Obrazy na stronie
PDF
ePub

vin, 20). Exeuntes semel de Sodoma, cuncta relinquamus incendiis. Videt Lot uxoris exemplo iram Domini, quæ in iram, quia retrospexit, incurrit. Noluit vobiscum Geruntius in cœlestibus haberc partem cur vos partem ex censu ejus desideratis in terris; quod si ille vestra gloriosa tantopere contempsit cur non vos illius inhonorata contemnitis? Ferte, oro vos, patienter fidei notas, sti gmata Christiana, Ecclesiæ paupertatem. Ferte, inquam, impudicorum elogia, virginitatis hæredes. Visitatas vos esse cognoscite, et tanta visitatione clarificatas, ne partem cum infidelibus haberetis. Mundus iste vos cum Domino vestro non agnovit. Si de sæculo essetis, sæculum vos amarel. Reges sæculi

quem patrem desideratis? Unus est enim pater no- A teritum, qui Christo pecuniam prætulerunt (Act. ster qui in cœlis est, ac proinde Dominus hæreditas vestra. In Christo enim possidendum est, quod cum Christo est possidendum. Ne revertamini ad mortuum, qui sequimini viventem. Mortui, inquit, sepeliant mortuos suos (Matth. vin, 22). At si jampridem dixistis: Pater, non novimus te: ut testamentum Domini servaretis: quid adhuc repudiati patris quæritis testamentum? Hic est ille gladius qui a Domino per terras, patrem a filio separaturus immissus est (Matth. x, 34). lloc est vere circumcidere naturam, quod Judæi forma, et non veritate 'custodiunt et circumcidere cultro petrino (Jos. v, 4). Petra autem erat Christus (I Cor. x, 4). Is utique qui dixit: Si quis amaverit patrem, aut matrem super me, non est me dignus (Matth. x, 37). Hoc vos B a filiis suis tributa non poscunt. In domibus regladio utentes, illos imitamini Levitas, ab interiori homine per exterioris vestri castra currentes, obvios affectus pro Domini amore jugulate juxta legislatoris imperium pertranseuntes primum virtutum exercitum cum reditu: videlicet ut præterita transeuntes, nec sæculi mirabilibus inhærentes; ubi primum ad eum, qui nos misit in mundum, cum femorali gladio redeamus resistentes nobis, remorantesque hos, propinquum, proximum, fratremque, ne per hos elongetur nostra peregrinatio, perimamus et hæc a porta faciamus ad portam : id est, ne cum in porta oculi fratrem fucro persecutus, portam fortasse auris obsideat, et per aliam por1am prætermissus occurrat. Hæ siquidem sunt portæ animæ nostræ, per quas ad illam sæculi blandimenta C descendunt et per quas sensus carnis introeunt : per quas nisi, late strage facta, viam virtutibus quadam impietate fecerimus, numquam ad regem veræ pietatis pervenire poterimus.

:

IV. Quod ubi pro vestra devotione fueritis viriliter exsecuta, statim vobis ab ipso Moyse talis facti laudatore dicetur: Implestis hodie manus Domino: hoc est mundum [Al. sæculum ], qui vobis conditione carnis et substantiæ propinquus est, et proximus occidentes actus vestros, qui manus sunt, implestis Domino, cum nulli præter quam Domino imperanti servire aunuistis. Sic Abraham Domino dexteram suam, dum parricidium facere non recusat, implevit (Gen. xx11). Qui filii sui, dum illam Deo armat, oblitus est, et in præcepti respi- D ciens majestatem, atrocitatem operationis non dignatus est retrectare. Implentur namque manus Domino, cum Domini occupantur imperiis: cum Domini traditæ voluntati, non hominis incipiunt esse, sed Dei: quando non affectui carnis obtemperant, sed divine serviunt jussioni. Sic Judith ob libertatem civium vel salutem, se sub specie fornicationis implevit Deo, et inermis armatum, et virum mulier occidit (Judith. xn, 15). Sic vos Domino plena carnis affectibus triumphatis: non quæratis refugam, qui a vobis, etiamsi occurreret, forel occidendus. Remittite pallium tunicant detrahenti (Luc. vi, 29). Pecunia eorum cum ipsis sit in in

gum sunt, qui mollibus vestiuntur (Matth. x1, 8). Zebedæus Jacobum et Joannem non sequitur. Sinite Geruntium in navicula remanere cum retibus, dummodo cum Apostolis Christi jaceatis in pectore. V. Væ divitibus, quoniam receperunt consolationem suam (Luc. vi, 25)! Vobis autem, filiæ, in futuro consolatio vestra debctur; vobis exhæredatio illa, futuræ hæreditatis in coelestibus fecit augmentum vobis sua mundus ipse subduxit, ubi vos non suas esse cognovit : imo diris dives ardoribus, Lazaro in sinu patris Abrahæ recumbente, torquetur (Luc. xvi, 25). Et quid mirum si pauperculus et peregrinus in terra quidem aliena sepulcrum emit Abraham a filiis Heth? O veritas! nequeo enim silere, quin exclamem, O altitudo sapientiæ et scientia Dei (Rom. xv, 55)! Sepulcrum sibi patriarcha peregrinus emit? Quid est sepulcrum? Locus est quietis, ubi, juxta mundi rationem, defunctorum corpora collocantur. Veja ergo intelligentia, locum sibi requietionis pater Abraham fide sua et contemptu pecuniæ comparavit (Gen. xxm, 17). Istud sibi sepulcrum et Paulinus noster nuper ipse divitiis cum sua matrefamilias comparavit, qui conversatione sæculi morientes, a nundialibus operibus jam quiescunt, dicente Apostolo: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Col. 1, 3). Et iterum: Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul vivemus cum Christo (Rom. vi, 10). Hoc est illud duplex sepulcrum. exterioris hominis et interioris quies una. Nam si homo ex duabus substantiis constat, merito et sepulcrum duplex habere debebit: ut cum alterutra substantia in suam naturam dissociata remeaverit, requies utrique non desit. Quoniam cum ex corpore et anima homo sit: tamen nec anima sine corpore homo dici potest, nec corpus sine anima homo est: cum tamen anima et corpus homo. Sed ubi hoc nomen, quod ex duobus nominibus suis, proprie tertium duorum commixtione perficitur, eorum dissidio fuerit vacuatum, sua singulis loca ad requiem censentur: quoniam utrumque vivit, et moritur utrumque. Nam sicut præter hanc vitam, alia vita est beatorum ita præter hanc mortem, mors, alia

Cap. VII. Hæc sunt itaque duo sepulcra, que sibi et Paulinus vir singularis ad imaginem patriarchæ sollicitissimus requisivit: unum, ubi et velerem hominem cum actibus suis spoliatus occuleret: et licet necdum corpus deposuisset, carnalia non haberet in carne aliud, ubi corpore ipso, cum venerit Dominus confringere terram ejus, exposito, animam collocet in quiete, ut fidei tunc pater ille hæc filiis contemptu, ut diximus, pecuniæ comparavit in quo dives cum paupere non potuit recubare. Iluc omnes peregrinos mundi, huc egentes, huc etiam exhæredatos pro Christo sæcularibus recipiet testamentis. Ideoque nec vestigium habuit in hac terra, quoniam nemo qui eum sequeretur inventus est. At nunc vos, filia, confidite, quæ ex B eo vestigium Abrahæ estis, ex quo de terra non esse cœpistis. Obsequimini voluntati patris vestri, cujus corruptele obsecutæ non estis: qui vobis a filiis Heth sepulcrum emit, quod sibi et cæteris suis noluit comparare: apud quos utique mortuæ estis, quando cum eis id quod vivi in mundo possederint, non tenetis. Gratiasque illi semper agite, qui vos hoc fecit vestigium non habere: ut ibi cum Lazaro signum Abrahæ haberetis. Possideat ergo ille pecuniam, vos sepulcrum: ille imagines escarum, vos requiem Prophetarum.

impiorum est. Sed inter hanc vitam et mortem, at- A
que illam vitam, et mortem, interest hoc, quod istæ
naturæ sunt, illæ sunt meritorum. Atque ita duplex
sepulcrum et naturæ debetur et meritis. Hoc sepul-
crum sibi duplex patresfamilias isti, de quibus lo-
cuti sumus, providerunt: qui Senatum, honores,
divitias relinquendo, mortui illis videbantur, quibus
esse videntur etiam dum vivunt mortui. Ecce unum
sepulerum, in quo conversatio veteris hominis cum
crepundiis suæ nobilitatis absconditur. Illud erit
aliud cum ipsum corpus, quod naturæ lege caducum
est, dissolutum revertetur in terram : de qua scrip-
tum est: Terra es, et in terram ibis (Gen. 1, 19):
anima tamen in refrigerio requiescente. Nam qui
duplex sibi sepulcrum noluerit comparare, habebit
forsitan juxta conditionem naturæ, ubi corpus mor-
tale condatur: non habebit juxta meriti legem, ubi
anima requiescat. Quod quidem ita constitutum est,
ut mors ista, quæ per dissolutionem animæ gene-
ratur et corporis, media sit et duarum mortium et
duarum vitarum. Bis enim hominem necesse est
mori, et bis ei vita debetur. Nam et beatus Paulus
duas breviter vitas designavit, dicendo: Pietas au-
tem ad omnia valet, promissionem habens vitæ, et
ejus quæ nunc est, et futuræ (1 Tim. iv, 13). Et
beatus Joannes in Apocalypsi duas mortes ostendit,
dicendo In eos mors secunda non habet potestatem
(Apoc. xx, 6). Secundam enim dixit, quia est et
prima.

C

Cap. VI. Sed illud nobis magna ratione tractandum, et diligenti circumspectione providendum est, an ante istam mortem, quæ separatione, ut dixi, animæ corporisque generatur, mori sæculo huic (anathematizatis, si potest dici, omnibus ejus voluptatibus, quæ nobis extra lineam vitalis substantiæ mundi copiis suggeruntur) malimus: an post naturalem interitum, qui animam corpusque discernit. Unde et interitus dicitur, quod inter ipsa eat, ac medium se inter duas substantias, quæ hominem sui conjugatione faciebant, tertium illum gradum perfecte substantiæ sublaturus immergat. Quoniam qui hic mortuus fuerit, mundi voluptatibus non utendo, et corporis stimulos obterendo, consepultus esse videtur cum Christo (Rom. vi, 11): et si consepultus, utique in sepulcro, sine quo esse non potest sepultura. Huic et mors alia communis D illa debetur, quæ animam a vinculis corporis solvit et liberat, cui corpori æque suum sepulcrum, et sua sepultura debetur. His duabus mortibus post geminum sepulcrum, beata illa et perpetua viia succedit. Cæterum qui totum mundum hic lucrifecerit, ambiendo, rapiendo: quoniam hic facta carnis mortificare contempsit, post istam naturalem mortem, qum transire non possumus, dicitur merito uno et simplici sepulcro esse conditus, vel potius commendatus et in secundam mortem miser incurrit, quæ plena est et dolorum æternitate, et lacrymarum perpetuitate,

[ocr errors]

MONITUM IN EPISTOLAM SEQUENTEM.

Hæc ascripta est etiam Paulino epistola, ad cujus dictionem doctis viris, atque ipsi nupero ejus operum Editori maxime accedere visa est. Verum, cum multa in ea sint, quæ cum Paulini historia componi nullo modo possunt, illi etiam est jure plane merito abjudicata. Ego, nisi, quod Erasmus putabat, ineptum est, in tanta Scriptorum turba, quos illa ferebat ætas, divinare, cujus sit, Philippo presbytero velim tribui, qui optimus auditor Hieronymi, Gennadio teste cap. 62, scripsit familiares epistolas valde falsas, maxinie ad paupertatis et dolorum tolerantiam exhortatorias. Ex his certe quæ toto contextu edisseruntur, nihil occurrit nobis, quod ab ejus Philippi, itemque Marcellæ, ad quam scribitur, personis, rerum serie, et circumstantiis abhorreat. Marcella autem, non ut Lebrunio videtur, alia est, atque illa, ad quam sæpe Hieronymus scripsit, et cujus vitam epistola in nostra recensione 127, ad Principium exposuit: ut enim catera dissimulemus, manifesto illam ipsam esse Auctor demonstrat, cum ait initio Cap. 11 illam se vidisse, eo tempore, quo ejus domum regalis affini-tas ambiebat, cum ejus scilicet nuptias Cerealis consul expeteret.

EPISTOLA III.

AD MARCELLAM.

Exhortatur ut adversa toleret.

́ ́ I. Magnam humilitati nostræ fiduciam scribendi ad venerationem tuam, Christi charitas dedit: quæ te fecit humilem corde pietatis, et divitem operibus benedictionis. Talis etenim de sanctis fidei tuæ divitiis fama processit, ut ad nos quoque in longinquo positos penetraverit, et auditu gratiæ Dei, tamquam oleo lætitiæ, impinguaverit ossa nostra. Notum enim factum est nobis bonum tuum, quoniam illuminavit Deus vultum suum super te. Segregavit te

ex utero cognationis et terræ tuæ non regione, sed A scius arcanorum cœlestium contestatur, non esse con

spiritu bone voluntatis ut de terrenis opibus fide lem sibi constituat in cœlestibus, earum participem de quibus scriptum est: Mulieres sapientes ædificaverunt sibi domos (Prov. xiv, 1 sec. LXX). Hæc autem audientes de tua felicitate colesti, effudimus coram Deo corda nostra, et in voce exsultationis epulantes (Ps. XLI, 5), diximus: Dominus mortificat, Dominus vivificat, deducit ad inferos, et reducit. Dominus divites pauperes facit, humiles exaltat (I Reg. 11, 6) sed quoniam [Al. quia] calix in manu Domini est, hunc humiliat, et hunc exaltat. Quod etsi ad omne mysterium regni pertinere videtur, attamen et ad tuam specialiter gratiam referri potest : quæ magno Domini miserantis consilio exaltata es ut humiliareris, et humiliata ut exaltareris,

II. Non enim ignoramus, venerabilis soror et benedicta filia, tuam præteritam in hoc sæculo gloriam. Nam etiam vidimus te in tempore illo, quo domum tuam regalis affinitas ambiebat, eminentem in his honcribus, qui destruuntur: quia etsi ipsi quoque a Domino altissimo tribuuntur, quia omnis potestas a Domino Deo est (Rom. XIII, 1): attamen caduci et fragiles sunt, qui sub hoc mundo aguntur : cujus figura ut umbra præterit. Unde et impensius admiramur gratiam quæ tibi data est, et magnificamus in te Dominum, qui te in laboribus hominum posuit, et salutifero paternæ pietatis verbere visitavit ut te in paucis vexatam, in multis bene disponeret, teste Apostolo: In hoc mundo corripimur, ne cum hoc mundo damnemur (I Cor. x1, 32). Unde et David ait: Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me: oleum autem peccatoris non impinguet caput meum (Ps. cXL, 5): ita et in Salomone scriptum esse, sine dubio in studiis spiritualibus posita, didicisti: Quoniam Dominus quem diligit, corripit et flagellat (Prov. ш, 12, juxta LXX). Castigat autem omnem filium quem recipere dignatur disponendum ad vitam æternam (II Cor., x1, 59). De eo et Apostolus non confunditur, nec atteritur: sed magis gloriatur, et potens fit in infirmitatibus suis, qui ut nos suo confortet exemplo, fatetur et prædicat sibi ipsi: cui etiam usque in tertium cœlum patuerat ascensus et quem neque ignea illa romphea ab aditu paradisi potuerat excludere : ubi etiam ineffabile omni linguæ audierat arcanum; sed tamen, ne extolleretur propter excellentiam revelationum, ita se ipsius a quo intantum glorificabatur Domini moderamine gubernatum refert, ut apposito angelo Satanæ in stimulum carnis suæ, id est, in tribulationem corporis deprimeretur salubriter, ne inflaretur inaniter: Propter quod, inquit, ter Dominum rogavi, ut recederet a me et dixit mihi : Sufficit tibi gratia mea: nam virtus in infirmitate perficitur (I Cor. x, 8).

III. Quamobrem cum tali magistro et auctore instructa, ad virtutem patientiæ et spem gloriæ æternæ, confidens esto, filia, sicut esse cœpisti, et gloriare in præteritis passionibus tuis, recolens et illa ejusdem doctoris eloquia Fideliter enim ut con

dignas passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis (Rom. vin, 18). Tribulatio enim, inquit, patientiam operatur, patientia autem probationem probatio vero spem, spes autem non confundit: quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris (Rom. v, 30): in qua charitate radicati omnia sustinemus. Propterea et David ait: Diliyam te, Domine, virtus mea (Ps. xvII, 2, juxta Psal. Rom.). Dilectio enim Domini virtos salutis est: quia Deus dilectio est, et qui manet in charitate, in Deo manet. Sciens autem et propheta, quia momentaneum tribulationis in hoc sæculo immensum perennis gloriæ, nt Apostolus ait, pondus operatur, sanctus ille rex in Psalmo ut dignus habeatur igniri tentationum exaB mine, dicit: Proba me, Domine, et tenta me (Psal. xxv, 2). Unde et iterum idem psalmographus noster, quasi pœnitens mundi hujus gloriæ, confitetur, cum dicit Priusquam humiliarer, ego deliqui (Psal. cxviu, 67). Et quia humiliatione curatus sit, statim dicit: Propterea eloquium tuum custodivi. Ob hoc rursum Propheta: Da uobis, ait, auxilium de tribula» tione. Et, Vana salus hominis est (Psal. LIX, 13). Est enim vana salus hominum, quæ putatur in hac tantum vita mortali esse : de qua homini dicitur: Homo sicut fenum dies ejus (Psal. cu, 15). Et quidem tu, sancta filia, etiam documentis edocta es probare sententiam quia omnis caro fenum et omnis gloria ejus quasi flos feni (Isa. xx, 6-8). Aruit fenum, el flos ejus decidit : verbum autem Domini, et qui fecit illud, manet in æternum, sicut ipse Dominus manet in æternum, qui est ante in sæcula. Ob hoc vere dictum est: Vana salus hominis, quia vana omnia sub cœlo. Unde et in Psalmis habes: Universa vanitas omnis homo vivens (Psal. xxxvin, 6).

[ocr errors]

D

[ocr errors]

IV. Sed de quo genere hominum ista dicat, in consequentibus docet de eis scilicet qui vane conturbantur amore divitiarum suarum, in quas sicut bellue caca inhiant sine fine cupiendi et congerendi, thesaurizantes in terra, et ignorantes cui congregent eas (ibid., 7). Relinquent, inquit, alienis divitias suas (Psal. XLVII, 12), et postquam in vanitate defecerint dies eorum, rapti in infernum omnes, non domini, sed servi divitiarum suarum ; nihil illic invenient in manibus suis (Psal. LXXV, 6), quia nihil præmiserunt, nisi æternarum merita pœnarum. Illa autem non est vana salus hominis, de qua dicitur : Domini est salus, et super populum tuum benedictio tua (Psal. 1, 9); et iterum: Salus autem justorum a Domino est (xxXVI, 59). Ideo et spes in Deo posita non confundet (Rom. v, 5), sicut salus vana non est quæ speratur in Christo, et confertur a Christo.

V. Ergo quia accepisti auxilium de tribulatione, ne concupisceres humanam diem, et vana salute hominis gauderes; gloriare in Domino, et benedic eum, qui tibi tribuit intellectum (Psal. xv, 7), ne in via peccatorum (Ps. 1, 1) stare persisterės, neque in filiis generationis istius permaneres, quibus non

est salus (Psal. CXLV, 3, juxta LXX): quia prævale- A Non enim ligno putribili, neque stipula fragili, aut scunt in vanitate sua, veritatis immemores. Quia dum confidunt in multitudine divitiarum suarum, non ponunt Deum adjutorem suum (Psal. LI, 9). Tibi autem facta est sors in hæreditate Jacob, et illuminati sunt oculi tui in agnitionem veritatis: ut intelligeres, quia melius est modicum justo, super divitias peccatorum mullas (Psal. xxxvi, 16). Ideo enim misericors et miserator Dominus (Psal. cx, 4), quia talibus suis præperat adinventiones suas ad vitam hominum propagandam, permisit te istius sæculi fluctibus ventisque jactari : ut experta naufragium, de cætero similiter periclitari caveres. Itaque cuncta quæ passa es, sicut intelligis, vulnera quidem corporis tui, sed et animæ remedia fuerunt.

feno arescente, super infirmam arenam ædificium collocasti, sed super immobile fundamentum, quod est Christus, præter quod aliud fundamentum nemo potest ponere in consummandum (1 Cor. 1, 11): argento et auro et lapidibus pretiosis extruere cœpisti in Christo. Et quia perficis hoc ædificium (Dei enim ædificatio est) (I Cor. 1, 9) ille sapiens architectus insistit operi tuo ut doceat te percurrere cursum bonum, oblivisci quæ retro sunt et extendi ad bravium superne vocationis (Philipp. m, 15), ut apprehendas in quo apprehensa es, et accipias coronam justitiæ, et diadema gloriæ de manu Domini. Cumque magna dies illa in igne cœperit revelari, non concremetur opus tuum sapientis ignis exa

guatur lumen tuum, sed inter stellas clariores emicet, inter illos qui fulgebunt sicut sol in regno Dei (Matth. xm, 45), et sicut luna in æternum perfecta (Psal. LXXXVII, 58): quos etiam per diem sol non uret, neque luna per noctem (Psal. cxx, 6). Erunt enim in Jerusalem urbe illa cœlesti permanentes : cui ipse Dominus, ut scriptum est, erit et nomen et lumen (Apoc. XXI, 21).

VI. In circumcisione cordis fae opera tua ut B mine, sed probetur (I Cor. n, 15). Nec exstingloriu tua non sit ex hominibus, sed ex Deo (Rom. 11, 29): qui deponit potentes de sede, et exaltat humiles, et esurientes implet bonis, et divites dimittit inanes (Luc. 1, 52). Deus scientiarum Dominus (1 Reg. 11, 5), vide quanta gloriam tuam recompensatione mutavit, qui te maluit participem rerum cœlestium fieri, quam ad finem terrestrium permanere, ut ab humana dignitate transires in regnum Dei: Et quidem multis hominibus hujus sæculi vanitate captivis, similia Deus auxilia percipiendæ in æternum salutis off rre dignatur, sed plerique, superantibus [Mart. plerisque spernentibus] sana consilia sollicitudinibus divitiarum, ac delectationibus corporum, nolunt intelligere, ut bene agan! (Psal. xv, 4): et malunt lata via perditionis spatiari cum multis, quam angustam semitam invenire cum paucis (Matt. vi, 15). Unde et tu, beatissima, cui donatum est non indurari pia castigatione, sed corrigi: neque gloriari in divitiis, sed spem et rem in Deo ponere, et a sorte divitum peccatorum dividi : quorum cor ut cœnum est, quia et cor sicut thesaurum suum in terra demergunt : transi ad beatorum pauperum sortem, quorum formam Christus accepit, et factus est refugium pauperi (Psal. 1x, 10). Neque divites, sed pauperes beati quorum esse pronuntiat regnum cœlorum (Matth. v, 5).

VII. Tuum est ergo nunc in magna gratiarum actione confiteri, et psallere Domino: quæ ita ut audivimus, et habitu et corde humilitatis ornata es, ut linguæ tuæ et menti tuæ Davidica verba conveniant: Bonum mihi est, quod humiliasti me, ut discerem mandata tua (Psal. cxvm, 71). Adjicere etiam quod statim sequitur vere poteris: Bonum mihi est lex oris tui super millia auri et argenti (Psal. cxvm, 72). Elegisti enim thesauros tuos ponere in præceptis Altissimi. Dicimus et nos congratulantes tibi in verbis Prophetæ : Gaude, filia Sion; lætare, filia Jerusalem (Zach. 11, 10, juxta LXX), et obliviscere malorum, quæ tibi de hujus sæculi bonis orta sunt: quæ elegisti tibi bonam partem, quæ non auferetur tibi (Luc. x, 42). Nemo enim potest aufeire thesauros repositos in sinu Christi, neque evertere domum in ipso angulari lapide fundatam.

C

D

VIII. Videntes ergo et prævidentes in spiritu revelationis, magnam tibi perennium gaudiorum messem florescere, exsultamus in Domino, et gaudentes fructibus tuis, in voce exsultationis psalmi canimus Magna opera Domini, exquisita inter omnes voluntates ejus (Psal. cx, 2): quia multum abundavit bonitas ejus, superabundare tribulationibus tuis : quandoquidem te in eorum sorte vocavit perenni lætitia et hæreditate cœlesti, et in honore regali, et in consessu superjudiciali. Tolerandæ sunt in hoc sæculo humilitatis passiones, quæ tibi a Deo recompensabuntur et tu benedicta similiter interim his verbis consolare: ut et veterum dolorum obliviscaris, et in præsenti proposito, quo ad opera salutaria elevasti manus tuas, corde perfecto firmata, fiducialiter futurorum bonorum tibi perpetuam felicitatem festiva meditatione promittas: teque ipsam in cœlum animo gestiente præcurras ; ut dum corpore moraris in terra, jam ad Christum mente pervenias dumque Christum conaris imitari, et vestigio ejus affigeris, depositis oneribus, et impedimentis atque compedibus, quibus sæculi hujus divites attinentur, sedentes in tenebris et umbra mortis (Psal. LXXXVII, 7): tu jam liberata et expedita comiteris Dominum majestatis crucifixum, cujus imaginem non potest portare, nisi qui in hoc sæculo nudum se reddit et mortuum: ut secundum ipsum Dominum dicat: Venit enim princeps mundi hujus, et in me nihil invenit (Joan. xiv, 50). Vei secundum prophetam David: Factus sum inter viventes quasi mortuus (Psal. LXXXVII, 6) ut sic inter mortuos libera, possis juxta Apostolum dicere: Vivo autem jam non ego, vivit autem in me Christus (Gal. 11, 20). Gaude quia facta es sicut gloriosa Judith, inter virtutes pudicitiæ meritis viduitatis incorrupte per

tens: sicut et Anna venerabilis in jejuniorum casti- A fiducia, in summa pace nos esse credamus: tantaque monia orationis instans nocte ac die.

MONITUM IN EPISTOLAM SEQUENTEM.

Videtur istud ex prolixiore epistola, seu libello fragmentum, maxime cum fine et debita sermonis conclusione careat. Cur ad virginem in exsilium missam inscribatur, ex nullo penitus loco intelligere est: nam neque ejus persona vola usquam est aut vestigium; neque exsilii mentio, nisi illo fortasse loco, ubi de Noe dicitur, Ecce et ille rem passus exsilii. Auctorem quod spectat (quandoquidem Hieronymi liquet non esse) stylus autem cum antecedenti proxime consonat, unde hæc etiam Paulini videri doctis viris potuit: eodem argumento quo illam Philippo presbytero attribui, hanc quoque eidem posse reor ascribi.

EPISTOLA IV,

eo

B

C

sit in nobis spes futurorum, ut omnino non sentiamus nos sustinere illa quæ patimur, sed ea potius arbitremur jam obtinere quæ credimus. Siquidem dictum est, unde totum nos in futuro habere cognoscimus: Spe salvi facti sumus. Spes autem quæ videtur, non est spes (Rom. viii, 24). Ad hoc ergo tantam in nobis fidei stabilitatem Dominus esse desiderat ut certius esse quod credimus, quam quod patimur, judicemus et verius habeamus sperauda quam sensibilia et præsentes angustias non sentiamus, dum in futuram spem tota animi intentione protendimur. Ac si bellator aliquis dolorem vulneris aut contemnat, aut nesciat, dum omnibus vivacitatis sensibus solam videtur cogitare victoriam. Nam et qui tempore hyemis vadit ad balneas, prius asperitatem frigoris nudus patienter excipit, quia eum secutura calefactio consolatur. Ita certa spes rem vincit instantem, ut illud quodammodo esse incipiat quod futurum est, et desinat esse quod præsens est. In me, inquit Dominus, pacem habeatis, hoc est dicere: Firmius vobis sit quod in me est, qui semper sum, quam quod in temporali geritur mundo. Quia mundus transibit, et malitia quæcumque agitur in ipso, finietur. Pax vero mea nulla umquam defectione temporis solvetur. Et alibi dicit: Mulier cum parit, tristitiam habet, quoniam venit dies ejus. Cum autem pepererit puerum, non meminit jam pressuræ, propter gaudium, quia natus est homo in mundum. Et vos nunc quidem tristitiam habetis, sed tristitia vestra vertetur in gaudium. Iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis (Joan. xò, 21).

SEU CONSOLATIO AD VIRGINEM IN EXSILIUM MISSAM. I. Si Deus ac Dominus noster Christus Jesus securitatem, pacem, tranquillitatem, quietem, prosperitatem, lætitiam, et quæcumque alia esse jucunditatum genera possunt, servis et cultoribus suis tam in præsenti, quam in futuro promitteret, esset nobis non immerito dolendum atque flendum, si qua in præsenti vita contraria pateremur, quod præter inspiratum dolorem, cujus eo semper acerbior vis est, quo magis repentinus acciderit, futura quoque promissio esset ambigua, præsenti spei sollicitatione frustrata. At vero cum e contrario sollicitudines, bella, tempestates, inquietudines, miserias, tristitias, odia, ar alia quæcumque incommodorum atque ærumnarum genera esse creduntur, in præsenti nos passuros esse prædixerit, contra prædictæ commutationis tædium, de promissa non erit quis prosperitate securus. Si vero commonitus fueris, in ipsa commonitione habebis solatium. Et quamvis ex prædicto malo adversæ valetudinis quis. piam acerbissime perturbetur perturbationem tamen non absque consolatione suscipiet, qui in ea promissæ sanitatis signa esse cognoscit. Pari ratione nos quoque jucundos esse ac lætos, dum spei nostræ signa conspicimus, comprobationem ejus sumimus, cum per mala præsentia, futura bona indubitatæ fidei manibus jam tenemus. Siquidem, ut dictum est, salus nostra in tempore tribulationis (Psal. cxxxvII, 39). Nullam ergo debet generare tristitiam qualecumque illud est, quod maximam videtur significare lætitiam. Est enim ille superbus ac invidus, aut sui fastidiosus boni, quem ejus probatio reddit tristiorem. Dicit enim in Evangelio D mendat amplius gaudia secutura. Sic quidem preDominus Vos lugebitis, et flebitis, mundus autem gaudebit vos contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium (Joan. xv1, 20). Amplectenda est ergo tristitia quæ gaudium parit: et nou ejus materia est consideranda. Quia sæpe per dulcedinem fructus placet, quod amarum horruit in radice. Et iterum ait Dominus: Hæc locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis; in hoc autem mundo pressuram habebitis (Ibid., 35). Quid hoc est quod dicit, ut in me pacem habeatis, in hoc mundo pressuram habebitis ? nisi ut tanta in nobis sit ejus credulitas pollicitationis, ut cum mundi mala palimur, futuræ spei

II. Aptissimum namque ad comparationem tribulationum præsentium et futurorum gaudiorum, prægnantis mulieris induxit exemplum que quamvis causam partus non absque ingenti sciat dolore transire quia aviditate nimia liberos cupit, doloris tormentum spernit, dum quod satis diligit, concupi scit, et ante gaudet ex prole, quam contristetur ex partu nec recusat fœcunditatis exordia, quamvis certa sit ea non absque magnis angoribus eventura : quoniam dum majus gaudium cogitat, tristitiæ causas amplectitur. Sic et in omnibus pene rebus humanis difficile potest esse lætitia, nisi tristitia ante præcesserit, et amaritudo præeuntis doloris com

tiosior salubritas est, quæ post languoris recuperatur incommodum et a qualibet parte, ex majore sæpe laboris necessitate, ad ampliorem solet felicitatem veniri. Sic qui litteræ scientiam desiderat habere, si discendi non susceperit tædia, peritiæ gaudia adipisci non poterit. Nec cujuslibet eruditionis quisquam habere poterit gloriam, nisi animi æstus ante fuerit perpessus. Agricola quoque de ubertate frugum lætari non poterit, nisi prius terram multo labore confecerit. Et tanto magis prosperitatis spem congerit, quanto se amplius desudasse cognoverit : et de labore impenso sperat ubertatis augmentum.

« PoprzedniaDalej »