Obrazy na stronie
PDF
ePub

conjugio, si ad officium reperiatur idonea. Sororum A universas, huic soli occulta domus pateant, hujus con

vero recipiendarum modus, introitus et conditio, omnino nullatenus eum pertranseat. Si quid dubitandum in fide, si quid obscurum, si quid periculosum occurrerit in via Dei, ipse declaret: ipse vos instruat in omni pudicitia et Spiritus sancti virtute. CAPUT XVIII.

B

De ordine servando inter Episcopum et sorores. Non nimium sit stricta familiaritas, non suspecta colloquia etsi spiritualis pater, quamvis episcopus sanctus sit, tamen homo est debile animal. Tam cito perditur, nisi fortiter custodiatur, quod charum habetur et utile. In sancto commercio diabolus minime quidquam inveniat ne unde regimen, unde ducatus, inde sentiatur interitus. Omnes æqualiter pertractentur : nulla carnalis, sed spiritualis dilectio interveniat, nec stricta sit nimium. Principium enim spiritualis operis, si non sit matura provisio, solet subsequi quoddam carnale. Vere non taceam: ut in pluribus solet contingere, conditionis muliebris infelicem miseriam, sub fervore spiritus, sub charitate nimium stricta, nisi custodia gravitatis ori ponatur, ut nemo delinquat in lingua: si utatur loquendi vivendique copia, statim libido, actu turpissimum, dictu infelicissimum, de spiritu et charitate nascitur. Propterea, charissimæ, hoc hortor, hoc moneo, hoc mando vobis ut quæ Christi desponsatæ estis conjugio, cui omnem castitatis vestræ fidem vovistis : cui nullum præter ipsum amatorem cognoscere sub jurejurando estis pollicita: viri cujuscumque etiam si eum sanctitas exornet, etiam si Baptistæ æquare- C tur in meritis, quæratis effugere faciem nec liceat secum dilectione ferventi astringi per diem. Creda. tis experto nihil est periculosius viro, quam mulier et mulieri, quam vir. Uterque palea, uterque ignis. Dicam audacter, proh dolor! Dei templa, Spiritus sancti vasa, et Deo dicata ædificia, nisi diligenti serventur custodia, prostibula fiunt. Et aufertur tam nobile depositum, tam pretiosus thesaurus, irrecuperabile decus castitatis : si tenui cujusvis dilectionis ineptæ rimula continuus insidiator diabolus intuitum valeat infigere. Ideo omni custodia cor servetur. Super muros Jerusalem ponantur custodes tota die, et nocte non dormiant, ne fur introeat ne spolia auferat, quæ penitus recuperari non possunt.

CAPUT XIX:

De præposito presbytero post Episcopum sororibus adhibendo.

Animus diffusus ad plurima, circa singula non potest attendere. Curam omnium gerit episcopus: homo est, nec locis singulis potest adesse, nec diversorum simul habere scientiam. Ne igitur ex absentia securitas sit in vitio, sacerdotem sanctum, quem sanctitas prædicat, quem subornat scientia, quem talem reddit ætas et vita, quod etiam apud improbos lubricosque sinistra opinio non possit haberi, post episcopum habeatis præpositum. Hic episcopi in vobis teneat vicem, hic prædicet, hic corrigat

D

silio innitatur ab omnibus. Non diversarum opiniones in conventu sororum, diversas sectas ponant, non diversos ritus, ut quidquid altera vituperat, altera consulat sic divisa domus pax, quies et charitas ipsa discedit.

Credite mihi, sacerdotum ac religiosorum circumvenientium turma, ex mulierum consortio omnem sanctitatem expellunt. Intimetur episcopo, qui circa multa divisus, uni soli in omnibus continue non potest adesse quidquid pro utilitate agendum, quidquid sanctum evenerit ordinandum. Confiteantur singulæ singulis mensibus his aut pluries crimina occulta, aut episcopo, aut præposito soli presbytero, vel cui commiserit: et sacra dominici corporis communione munitæ, pugnaturæ viriliter dæmonum

castra subintrent. In hac vita mortalibus nihil est validius non est quidquam salubrius, quam ut statim, peracto delicto, confessionis non differatur medela. Testantur et medici, uniuscujusque ægritudinis morbos auferri ex corpore, si exorientibus subveniatur in principio.

Quod si memor conditionis humanæ, levi etiam opinione ipse etiam sacerdos erga aliquam sororum inepta familiaritate videretur astringi : non sinatur oriri, quod non sine malo, non sine scandalo removeri potest exortum. Emendetur, si opus est, ab episcopo: si vero emendatus minime vult inceptis finem imponere, removeatur etiam si utilissimus, si necessarius existeret loco. Nulla prævaleat utilitas, ex qua formidatur animarum periculum. Adhibeatur vero sanctus successor, quem castitas longa commendet et vita.

CAPUT. XX.

De ordine servando per sorores erga mares, et specialiter in loquendo.

Impudici pedes cujusvis numquam monasterii limina terant, inordinati animi nuntia voce immunditiæ aures vestræ numquam sordescant. Vox onnis mulieris, ignita sagitta diaboli est, et contrario. Propterea congemens Psalmista exorat animam suam liberari a labiis iniquis, et a lingua dolosa. Nam subdens postmodum, quare sic affectanter liberari postulet: Sagittæ potentis acutæ, cum carbonibus, inquit, desolatoriis. Labia viri venena præbent mulieri si non sit astuta fallaciis linguæ dolosæ, quam potens diabolus miserum vulnerat cor sagittis tentationum cum ardore libidinis. Hæ fenestræ sunt mortis: quæ nisi claudantur, statim mors dira subintrat.

:

Vir cujuscumque conditionis existat, aut numquam appareat, aut visus visum terreat vestrum, velut horridum monstrum. Propterea volo, charissimæ, ut si cum viro ex necessitate loqui oporteat, velum in fenestrula tractum, alterutram faciem tegat: ne liceat videri, quod concupisci non licet. Excusationem nullam sibi arripiat sanctitas. Sanctus David in videndo capitur. Dina ut videret egressa, visa corrumpitur. Sic infinita forent exempla, quæ sæpius ruminanda vobis relinquo. Quid per multa vagor? Pene sacræ Scri

pturæ clamant syllaba'singula: pene instruimur cor- A semper subornata verba deposcunt: exquirunt men

poris proprii singulis motibus, quod victoria non spe-
ratur in hoc certamine, nisi ex fuga. Nemo ex fortitu-
dine audeat resistere viribus: quoniam nisi fugiat,
cito succumbet. In communi etenim vita nec verbum
sit proprium: secreta verbula non carent suspicione.
Ideoque præcipio, ut nulla soror alicui exteriorum
sine plurium sanctarum sororum et abbatissæ, seu
alterius præpositæ domus potissime præsentia loqui
audeat : his dumtaxat exceptis, quæ sacerdoti in con-
fessione dicuntur. Solent profecto talia verba se-
mina multa mala proferre. Inter vos de viro nequa-
quam, si fieri potest, habeatur mentio. Ultra quam
creditur, exsultat diabolus ut in corde virgineo
virorum memoria vigeat. Nullum venenum nocivius
feminæ, quam affectio erga virum, quacumque de B
causa procedat. Proh dolor! infelix conditio sexus
vestri. Sanctior mulier ultra quam dici liceat, si
viro adhæreat quantumcumque spirituali, instinctu
naturali inclinatur tandem ad nefas, si in viro virtus
deficiat. Piget quæ novi cuncta narrare. Etiam argu-
menta sunt diaboli, et mortis æternæ indicia, filia
tiones et maternitates, quibus vocabulis sub vela-
mine spiritus inter se utuntur mares et feminæ.

Munuscula omnia, et suspectas litterulas, hæc cuncta luxuriæ nuntia, vobis interdico sub anathemale et æternæ mortis pœna. Adhibeatur summa diligentia, ut extra cœnobii limites littera qualiscumque non exeat: nisi abbatissæ et sororum accesserint vota. Et si opus est, et gravitas ita rei exigat, adsit episcopalis licentia, seu sacerdotis consilium. Gravissimæ pœnæ subjaceat, quæcumque hujus reperta fuerit rea.

CAPUT XXI.

C

De fictiliis et nocivis sermonibus evitandis. Servis Dei frequentiam populi, sancti omnes Patres prædicant inter cætera summe nocivam. In multiloquio nequaquam peccatum deesse potest. Lingua hominum ad judicia præceps, absentium vitam ut plurimum non cessat hinc corrodere. Pessimum quorumdam spiritualium genus, non attendentes, quod Deus filio suo dedit omne judicium, de universorum hominum vita ac de moribus: et quod plus est, de conscientia, cujus occulta scire, solius est divinæ scientiæ, judicare sibi licere putant, proferentes in medium, quod spiritualis homo dijudicat D omnia. Heu immundo spiritu pleni, quid conamini de oculo fratris festucam extrahere, qui fertis continue in vestro trabem? Hypocritæ tristes exterminant facies suas, ut appareant hominibus jejunantes : et barba prolixa, crine cinere asperso, fracta undique ac rudi et deformi veste, colloquio blando, verbis fictitiis, se sanctos ostendunt: et dealbati parietes inter mulierculas seminant sectas errorum.

Denique loquentes cujuscumque vitam simul cum fama denigrant: instrumenta diaboli hæc sunt omnia. Infortunatissimum mulierum genus, hamo capiuntur ut pisces: ad macellum ducuntur ut bestia. Protervæ nimium femina, semper ficta cupiunt :

dacia, fabulas novas numquam fastidiunt, auguriis, veneficiis, et incantationibus dæmonum delectantur. Si qui talia proferant, hi prædilecti filii, hi spirituales patres et fratres, hi profecto, ut verius liceat dici, concubinarii, et corruptores mentis et ventris nutriuntur; exquisitis ferculis et delicatis escis, vina pretiosa non desunt. Ex furtivis sæpe virorum laboribus, et inter crapulas et ebrietates ructantes fauces, spiritus dulcedinem prædicant. Proponitur iterum atque iterum illud Apostoli : Quod omnia munda mundis. De talibus loqui nefas est, et proh pudor! Sed cupio Dei servitricibus detegere omnes artes diaboli, ut nihil desit quod caveri possit.

:

CAPUT XXII.

De silentio, et diebus et horis debitis observandis. Hæc itaque omnia, sponsæ Dei dilectæ, procul expellite in his diabolum cognoscite principantem. Inter vos numquam de vita disputetur alterius. Maneat divino examini omne judicium. Peccata vestra cognoscite delicta vestra plorate. Omnium vobis vita, sanctitatis exemplum appareat. Vos universis æstimate pejores sic puritas mentibus vestris inhæreat, ut cogitare sit indecens, et credere nefas, aliquem propter vos posse peccare.

Si quem alicui detrahentem audieritis, procul fugientes, dimittite ut serpentem: ut verecundia victus, discat de factis aliorum silere. Muliercularum quarumdam solet esse moris, ut plurimum aut semper garrulæ, nihil secretum habeant quod audiunt: immo potius quod sæpe nesciunt, dicunt, nihilque

scandali seminarium norunt tacitum tenere: hinc inde aut proferentes verba nociva, aut seminantes discordiam, aut audientes alios ad detractionem incitant: aut maledicta confirmant, ut duplicis delicti reæ habeantur. In hoc conventu ancillarum Dei, muliebris omnis expellatur infirmitas. Illud Jacobi verbum in corde vestro multoties repetatur in die: Si quis putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum: hujus vana est religio. Religio igitur sancta non potest esse in loquacibus, quæ nullo possunt tempore silere, nec abstinere ab inutilibus verbis. Ex hoc enim in eremo sancti patres edocti, summa cum diligentia observant sancta silentia, tamquam sanctæ contemplationis causam. Plures me reperisse non ambigo, qui per septenium nullum prorsus verbum homini alteri emiserant scientes quod non in commotione Dominus potest haberi. Propterea volo, charissimæ, ut in conventu vestro, ter aut pluries in hebdomada, exceptis festivitatibus, loqui omnino, nisi urgente causa perutili et necessaria, nullatenus liceat, nec simul, nec cum aliis extra. Diebus vero omnibus, quibus et pro remedio, et pro salute loqui conceditur: non singulis horis vacandum est verbis, quæ vix proferri sine peccato possunt: sed hæc inviolabilis observatio vigeat, quod singulis noctibus post peractam horam Completorii, usque post Missam, et a Tertiis usque ad Nonam, sacra observentur silentia:

quatenus et linguæ Deum laudandi concedatur op. A
portunitas, et inutilia verba penitus abscindantur.
In choro vero Ecclesiæ ad divinas laudes parato,
dormitorio, cœnaculo, claustro, ac capitulo, omni
tempore loqui non deceat: nisi ea ad quæ ordinata
sunt loca in laudibus Dei: ut jam et tempus et locus
religionis vestræ prædicent sanctitatem, et loquaci-
bus compunctionem ingerant, et intrandi ad socie-
tatem vestram, sancta desideria incitent, et affectus
ad cœlestia moveantur.

CAPUT XXIII.

De refrenatione linguæ in loquendo. Nequaquam, charissimæ, Jacobus apostolus experientiam poneret religionis in refrenatione linguæ, nisi certo sciret indicio, quod mors et vita est in manibus B linguæ. Nam, ut innuit, cum ipsa benedicimus et maledicimus Deum. Propterea post multa, quæ de lingua pronuntiaverat, quamdam ex omnibus dictis generalem conclusionem infert: Quicumque, inquit, refrenat linguam suam, hic beatus in facto suo erit. Ecce quod in refrenatione linguæ beatitudo ponitur: ut detur intelligi quod in multiloquio Deus, qui est beatitudo nostra, haberi et contemplari non potest. Refrenatio linguæ est, cum linguæ quæ ex sui vitio semper prona est ad mendacia (unde et mendaces appellantur homines, et vani filii hominum) aut silentium imponitur, ne in displicentiam Dei prorumpere audeat aut ad bonum exerceatur, ut divinas laudes exsolvat.

Sic igitur, charissimæ et dilectissimæ filiæ, tem- C poribus quibus præstatur opportunitas, ut beatæ esse possitis, linguas domate, ne convertantur ad lites, ne jurgia, contentiones, rixas, et scandala resonent: ne juramenta, ne blasphemias, ne opprobria, et aliorum displicentiam prodant. Quod si ex instinctu diaboli, qui semper discordias seminat, inter sorores levis etiam dissensio exorta fuerit, penitus statim per abbatissam, aut per episcopum, sive præpositum domus, nequitia elidatur in semine, ita ut occasus solis in domo Dei non inveniat iracundiam, et ira convertatur in odium, et domus pacis jam ebriosorum efficiatur taberna. Mendacia vero tamquam infernum expellite. Semper autem divina officia, aut sacrorum codicum verba, tam inter sorores, quam etiam inter advenientes deducantur in medium.

Si quando muliercula de viris propriis, de filiis, de vestibus, de mundi vanitatibus, garrulando loquacitentur, ut moris est: eis mox verba frangantur, mox otiosum verbum et nocivum divino cedat sermoni. Si divinum introduci non poterit tali colloquio : in detestationem criminis fenestra claudatur in faciem : et velox fuga testetur sanctitatem intrinsecam. Nihil itaque per exteriora corporis intrans, meutem cogitationibus molestet, cum divinæ contemplationi exponitur. Raro cogitatur in mente, quod exteriores sensus non mittunt. Hæ sunt fenestræ, hæc sunt ostia, quæ si clausa non fuerint, morti patet introitus: et non nisi funeste ingreditur.

CAPUT XXIV.

De consortio marium fugiendo.

Credite, charissimæ, credite seni pene omnia experto non possunt claudi sensus vestri extrinseci in tumultibus hominum. Si color opponatur oculo, nequaquam potest non videre oculus: sic et auris non audire sonos non potest: ideoque in silentio et quiete, cogitationes perversæ vitantur, quæ separant nos a Deo. Propterea hortor vos et moneo, ut non nisi sanctarum mentium audire verba velitis : non nisi pudicas et honestas facies quas macerant sancta jejunia, liceat intueri. Sic rarus vir appareat : sic rara de viró mentio habeatur, ut puellulæ vestræ pene virilem sexum ignorent. Non animal certe masculum cœnobii limites transeat, ut omnis cesset occasio loquendi de maribus. Sic pudica, sic casta verba in omni colloquio sancta personent ora, ut generationis modus et ortus juvencularum lateat corda. Hæc profecto catena diaboli est, quam si abstuleritis de medio vestri, non extendendo digitum ad inquirendum omnia per curiositatem : et desieritis loqui quod non prodest: et per longa silentia non inveniatur vestra voluntas, ut loquamini sermones inutiles: tunc orietur in tenebris lux vestra, et erunt tenebræ sicut meridies: et erit vobis a Domino requies, qualem mundus iste non novit. Et implebitur splendoribus anima vestra: quos obtenebratæ mentes caligine sæculi apprehendere nequeunt.

Felix itaque anima quæ, spreto turbine sæculi, pertransiens corporis claustra, illius summæ et incomprehensibilis lucis potest aliquali illustrari radio. Sic dulce, sic jucundum est solatium, quod despiciant protinus cuncta terrena. Mors formidabilis universis animantibus terræ optatur pro gloria, ut limpidius liceat intueri : quod modica hora visum, tam delectabile et jucundum sentitur. Sic itaque agite, charissimæ, adimplete quæ estis professæ : gaudete, quia potestis. Non vos viri, non filiorum, non supellectilis cura, non cæterum maritale onus molestat. Hominum consortia sic fugite: sic sæcularia omnia expellite, ut nequaquam perveniat ad vos quidquid agitur in sæculo. Solus sponsus vester Christus, strictis vestris fruatur amplexibus. Solæ cum solo sponso, aut lectionibus sacris, aut sanctis meditationibus secum confabulemini, et ipse voD biscum.

[blocks in formation]

ipsas omni custodia sibi servate, ne sponsus tam A regi et Domino, reginæ speciosæ matrimonio copudulcis separetur a vobis. Semper Dina egre sa videre filias regionis illius, vos cautas faciat de periculo illius. In monasterio vestro velut in thalamo maneatis cum sponso.

Extra monasterii limites nulli omnino vestrum fas sit pertransire. Hæc lex, hæc norma, hæc summa professio omnibus vobis: ut quæ semel intraverit ex sororibus, numquam, si fieri potest, exire permittatur. Non etiam mulieres illæ quæ religionis habitum gestant, et voto obligatæ noscuntur cœnobio, per civitatem et vicos, victus et necessaria quærant. He siquidem extra manentes in aliqua parte locelli, cum omni sanctitate et modestia administrent quæ opus sunt vobis, recepturæ cum Martha sortem mercedis. Has autem volo tales servitrices adesse, quod B ex conversatione vitæ et habitu, interior sanctitas monasterii prædicetur. Quod si ob necessaria domus captanda exeunt, non circumeant vicos in fabulis, non matronarum domos in potibus: sed omne of us bonum exerceant, ut non vituperetur ministerium suum. Cum his non liceat sororibus intra degentibus, secretis colloqui fabulationibus, ne aliquid possit intrare extrinsecus, quod possit obesse. Harum omnium abbatissa domus curam gerat assiduam ne et ipsæ operentur quod non deceat sanctitatem. Hæ observantiarum et jejuniorum sint astrictæ legibus et prævaricatrices, disciplinæ subjaceant ferulæ. Quæ si emendari ex pravitate contempserint, in sanctitatis consortio pravitas locum non habeat : et membrum putridum de sancto corpore excidatur.

:

CAPUT XXVI.

De dulcedine contemplationis erga divina. Solæ idcirco filiæ et dominæ meæ, sponsæ Domini mei intus manentes nihil sentiant, nisi pium Jesum hunc paradisum solæ possideant, ubi dulci et jucunda quiete ineffabilem Trinitatem intueantur in sacris litteris choris intersint angelicis: dulcibus eorum melodiis misceantur, divina in Ecclesia concinendo mysteria. Informet mentem sanctorum patriarcharum et patrum antiquorum obedientia. Prophetarum oracula dulci meditatione cor accendant ad promissa felicia. Apostolica documenta fidei cuncia detegant sacramenta.

C

Evangeliorumque codex semper ut speculum te- J) neatur in manibus. Martyres sancti, cuncta sæculi adversa, et tempestates hujus maris procellosi cum omnibus diabolicis versutiis, et infestationes dæmonum doceant conculcare. Confessorum pretiosa devotio, ad divinorum contemplationem assiduam affectus astringat. Regularem vitam instruat sanctorum monachorum mira conversatio. Frangere omnem sexus mollitiem et sanctæ virginitatis servare propositum, pretiosissima Virgo virginum cum cæteris virginibus sacris semper edoceat.

O felix societas! o felices vos! si talis ac tanti muneris non sitis ingratæ. Felicissimæ nimirum si diguitatem vestram ipsæ cognoscitis: quæ omnium

latæ, ipsum, dummodo velitis, habere meremini: quem angelici spiritus videre concupiscunt. O ineffabilis gloria! In fragili siquidem corpore Deum intneri potestis. Hic, quæso, mens vestra vigeat. Hæc dies diei eructet verbum et scientiam hanc nox indicet nocti. Angelicis choris, sanctorum societatibus, hic studeatis interesse: ut postmodum in corporis exitu, vobis gaudenjes et læti tamquam notis occurrant. Si sic feceritis, nihil vobis dulcius: nihil jucundius quam his interesse conviviis, his pabulis saturari quibus semel degustatis, terrena omnia amara cernuntur. Vere tunc clausura cœnobii, cujus tædet mentes vagabundas et devias, vobis pro summa deputabitur gloria: et reputabitur exire limites monasterii esse necesse potius mori.

Experto itaque seni devote consulenti credite, filiæ. Si semel gustastis quam dulcis est Dominus: ad quem accedentes poteritis ab eo illud audire: Veuite, et ostendam vobis omne bonum: et tunc ostendet vobis talia qualia non nisi mentes assueta norunt. Scio quid loquor, charissimæ. Nam ut meam insipientiam loquar, ego homunculus sic abjectus, sic vilis in domo Domini, adhuc vivens in corpore angelorum sæpe choris interfui: de corporeis per hebdomadas nihil sentiens, divinæ visionis intuitu, post multorum forte dierum spatia, præscius futurorum, redditus corpori flebam. Quid ibi manens felicitatis habebam? quid inenarrabilis delectationis sentiebam? testis est ipsa Trinitas quam cernebam, nescio quo intuitu. Testes sunt et ipsi beati spiritus, qui aderant. Testis est enim conscientia mea : qui tantis bonis ipse fruebar, quot et qualia nescit proferre mollities corporis mei.

CAPUT XXVII.

De clausura domus

Non potest ad tantæ contemplationis dulcedinem cor sæcularibus plenum negotiis aspirare: sed oportet ut sæculo moriatur, et soli Deo per tantas meditationes et desideria superius inhæreat. Unde granum frumenti cadens in terram, nisi mortuum fuerit, semper, sic solum manet ut cecidit: quod si moriatur, fructum plurimum affert. Sic et, charissimæ, domum paternam et sæculares vestes relinquere, et monachi nomen assumere, modicum prodest homini, si mens ipsa misera quæ in mundo habentur, affectibus optet: et quæ reliquerat, desideriis repetat. Exeunti etenim Lot cum filiabus et uxore de Sodomis mandatur ab angelis ne retrospiciant quæ jam perambulando reliquerant. Cujus uxor more feminarum, quæ semper petunt contraria, obvians mandato, statim est conversa in statuam salis.

Hæc itaque vos doceat, qua pœna sunt puniendæ, quæ mundi vanitates affectant in monasteriis. Nam efficiuntur insensibiles statuæ salis, ut jam nihil de superna contemplationis dulcedine sentire valeant: sed maneant in amaritudine sæculi, quæ sæculo vi

vunt. Propterea, charissimæ, monasterium vestrum A sibi natura tradidit: semper tamen cognosceris ci

vobis sepulcrum eligite: ubi mortuæ cum Christo ibidem maneatis sepultæ, quousque resurgentes cum eo apparebitis in gloria ejus. Demum timendum est plurimum, ne quis ingrediatur nocte ad furandum pretiosum thesaurum, qui latet in tumulo. Hinc inde fures fodiunt, ut furentur infinitis astutiis, quod intus habetur. Custodiatur ergo sepulcrum per episcopum : quem Deus in vinea sua primum custodem præposuit. Custodiatur et per præpositum presbyterum, qui vicem ejus tenet in loco: ne quis incaute introeat ne quis ad minuendum pergat.

Murorum munitionibus sic undique circumcingatur locellus, quod vix avibus præbeatur aditus. Sic tendantur muri in altum, quod non solum non liceat pedibus; sed nec oculis, quæ intus geruntur B agnoscere. Ostia serentur fortiter clavibus. Claves vero disponat episcopus : ne quis nisi habens vestes nuptiales introeat vel exeat sine ejus consensu. Sit autem una vel plures fenestrulæ juxta dispositionem episcopi sic ferreis virgis arctatæ undique, ut vix digito pateat aditus. Per has horis debitis, aut necessitatis, aut ædificationis, sive recreationis causa, sanctis sermonibus cum sanctis viduis, et aliis mulieribus, quas vestium habitus et facies tenues et pudicæ reddunt venerabiles, sororibus liceat simul loqui. Prohibitis et suspectis horis fenestrula clausæ maneant. Et claves abbatissa domus, vel sancta alia soror custodiat ne corvus egrediatur per fenestram ex arca. Credite, hic timendum est thesauro a timore nocturno. A sagitta volante in die, a negotio peram- C bulante in tenebris: ab incursu et dæmonio meridiano. Semper horæ hæ suspectæ sint mentibus castis.

CAPUT XXVIII.

:

De detestatione pretiosarum vestium. Propheticus ille sermo nequaquam proferatur de vobis: Filiæ eorum compositæ, circumornatæ ut similitudo templi: et dealbatæ ab extra ut monumenta, quæ extra auro relucent intus autem sunt turpissima et immunda, plena cadaveribus mortuorum : hujusmodi non filiæ regis Christi, sed Tyri. Hæ semper in muneribus, hæ vultus impudicitia per divites plebis capiuntur et capiunt. Imperfectissimus mulierum affectus. Semper in vestibus, semper in auro, lapidibus pretiosis et ornamentis extrinsecis, gloriam ponunt. Non sufficit eis libido innata naturæ: sed occasiones quærunt explendæ libidinis. Affectant proculdubio, ut oculi virorum aurum contemplantes et gemmas, tandem figantur in faciem ; ut oculorum suorum nutibus facilius incitent ad libidinosum incendium. Quid, meretrix communis, gloriaris in margaritis et gemmis? Quid ad te attinet argentum et aurum? Quid exaltaris in pulchritudine panni? Nonne est omnis caro cinis et fenum, et ut verius dicam, massa putredinis, cibus vermium et fetidissimum stercus? Quid in te mirandum, quid laudandum puerorum spectaculum? Nonne et si laudetur gemmarum et metallorum pretiositas, quam

D

nis, fenum, et stercus immundum ex immundo productum semine? O si te velles intueri, vilissima mulierum quam verecundareris de corpore, quod tanto cultu excolis? Ipsa etenim jumento et bestiis terræ, aut es æqualis aut deterior: intus est unde glorieris, non extra. In vase isto tam turpi thesaurum tenes, quem summa cum diligentia colere debes et servare summa custodia. Nihil ad te de vase fictili, si turpis forma sit extra : dummodo intus sit nobile, intus sit pulchrum quod latet, intus sit integrum quod servatur.

CAPUT XXIX.

De periculo ambitionis vestium. Propterea vos, charissimæ, quæ estis sponsæ et filiæ regis æterni: cujus regnum non corrumpelur, nec auferetur ab eo: sit ab intus omnis gloria vestra. Sedete ad dexteram sponsi in vestitu non exteriori, sed interiori: deaurato auro charitatis in fimbriis aureis, id est, charitatis præceptis: sit undique vestis circumdata varietatibus: ut jam nihil in ornamentis de virtutibus desit. Sint myrrha, gutta et casia a vestimentis: ut in odorem virtutum et vitæ, cæteræ ad sanctitatem vestram adolescentulæ currant de sæculo. In hoc honore vestro delectemini, filiæ regis æterni. Ilunc vestrum decorem concupiscet rex vester et sponsus. Sic secum manebitis in thalamo in lætitia et exsultatione. Tunc nascentur ex vobis filii, qui non jam terram, sed cœlum replebunt quos Pater constituet principes super omnem terram.

Quod si vos exteriorum vestium delectaret ambitio, si egressæ de sæculi pompa, de domo diaboli, et de congregatione malorum, populi vestri et domus patris non essetis oblitæ totaliter, extollentes vos aut de parentum dignitatibus, aut de carnis prosapia, sive de hujusmodi vanitatibus caducissimis, terræ vaporibus, uti solitum est incolis terræ: protinus assurgens rex potentissimus accinctus super feniur suum gladio bis acuto, expellet vos undique vulneratas dextera sua de tabernaculo suo. Tunc acutissimæ ejus sagittæ perforabunt corda vestra in amaritudine: quoniam virga directionis virga regni sui. Et postmodum abjectas de domo Domini vestri, omnes deridebunt vos; et dicent de singulis vestrum: Filia Babylonis misera : quæ non posuisti Deum adjutorem tibi, sed sperasti in vanitate tua: sede jam super flumina Babylonis: plange et suspende in salicibus organa, dum recordaris unde expulsa es. Nam que solebas cantare canticum laudis et lætitiæ modo ploras ad terram alienam deducta.

CAPUT XXX.

De consideratione extremi diei judicii. Itaque, charissimæ dominæ, cum Apostolo arbitremini vos in hoc sæculo stercora, et mundi purgamenta ut sponso vestro placere possitis. Nihil ad vos de pompis sæculi attinet: quæ abrenuntiavistis in baptismate mundo, diabolo, et pompis eo

« PoprzedniaDalej »