Obrazy na stronie
PDF
ePub

vero humanius definitum est, ut x annis poeniteant. A cum ea quam dominus reliquit uxore fornicaverit,

:

B

Mulier quæ concipit, et occidit filium suum in utero,
ante XL dies unum annum pœniteat. Si post quadra-
ginta dies, ut homicidium debet pœnitere. Pater aut
mater qui necat filium suum ante baptismum, ix
annos pœniteat, sed cum consilio. Cujus parvuli per
negligentiam sine baptismo moriuntur, in pane et
aqua annis. Infans, infirinus, et paganus com-
mendatus presbytero si moritur sine baptismo,
presbyter deponatur. Et si negligentia parentum
fuerit, I anno poeniteat. Si quis quodlibet membrum
sibi voluntarie abscidit, u pœniteat, in pane et
aqua. Eunuchi, si ab aliis facta fuerint, promo-
veantur in clero si certe se absciderint, nullatenus
promoveantur. Et si presbyter absciderit, depona-
tur. Si quis ducatum præbet barbaris, xiv annis
poeniteat. Si tamen non occiderit strages Christia-
norum sin autem, relictis armis, usque ad mortem
mundo mortuus Deo vivat. Si quis fornicaverit sicut
Sodomitæ fecerunt, episcopus xv annis pœniteat, v
ex his in pane et aqua, et ab omni officio deponatur:
peregrinando finiat dies vitæ suæ. Si autem senex
fuerit, aut æger, carceribus, tenebris reclusus pœ-
niteat omnibus diebus vitæ suæ. Presbyter xii annos
poeniteal, ex his in pane et aqua, et deponatur.
Diaconus et monachus vii annos poeniteat, it ex his
in pane et aqua, et deponatur. Peregrinando finiant
vitam suam. Clericus et laicus x annis poeniteant, 1
ex his in pane et aqua. Hi supra scripti numquam
cum aliis dormiant, et ad sacerdotii gradum accedere
numquam præsumant. Annis pœnitentiæ suæ a vino
et carne abstineant. Excepto si infirmitas acciderit,
usque ad reparationem solvatur. Communionem in
finem vitæ mereantur. Si autem bene egerint pœni-
tentiam, reconcilientur et ad communionem. Si quis
cum Deo sacrata fornicaverit, episcopus xv annis
poeniteat, v ex his in pane et aqua, et deponatur, et
numquam ad honorem sacerdotii revertatur. Pres-
byter xi annis poeniteat, I ex his in pane et aqua,
et deponatur. Diaconus et monachus vii annos pœ-
niteant, ex his in pane et aqua, et ad honorem
sacerdotii numquam accedant. Post actam pœniten-
tiam ad communionem reconcilientur. Si quis cum
matre fornicat, XII annis pœniteat, etiam numquam
communicet, nisi tantum diebus Dominicis. Si quis
cum uxore alterius fornicaverit episcopus, x11 annis D
pœniteat, u ex his in pane et aqua. Hi supra scripti,
a communione priventur: post actam pœnitentiam
reconcilientur. Nam ad sacerdotii gradus accedere
numquam præsumant. Si quis cum vidua, aut sponsa
alterius fornicaverit, episcopus XII annis pœniteat,
I ex his in pane et aqua: et deponatur et episcopus
et presbyter. Clericus et laicus v annis poeniteat, it
ex his in pane et aqua, et a communione privetur,
et a sacro ordine. Si quis cum cognata, aut sorore,
vel matre fornicaverit, episcopus xv annis pœnitent;
presbyter xu annis, diaconus et monachus x, cleri-
cus et laicus VII: omnes hi in pane et aqua, et a
communione priventur, et a sacro ordine. Si quis

C

episcopus XII annis pœniteat, I in pane et aqua, et
a communione privetur. Presbyter xu, ex his in
pané et aqua. Diaconus et monachus vit annis pœ-
niteat, ex his in pane et aqua. Clericus et laicus
v; п ex his in pane et aqua, et ab honore sacer-
dotii priventur. Si quis cum quadrupedia fornica-
verit, episcopus XII annis pœniteat, t ex his in pane
et aqua, et deponatur. Presbyter x annis, 1 ex his
in pane et aqua, et deponatur. Diaconus et mona-
chus vi; m ex his in pane et aqua, et deponatur.
Clericus et laicus in, 1 ex his in pane et aqua, et ad
sacerdotii gradum non accedant. Si quis concupi-
scens fornicari, et non potuerit, aut mulier non di-
miserit, episcopus vir annis pœniteat: presbyter v;
diaconus et monachus, 11; 1 ex his in pane et aqua.
Clericus et laicus annis poeniteant. Si quis per
semetipsum quocumque ingenio fornicaverit, epi-
scopus annis pœniteat, 1 ex his in pane et aqua.
Diaconus et monachus 1, Presbyter 1, dimidium ex
his in pane et aqua. Clericus et laicus dimidium. Et
si iterum atque iterum eis contigerit, a communione
priventur anno uno. Qui cum pecoribus coierit, x
annos pœniteat. Monachus fornicationem faciens,
VII annos pœniteat. Si in femoribus, iti quod agunt.
Si parvulus oppressus talia patitur, XL dies pœni-
teat. Vel psalmis, vel continentia castigetur. Si quis
uxorem suam invenerit adulteratam, et non vult d'-
mittere eam, sed in matrimonio habere, I annis
poeniteat, et dimittit pro se servum, aut ancillam
ingenuam. Et pro aliis duobus annis eleemosynas
faciat. Et post vi annis, judicio sacerdotis commu-
nicet. Aut quamdiu illa pœniteat, a matrimonio se
abstineat.

De perjurio.

Si quis perjurium fecerit, episcopus x annis pœ. niteat, ex his in pane et aqua. Presbyter x, I ex his in pane et aqua, et deponatur usque dum compleat poenitentiam, et reconcilietur. Clericus v annis, i ex his in pane et aqua. Laicus in annis, ex his in pane et aqua, 1. Si quis coactus qualibet necessitate aut nesciens perjuraverit, mi annis pœniteat, i ex his in pane et aqua. Si laicus per cupiditatem perjurat, totas res suas vendat, et det pauperibus, et conversus in monasterio usque ad mortem serviat Deo. Si dum per cupiditatem, animæ seu ́mortis periculum incurrit, Iv annis inermis exsul pœniteat in pane et aqua, et abstineat se a carne et vino. Si quis virginem rapuerit, u annis poeniteat, 1 ex his in pane et aqua. Si quis more peccatorum cum propinqua sanguinis sua incœptis nuptiis conjuncti sunt ante vigesimum ætatis sue annum, x annis pœniteat; exactis orationibus tantum incipiat communicari. Post vigesimum annum vero, ad communionem cum oblatione suscipiatur. Discutiatur autem et vita eorum quæ fuerit tempore pœnitentiæ. Et ita hane humaniLate consequatur. Quod si qui abusi sunt hoe crimine, prolixiore tempore post xx annos uxorem habentes, hoc crimen incurrerit, xv atque unum pœni

teat. Et post actam pœnitentiam, ad communionem A secratam, I annis poeniteat, sine pinguedine, et orationum admittantur. Et ita post alium quinquennium ad plenam communionem cum oblatione suscipiantur. Quod si aliqui uxores habentes et post quinquaginta ætatis suæ annos in hoc prolapsi sunt, ad exitum tantum vitæ communionem mereantur. Mulier si duobus fratribus nupserit, abjici eam debere usque ad diem mortis, sed propter humanitatem communione eam in extremis reconciliari. Ita tamen ut si forte sanitatem receperit, matrimonio soluto, ad pœnitentiam admittatur. Quod si defuncta mulier fuerit hujuscemodi consortio alligata, dissimilis erit pœnitentia remanenti. Quam sententiam tam mulier quam vir tenere debet. Si quis gentilis dimiserit uxorem gentilem, in potestate ejus erit post baptismum habere eam, aut non habere. Simili modo si unus B baptizatus est, et alter gentilis. Si cujus uxor infidelis est vel gentilis, et non potest cam convertere, dimittat eam. Mulier mensibus 11 debet abstinere a viro suo, quando concepit, et antequam pariat. Post partum autem XL dies qui nupserit, xx dies pœniteat. Qui nupserit de dominico v dies poeniteat. Si ab aliquo sua discesserit uxor, et iterum reversa fuerit, suscipiat cam nocte. Et ipsa 1 anno pœniteat. Similiter pœniteat et vir, si et ipse aliam duxerit. Cujus sterilis est, et ille, et illa continentes sunt. Mulier cum muliere fornicando, in annis preniteat una pœnitentia. Viduæ et puellæ majorem pœnitentiam faciant, si hoc peccatum perpetraverint. Quæ virum habuit, si fornicaverit, et qui semen in ea miserit, VII annos pœniteat. Hoc pessimum malum: alias ab eo aliter judicatum est, ut ambæ usque in finem vitæ suæ pœniteant. Vel xii annos, vel vit qui sæpe fornicaverit: primus canon judicavit x annis, secundus canon vu; sed pro infirmitate hominis, vel per concilium, dixerunt aut i aut vit pœniteat. Si quis cum fratre naturali fornicaverit per commixtionem carnis, XV annis pœniteat et ab omni carne se abstineat. Si mater cum filio suo parvulo fornicatione immisceatur, I annis poeniteat abstinendo se a carne, et unum diem jejunet in hebdomada usque ad vesperum. Qui illudetur fornicari a cogitatione, poeniteat usque ad dum cogitatio superetur. Qui diligit feminam, mente veniam petat a Deo. Si hic dixerit et de amore et de amicitia, sed non est susceptum ab ea, vi dies pœniteat. Annum integrum et sex menses, si sic voluerit formicari, et non potuit. Si quis laicus de monasterio monacham duxerit furtim, aut intret in monasterio, Deo servire, aut humanum subeat servitium. Pecunia Ecclesiæ furata seu rapta reddatur quadruplum, sæcularibus duplicet. Qui srpe furtum fecerit, vit annos poeniteat, vel quomodo sacerdos judicaverit. Idem juxta quod compeni debet quibus nocuit. Et qui furtum faciebat, pœnitentia ductus, semper debet reconcilari ei quem offendebat, et restituere juxta quod eum nocuit, et muftum breviabit pœnitentia ejus. Si vero noluerit, aut non pofest constitutum tempus pœnitere per omnia, qui furat admonetur. Det etiam pauperibus. Juratus con

C

D

tunc communicet. Si quis ab hæreticis ordinatus fuerit, iterum debet ordinari, si irreprehensibilis fuerit; deponi oportet. Si quis a catholica Ecclesia ad hæresim transierit, et postea reversus fuerit, non potest ordinari nisi per longam pœnitentiam, et pro magna necessitate. Hunc Innocentius papa, nec post pœnitentiam clericum fieri, canonum auctoritate asserit permitti. Qui fecerit pascha cum Judæis quarta decima luna, exterminabitur ab omni Ecclesia nisi pœnitentiam egerit ante mortem. Si oraverit cum illo quasi cum clerico catholico, septimana pœniteat. Si vero neglexerit, XL dies pœniteat. Prima vice si quis hortare voluerit hæresim eorum, et non egerit pœnitentiam, exterminabitur similiter et ille, Domino dicente: Qui mecum non est, contra me est. Si quis baptizatus ab hæretico, qui recte Trinitatem non credit, iterum baptizétur. Si quis dederit aut acceperit communionem de manu hæretici, et nescit quod Ecclesia | Al. tac. Ecclesia] catholica contradicit, et postea intellexerit, anno integro pœniteat. Si hic [Al. autem ] scit et neglexerit, et postea pœnitentiam egerit, x annos pœniteat. Alii judicant Vit et humanius v annis. Si quis permiserit hæreticum missam suam celebrare in Ecclesia catholica, et nescit, XL dies pœniteat. Si vero pro reverentia ejus, I anno pœniteat. Si pro damnatione Ecclesiæ catholicæ, projiciatur ab Ecclesia sicut hæreticus, nisi pœnituerit. Si recesserit ab Ecclesia catholica in congregationem hæreticorum, et qui aliis persuaserit, x11 annis pœniteat, iv annis extra Ecclesiam, et vii inter auditores, et extra communionem. De his in Synodo [ Al. canone ] dicitur: x anno communionem sive oblationem [Al. sine oblatione] recipiant. Si episcopus aut abbas jusserit monacho suo pro hæreticis mortuis missam cantare, non expedit ei obedire. Si presbytero contigerit, et ibi missam cantaverit, et nomina mortuorum, et simul nominaverit hæreticos cum catholicis, post missam qui intellexerit, hebdomada jejunét. Si frequenter fecerit, annum totum pœniteat. Si quis hic pro morte hæretici missam ordinaverit, et pro religione sua reliquias de illo fecerit, quia multum jejunavit, et postea intellexerit, poenitentiam egerit, reliquias debet igne concremare, et unum annum pœnitere. Si hic scit et negligit, pœnitentia commotus XL annis poeniteat. Si quis a fide Dei discesserit sine ulla necessitate, et post ex toto animo pœnitentiam acceperit, tribus annis extra Ecclesiam, et vii annis in Ecclesia pœniteat inter pœnitentes; et duobus annis adhuc extra communionem, unum inter audientes juxta Nicænum concilium. Qui perjurium facit in Ecclesia xr annos poeniteat: qui vero in necessitate coactus sit autem quoddam agere, 1 anno. Qui in manu hominis jurát, nihil est. Si vero juraverit in manu episcopi vel presbyteri aut diaconi, seu in altare, sive in cruce consecrata, i ann. poeniteat; perjuratoribus vn. De his qui multa mala fecerint, id est, homicidium, adulterium cum muliere et pecca.... et furtum, eant in monasterium, et œ

niteant usque ad mortem. Quæ in alia provincia, A duxerit, in conscientia populi deponatur. Si adultequæ ab hoste superatur, rapta fuerint, id est, alio rege superato, tertia pars ejus ad Ecclesiam tribuatur, vel pauperibus. Et XL diebus agatur pœnitentia, quia jussio regis erat. Qui sanguinem aut semen biberit, III annis pœniteat. Malarum cogitationum indulgentia est si opere non impleatur, nec consenserit. Duodecim triduane pro anno i pensanda sunt. Theodorus laudavit. Pusillanimis qui manducat carnem immundam aut morticinam dilaceratam a bestiis, XL dies poeniteat. Si enim necessitas cogit, nihil est. Et qui pro necessitate manducat animal quod immundum videtur, vel avem, vel bestiam, non nocet. Pulex si ceciderit in liquorem, tollatur inde, et aspergatur aqua sancta si vivens sit. Si vero mortuus, omnis liquor projicietur foras. Nec homini detur, et mundetur vas. Similiter cibus ille liquidus, in quo mus, vel mustella immersa moritur, purgetur et aspergatur aqua sancta, et sumatur si necessitas fuerit. Si aves stercorantur in quemcumque liquorem, tollatur ab eo stercus et sanctificetur aqua, et mundus erit cibus. Sanguinem inscius sorbere cum saliva non est peccatum. Qui sanguinet, quocumque modo polluetur. Immundum nihil est, si scit: pœnitentia detur juxta modum pollutionis.

De sacerdotibus qui concupiscentiam habent. Sacerdos si tangendo mulierem ac osculando coinquinabitur, XL dies pœniteat. Et si osculatus est feminam per desiderium, xx dies poeniteat. Si per cogitationem fuderit semen, hebdomada jejunet ; irritante manu, x1 dies, vel annum. Si pollutus, I hebdomadas jejunet. Si quis presbyter pœnitentiam moribus abnegaverit, reus erit animæ suæ, quia Dominus dicit In quacumque hora conversus fuerit peccator, vita vivet, et non morietur. Vera enim confessio in ultimo tempore potest esse : quia Dominus noster non solum temporis, sed et cordis inspector est. Sic (latro) in hora ultima, confessione uno momento meruit esse in paradiso. Si monachus cum monacha fornicationem faciens, vII annos pœniteat. Qui per violentiam cogitationis semen fuderit, dies pœniteat. Si secunda vice ei contigerit, XL dies, aut annum pœniteat. Si plus addantur, jejunet vel uno auno, vel quadragesimas III. Qui se ipsum coinquinat CXL dies poeniteat. Si puer est, xx dies vapuletur. Si cum ordine, in Quadragesimas vel 1 annum, si frequentaverit. Si quis renuntiaverit sæculum, et postea reversus in sæculum et habitu, si monachus est, et post hæc poenitentiam egerit, x annos pœniteat. Si probatus fuerit in omni pœnitentia, in lacrymis, in orationibus, humanus curatum episcopus potest facere. Si monachus non fuit quando recessit ab Ecclesia, vi annis poeniteat. Si quis episcopus vel presbyter aut diaconus fornicationem faciens, degradari debent, et pœnitere. Si quis postquam se Voverit, sæcularem habitum acceperit, item ad aliquem gradum accedere omnino non debet. Si quis presbyterorum, aut diaconorum uxorem extraneam

B

rium perpetraverit cum illa, et in conscientia populi devenerit, projiciatur extra Ecclesiam, et pœniteat inter laicos, quamdiu vixerit. Si quis concubinas habuerit, non debet ordinari. Quicumque enim presbyter in propria provincia, aut in alia, et ubicumque fuerit inventus, commendatum sibi infirmum baptizare noluerit, vel in profectione itineris sine baptismo moritur, deponatur. Similiter qui occidit hominem, vel qui fornicationem facit, deponatur. Si quis viduam acceperit non potest ordinari, sicut bigami. Si quis baptizat per temeritatem, non ordinatus, abjiciendus est ab Ecclesia, et numquam ordinetur. Quibus baptizati sunt ignoratis, non indigent pro eo pœnitentia, nisi quod secundum canones non possunt ordinari, nisi magna necessitas cogat. Qui iterum baptizati sunt: quasi iterum Christum crucifigant, VII annis pœniteant, iv et sexta feria in tribus quadragesimis. Si pro vitio aliquo fuerit, si hic pro munditia licitum putaverit, III annis pœniteat. Qui operatur die Dominico, vi dies pœniteat, aut vapuletur. Si quis in die Dominico per negligentiam jejunaverit, hebdomada tota jejunet. Et si secunda, xx dies pœniteat. Si quinta Dominica, XL dies pœniteat. Si quis pro damnatione die Dominico jejunat, sicut Judæus abominetur ab omni Ecclesia catholica. Si contempserit, et indicavit jejunium Ecclesia, et contra decreta seniorum fecerit quadragesimas, XL dies pœniteat. Si intra quadragesimam, unum annum pœniteat. Si frequenter fecerit, et in consuetudinem C fecerit ei, exterminabitur ab Ecclesia, Domino dicente: Qui scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, etc.

De communione Eucharistiæ, ut sacrificio. Pœnitentes secundum canones non debent communicare ante consummationem pœnitentiæ. His pro misericordia per annum vel sex menses licentiam damus. Secundum culpæ modum temperandum est, cito, vel tarde. Qui accepit sacrificium post cibum, VII diebus pœniteat. Omne sacrificium sordida vetustate corruptum, igni comburendum est. Si casu, feræ vel aves devorant, I hebdomadas jejunet. Si negligens, quadragesimas. Si quis vir maritus, vel mulier votum habens virginitatis jungitur matrimonio, non dimittat illum, sed in annos poeniteat. MuD lier non licet votum vovere sine consensu viri: sed si voluerit, dimitti potest judicio sacerdotis. Mulier que se more fornicationis adulteram conjunxerit, aut vi aut in annos poeniteat, sicut fornicator. Sicut et illa quæ semen sui in cibo miscet, ut idem plus amoris accipiat. Uxor quæ pro remedio sanguinem viri sui gustaverit, xvIII dies poeniteat. Mulieres menstruo tempore noff intrent in Ecclesiam, neque communicent, nec laicæ nec monachaæ; et si ipsum sumpserint, hebdomadas jejunent. Similiter pœniteat quæ intrat in Ecclesiam ante mundum sanguinem post partum, XL dies pœniteat. Qui nupserit his temporibus, xxx dies poeniteat. Qui nupserit die Domnico, tribus diebus poeniteat. Si vir cum uxore sua

retro nupserit, SL dies pœniteat. Si in tergo nupsc- A drupedia, vel domum effregerit, v annis poeniteat, III ex bis..... rit, pœnitere debet quasi ille qui cum animalibus coierit. Si quis furtum capitale fecerit, id est, qua

ADMONITIO DE SUBSEQUENTE MARTYROLOGIO.

Supposititiis Hieronymi scriptis hoc nos ascensemus sane lectu dignum, et bonæ præ cæteris frugis opusculum. Excepimus autem ex editione D. Lucæ Dacherii, cujus etiam monitum describere hic satius duximus, quam nestris isthuc verbis admonere. Tantum, quas ille prætermiserat, duas epistolas hac super re, falsis Heliodori et Hicronymi nominibus inscriptas, adjunximus, ut ne quid deesset, quod proposito nostro intererat, et ad collectionem universam scriptionum, quæ Hieronymo tametsi perperam attributæ sunt, pertinebat. Consuli de his poterunt, quæ Baronius capp. 5, 6et 7 præfationis ad Romanum Martyrologium,'satis erudite observavit. Cæterum præfa uš ita est Dacherius:

Vetustissimum Martyrologium, S. Hieronymo attributum reperi quidem in cod. Monasterii Corbeiensis scripto ab hinc circiter annos 600 (quod Hugo Menardus prælo inferendum paraverat): at næ ego tamquam germanum fetum integrumve eidem Doctori nolim asserere, cum plures ipso recentiores sanctos constel diversis temporibus tan a clericis quam a monachis pro libitu fuisse adjectos; potissime Patrones alicsque, qui anniversario cultu cujusque in ecclesiis celebrantur. Similes passa sunt accessiones Bedæ, Usuardi, Adonis martyrologia; quapropler cogerentur identidem eruditi viri his ipsis martyrologiis fidem denegare, ni adjecta secernerent. Ego quoque ductus animo, complures (non tamen omnes) Hieronymo ætate posteriores, prout in mente venere, mutato charactere notari curavi, quod et ante me prastiterat plerisque in locis Menardus noster. Et paulo post : Quamquam non desunt scriptores, iique viri graves et optimæ notæ, qui Hieronymum conscripsisse Martyrologium, aut interpretem fuisse Eusebii, fidem faciant. Venerabilis Beda in Retract. in Acta Apost. c. 1 hæc ait: Astipulatur et liber Martyrologii, qui Hieronymi nomine ac præfatione attitulatur: quamvis idem Hieronymus illius libri non auctor, sed interpres; Eusebius autem auctor exstitisse narretur. Idem Martyrologium laudat in c. 6 Evangelii Marci, Walafridus Strabo in libris de rebus Eccles. c. 28: Ilieronymus Martyrologium, secutus Eusebium Cæsariensem, per anni circulum conscripsit, etc.

Verum enimvero delectat excerpere, el Præfationi meæ inserere, præcipua e Dissertatione v. c. Henrici Valesii de Martyrologio Romano, quod edidit Rosweydus, testimonia, tum propter singularem ejus doctrinam, diligentiamque, tum propter amicitiæ usum, tum præsertim quod validis argumentis aperte demonstret, nullum hactenus Martyrologium nostro antiquius publicam prodiisse in lucem. Primum itaque probat Ecclesiam Romanam olim proprium ac peculiare nusquam habuisse Martyrologium, quo universa uteretur Ecclesia, ante illud quod jussu Xysti V pontif. maximi editum est, sed nobiliores Ecclesias suos semper fastos habuisse, in quibus et episcoporum nomina et martyrum, qui apud ipsos pasɛi fuerant, natales dies erant præscripti. Deinde latius probat Martyrologium quod publici juris facimus, auctoritate potissimum Gregorii Magni, omnium censeri debere vetustissimum, ac veluti fontem cæterorum. Locus Gregorii, ait Valesius, ex Epistola ad Eulogium Alexand. Episcopum sic habet: Nos pene omnium Martyrum, distinctis per singulos dies passionibus, collecta in uno codice nomina babemus, àtque quotidianis diebus in eorum veneratione missarum solemnia agimus, non lamen in eodem volumine quis qualiter sit passus indicatur, sed tantummodo locus passionis ponitur. Unde fit, ut multi ex diversis terris atque provinciis per dies (ut prædixi) singulos agnoscantur martyrio coronati. Sed hæc habere vos beatissimos credimus. Nullum hic verbum de Romano Martyrologio, etc. Quare Martyrologium illud cujus ibi meminit Gregorius, non fuit proprium Ecclesiæ Romanæ, sed commune com reliquis Occidentalibus. Hoc autem non aliud fuit eo tempore, quam Martyrologium B. Hieronymi. De hoc igitur intelligendus est Gregorii locus. Certe hoc B. Hieronymi Martyrologium in Italia atque in Occidentis partibus vulgo receptum fuisse, docet Cassiodorus in libro de divinis Lectionibus cap. 32. Ex quo colligitur Martyrologium illud licet falso nomen Hieronymi præferat, tamen vetustissimum esse, ac paulo post obitumi ipsius Hieronymi a nescio quo evulgatum. Legimus illud nuper, a viro doctissimo religiosissimoque D. L. D. ex bibliotheca S.-Germani nobis commodatum: simulque perspeximus, verba Gregorii Magni huic Martyrologio egregie convenire. Quod enim ait Gregorius, locum dumtaxat et diem passionis in eo volumine positum fuisse, id in illo B. Hieronymi Martyrologio perspicue deprehenditur. Deinde quod Gregorius addit, per dies singulos, notala illic fuisse multorum martyrum nomina, id etiam cernere licet in illo quod dixi Martyrologio, in quo nullus dies est sine martyrum turma, contra quam in Martyrologio Rosweydi. Quare locus Gregorii M. nullo modo accipi potest de Martyrologio illo quod pro vetere edidit Rosweydus : cum in illo Rosweydi Martyrologio unius fere martyris nomen singulis diebus ascriptum sit. Huc usque Valesius. Cætera quæ ad nostrum propositum nequaquam faciunt, ne sim prolixior, atque adeo lectori tædium generem, prætermitto.

Ex his omnibus liquet evidentissime, ut quidem sentio, illos haud leviter falli, qui autumant eo antiquiora esse martyrologia, quo breviora; scilicet in quibus unius aut alterius sancti nomen cuilibet diei assignatur. Id sane indubitatum forsitan esset si nunc martyrologia primi vel secundi Christiani ræculi haberemus. At cum in confesso sit apud omnes ante Eusebii tempora ullos fastos, ulla calendaria, ulla denique martyrologia nullibi gentium reperiri, fatendum est, ac certo tenendum, quod affirmat ex Gregorio Valesius, nempe illud vetustius censendum esse martyrologium, in quo multorum simul martyrum nomina per singulos anni dies descripta sint, addito passionis eorum loco.

Postremo ut mendis quibusdam expurgarem martyrologium quod edo, subsidii nonnihil attulere folia in ære incisa (multo licet pluribus nævis quam noster codex aspergantur), quæ ad me comitate singulari misit Antuerpia vir industrius et clarus Baltazar Moretus, Hieronymiani Martyrologii maximam partem complectentia, videlicet ab initio ad XII kal. Julias. Ea Saxonicos characteres, velut exstant in ms. unde desumpta sunt, referunt. Et hanc incidendi curam suscepisse parentem suum, ut bono publico consuleret, mihi asseruit Moretus, cum anno proxime elapso nostram Parisiis inviseret San-Germanensem bibliothecam.

Præfationi finem imposueram, manumque e tabula sustuleram, cum menses Martyrologii, qui in præfatis foliis desiderantur a XII kal. Julias ad finem usque, R. P. Joannes Bollandus S. J. presbyter, vir antiquæ rei peritissimus, ac diligens indagator, e membranaceo codice exscriptos, ut ipsum litteris interpellaveram, transvehi ad me quanta potuit diligentia curavit. Verum quia Martyrologium prope totum jam typis erat impressum cum menses illos accepi, nonnisi perpaucas potui supplere lacunas.

EPISTOLA

CHROMATII ET HELIODORI EPISCOPORUM AD BEATUM HIE-
RONYMUM, DE OPERE MARTYROLOGII COLLIGENDO.
Domino sancto Patri Hieronymo, Chromatins et He-
liodorus episcopi, in Domino salutem.

Cum religiosissimus Augustus Theodosius Mediolani urbem esset ingressus, universosque Italiæ episcopos ad se invitasset, et ob causam aliquantulorum episcoporum, qui ex Ariana fæce suas animas inquinassent, inquireret contigit et nostram parvitatem in eodem adesse concilio. In quo cum dicenda

A dicta essent, et definienda definita, cœpit Christianissimus princeps S. Gregorium Cordubensis Ecclesix in eo præferre antistitem, quod onini die, sive non jejunans, matutinas: sive jejunans, vespertinas explicans Missas, eorum martyrum, quorum natalitia essent, plurimorum nomina memoraret. Factumque est ut omnes statueremus ad tuam scribere charitatem, ut famosissimos feriales de archivio S. Eusebii Cæsarea Palæstina episcopi inquirens, martyrum ad nos dirigas festa; ut possimus hoc officium per tuam sanctam industriam melius perfectiusque ad honorem Dei martyribus exhibere.

Hactenus illi. Sequitur Hieronymi nomine epistola hujusmodi inscriptionis titulo consignata.

BEATI HIERONYMI SUPER EO IPSO AD EOSDEM RESPONSIO. B sacrificium Deo offerentes, eorum nomina meminis

[blocks in formation]

Constat, Dominum nostrum Jesum Christum omni die martyrum suorum triumphos excipere, quorum passiones a sancto Eusebio Cæsariensi episcopo scriptas reperimus. Nam Constantinus Augustus cum Cæsaream fuisset ingressus, et diceret memorato antistiti, ut peteret aliqua beneficia Cæsariensi Ecclesiæ profutura, legitur, respondisse Eusebium: Opibus suis Ecclesiam ditatam, nulla petendi beneficia necessitate compelli : sibi tamen desiderium immobile exstitisse, ut quidquid in Republica Romana gestum sit erga sanctos Dei judices judicibus succedentes in universo orbe Romano, sollicita perscru- C tatione, monumenta publica discutiendo, perquirerent; et qui martyrum, a quo judice, in qua provincia, vel civitate, qua die, quave perseverantia, passionis suæ obtinuerunt palmam, de ipsis archivis sublata ipsi Eusebio, regio jussu, dirigerent. Unde factum est, ut idoneus relator existens, et ecclesiasticam bistoriam retexeret, et omnium pene martyrum provinciarum omnium Romanarum tropæa diligens historiographus declararet: quatenus omni die

sent studentes, qui die ipso, quo sacrificium offerretur, victores diaboli exstitissent, et martyrii sui triumpho pollentes, atque ovantes ad regem suum pervenissent Christum. Hac de causa singulorum mensium, singulorumque dierum festa conscripsi. mus, ut jubere dignabamini, perennem nostræ parvitatis memoriam fore credentes cum diebus per tot annorum spatia sancta sanctorum nomina fuerint festive celebrata. Et quoniam per singulos dies, diversarum provinciarum, diversarumque urbium plusquam octingentorum, et nongentorum martyrum sunt nomina nominata : ut nullus dies sit, qui non intra quingentorum numerum reperiri possit ascriplus, exemplo die kalendarum Januariarum; considerans inter innumerabiles turbas lectoris animum intra unum mensem posse lassescere; ne id evenia!, breviter et succincte eorum, qui sunt in amplissima festivitate in suis locis tantum præ omnibus memoralus sum, ut amputato fastidio, unus de omnibus sufficiat libellus ascriptus. Sane in prima parte libelli, omnium beatorum apostolorum festa conscripsimus, ut dies varii non videantur dividere, quos una dignitas apostolatus in cœlesti gloria fecit esse sublimes.

MARTYROLOGIUM VETUSTISSIMUM

S. HIERONYMI PRESBYTERI NOMINE INSIGNITUM.

FESTA APOSTOLORUM.

In vicem Proæmii.

Vi kal. Januarii. Ordinatio episcopatus S. Jacobi apostoli fratris Domini, qui ab apostolis primus ex Judæis Hierosolymæ est episcopus ordinatus. Et

Tertio kal. Julii. Romæ natalis apostolorum Petri Assumptio S. Joannis evangelistæ apud Ephesum et Pauli

1 kal. Decembris. Natalis Andreæ apostoli in civitate Patras provinciæ Achaia.

kal. Maii. In civitate Hierapoli provinciæ Asia, depositio Philippi apostoli a.

civitatem cujus sepulcro manna scaturit.

VII kal. Augusti. Natalis S. Jacobi apostoli, fratris Joannis evangelista.

Ix kal. Sept. Natalis S. Bartholomæi apostoli, qui decollatus est in India citeriore pro Christo, jussu

XII kal. Januarii. Natalis Thomæ apostoli, qui regis Astriagis. passus est in India.

xi kal. Octob. Natalis S. Matthæi apostoli, et evan

a Philippi apostoli. Aliter sane Eusebius; Philippum enim, non apostolum, sed unum e septem diaconis, Hierapoli decessisse dicit.

« PoprzedniaDalej »