obviavit Christo per fidem: Maria domi sedebat, contemplationis vitam ostendit. Qui credit in me, et mortuus fuerit, vivet : sive corporaliter, sive in peccatis per pœnitentiam : omnis qui vivit, et credit in me, qui hic in bonis operibus vivit in Christo : Non morietur in æternum. Lacrymalus est Jesus, ostendit sicut verus Deus, et verus homo exemplum compassionis; ligatis manibus et pedibus, ostendit vincula peccatorum : faciem sudario ligatus, id est, velamen super corda Judæorum solvite illum, id est, per prædicationem fidei. Judæi quanto majora signa videbant, tanto magis obcæcabantur. Tollent locum et gentem, locum JerosoJymam possident Romani et gentes, quæ dispersæ sunt per regiones. Princeps causas dixit, expedit unum hominem mori, quam tola gens pereat, quia

:

D

Martha ministrabat, ostendit activam vitam. Lazarus discumbens cum Jesu, significat Ecclesiam: Maria accepit libram unguenti: ita et totus mundus quod intelligitur, corda fidelium. Per unguentum odorem confessionis; Maria Ecclesiam significat: unxit pedes Jesu, id est, per confessionem pœnitentiæ: domus repleta est ex odore unguenti: ita et totus mundus repletus est de passione et resurrectione Christi. Ut audivit turba, quod Jesus venisset, acceperunt ramos palmarum, obviam Jesus exierunt, ostendit, quia tres secundum adventum post resurrectionem rapiuntur in aera cum Domino. Invenit asinum, per asinum populum gentilium ostendit: sedit super eum, id est, per confessionem fidei. Noli timere, perditionem tuam : quia Salvator tuus venit, filia Sion, ostendit congregationem fidelium ex Judæis et Gentibus. Totus mundus post eum abiit, quia per passionem et resurrectionem suam totum mundum de peccato redemit: et secutus est eum. Accesserunt ad Philippum, el rogabant, ut viderent Jesum, ostendit gentes per prædicationem apostolorum conversas ad fidem: granum tritici, figuram Christi tenet: si mortuum fuerit, multa grana affert: sic et Christus ..... multiplicavit Ecclesiam suam.

Clarificavi, et iterum clarificabo, id est, clarificasti illum in resurrectione Lazari, iterum clarifica illum in sua resurrectione: princeps mundi mittitur foras, id est, diabolus ejectus de potestate mundi per passionem crucis. Ambulate dum lucem habetis, id est, dum Christum corporaliter et spiritualiter vobiscum habetis ne tenebræ vos comprehendant, id est, tenebræ ignorantiæ et persecutiones peccatorum. Abscondit ab eis, id est, corporaliter, sive spiritualiter. Domine, quis credidit auditui nostro? quis pro raritate ponitur, sive pro difficultate: auditus, fides est, quam per Spiritum sanctum audivimus: brachium Domini, Filius Dei est: cui revelatum est, id est, aliqua pars ex Judæis revelatum ex gentibus, id est, qui credit in me, non solum secundum humanitatem, sed secundum divinitatem, aliter non solum in me, sed et in Patre, quia ego in Patre, et Pater in me. Qui videt me, videt qui me misit; ac si aperte dixisset, qui vidit me verum hominem esse, et credit, me verum Deum esse, videt et Patrem secundum divini. tatem.

[blocks in formation]

a Supple morte sua, aut quid simile vacat in originali spatium.

sive ascensionem : ponit vestimenta sua, ostendit, A et ego; et reliqua: pacem meam do vobis, id est, sicut quia deponenda erant vestimenta ejus ad crucem.

(Incipit capitulatio.) [Accipiens linteum, præcinxit se linteo, id est, mortificatio ipsius: mittit aquam in pelvim, ostendit gratiam baptismi: cœpit lavare pedes discipulorum suorum, et extergere linteo, per lavationem pedum, baptismum apostolorum intelligitur, per extersionem lintei ostendit per passionem Christi extersionem peccatorum. Non lavabis pedes mihi in æternum, pavore perterritus dicebat: si non lavero te, non habebis partem mecum, ostendit, quinon est lavatus per baptismum, et per confessionem pœnitentiæ, non habebit partem apud Dominum: accepit vestimenta sua, iterum ostenditur, quod revertetur ad Judæos in finem mundi: non est servus

major domino suo, neque apostolus eo major, qui misit illum, id est, ego patior, et vos patimini. Aliter si ego me humilio usque ad vestigia vestra : ita et vos humiliate vos omnibus: levabit contra me calcaneum, id est, calcaneum extrema pars membri est.

Et per buccellam introivit in eum Satanas, id est, sicut Apostolus ait, qui indigne accipit Corpus Domini, et sanguinem ejus, judicium manducat et bibit. Præceptum novum do vobis, ut et diligatis invicem : in Vetere dicitur, diliges amicum, et odio habebis inimicum. Dominus dicit, diligite inimicos vestros: hoc est præceptum novum: non conturbetur cor vestrum, hic prædicat apostolis de passione sua: credite in Deum, et in me credite, quia Filius Dei sum.

Credite, in domo Patris mei, id est, in Ecclesia, mansiones multæ sunt, id est, sicut in uno homine sensus divisus est: ita in Ecclesia, quæ est corpus Christi, gratiæ multæ sunt: vado parare vobis locum, id est, parabo vobis vitam, sicut Apostolus: advocatum habemus apud Patrem, qui interpellat pro nobis. Ego sum via et veritas, et vita, via sine errore Christus est, veritas sine falsitate, vita sine morte ipse est.

Amodo nostis eum et vidistis eum, id est, quem cognoverunt oculis corporis, et cognoverunt oculis cordis, secundum divinitatem per illustrationem Spiritus sancti: majora horum facit, id est, quia Christus per fimbriam mulierem sanavit: apostoli vero per umbram infirmos curabunt. (Explicit Passio.)

Rogabo Patrem meum, et alium Paraclitum dabit vobis per bis spiritum acceptum dilectio Dei, et proximi intelligitur: spiritum veritatis, quem mundus accipere non potest, id est, qui mundum diligit, non accipit illum: non relinquam vos orphanos, id est, non relinquam vos secundum divinitatem: in illa die cognoscetis, id est, in futuro, sive in resurrectione Christi. Ego in Patre, id est, secundum divinitatem: vos in me, quia membra mea estis; et ego in vobis, id est, in dilectione cordis vestri: manifestabo ei meipsum, id est, credentes in divinitatem: mansionem apud eum faciemus: sicut ipse ait, ubi duo vel tres congregati fuerint in nomine meo, ibi sum PATROL. XXX.

ego patienter suffero omnia, et vos patientiam habetis: pacem meam relinquo vobis, id est, sicut ego passus sum, ita et vos patiemini: non sicut mundus dat pacem, ego do vobis; mundus interruptam pacem dat, Deus æternam dat : venit princeps mundi ad me, nihil in me invenit, id est, diabolus venit ad crucem, et in Domino non invenit peccatum: quæsivit capere, captus est ab eo: sicut præcepit mihi pater, sic facio, misit illum pater, ut sanguinem suum funderet pro genere humano, et ita fecit: ego sum vitis vera, unde perfluit sanguis, et aqua; et pater meus agricola est, id est, cultor Ecclesiæ; vos palmites, id est, apostoli sive fideles Ecclesiæ: sicut palmes non polest a se fructum ferre, nisi manserit in vite, sic B et unusquisque non fert fructum, nisi manserit in

C

Christo.

In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum primum afferatis, id est, sicut prædicationem ego et passionem fructificavi, ita et vos facite : sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos, id est, sicut misit me Pater prædicare, et pati, et ego mitto vos majorem charitatem nemo habet, et reliqua dilectio fortior est morte; ego per dilectionem patior pro vobis, et vos patimini pro Ecclesia: omnia quæ audivi a Patre meo nota feci vobis, id est, præcepta Evangelii: elegi vos de mundo, id est de mundanis actibus: non estis de mundo, id est, quia non diligitis mundum : ut ait Salomon, talis est mulier adultera, quæ cum comederit, tetigit os suum, dicit, non sum operata malum: figurat Ecclesiam ex gentibus, quæ per confessionem abstersit se de immunditia peccatorum : ab initio mecum estis, id est, ab initio prædicationis.

Si ego non abiero, Paraclitus non veniet ad vos: cum venerit Paraclitus, arguet mundum de peccato, id est, qui non credit in me, credat per prædicationem Evangelii de judicio autem, quia princeps mundi judicatus est arguet de peccato, id est, ut per prædicationem vestram convertantur ad pœnitentiam : de justitia, ut sicut diligit proximum, diligat et Deum ex toto corde de judicio, ut quidquid vultis, ut faciant vobis homines, et vos facite illis : hæc enim est Lex et Prophetæ.

Modicum non videbitis me, id est, dum jacui in sepulcro modicum iterum, et videbitis me, id est, per D resurrectionem venit hora quando non in proverbiis loquar vobiscum, sed palam de Patre manifestabo vobis, id est, per resurrectionem in illa die in nomine meo petetis, id est, quia ascendo ad Patrem, resurgendo per potestatem. Pater diligit vos, quia diligitis me: relinquo mundum et vado ad Patrem, id est, per præsentiam corporis, nam secundum divinitatem non relinquit mundum : pressuram habetis, id est, a mundanis hominibus tribulationem ego vici mundum, id est, alligavi fortem in mundo, qui est diabolus.

Venit hora, Pater, ad clarificare filium tuum, id est, per resurrectionem: ut filius clarificet te, id est, per filium convertantur, et credant: ego te clarificavi su

19

« PoprzedniaDalej »