Obrazy na stronie
PDF

sic devote, sic affectanter, sic hilariter continuis A es? inveterasti in terra aliena

diebus explebat tam insolitum opus, ut sibi videretur post expletionem caplare omnem gloriam. Quinimmo in hujus operis fatigatione, minime contentiis, pene molestabat patrem : ut medio tempore novos indnceret labores, et operâ perficienda per eum. Quid ego vagof per singula? non est opus exponere, quidquid in simllibus continue exercetur a monachis. Hoc unuin apud omnes observationis præcipuum est, et celebre per Ægyptum, ut nullulh nisi obedientem et humilem ad omnes labores perficiendos et opera suscipiant. Qiiatenus domita caro ex gravedine, cogitationibus vanis et voluptatibus non vacet ex otio. Teneatis firmissime, quod omnis concupiscentiae et immunditiæ atque peccati mater est otiositas.

CAPUT XIII.
De sororum operibus faciendis.

Hanc sanctam stultitiam siultamque sapientiam, quotidie in monasteriis discite, filiæ, quarii sancti in eremo vos doeent rustici. Subtilia et alta nolite sapere : sed superbis et tumidis saeculi ea relinquite, ut post peractum incipiant noscere quod littera occidit, spiritus vivificat: et quod Deus elegit abjecta et infirma. flane sæpe scholam intrale : quocumqué die et quacumque nocte ex his novam discite lectionem. Non otium, non torpor, et ignavia vos ad Dei servitia tepidas et frigidas reddat. Semper aut officiis, aut orationibus, aut manuum operibus sanctis,

cæterisque laboribus fatigatum corpus, requiem et

refocillationem, non voluptatem exquirat. Sed cavete potissime ne quid operis vanilalis vestris versetur in manibus: immiindus reputatur, qui immundum quidquam tetigerit, vel morticinum. Non deaurata marsupia, non cingulos, non etiam chirothecas, quæ omtnia lascivæ et snperbæ mentes exoptant. Horreat Deo dicatum cor talia scire : sed aut sacri codices, vel legendo, vel scribendo genua premant: aut hortuflorum cultus exerceatur, aut aliud sanctum opus et utile : ut ex relaxatione quadam refocillatus spiritus, ad divimum ardorem fortius accendatur. Sanctorum gesta quæ legitis vestro accommoda

proposito imilemini : velitis imitari quod laudatis, et sequi quod cupitis. Weslram inter gentes conversationem bonam habeatis, ut ex odore famæ vestræ sanctitatis, etiam malorum corda ad saiicta desideria moveantur, Et in eo quod depravatæ gentes de

trectant de vobis tamquam de malefactricibiis, ex ope

ribus vestris bonis glorificent Deum. Hæc est enim

Dei voluntas, ut imprudentium hominum ignoran-
tiam obmutescere faciatis.

CAPUT XIV.
De officio et potestate Abbatissæ.

Cave, quæso, quæcumque sis illa quæ præemines, ne ex officio regendi eleveris in altum, ut imperes illicita, et quæ sunt importuna vel importabilia, et inquieta subjectis : ne tibi ille propheticus sermo conveniat: Quid est, Israel, quod in terra inimicorum

: coinquinata es cum mortuis : deputata es cum his qui in inferno sunt? Dereliquisti fontem sapientiæ : nam si in via Dei ambulasses , habitasses utique in pace super terram (Baruc. iii). Non enim ambulant in via Dei , qui in administratione regiminis, honores et utilitates proprias exposcunt. Revolve sæpius in mentis arcano, et stylo ferreo scribe in silice cordis, quid Dominus, cujus vices geris ad subditas, contendentes apostolos quis major esset eorum instruxerit, sequenti die recessurus ab eis : et si in superioribus dictum, tamen iterum narratum fortius teneatur in corde : Reges gentium dominantur eo. rum : et qui potestatem habent super illos, benefici vo. , canlur. Vos autem non sic, sed fiat sicut minor qui B est major in vobis : et sit præcessor sicut ministrator (Luc. xxii). Disce igitur a magistro officium quod tibi injungitur, ne tuo vicariatu, potestatis traditæ limiles excedas. Non efficieris certe domina, sed ministra : unus est enim Dominus. Et si tibi reliquæ sorores ut Christi administratrici et vicariæ obediunt: propterea non est tradita tibi potestas, ut inter sorores et filias hanc eleves, hanc vero deprimas sicut velis. Sed quid tibi injungatur ab institutore regiminis, diligenter investiga. Rerum enim omnium monasterii, et sororum sollicitudo in administratione et providentia tibi traditur : ut jam cæteris dormientibus, te doceat noctes crebras insomnes ducere : et senem junioris animum sumere, pro utilibus et uecesC sariis domui providendis. Itaque non tantum tibi honor, quantum onus imponitur. Et si sic feceris sicut decet, præmium multo majus consequeris.

CAPUT XW.
De periculo praeeminentiæ et dignitatis.

Non tibi, obsecro, blandiaris de Domini pietate,qui tam diu peccatores misericorditer sustinet in peccatis. Et si diuturna est exspectatio, non minus formidanda est vindicta, quæ tanto durior est, quant0 longius tempus in sustinendo præcessit. Propterea si secus quam debes egeris, periculum expavescas: nec ideo minus, si statim divinum non incurras judicium. Dominus enim tuus qui suis te ovibus administratricem, et in sua te posuit vinea, a te vult de singulis etiam occultis exigere rationem. Et si quid eum defraudaveris, tunc diabolo venundatam in carcere exterioris inferni poni te jubet : ubi fletus est aeternus, et stridor dentium : ut exprimatur in his quidquid doloris et pœnæ excogitari potest, quousque debitum universum reddideris. Sed si forte de restituendo debitum confidis, o te fatuam ! Nam pro minimo quoque delicto non habent unde restituant simul homines universi, nisi ipse idem velit remittere, cui facienda est restitutio. Felices itaque magisque securæ quæ subsunt, illis quæ supersunt : et quibus potius ministratur, quam quæ ministrant. Sed tamen superba mens hominum improvida periculi, semper majorum dignitatum ascensum expetit : nec nisi post factum ex descensu ter- A dilectione ut filias. Cum tempus exigit correptionem,

retur : quia quanto altior est ascensus, tanto durior esu descensus. Sed forte descensum rarum æstimas. Sed firmissime doctus experientiis, et non paucis dicam. Raro per gradus dignitatis ascendit homo, quin multo gravius non descendat. Werum et si a proposito digrediar, nolo opusculum hoc pertransire exemplum quoddam, quod, sancto quodam mihi referente sene in eremo, ex veritate didici. Cum juvenis quidam sancto proposito et vita electus foret ad Episcopale fastigium, quo gravius periculosiusve nequit aliud cogitari : patruum suum quemdam, virum uiique sanctum, et prophetiæ plemum, eremi in cella ut eum ex hoc consuleret, adiit non incautus. Audita itaque narratione nepotis, vir sanctus non verbis, sed signis potius percunctanti respondit. Et ne contra Apostolum, qui desiderantem episeopatum in bono opere laudat, contrairet dissuadendo: et juvenem periculo exponeret suadendo. Jussit itaque senex quadratum discum a terra vehementer pedibus elevatum ascendere juvenem, et quater per quatuör disci latera supinum revolvere semetipsum usque ad horam casus : sicque casu imininente, si altera succederet revolutio, mandavit ut exura summitatem disci, adhuc se volveret iterato. Cui cum nepos se non posse ex timore casus responderet, illico eum fecit descendere : et per quamdam latam planitiem diutius volutare. Cumque ex m.ultitudine volutationum utrisque fastidium eveniret: Surge, inquit senex, et perge quo vis : facito

[ocr errors]

quod tibi securius cernitur. Dedignatus namque C

juvenis, abscessit : et alteri sancto seni, patrui deliramentum putans, factum retulit; a quo de periculo præeminenlia: edoctus, electioni renuntiavit, ul teneret quod est tutum. Qui post modicum, feiici obitu ex sæculo exiens, hilaris et jucundus apparuit patruo. Gratias, inquit, paler, tibi refero ex dissuasione episcopatus. Nam scito quia nunc essem de numero damnatorum, si fuissem de numero episco

poruum. CAPUT XVI.'

De ordine in operibus Abbatissæ.

Hæc idcirco, mea domina Eustoclium, dixerim, ut adverlas quanto sis exposita periculo, et quanta te oporteat in via Dei prudentia ambulare; ne derelictis semitis justitiæ capiaris ab iniinicis, quibus plena sunl omnia; et in terram alienam deducta, coiuquinata cum mortuis, miserabiliter deputeris cum I,is qui sunt in inferno. Volo autem te discere, ubi sit sapientia, ubi virtus, ubi sit prudentia, ubi sit longiturnitas vitæ et victus, ubi sit lumen oculorum et pax : ut intelligas viam diseiplinæ, et deducas subjectas tibi per viam pacis et disciplinæ. Te morientem filiæ plangant, non gaudeant : tibi justa et sancta præcipienti, omnes æquanimiter obedire lætentur. Non propinquæ, non affines, sic exaltentur quod cæteræ invideant. Non carnalis dilectio in multis nociva, in sanctis mentibus habenda est. Omnes itaque amato æquali charitate, ei spirituali

[ocr errors]

universas simili modo velut ignotas, in omissis corrigas. Verum semper in ira misericordiæ memor esto: ut nulla movearis ratione ad crudelitatem ex furora vel odio. Nec tamen habeas manus remissas ad puniendum scelera ; ne ex impunitate, peccandi licentia sororibus coucedatur. Non sis ad pertractandum ardua monasterii et sororum, præceps pro libito : sed sororum plurium et meliorum voluntas semper accedat : ne rea et dissipatrix bonorum cœnobii crimineris. Non omnibus qui loquuntur, sis facilis ad credendum. Levitas enim in credendo levem denotat mentem. Nequaquam effrenis lingua reperiaris, non impudica oculis, non crapulosa, mon ebria. Sic te exornes virtutibus, sic muniaris moribus, ut universas opere et exemplo sanctitatis et vitæ, prompta sis ad docendum : ut jam ab omnibus in exemplum virtutum ducaris : ut secura ex dispensatione ministerii tibi traditi, occurrere valeas Domino, et ei reddere rationem de singulis.

CAPUT XVII. De jurisdictione Episcopi in sorores.

Debilis est nimium sexus quem geritis, ac fragilis, ac mobilis, si suo relinquatur arbitrio : et si virtuosus sit animus, tamen nisi regatur, nisi dirigatur continue, cito dejicitur a sancto proposito. lloc in Eva scitis expertæ : quæ suggerenti diabolo, quam facile assensum præbuerit contra divinuria præceptum, et tristitia partus, et conditionis vilitas ipsa perhibent testimonium. Profecto nihil in vobis foret virtutum durabile, nihil sine gravi periculo, si de vobis ipsis vos ipsæ haberetis curam.

Propterea episcopus vester, cui Ecclesiæ commissum est regimen ; quem Deus speculatorem posuit in vinea sua, pastorem ovium, directorem gregis, dc ductorem plebis et populi, civitatis et parochiæ in qua degitis, vos custodia singulari foveat, sanctæ doctrinæ vos pabulo nutriat : et coram Deo animarum vestrarum curam gerat specialem, cui commissa est civitas universa : huic æquanimiter sicut Deo omnes devote obediant : hunc patrem, hunc zelatorem virtutum, tam Præposita veneretur, quam subditae. Lex ipsa servetur, quam posuerit vobis in via Dei. Si qua sororum effrenis est, el disciplinæ praevaricatrix, et incorrigibilis a Præposita, emendetur, castigetur, et puniatur per ipsum.

Hunc directionis baculum, et virgam disciplinæ, cum a semitis justitiæ deviat, ipsam et etiam Abbatissa cognoscat cum cæteris. Reddatur eidem bis aut pluries singulis annis patens ratio, de bonis monasterii, de statu sororum, de vita, de moribus, ne jam valeat oves ignorare quas regendas suscepit. Nihil arduum vendendi, emendi, seu perpetrandi in cœnobio sine ejus voluntate liceat. Abbatissa vero domus moriente, quam communis sororum voluntas in matrem elegerit, et Abbatissam monasterii, ipse benedicendo, anulo vice Christi subarrhet in vero vero recipiendarum modus, introitus et conditio, omnino nullatenus eum pertranseat. Si quid dubitandum in fide, si quid obscurum, si quid periculosum occurrerit in via Dei, ipse declaret: ipse vos instruat in omni pudicitia et Spiritus sancti virtute.

conjugio, si ad officium reperiatur idonea. Sororum A universas,huic soli occulta domus pateant,hujus conpturae clamant syllabæ singulæ: pene instruimurcor- A semper subornata verba deposcunt: exquirunt men

CAPUT XWIII.

De ordine servando inter Episcopum et sorores.

Non nimium sit stricta familiaritas, non suspecta colloquia : etsi spiritualis pater, quamvis episcopus sanctus sit, tamen homo est debile animal. Tam cito perditur, nisi fortiter custodiatur, quod charum habetur et utile. In sancto commercio diabolus minime quidquam inveniat : ne unde regimen, unde ducatus, inde sentiatur interitus. Omnes æqualiter pertractentur : nulla carnalis, sed spiritualis dilectio interveniat, nec stricta sit nimium. Principium enim spiritualis operis, si non sit matura provisio, solet subsequi quoddam carnale. Vere non taceam : ut in pluribus solet contingere, conditionis muliebris infelicem miseriam, sub fervore spiritus, sub charitate nimium stricta, nisi custodia gravitatis ori ponatur, ut nemo delinquat in lingua : si utatur loquendi vivendique copia, statim libido, actu turpissimum, dictu infelicissimum, de spiritu et charitate nascitur.

Propterea, charissimæ, hoc hortor, hoc moneo, hoc mando vobis : ut quæ Christi desponsatæ estis conjugio, cui omnem castitatis vestræ fidem vovistis: cui nullum præter ipsum amatorem cognoscere sub jurejurando eslis pollicitæ : viri cujuscumque etiam si eum sanctitas exornet, etiam si Baptistæ æquaretur in meritis, quæratis effugere faciem : nec liceat secum dilectione ferventi astringi per diem. Credatis experto : nihil est periculosius viro, quam mulier : et mulieri, quam vir. Uterque palea, uterque ignis. Dicam audacter, proh dolor ! Dei templa, Spiritus sancti vasa, et Deo dicata ædificia, nisi diligenti serventur custodia, prostibula fiunt. Et aufertur tam nobile depositum, tam pretiosus thesaurus, irrecuperabile decus castitatis : si tenui cujusvis dileclionis ineptæ rimula continuus insidiator diaholus intuitum valeat infigere. Ideo omni custodia cor servetur. Super muros Jerusalem ponantur custodes tota die, et nocte non dormiant, ne fur introeat : ne spolia auferat, quæ penitus recuperari non possunt.

- CAPUT XIX. De præposito presbytero post Episcopum sororibus adhibendo.

Animus diffusus ad plurima, circa singula non potest attendere. Curam omnium gerit episcopus : homo est, nec locis singulis potest adesse, nec diversoruam simul habere scientiam. Ne igitur ex absentia securitas sit in vitio, sacerdotem sanctum, quem sanctitas prædicat, quem subornat scientia, quem talem reddit ætas et vita, quod etiam apud improbos lubricosque sinistra opinio non possit haberi, post episcopum habeatis præpositum. Hic episcopi in vobis teneat vicem, hic prædicet, hic corrigat

silio innitatur ab omnibus. Non diversarum opiniones in conventu sororum, diversas sectas ponant, non diversos ritus, ut qnidquid altera vituperat, altera consulat : sic divisæ domus pax, quies et charitas ipsa discedit. Credite mihi, sacerdotum ac religiosorum circumvenientium turma, ex mulierum consortio omnem sanctitatem expellunt. Intimetur episcopo, qui circa multa divisus, uni soli in omnibus continue non potest adesse : quidquid pro utilitate agendum, quidquid sanctum evenerit ordinandum. Confiteantur singulæ singulis mensibus his aut pluries crimina occulta, aut episcopo, aut præposito soli presbytero, vel cui commiserit : et sacra dominici corporis com

B munione munitæ, pugnaturæ viriliter dæmonum

castra subintrent. In hac vita mortalibus nihil est validius : non est quidquam salubrius, quam ut statim, peracto delicto, confessionis non differatur medela. Testantur et medici, uniuscujusque ægritudinis morbos auferri ex corpore, si exorientibus subveniatur in principio. Quod si memor conditionis humanæ, levi etiam opinione ipse etiam sacerdos erga aliquam sororum inepta familiaritate videretur astringi: non sinatur oriri, quod non sine malo, non sine scandalo removeri potest exortum. Emendetur, si opus est, ab episcopo: si vero emendatus minime vult inceptis finem imponere, removeatur : etiam si utilissimus, si necessarius existeret loco. Nulla prævaleat utilitas, ex

C qua formidatur animarum periculum. Adhibeatur

vero sanctus successor, quem castitas longa commendet et vita.

CAPUT. XX. De ordine servando per sorores erga mares, et specialiter in loquendo.

Impudici pedes cujusvis numquam monasterii limina terant, imordinati animi nuntia voce immunditiæ aures vestræ numquam sordescant. Vox omnis mulieris, ignita sagitta diaboli est, et contrario. Propterea congemens Psalmista exorat animam suam liberari a labiis iniquis, et a lingua dolosa. Nam subdens postmodum, quare sic affectanter liberari postulet : Sagittæ potentis acutæ, cum carbonibus, inquit, desolatoriis. Labia viri venena præbent mulieri : si non sit astuta fallaciis linguæ dolosæ, quam potens diabolus miserum vulnerat cor sagittis tentationum cum ardore libidinis. Hæfenestræsunt mortis: quæ nisi claudantur, statim mors dira subintrat.

Vir cujuscumque conditionis existat, aut numquam appareat, aut visus visum terreat vestrum, velut horridum monstrum. Propterea volo, charissimæ, ut si cum viro ex necessitate loqui oporteat,velum in femestrula tractum, alterutram faciem tegat : ne liceat videri, quod concupisci non licet. Excusationem nullam sibi arripiat sanctitas.Sanctus David in videndo capitur. Dina utvideret egressa, visa corrumpitur. Sicinfinita forentexempla, quæ sæpius ruminandavobis relinquo.Quid per multa vagor? Pene saerae Scriporis proprii singulis motibus, quod victoria non speratur in hoc certamine, nisi ex fuga.Nemo ex fortitudine audeat resistere viribus : quoniam nisi fugiat, ciuo succumbet. In communi etenim vita nec verbum sit;proprium : secreta verbula non carent suspicione.

Ideoque præcipio, ut nulla soror alicui exteriorum sine plurium sanctarum sororum et abbatissæ, seu alterius præpositæ domus potissime præsentia loqui audeat: his dumtaxat exceptis, quæ sacerdoti in confessione dicuntur. Solent profecto talia verba semina multa mala proferre. Inter vos de viro nequaquam, si fieri potest, habeatur mentio. Ultra quam creditur, exsultat diabolus ut in corde virgineo virorum memoria vigeat. Nullum venenum nocivius

dacia, fabulas novas numquam fastidiunt, auguriis, veneficiis, et incantationibus dæmonum delectantur. Si qui falia proferant, hi prædilecti filii, hi spirituales patres et fratres, hi profecto, ut verius liceat dici, concubinarii, et corruptores mentis et ventris nutriuntur; exquisitis ferculis et delicatis escis, vina pretiosa non desunt. Ex furtivis saepe virorum laboribus, et inter crapulas et ebrietates ructantes fauces, spiritus dulcedinem prædicant. Proponitur iterum atque iterum illud Apostoli: Quod omnia munda mundis. De talibus loqui nefas est, et proh pudor! Sed cupio Dei servitricibus detegere omnes artes diaboli, ut nihil desit quod caveri possit.

CAPUT XXIl.

feminæ , quam affectio erga virum, quacumque de B De silentio, et diebus et horis debitis observandis.

causa procedat. Proh dolor ! infelix conditio sexus vestri. Sanctior mulier ultra quam dici liceat , si viro adhæreat quantumcumque spirituali, instinctu naturali inclinatur tandem ad nefas, si in viro virtus deficiat. Piget quæ novi cuncta narrare. Etiam argumenta sunt diaboli, et mortis æternæ indicia, filiationes et maternitates, quibus vocabulis sub velamine spiritus inter se utuntur mares et feminæ. Munuscula omnia, et suspectas litterulas, hæc cuncta luxuriæ nuntia, vobis interdico sub anathemate et æternæ mortis poena. Adhibeatur summa diligentia, ut extra coenobii limites littera qualiscumque non exeat: nisi abbatissæ et sororum accesserint vota. Et si opus est, et gravitas ita rei exi

gat, adsit episcopalis licentia, seu sacerdotis consi- C

lium. Gravissimæ pœnæ subjaceat , quæcumque hujus reperta fuerit rea. CAPUT XXI. De fictitiis et nociris sermonibus evitandis.

Servis Dei frequentiam populi, sancti omnes Patres prædicant inter cætera summe nocivam. In multiloquio nequaquam peccatum deesse potest. Lingua hominum ad judicia præceps, absentium vitam ut plnrimum non cessat hinc corrodere. Pessimum quorumdam spiritualium genus, non attendentes, quod Deus filio suo dedit omne judicium, de universorum hominum vita ac de moribus: et quod plus est, de conscientia, cujus occulta scire, solius est divinæ scientiæ , judicare sibi licere putant, profe

Hæc itaque omnia, sponsæ Dei dilectæ, procul expellite : in his diabolum cognoscite principantem. Inter vos numquam de vita disputetur alterius. Maneat divino examini omne judicium. Peccata vestra cognoscite : delicta vestra plorate. Omnium vobis vita, sanctitatis exemplum appareat. Vos universis æstimate pejores : sic puritas mentibus vestris inhæreat, ut cogitare sit indecens, et credere nefas, aliquem propter vos posse peccare.

Si quem alicui detrahentem audieritis, procul fugientes, dimittite ut serpentem : ut verecundia victus, discat de factis aliorum silere. Muliercularum quarumdam solet esse moris, ut plurimum aut semper garrulæ, nihil secretum habeant quod audiunt: immo potius quod sæpe nesciunt, dicunt, nihilque scandali seminarium norunt taeitum tenere : hinc inde ant proferentes verba nociva, aut seminantes discordiam, aut audientes alios ad detractionem incitant : aut maledicta confirmant , ut duplicis delicti reæ habeantur. In hoc conventu ancillarum Dei, muliebris omnis expellatur infirmitas. Illud Jacobi verbum in corde vestro multoties repetatur in die : Si quis putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum : hujus vana est religio. Religio igitur sancta non potest esse in loquacibus, quæ nullo possunt tempore silere, nec abstinere ab inutilibus verbis. Ex hoc enim in eremo sancti patres edocti, summa cum diligentia observant sancta silentia , tamquam sanctæ contemplationis causam.

rentes in medium, quod spiritualis homo dijudicat D Plures me reperisse non ambigo, qui per septeB sio loquendi de maribus. Sic pudica, sie easta verba

omnia. Heu immundo spiritu pleni, quid conamini de oculo fratris festucam extrahere, qui fertis continue in vestro trabem? Hypocritæ tristes eaeterminant facies suas, ut appareant hominibus jejunantes : et barba prolixa, crine cinere asperso, fracta undique ac rudi et deformi veste, colloquio blando, verbis fictitiis, se sanctos ostendunt: et dealbati parietes inter mulierculas seminant sectas errorum. Denique loquentes cujuscumque vitam simul cum fama demigrant : instrumenta diaboli hæc sunt omnia. Infortunatissimum mulierum genus, hamo capiuntur ut pisces: ad macellum ducuntur ut bestiae. Protervæ nimium feminæ, semper ficta cupiunt :

nium nullum prorsus verbum homini alteri emiserant : scientes quod non in commotione Dominus potest haberi. Propterea volo, charissimæ, ut in conventu vestro, ter aut pluries in hebdomada, exceptis festivitatibus, loqui omnino, nisi urgente causa perutili et necessaria, nullatenus liceat, nec simul, nec cum aliis extra. Diebus vero omnibus, quibus et pro remedio, et pro salute loqui conceditur: non singulis horis vacandum est verbis, quæ vix proferri sine peccato possunt : sed hæc inviolabilis observatio vigeat, quod singulis noctibus post peractam horam Completorii, usque post Missam, et a Tertiis usque ad Nonam, sacra observentur silentia : quatenus et linguæ Deum laudandi concedatur op- A

portunitas, et inutilia verba penitus abscindantur. In choro vero Ecclesiæ ad divinas laudes parato, dormitorio, coenaculo, claustro, ac capitulo, omni tempore loqui non deceat: nisi ea ad quæ ordinata sunt loca in laudibus Dei: ut jam et tempus et locus religionis vestræ prædicent sanctitatem, et loquacihus compunctionem ingerant, et intrandi ad societatem vestram, sancta desideria incitent, et affectus ad coelestia moveantur.

CAPUT XXIII. De refrenatione linguæ in loquendo.

Nequaquam, charissimæ, Jacobus apostolus cxperientiam poneret religionis in refrenatione linguæ, nisi certo sciret indicio, quod mors et vita est in inanibus linguæ. Nam, ut innuit, cum ipsa benedicimus et maledicimus Deum. Propterea post multa, quæ de lingua pronuntiaverat, quamdain ex omnibus dictis generalem conclusionem infert: Quicumque, inquit, refremat linguam suam, hic beatus in facto suo erit. Ecce quod in refrenatione linguæ beatitudo ponitur: ut detur intelligi quod iia multiloquio Deus, qui est beatitudo nostra, haberi et contemplari non potest. Refrenalio linguæ est, cum linguæ quæ ex sui vilio semper prona est ad mendacia (unde et mendaces appellantur homines, et vani filii hominum) aut silentium imponitur, me in displicentiam Dei prorumpere audeat : aut ad bonum exerceatur, ut divinas laudes exsolvat. Sic igitur, charissimæ et dilectissimæ filiæ, tem- C poribus quibus praestatur opportunitas, ut beatæ esse possitis, linguas domate, ne eonvertantur ad lites, ne jurgia, contentiones, rixas, et scandala resonent : ne juramenta, me blasphemias, ne opprobria, et aliorum displiceiitiam prodant. Quod si ex insiinelu diaboli, qui semper discordias seminat, inter sorores levis etiam dissensio exorta fuerit, penitus statim per abbatissam, aut per episcopum, sive præpositum domus, nequitia elidatur in semine, ita ul occasus solis in domo Dei non inveniat iracundi:iim, et ira convertatur in odium, et domus pacis jam ebriosorum efliciatur taberna. Mendacia vero tamquam iufernum expellite. Semper autem divina officia, aut sacrorum codicum verba , tam inter sorores, quam etiam inter advenientes deducantur in medium. Si quando mulierculæ de viris propriis, de filiis, de vestibus, de mundi vanitatibus, garrulando loquacitentur, ut moris est: eis mox verba frangantur, mox otiosum verbum et nocivum divino cedat sermoni. Si divinum introduci non poterit tali colloquio : in detestationem criminis fenestra claudatur in faciem : et velox fuga testetur sanctitatem intrinsecam. Nihil itaque per exteriora corporis intrans, meutem cogitationibus molestet, cum divinæ contemplationi exponitur. Raro cogitatur in mente, qnod exteriores sensus non muittunt. Hæ sunt fenestræ, hæc sunt ostia, quæ si clausa non fuerint, morli patet introitus: et non nisi funeste ingreditur,

CAPUT XXIV. **
De consortio marium fugiendo.

Credite, charissimæ, credite seni pene omnia experto : non possunt claudi sensus vestri extrinseei in tumultibus hominum. Si color opponatur oculo, nequaquam potest non videre oculus: sic etauris non audire sonos non potest : ideoque in silentio et quiete, eogitationes perversæ vitantur, quæ separant nos a Deo. Propterea hortor vos et moneo, ut non nisi sanctarum mentium audiré verba velitis : non nisi pudicas et honestas facies quas macerant sancta jejtinia, liceat intueri. Sic rariis vir appareat : sic rara de viro mentio habeatur, ut puellulæ vestræ pene virilem sexum ignorent. Non animal certe mascuItim coe**obii limites transeat, ut omnis cesset occa

in omni colloquio sancta personent ora, ut generationis modus et ortus juvencularum lateat corda. Hæc profecto catena diaboli est, quam si absiuleritis de medio vestri, non extcndendo digitum ad iiiquirendum omnia per euriositatem : et desieritis loqui quod non prodest : et per longa silentia non inveniatur vestra voluntas, ut loquamini sermones inutiles : tunc orietur in tenebris lux vestra, et erunt tenebræ sicut meridies : et erit vobis a D0mino requies, qualem mundus iste non novit. Et implebitur splendoribus anima vestra : quos obtenebratæ mentes caligine sæculi apprehendere nequeunt. Felix itaque anima quæ, spreto turbine sæculi, pertransiens corporis claustra, illius summæ et incomprehensibilis lucis potest aliquali illustrari radio. Sic dulce, sic jucundum est solatium, quod déspiciant protinus cuncta terrena. Mors formidabilis universis animantibus terræ optatur pro gloria, ut limpidius liceat intueri : quod modica hora visum, tam delectabile et jucundum sentitur. Sic itaque agite, charissimæ, adimplete quæ estis professae ; gaudete, quia potestis. Non vos viri, non filiorum, non supellectilis cura, non caeterum maritale onus molestat. Hominum consortia sic fugite: sic sæcularia omnia expellite, ut nequaquam perveniat ad vos quidquid agitur in sæculo. Solus sponsus vester Christus, strictis vestris fruatur amplexibus. Solae cum solo sponso, aut lectionibus sacris, aut sanctis medilationibus secum confabulemini, et ipse ""*

D biscum.

[ocr errors][merged small]
« PoprzedniaDalej »