Obrazy na stronie
PDF
ePub

quod sibi aliquis de nobilitate generis blandiatur: A nis in reprehensionem intemperans cadit, quodque

si ex meliore parte sit famulus. Multo est indignius mente servire, quam corpore. Superfluum arbitror te monere, quam parca in procedendo debeas esse, quam rara: cum te hoc etiam sæcularis ab infantia honestas docuerit, et facile intelligas id tibi multo magis in hac vita esse servandum, quam maxime secretum decet. Illud admoneo, ut ipsis quoque salutationibus, quæ tibi in cubiculo tuo exhibendæ sunt, certissimum modum ponas non sint nimiæ, neque quotidianæ, ne non tam officium, quam inquietudinem præstare videantur.

C

CAP. XXIII-Et quamquam omne vitæ tuæ tempus divino debeas operi consecrare et nullam prorsus Loram a spirituali profectu vacuam esse conveniat, cum tibi in lege Domini die ac nocte meditandum B sit (Psal. 1) debet tamen aliquis esse determinatus et constitutus horarum numerus, quo plenius Deo vaces, et qui te ad summam animi intentionem, velut quadam lege contineat. Optimum est ergo huic operi matutinum deputari tempus, id est meliorem diei partem, et usque ad horam tertiam animam quotidie in cœlesti agone certantem, hoc velut spiritualis quodam palestræ exerceri gymnasio. His tu per singulos dies horis in secretioris domus parte ora, clauso cubiculo tuo (Matth. vi, 6). Adhibe tibi tiam in urbe [Al. orbe] solitudinem, et remota pauI.sper ab hominibus, propius Deo jungere aspectuique tuorum reddita, lectionis fructum et orationis ostende. Nihil enim in hoc secreto magis agere debes, quam animam divinis eloquiis pascere. Et quantum ei per totam sufficere possit diem, hoc eam veluti cibo pinguiore satiare. Ita Scripturas sacras lege, ut semper memineris Dei illa verba esse, qui legem Suam non solum sciri, sed etiam impleri jubet. Nihil enim prodest facienda didicisse, et non facere. Optime uteris lectione divina, si cam tibi adhibeas speculi viec, ut ibi velut ad imaginem suam anima respiciat, et vel fœda quæque corrigat, vel pulchra plus ornet. Lectionem frequenter interrumpat oratio, et animam jugiter adhærentem Deo, grata vicissitudo sancti operis accendat. Nunc te igitur ordo instruat cœlestis historia: nunc sanctum David oblectet canticum nunc Salomonis erudiat Sapientia: nunc ad timorem Domini, increpationes incitent prophetarum nunc Evangelica et Apostolica perfectio te Christo in omni morum sanctitate conjungat. Quæ paranda sunt, memoriæ penitus insere eaque jugi meditatione conserva. Quae maturanda sunt, frequenter revolve, ut divinum hoc studium, et cœlestis schola, et mores simul virginis ornent et sensuin, tradantque tibi cum sapientia sanctitatem. Unde Scriptura dicit: Qui quærunt Deum, invenient sapientiam cum justitia. Sit autem ipsa lectio temperata, cui finem consilium, non lassitudo imponat. Nam ut immoderata jejunia et ardor abstinentiæ, et enormes inordinatæque vigilia, intemperantiæ coarguuntur, idque nimietate sui pariunt, ut hæc ipsa postea, nec mediocriter quidem fieri possint; ita studium lectio

laudabile est in tempore suo, fit de nimietate sui culpabile.

CAP. XXIV.- Generaliter quidem, sed breviter strictimque dicendum est in bonis quoque rebus quidquid modum excesserit, vitium est. Magna est, magna, inquam, et que grandi studio constat, perfectæ vitæ ratio, consummatæque sapientie est, scire quid quo insequaris modo, et ad omnem actum præferendo consilium: nihil facere quod fecisse pœniteat. Intra unius horæ spatium mutatur habitus: jejunare, abstinere, psallere, vigilare, non tam studio opus habent, quam voluntate. Quidlibet incipiens, statim ut voluerit, ad ipsa perfectus est: immo illi hoc facilius facere possunt, qui recentes corporis vires de sæculo ad propositum afferunt. Mores vero mutare, singulasque virtutes animi formare in se, atque perficere, grandis studii est, et longa consuetudinis. Itaque multi in [Al. add. hoc] proposito senescimus, et ea, propter quæ ad ipsum propositum venimus, non habemus. Tua vero conversatio nova esse debet, mira gravitas, patientia, mansuetudo, pietas: quidquid sanctius est atque perfectius, quidquid magis Deo te commendare potest, et majorem in cœlo facere, id semper sequere, id semper amplectere (I Cor. VII, 34). Sponsa Christi nihil debet esse ornatius. Tanto majore placendi studio opus est, quanto major est ille cui placendum est. Sæculi vero virgines, quæ se nuptiis præparant, et indulgentiam magis Apostoli, quam consilium sequi malunt, magisque amplectuntur incontinentiæ remedium, quam præmium continentiæ, ut sponsis placeant, eosque in amo: em sui magis incitent, mira se sollicitudine formare student, et naturalem corporis pulchritudinem, ornandi arte commendant. llæc est illis per dies singulos cura præcipua : decentibus fucis colorare faciem, implicare auro erinem, et ardentes concharum lapides, capitis honorem facere, suspendere ex auribus patrimonia, brachia ornare monilibus ac latera, et inclusas auro gemmas a collo in pectus demittere. Non minorem sponsus tuus requirit ornatum, qui cum universam Ecclesiam salutaris aquæ lavacro purificatam sine macula rugaque reddiderit, quotidie cupit eam fieri pulchriorem, ut semel a vitiis peccatisque mundata, semper ornetur decore virtutum (Ephes. v, 26, 27). Et si hoc a tota requirit Ecclesia, in qua et viduæ continentur etnuptæ: quanttim, putas, exspectat a virgine, quæ ex pulcherrimo hoc quodam Ecclesiæ parato, velut augustior quidam flos videtur electa! Assume ergo omnem illum ornatum, per quem placere Christo potes. Satis pulchram Deo crede faciem tuam, si hominibus pulchra apparere non studeas. Istud ornamentum serva capitis, quod acquisivisti Chrismatis sacramento, cum tibi in cœlestis regni mysterium', diadema quoddam regalis unctionis impositum est. Optima ornamenta sunt aurium, verba Dei. Ad ea sola paratus esse debet auditus virginis: eaque pretiosissimis lapidibus anteferre. Omnia prorsus membra decorentur operibus

D

menta possideas, secura procedes ad prælium spirituale, nec pavebis diabolum cum toto exercitu suo. Cadent enim a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis ad te autem non appropinquabunt (Psal. xcı, 7). Beatus quoque Jacobus ille Christi miles emeritus non minor nobis auctoritate de boc bello victoriam pollicetur Subditi, inquit, estote Deo resistite autem diabolo, et fugiet a vobis (Jac. Iv, 7). Ostendit quomodo resistere debeamus diabolo, si utique simus subditi Deo, ejusque faciendo voluntatem, ut divinam etiam mereamur gratiam : et facilius nequam spiritui, auxilio sancti Spiritus resistamus. Neque vero aperta contra nos pugnat acie, nec publica nobiscum fronte congreditur, sed

:

voluntate. De consensu nostro adversarius vires [Al. de consensu adversariorum vires] accipit, nostroque nos, ut dici solet, jugulat gladio. Infirmus hostis est qui non potest vincere nisi volentem. Procul a nobis desperatio, procul omnis ab animo recedat pavor adversariorum. Non adjuvemus, sed vincamus adversarios. Dant illi quidem consilium, sed nostrum est vel eligere, vel respuere quod suggerunt. Non enim cogendo, sed suadendo nocent. Non extorquent a nobis consensum, sed expetunt. Unde etiam Ananiæ dicitur: Quare tentavit cor tuum Satanas mentiri te Spiritui sancto (Actor. v, 3)? Quod utique illi Apostolus numquam imputaret, si id absque ipsius voluntate diabolus fecisset. Ipsa etiam Eva ideo [ Al. jam] condemnatur a Domino (Gen. 11): quia ab eo quem poterat superare, superata est. Nec enim meruisset a Domino, injustitiæ puniri quæ victa est, nisi vincere ipsa potuisset.

sanctitatis: totaque virginalis animi pulchritudo, A præsume victoriam. Hæc enim si tu omnia instrugemmati monilis instar, vario virtutum fulgore resplendeat. Tunc vere concupiscet rex decorem tuum, dicetque tibi: Tota formosa es, proxima mea, et macula non est in te (Cant. v, 7). Et hæc tibi ornamenta quæ dixi, etiam erunt munimenta maxima: et quæ ipsa te [Al. te ipsam] ornare Deo, et contra diabolum armare possint, qui per leve interdum quodcumque vitium ad animam ingreditur : et si virtutum propugnacula non resistant, nostro nos repellit loco, et continuo de hoste fit dominus. Propter quod Scriptura nos adhortatur, et dicit : Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris (Eccl. x, 4). CAP. XXV.- Ab eo jam tempore, quo primum per virginitatis professionem Domino consecrata es, adversarii in te crevit odium. Et qui aliena lucra pro B dolo vincit ac fraude, nostraque contra nos utitur suis damnis habet, se amisisse ducit, quidquid te possessuram dolet. Grandi tibi opus est vigilantia, grandique cura et tanto sollicitius cavendus est inimicus, quanto apud Deum ditior esse cœpisti. Vacuus viator et nudus non timet latronis insidias. Securus a nocturnis furibus dormit pauper, etiam si claustra non muniat. Diviti vero opes suæ latronis semper imaginantur occursum, et jugi sollicitudine, noctium somnum adimunt. Unde tuæ quoque divitiæ, cœlestis thesaurus, ista cautione indigent atque custodia. Quanto ditior es, tanto debes esse vigilantior. Qui enim plus possidet, plus debet timere ne perdat. Invidere non cessat auctor invidiæ. Et qui semel a Deo ipse projectus est, tanto majori livore torquetur, quanto aliquem apud eum C viderit clariorem. Qui invidit Evæ paradisum, quanto magis invidet tibi regnum coelorum! Cuncta, mihi crede, ille nunc circumit, ut beatus Petrus ait, devorandi te cupidus (1 Pet. v, 8): in modum rugientis leonis ingreditur, vel more dolosi hostis universa perlustrans, explorat omnes aditus animæ tuæ : an sit aliquid infirmum et minus tutum, per quod possit irrepere. Rimatur nunc ille omnia, et singula quæque pertentans, quærit vulneri locum cujus tu insidias sollicite debes providere, ut quæ cum Paulo non ignores astutias ejus (II Cor. 1, 14). Qui cum terribiles diaboli potestates principatusque describat, nos nihilominus hortatur ad pugnam, hostiumque vim pandit, ut augeat sollicitudinem militum. Non enim vult nos esse timidos, sed paratos. Deni- D que non fugam suadet, sed arma suggerit: Propterea, inquit, accipite arma Dei, ut possitis resistere in die malo, ac in omnibus perfecti stare (Ephes. vi, 13). Ac statim instrumenta singula spiritualis pugnæ tradens, addidit et dixit: State ergo succincti lumbos vestros in veritate : et induti loricam justitiæ, et calLeati pedes in præparatione Evangelii pacis, in omnibus assumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea exstinguere : et galeam salutis assumite, et gladium spiritus, quod est verbum Dei, per omnem rationem et obsecrationem. Et quoniam de hoc bello licet etiam feminis triumphare, suscipe hæc arma Pauli, et tanti hortatione ducis certam

CAP. XXVI.-flujus nequissimi hostis est illa vel prima calliditas, et ars doli plena, fatigare cogitationibus rudes animas et novellis in proposito mentibus de ipsa interdum conversatione afferre mærorem: ut facile ab hujus rei profectu deterreatur animus, cujus initia amara cognoverit. Itaque solet tam sordidas nonnumquam et impias cogitationes inserere menti, ut qui tentatur, dum suum illud putat esse quod cogitat, deteriorem se per spiritum immundum proposito suo arbitretur effeclum; multoque puriorem animam habuisse se credat, cum adhuc res sæculi amaret. Vult enim his, quibus invidet callidissimus inimicus horrorem propositi ex desperatione facere sanctitatis, ut eos, obsidente tristitia, et si a proposito non revocat, certe retineat a profectu. Propter quod maxime sanctarum tibi Scripturarum studium diligendum est : illuminanda divinis eloquiis auima : et coruscante Dei verbo, diaboli repellendæ sunt tenebræ. Cito enim fugit ille ab ea anima, quam sermo divinus illuminat, quæ cœlestibus semper cogitationibus occupatur, in qua assiduum est Dei verbum, cujus vim nequam spiritus non potest ferre. Et idcirco beatus illud Apostolus spiritalis belli inter cætera instrumenta gladio comparavit (Ephes. v;17).

Est autem futissimum atque perfectum, ut assuescat A cti. Qua de re debes (sæpe enim repeto quod fieri animus sollicita semper pervigilique custodia discernere cogitationes suas et ad primum animi motum [Al. deerat motum] vel probare, vel reprobare, quod cogitat: ut vel bonas cogitationes alat, vel statim exstinguat malas. Ilic namque fons est boni, [Al. Hinc........ et quod origo] et origo peccandi, omnisque ingentis delicti in corde principium est cogitatio [Al. cogitatione principium est, quæ ], que unumquodque opus velut in quadam cordis tabula depingit, antequam faciat. Nam sive ille actus, sive sermo sit, ut proferatur, ante disponitur, et cogitationum consilio discernitur quod futurum est. Vides quam brevi interdum momento quæque ista quis cogitet, cogitataque perficiat: nec quicquam omnino, vel lingua, vel manu, cæterisque B membris agitur, nisi cogitationes ante dictaverint. Unde et Dominus in Evangelio dicit: De corde hominis procedunt cogitationes male, adulterium, fornicatio, homicidia, furta, falsa testimonia, avaritia, nequitia, dolus, impudicitia, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia. Hæc sunt quæ coinquinant homines (Matth. xv, 19, 20). Omnis ergo sollicitudo tua, omnis intentio debet esse in custodia [Al. cordis custodia]. Ibi te maxime oportet observare peccatum, ubi nasci solet: statimque ad primam tentationis repugnare faciem et malum antequam crescat, exstinguere. Nec enim exspectandum est augmentum ejus rei, quæ timeri debet a parvo : et quæ tanto facilius vincitur, quanto ei citius repugnatur. Ideo clamat Scriptura divina : Omni custodia C serva cor tuum: ex eo enim exitus vitæ (Prov. IV, 21).

semper [Al. semel] volo) sanctas Scripturas sine intermissione meditari, hisque tuam replere mentem : et malis cogitationibus locum auferens, divinis animum sensibus occupare quantumque Deum diligas, ex dilectione legis ejus ostendere. Unde Scriptura dicit: Qui timent Dominum, inquirent quod beneplacitum est illi: et qui diligunt eum, replebuntur lege ejus (Eccl. 11, 7). Tunc sentiens quantum ad ejus amorem adjuvet te sapientia: quantum sit in te divinæ legis auxilium, et Domino cum David læta cantabis, In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi (Ps. cxvi, 16, 31 et seqq.). Excitandus est enim spiritualibus stimulis semper animus, et majori quotidie ardore renovandus. Orationis instantia, illuminatio lectionis, sollicitudo vigiliarum, et diurna, et nocturna ejus incitamenta sunt. Nihil enim in hoc proposito otio deterius est: quod non solummodo non acquirit nova; sed etiam parta [Al. parata] consumit. Sanctæ vitæ ratio processu gaudet et crescit cessatione torpescit, et deficit. Quotidianis ac recentibus virtutum incrementis mens instauranda est: et vivendi nobis hoc iter, non de transacto, sed de reliquo metiendum. Quamdiu sumus in hoc corpore, numquam nos ad perfectum venisse credamus: sic enim melius pervenitur. Tamdiu non relabimur retro, quamdių ad priora contendimus. At ubi cœperimus stare, descendimus nostrumque non progredi, jam reverti est. Cesset omnis ignavia, et inutilis de præterito labore securitas. Si volumus non redire, currendum est. Beatus Apostolus de die in diem vivens Deo non quid ante fecisset, sed quid facere deberet semper attendens, dicebat: Fratres, ego me non arbitror comprehendisse aliquid. Unum autem, quæ quidem sunt retro obliviscens, ad ea vero quæ sunt priora me extendens, ad destinatum persequor bravium supernæ vocationis Dei (Phil. 11, 13, 14). Si beatus Paulus vas electionis, qui ita Christum indutus erat, ut diceret Vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus (Gal. 11, 20); adhuc tamen se extendit, adhuc crescit et proficit: quid nos facere debemus, quibus optandum est, ut in fine nostro, Pauli principio comparemur? Ergo tu hunc imitare qui dixit: Imitatores mei estole, sicut et ego Christi (1 Cor.

CAP. XXVII. Distinguendum est autem inter istas cogitationes, quibus voluntas favet, quas cum dilectione amplectitur, et inter eas cogitationes, quæ tenuis umbræ modo prætervolare mentem solent, seseque tantummodo, vel transeundo monstrare quas Græci Túnous vocant: vel certe inter illas que repugnanti ac invito animo suggerunt, quibus mens cum horrore quodam renititur ac resistit quibus ut contristatur admissis, ita gaudet expulsis. In illis quidem quæ se leviter menti ostendunt, et quasi fugiendo demonstrant se, nec peccatum omnino, nec pugna est. In iis autem, cum quibus aliquandiu anima luctatur, quibus resistit voluntas [Al. voluptas], æquale certamen est. Aut Div, 11). Obliviscere omne præteritum : et quotidie

enim consentimus, et vincimur: aut respuimus et vincimus, et acquirimus de pugna [Al. pugnatione] victoriam. In illa ergo tantummodo cogitatione peccatum est, quæ suggestioni consensum mentis dedit: quæ malum suum blande fovet : quæ in faetum gestit erumpere. Hujusmodi, cogitatio etiamsi ex aliquo impedita casu, non impleat voluntatem, nihilominus actione criminis condemnatur a Domino ut illud in Evangelio legimus : Qui viderit, inquit, mulierem ad concupiscendum eam, jam mœchatus est eam in corde suo (Matt. v, 28). Apud Deum, cui nota sunt omnia etiam antequam fiant, voluntas perfecta faciendi, reputatur pro opere faPATROL. XXX.

inchoare te puta ne pro præsenti die, quo debes servire Deo, praeteritum imputes. Optime quæsita custodies, si semper inquiras. Damnum parata sentient, si parare cessaveris.

CAP. XXVIII. Dicas forsitan : Grandis labor est. Sed respice quod promissum est: Omne opus leve fieri solet, cum ejus pretium cogitatur : et spes præmii solatium est laboris. Sic durus agricola inaratum diu campum, et pinguiores otio glebas violento vomere scidisse se gaudet, et mirum in modum ipsa operis difficultate latus spem segetis de labore metitur. Sic negotiator avidus maria contemnit spectare ausus fluctuum spumas rabiemque ventorum.

2

Dumque in omni labore ac periculo lucrum cogitat, A illum tantum diem totam [Al. tac. totam] para te, in

et lassitudinem simul obliviscitur et timorem. Con-
sidera, quæso, magnitudinem præmii tui, si tamen
considerari potest quidquid immensum est. Post
abscessum animæ, post carnis interitum, post favil-
las et cinerem, in meliorem statum virgo reparanda
es. Mandatum terræ corpus in cœlum elevandum est:
et mortale tuum immortalitatis honore mutandum
est. Post hæc angelorum es donanda consortio : re-
gnum acceptura cœlorum, ac in perpetuum mansura
com Christo. Quid ergo retribues Domino pro omni-
bus quæ retribuit tibi (Psal. cxv)? Quid tanto remu-
neratore durum putabis, cujus tanta sunt præmia?
Unde beatus Apostolus, Nulle, inquit, sunt condignæ
passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ re-
velabitur in nobis (Rom. vii, 18). Quid enim dignum B
vel facere, vel pati possumus in brevi hoc tempore
vitæ nostræ ; cum id immortalitate sit compensan-
dum?

CAP. XXIX.

in

quo mundi gloria finienda est. Illum, inquam, diem, quem Salvator diluvio comparavit ; qui multos fallaci securitate deceptos, furtivo, ut ait Apostolus, comprehendet adventu (1 Thess. v, 2). Quem beatus quoque Petrus describens ait: Adveniet autem dies Domini sicut fur : in qua cœli mugno impetu transibunt. Elementa vero a calore resolventur. Cum igitur [Al. tacet igitur] hæc omnia dissolvenda sint, quales oportet nos esse in sanctis conversationibus et pietatibus exspectantes et properantes in adventum Domini Dei, quo cæli ardentes solventur, et elementa ignis calore tabescent (II Pet. 1, 10)? Recens factum est, et quod ipsa audisti, cum ad stridulæ buccinæ sonum, Gothorumque clamorem, lugubri oppressa metu domina orbis Roma contremuit. Ubi tune nobilitatis ordo? ubi certi et distincti illius dignitatis gradus? Permixta omnia, et timore confusa, omni domui planctus, et æqualis fuit per cunctos pavor. Unum erat servus et nobilis. Eadem omnibus imago mortis nisi quia magis eam timebant illi, quibus fuerat vita jucundior. Si ita mortalis timemus hostis humanam manum quid faciemus cum clangore terribili tuba intonare de cœlo cœperit et ad illam archangeli vocem, omni buccina clariorem, totus simul remugiet mundus? cum viderimus super nos non manufacta arma concuti, sed et virtutes cœlorum commoveri, sicut Propheta dicit: Cum venerit Dominus ponere orbem terræ dese:tum : et peccatores perdere ex eo (Isa. x, 4): quis tunc nobis pavor, quæ caligo, C quæ tenebræ, cum nos sæpius ac toties admonitos, et tamen imparatos dies ille repererit? Tunc, inquit, plangent super se omnes tribus terræ : et videbunt Filium hominis venientem in nubibus cœli cum virtute multa et majestate. Tunc dicent montibus. Cadite super nos: et collibus, Operite nos: el petris, Aperite vos nobis (Matth. xxiv, 50 rt seqq. Luc. xx1, 27 et seqq.). Verum hæc eorum sint, qui variis hujus mundi detenti curis, de mundi non eogitant fine. Tu vero cui adventus Christi dierum noctiumque meditatio est, cui pro conscientiæ puritate, Domini est optanda præsentia: quæ consummationem sæculi quasi certum præmii tui tempus exspectas, exsultationem de cœlo capies, non timorem. Tunc enim tu sanctorum mixta choris, et sanctis comitata virginibus, D spouso obviam subvolabis, et dices: Inveni quem quæsivit anima mea (Cant. 1, 4). Nec ullius jam temporis separationem timebis, quæ semel immortalitatis gloria, et incorruptionis splendore donanda es et cum Christo semper futura es, Apostolo dicente: Quoniam ipse Dominus in jussu et in voce archangeli, et in tuba Dei descendet de cœlo:et mortui qui in Christo sunt, resurgent primi. Deinde nos qui vivimus: qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Domino in aere: et ita semper cum Christo erimus (1 Thess. Iv, 16, 17). Hæc sit igitur cura tua semper, hoc studium: hæc jugiter virginis corde volvantur. In his totius diei versetur labor. In his nocturnus [Al. noctis] somnus reponatur. In

Propter quod idem Apostolus ait: Id enim quod in præsenti sæculo est momentaneum ac leve tribulationis nostræ : supra modum in sublimitate, æternum gloriæ pondus operatur in nobis (II Cor. IV, 17). Respuantur honores, despiciantur divitiæ. Ipsa quoque vita nostra martyrii amore comtemnatur. Et hæc omnia etiam si pro æternitatis præmio non darentur, essent tamen quandoque peritura. Amittunt etiam hoc illi qui semper cupiunt possidere. Quam multos memoria nostra retinet in maximis honoribus ac divitiis constitutos, repente de summo illo potentiæ fastigio concidisse: et eos qui tumore elati, aliud quiddam quam homines esse se putabant, exitu tandem suo docuisse nos quid fuerint. Quid enim in hoc mundo stabile? Quid vero firmum est? Quid porro non breve et incertum, el casui non serviens? Quale istud bonum est, quod semper timeas amittere? quod vel auferendum abs te metuas, vel a te relinquendum scias? Nam et si nullo id eripiatur casu, vel morte certe perdendum est. Et si vita nostra tendatur per mille annos: et ad extremum illum totius diem ætatis, quotidiana deliciarum voluptate veniamus: quale hoc, quæso, diu est, quod fine deletur! Aut quis illius voluptatis fructus est, qui statim ut cessaverit, videbitur tibi non fuisse? Age jam, transactum vitæ tuæ tempus animo revolve. Nonne videbitur tibi umbra quædam fuisse quod transiit: et ad instar somnii tenuis, incertum esse omne quod videtur? Hoc idem et decrepitus senex sentire potest, cui convenit dicere cum propheta: Dies mei sicut umbra declinaverunt el ego sicut fenum arui (Psal. xx1).

CAP. XXX. Quod si hæc etiam hic possumus dicere ubi quamvis brevis, tamen quia præsens est vita ista, magni penditur: quid in futuro dieturi sumus, ubi majore æternitatis præsentia [Al. scientia] transactum omne pro nihilo est? Hæc tu tecum diligenter revolvens, et brevitatem vitæ hujus æternitatis contemplatione despiciens, ipsum quoque contemptum mundi, majori animi virtute contemne; et ad

hæc [Al. hoc] anima rursus evigilet. Etenim nullus A ore respondit, quo amplius confutarentur, si prodelabor durus: nullum tempus longum videri debet, quo gloria [Al. dona] æternitatis acquiritur.

MONITUM IN EPISTOLAM SEQUENTEM. Gaudeo in me notum hactenus nemini subsequentis Auctorem Epistolæ deprehendisse : quod enim false tribuatur Hieronymo, palam est, et stylus ipse clamat ab heronymiano dissidens immane quantum. Accepi autem a Gennadio, quis ille fuerit; nec sane infimi subselii scriptor, sed magni Augustini discipulus repertus est. Eutropius presbyter (ait ille Lib. de Viris illustribus, cup. XLIX) scripsit ad duas sorores, ancillas Christi, quæ ob devotionem pudicitiæ, et amorem religionis exhæredata sunt a parentibus, Epi

stolas duas, in modum librorum consolatorias eleganti el aperto sermone, non solum ratione, sed etiam testimoniis Scripturarum munitas. Hujus nimirum est titulus, Ad Geruntii filias de conteninenda hæreditate. In textu, Si, inquit, causa offensionis B est Christus, amplexandum est impii patris Elogium, non dolendum, ne recedamus a Christo, cui nos illa Exhæredatio commendat. Et inferius, Noluit vobiscum Geruntius in cœlestibus habere partem: eur vos partem ex censu ejus desideratis? Denique, Vobis, filiæ, exhæredatio illa futuræ hæreditatis in cœlestibus fecit augmentum, et cætera his puria, quæ ex universo contextu intelliges. Consonat quoque temporis, in quod Eutropius ille confertur, nola: siquidem Paulinum (utique Nolanum, qui Senatum, honores et divitias reliquit) nobilissimo in ejusmodi rebus contemnendis exemplo, ait: Nuper cum sua matrefamilias præivisse. Ilic vero Paulinus a sæculi rebus se penitus demum expedit circa annum 595, ut si adeo velis hanc Epistolam post alios pl. m. decem, sive ad v sæculi initium referre, proxime ad veritatem accesseris. Porro autem apprime Christiana, et quæ S. Augustini auditorem deceat, doctrina ejus est: eoque se magis probat, quod S. Paul num tantopere laudat. Non igitur audiendus Bellarminus, cui visus est Auctor Pelagianorum veneno imbutus, sentire, quod non liccat Christiano divitias possidere: neque enim aliquid ex hac etiam est parte ex his, quæ de usu divitiarum edisserit, quod non acceptum ex magistri sui Augustini Epistola ad Hilarium Syracusanum videatur, et ab illa hæreticorum insania non longe absit. EPISTOLA II.

AD GERUNTH FILIAS.

De contemnenda hæreditate.

C

rentur, falso se quærere quem sprevissent, dicente ipso Si credidissetis utique et mihi ( Joan. v, 46 ). Sed quoniam et ego vester sum, et vos vere scio quasisse judicium ejus, qui Ægyptium gaudenter occidit, et cum adversario, dum in via estis, nitimini cito confœderare concordiam, apud Judæos sibi suam sententiam relinquemus, super ipsos qui eam protulere venientem.

II. Nos humilibus de Domini lenitate dicemus: Vobis datum est scire mysterium (Matth. xHI, 14). Ac proinde, ut ad exordium diverticuli revertamur,

hæreditatem illam vobis arbitror contemnendam, nec aliquid a judice sæculi postulandum. Quomodo enim vobis illos ficet adire, qui etiam suo judicio nesciunt veritatem? Quandoquidem Pilatus ex ipsorum curia, sic loquitur ad Dominum : Quid est veritas (Joann. XVI, 56)? Nempe hic judex erat, et negotia causasque litigantium libripende justitia tanto statuto jure solvebat : et quid hic valebat facere, si non noverat veritatem? Certe Evangelistæ adeo justum fuisse Pilatum commemorant, ut innocentem mallet absolvere quam punire: et tamen veritatem quasi discere cupiat, inquirit. Nam veritatis ignoratio, interrogationis est actio. Quid ergo dicemus? Inanes sine dubio mortalium curas, et uniformem mundialium rerum prodidit falsitatem: ibique judicia vera non esse, ubi sint mentita negotia seque in rebus carentibus veritate, carere vero judicio judicat. Quid enim quasi nostrum apud illa tribunalia repetemus, si, præscribente Apostolo, nihil intulimus in hunc mundum: verum nec auferre quid possumus (1 Tim. 18, 7) ? Si enim nihil intulimus in hunc mundum veniendo, et nihil auferre poterimus abeundo: falso aliquid nostrum hic esse dicimus, ubi nobis totus pene mundus alienus est. De quo nobis quid judex sæculi tribuere [Al. retribuere] poterit, si nihil natura donavit? Quid Pilatus veritatis interrogator potius quam prolator: quid, inquam, nisi Barrabam, quem ideo Judæi Deo cœli præferunt, quia ad judicem sæculi convolarunt? la quo utique perfidus populus non reum, sed reatum accepit. Sed hæc de judicio sint dicta, non de negotio.

1. Cuncti mei sensus affectu vobis vacant, etsi interim loco segregor : nam et videre vos mini videor et audire: tam me occupatum habet vestra dilectio. Quod si vos invicem faciatis, cum illud impossibile sit fieri per carnem, possibile redditur ex spiritu, ut fiat duorum hominum corpus unum. Nam ut probem etiam vestra mecum vigilare col- Dlum moneo, sed obtestor, ut si Geruntium p:o

Loquia, accipite quid de hæreditate, quod suggessistis cogitanti altius videatur, quoniam me etiam in carnalium arbitrium per spiritualia delegistis. Possem quidem dicere : Quis me constituit judicem, aut divisorem inter vos (Luc. xu, 14)? si non ad infideles processisset ista sententia. Judæorum enim incredulitas hac Domini responsione repercutitur, non seritur. Nam ipsi aliquando Judai in ipso Moyse visitationem illam Domini non videntes qua Ægyptium fratris liberator occiderat sequentique die fratrum discordias rixasque volens sedare, ausi sunt dicere: Quis te constituit principem, aut judicem super nos (Exod, I, 14)? Ac proinde suo illis Dominus 11,

JII. Cæterum quod ad causam pertinet, non so

Christo offendistis, in ca offensione duretis. Qui enim perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. x, 22). Nam si causa offensionis est Christus, amplexandum est impii patris elogium, non dolendum ne recedamus a Christo, cui nos illa exhæredatio commendat, sicut scriptum est: Beati estis cum persecuti vos fuerint, et maledixerint nomini vestro tamquam malo, propter filium hominis: gaudele in illa die, et exsultate: ecce merces vestra multa est in cœlo (Luc. v, 21 et seqq.). Hanc mercedem offensio illa providit, cujus poenitet veritatis. Quod si vocata ad Dominum in imagine Levitarum, spiritualibus gladiis, corporeos occidistis affectus:

« PoprzedniaDalej »