Obrazy na stronie
PDF
ePub

et rapis cum rudi et hordeaceo pane saturantur. Cum vero ad Christi mensam accedunt, et militiam Christi suscipiunt, sux egestatis obliti, lautiora quærunt quam milites, qui sunt assueti magnificis. '

ad modicum parens, humana mens se extollere et A gentes pro victu captando vilissimo, et vix raris fabis domus officia abnuens, a cæteris sororibus sibi velle serviri. Nam Christus, cujus generationem quis enarrare non potest, non venit ministrari, sed ministrare. Et in ultima cœna discipulorum abluens pedes, hoc suis reliquit humilitatis exemplum. CAPUT V.

De Simonia vilanda in recipiendo sorores. Detestabilem hæresim simoniæ, quam communi pravitate diaboli moniales assuetæ committunt, etiam in auditu horreat vestra societas. Hiezi pœna, et Simonis vos terreat pravitas. Vox Petri Christi vicarii ad Simonem, numquam de vestris exeat auribus: Pecunia tua tecum sit in perditionem. Existimas enim donum Dei haberi pecunia: Donum Dei est Spiritus B sanctus (Actor. VIII, 20). Communis mercatorum habet usus, ut venditio commutetur in melius. Asserit quippe simoniacus, pecuniam esse præstantiorem dono Dei, cum idem in ipsam commutat. Ad vos venientes sorores, ad sanctas Christi suscipite nuptias gratis præponatur sanctitas pecuniæ exquiratur bonitas vitæ non generositas carnis, non utilitas mundi. Nulla omnino pactio, nulla opinio, quæ mentis puritatem perturbat, præveniat. Beatum sapientia clamat, qui excutit manum ab omni munere : et qui post aurum non abiit, nec sperat in pecunia, quæ subvertit judicium.

Si qua sororum inopiam ex sua abundantia supplere desiderat, juxta apostolicum ritum, omnia quæ habet in sæculo ante sororum pedes ponat; et cunc-C tis quæ habebat in sæculo, renuntians intratura, fiat sicut una ex minimis et sublato dominio cum affectu, omnia quæ portantur, electis administratricibus domus præbeantur, ut ex his tribuant prout unienique opus est. Nec murmuret quidem, quæ sua monasterio tradidit, si sibi non majori sumptu administretur quam cæteris, quæ ex paupertate venerunt. Nec extollatur, et cervice erecta more femineo improperet cæteris, se tantum ex suis facultatibus attulisse: plus enim attulit soror paupercula, si ingrediens affectum habendi dimisit, quam quæ multa afferens dona, superbiam tulit. Glorietur autem potius, quoniam divitiæ quæ solitæ sunt possessores præcipitare in mortem, non prævaluerunt adversus eam: et quæ communi usu sunt male, ex subventione sororum sibi factæ sunt bonæ. Alioquin melius fuisset sibi cum parva pœna, cum suis divitiis in mundo permanendo damnari, quam ipsas relinquendo monasterio, exorta superbia, ad infernum cum majori pœna deduci.

Humilientur etiam pauperes : quæ ex paupertate' nihil subventioni domus potuerunt contribuere, sicut et illæ. Et gratias Deo in humilitate retribuant: quod quæ prius in mundo vivere non poterant, ex alienis laboribus habent quæ sibi sufficiunt, sicut et divites. Mirum quidem de infelici conditione plurium' bominum. Sunt enim nonnulli viles et abjecti in sæculo, qui quotidianis laboribus se ultra vires affli

Hæc igitur omnia in Christi et apostolica vita locum non habeant. Omnes ex ministerio sint contentæ, ne ex murmuratione pereant. Si abundanter sibi tribuant administrantes : recipiant siquidem naturæ necessaria necessitatum limites non excedant. Si vero modicum, discat cum Apostolo servire Domino in fame et in siti, et in egestate nuditatis et frigoris : ita ut accepta cruce gradiatur post Christum abnegans semetipsam.

CAPUT VI.

De Obedientia exhibenda prælatis,

Volo autem vos mortuas sæculo, vitiis et concupiscentiis, carnem crucifigere cum Christo : et quæ jam cœperunt proprio sese voto castrare sub perpetuæ virginitatis et castitatis proposito: in monasterio velut in duritia lapidis, fore cum Christo sepultas : atque juxta decretum summi post Christum pontificis Petri, qui ligandi solvendique tenet principatum a Domino, resuscitandarum in gloria cum Christo sic devotione firmetur vestrum propositum, ut fides et spes sit tota in Deo. Castigent animas in obedientia charitatis et fraternitatis, amore simplici et corde invicem se diligentes attentius.

Nihil, ut puto, stultius, nihil intolerabilius, quam peregrinos et advenas præcipere civibus : et in loco non solito se ostendere directorem itineris, et de semitis, et de securitate itineris, et de brevitate tramitis, juxta voluntatis libitum velle docere. Monstraretur quippe portentum navigatoribus et pro certo numquam veniretur ad portum, si de directione et gubernatione navigii, quicumque remigator ordinaret ad votum. Non civitas, non regnum, non minima domuncula diu maneret in rure: si cujus voluntati pareretur, deesset.

Propter quod ipse papa Petrus, qui religionis apostolicæ vitam volebat instruere, sicut a magistro didicerat ut magis intelligatur qualiter anima castigetur in obedientia charitatis et fraternitatis amore, exponit apertius: Omnes, inquit, honorificate, fraterDnitatem diligite, Deum timete, regem honorificate (I Petr. п, 17). Et ne excusationis arripiatur scutum : sub particulari nomine præeminentis dignitatis, generaliter infert omnibus: Servi, subditi, inquit, estote in omni timore dominis (Ibid., 18). Et ne prælati in medium perducatur pravitas, quæ plerumque subditis præstat causam magni casus : Non tantum, inquit, bonis et modestis, sed etiam dyscolis. Verum ne forte videatur grave humanæ voluntati se abnegare, et crucem tollere obedientiæ proponit meritum, quo omnis labor dulcescat etiam gravis. Hæc, inquit, est gratia. O felix et abundans gratia! In obedientia summa virtutum clausa est. Nam simplici gressu hominem ducit ad Christum ; et non solum mens excusatur ad

reddendam Deo rationem de subditis: sed nec etiam A in æternum : ut tamquam peregrinæ et advenæ abstiobligatur reddere de se ipsa. O summa libertas, qua obtenta vix possit homo peccare.

CAPUT VII.

(De regimine Abbatissæ.

neatis vos ab omnibus desideriis carnalibus, quæ militant adversus animam subjicientes vos in omni obedientia et timore, et reverentia præpositæ matri vestræ ut jam omnino nihil aliud velle vel nolle alicui liceat, nisi quæ abbatissa domus mandaverit facienda nihil grave, nihil importabile videatur, si jussu propriæ non concordet voluntati. Vere obediens, et qui pro Christo caret omni arbitrio voluntatis, nihil novit difficile, nihil injustum.

Attende diligenter, mi domina charissima Eustochium, quam gravis imponitur sarcina humeris tuis : quæ de subditarum animabus, de corpore, de verbis, de moribus obligaris apud divinum examen reddere rationem. Cave, quæso, ne de te etiam levis suspicio in malo possit oriri : ne dispergas, quas conaris educere. Sic ordinata, sic rationi conformia mandata sororibus proferas, ut etiam depravate superbæque mentes animentur ad obedientiæ semitas. Sic dulcis, sic mitis sit sermo, ut duritiæ furorem non suscitet, B enim sponso Christo, cui desponsatæ fidem tolam

sed frangat exortum. Sic erga inobedientes, virilis et constans sit animus: ut omnis muliebris mollities discedat e medio.

Excidantur in ortus primordio vepres, ne nimium excrescentes, germina seminum suffocent. Nihil quippe in rectore periculosius est, quam vana humilitas ad correctionem erga superbos protervosque subditos. Singularum sororum voluntates in re difficili pertractanda semper avide audias: nec tamen cujuscumque voluntati innitaris. Verumtamen si quidquam utile prodatur: non attendatur persona quæ protulit, Elegit enim Deus infirma mundi : ut fortia quæque confundat (I Cor. 1,27). Tuam vero in rebus gerendis communibus non tantum voluntatem exquiras et teneas: nisi major pars discretarum filia- C rum id communi voto collaudet. Superbarum insensatarumque mentium est, suo tantum uti consilio. Non audiatur cujusquam voluntas sub verborum murmure et loco abscondito: sed palam cunctis præsentibus cum omni charitate liceat dicere et audire.

Si conceptui proprio major pars sororum dissidet: non velis sola omnibus contraire. In exercendis furor, odium, invidia, seu derisio sic penitus discedat, ut non nisi pax, charitas, amor, et alterutrun supportatio cognoscatur: quatenus fiendorum solus Spiritus sanctus auctor meliora inspiret. Non sit inter vos quas charitas simul unit, feminalis quædam abusio: ut undique cachinnis et vocibus aer resonet, et audientium aures præ strepitu terreantur: sed cum D omni modestia stantes, una loquente, cæteræ sileant. Nec altera alteram ex aviditate loquendi interrumpat, et præbeat impedimenta dicenti.

CAPUT VIII.

De reverentia et subjectione erga abbatissam. Propter quod hortor, moneo et oro vos, charissimæ et dilectissimæ filiæ, quæ jam mortuæ estis et sepultæ cum Christo : quæ jam carne contempta cum ejus gloria, cognito quod omnis caro fenum, et ejus gloria flos feni (Isai. XL, 9), ad novitatem vitæ spiritus estis renatæ non ex corruptibili semine, sed incorruptibili, per verbum Dei viventis et permanentis

Mementote, charissimæ, quoniam Christo in vestræ religionis ingressu, dimisistis omnem volendi et nolendi licentiam, nisi quæ ejus vices gerentes ordinarent de vobis. Obeditis enim Christo firmissime, cum præpositæ matri vobis parere studetis. Tunc

vovistis præter quem nullum ultra amatorem admittere in disponsatione jurastis magis placentes estis, citiusque meremini duci ad thalamum, ut cum omni jucunditate dulcibus amplexibus astringamini : cum ejus studueritis in vicaria parere mandatis. Vicarii enim honor redundat in Deum. Sic jubet lex conjugii, ut sponsa sub lege sit sponsi. Æmulamini semper inter vos hac Dei æmulatione certatim adinvicem altera conetur excedere alteram in obedientia. Non igitur est monasterium, non religiosi, non monachi, ubi subditis obedientia deest erga prælatum. Destructioni est corpus expositum, cum mémbra discordant a capite.

CAPUT IX.

De correctione facienda et generali accusatione criminum in sexta feria.

Contumax, præsumptuosa ac superba mulier, in sancto vestro consortio, quæ dedignatur esse subjecta, ac suis litibus et jurgiis scandalum præbet quieti sororum, et eis inobedientia demonstrat exemplum, arduis crebrisque jejuniis castigetur, cum resistit mandatis impositis. Si jejunia non castigant superbiam, edometur verberibus, contumeliis et gravibus disciplinis ut jam discat cum Petro, quod nisi prælato, immo Christo in eo obediat, partem cum Christo in regno Christi et Dei non habebit : quamquam imposita videantur extranea, nec consona rationi. Sed si nec indomita superbia studuerit obedire, cum apostatis angelis expellatur : quæ partem non habebit in regno.

O infelix superbia vitæ, ut pro implendis voluptatibus carnis, renuntiet hæreditati cœli, quam fuerat assecutura per Christum. Nondum Deo vivit : nondum religionis semitam Christique nuptias attigit, que non efficitur ita simplex et pura, ut quidquid sibi mandatum fuerit per præpositam matrem, angelico putet ore transmissum. Tunc unaquæque cæteris se beatiorem existimet, cum in laboribus præponitur reliquis.

Non pudeat singulis hebdomadis sexta feria, quo die Salvator opprobria et mortem pro homine ab homine pertulit, unamquamque sororum, suam vi

tam coram omni cœtu sororum discutere, et de com- A
missis contra præcepta et regulam, se proprio ore
criminari ac disciplinam subire: quatenus stipulata
mens cogitationis, stimulo accusationis ac verborum,
caveat accusanda pudendaque committere. Nec ta-
men propter hoc occulta cogitamina cordium pro-
dantur, nec occulta peccata, quæ solis debent sacer-
dotibus confiteri : sed solum quæ præceptis obviant
publicis ; et exempla peccandi sororibus præbent. Si
vero vel tumore vel verecundia seipsam accusare ne-
glexerit, liceat unicuique propalare tale crimen alte-
rius ut nullatenus radices inobedientia et superbia
in sancto hortulo vestro arripiant non evellendas de
facili. Verum si quippiam juxta feminarum modum,
quæ nihil retinere norunt absconditum, immo ante
garrulando manifestant, quam sciant, aliquid de his B
extra cœnobii limites prodiderit, subeat gravissimam
pœnam ut doctrina tacendi doceatur in pœna.

CAPUT X.

De vila mirifica sanctorum Patrum, quos in eremo reperit.

Referam vobis quædam non minus imitanda per opera, quam audienda de aliquibus sanctissimis viris, ut bonorum exempla, obedientiæ humilitatem: qua carente, in ædificii spiritualis structura, fundamento virtutum quidquid ædificatur, est vanum vestras mentes doceant, et crebra memoria sanctorum gestorum vitæ religionem instruant et virtutem. Dum igitur per eremorum antra septem annis sanctos Patres degentes, ibidem in terris velut in cœlis angelos C assistentes assiduo labore itineris, arduisque vivendi incommodis, cæterisque innumeris calamitatibus peragrando visitarem: de quorum vita moribusque mirificis, quæ luculenter ipse perspexi, libellum compegi, qui vobis sit ut lucerna in candelabro ad meditationem religionis et vitæ. Nihil ita carum, ita studiosum appetebatur a monachis, quam quod in eis qui juberet, posset inveniri.

Profecto non taceam tantam charitatem, tantamque humilitatem, quam sanctæ illæ mentes habebant ut hæc cernens, omnis laboris et gravedinis oblitus itineris, eremos humanæ naturæ tam detestabiles et ingratas, in paradisos putarem pene conversas. Mirum auditu, sed felix obtentu : sic sanctorum hominum corda charitas transformaverat in D creaturas deificas, ut caro pene esset nescia carnis. Licet per Joannem dicatur: quod quidquid est in mundo, aut est concupiscentia oculorum, aut concupiscentia carnis, aut superbia vitæ. Nam sic simplicia et humilia corda, obedientiæ et humilitatis innitebantur vestigiis, ut quasi quorumdam philosophorum videretur in eis verificari opinio: qui unam ponunt in hominibus universis animam solam. Nam abbates et patres nihil omnino velle sciebant, nisi illud quod subditi : et subditi antea conabantur jussa implere, quam forent emissa quibusdam quodammodo indiciis nitebantur prophetare de voluntate mandantis.

CAPUT XI.

De vanitate scientiæ mundialis.

O sancta fatuitas, quæ natos ad labores homines in mundo, mereris transvehere ad gloriam ereptos de pœnis! Non hanc fatuitatem doctissimam Athenis Plato didicit, non Aristoteles, non Anaxagoras, non cæterorum stultorum mundi sapientium turba percepit. Non certe miser ego Hieronymus fatuorum sapientium imitator, antequam sancta verbera luerem. Quamquam ut meas miserias detegam, me antequam vicesimum annum ætatis attingerem, urbs Roma in summum præelegerat magistrum in omnibus pene liberalibus artibus. Nondum sancti Spiritus scholas intraveram : nondum cæcutiens pervenire ad sanctæ veritatis poteram disciplinam. Non Academiæ, non certe Romæ hujus doctæ fatuitatis resonavere gymnasia, quæ sancta retinet eremus.

Verum non sine labore didicisti tuam sapientiam fatuam, Plato quem mundus retinere non poterat, mundi sapientiam insequentem, per diversarum nationum, et gentium, regionumque partes, infinitis ærumnis innumerisque peragrando laboribus. Nec tamen fatuissimæ sapientiæ finem, qui est summum bonum, ad quod te naturæ movebat intentio, in orbe universo reperire scivisti: quem sancti hi rustici hanc fugientes invenerunt in eremis latitantes. Attende et tu, fatuorum sapientium princeps, Aristoteles etsi fueris, absque dubitatione, prodigium grandeque miraculum in tota natura: cui pene videtur infusum, quidquid naturaliter est capax humanum genus: quoniam sapientia mundi, stultitia est apud Deum (I Cor. in), si charitas non informat: si intellectus non captivatur ad fidem: si cor ad Christi servitutem non inclinatur, qui Judæis est scandalum, paganis stultitia: nobis vero credentibus honor et gloria: in quo solum gloriatur Apostolus: Qui gloriatur, inquiens, in Domino glorietur (I Cor. 1).

CAPUT XII.

[ocr errors]

ex

De promptitudine adimplendi mandata. Nihil honorabilius, nihilve gloriosius, charissimæ, quam servitus Christi. Hæc sane præferenda imperatorum fastigio, hæc dignitati regiæ, hæc cuicumque sæculi gloriæ. Hujus servitutis Christi, quidam inter cæteros quos vidi in eremo doctus ex monachis, jussu patris senioris, suæ charitatis et humilitatis fructum cupiens augere, et obediendi aliis juvenibus tradere normam, pergrandem lapidem humeris hominum procul dubio gravem, bis quolibet die per tria milliaria gestabat in scapulis : nulla alia necessitate coactus, quod jam per octo annos effecerat. Sed si forte quærebatur quid in ejus mente volvebatur

ex hoc quod forte nostræ superbæ menti, quæ nondum ad hujus sanctæ fatuitatis perfectionem advenit, videtur extraneum puerorumque ludus, et otiositatis opus.

Testor Deum quod mihi ab eo sollicite percunctanti, tanta simplicitas et humilitas est reperta, quod ex tunc incepi ducere monasticam vitam. Nam

sic devote, sic affectanter, sic hilariter continuis A es? inveterasti in terra aliena: coinquinata es cum diebus explebat tam insolitum opus, ut sibi videretur post expletionem captaré omnem gloriam. Quinimmo in hujus operis fatigatione, minime contentus, pene molestabat patrem : ut medio tempore novos induceret labores, et operá perficienda per eum. Quid ego vagor per singula? non est opus exponere, quidquid in similibus continue exercetur a monachis. Hoc unum apud omnes observationis præcipuum est, et celebre per Ægyptum, ut nullum nisi obedientem ét humilem ad omnes labores perficiendos et opera suscipiant. Quatenus domita caro ex gravediné, cogitationibus vanis et voluptatibus non vacet ex otio. Teneatis firmissime, quod omnis concupiscentiæ et immunditiæ atque peccati mater est otiositas.

CAPUT XIII.

De sororum operibus faciendis.

Hanc sanctam stultitiam stultamque sapientiam, quotidiè in monasteriis discite, filiæ, quam sancti in eremo vos docent rustici. Subtilia et alta nolite sapere: sed superbis et tumidis sæculi ea relinquite, ut post peractum incipiant noscere quod littera occidit, spiritus vivificat: et quod Deus elegit abjecta et infirma. Hanë sæpe scholam intrate : quocumque die et quacumque nocte ex his novam discite lectionem. Non otium, non torpor, et ignavia vos ad Dei servitia tepidas et frigidas reddat. Semper aut officiis, aut orationibus, aut manuum operibus sanctis, cæterisque laboribus fatigatum corpus, requiem et refocillationem, non voluptatem exquirat. Sed cavete potissime ne quid operis vanitatis vestris versetur in manibus: immundus reputatur, qui immundum quidquam tetigerit, vel morticinum. Non déaurata marsupia, non cingulos, non etiam chirothecas, quæ ontniá lascivæ et superbæ mentes exoptant. Horreat Deo dicatum cor talia scire: sed aut sacri codices, vel legendo, vel scribendo genua premant: aut hortulorum cultus exerceatur, aut aliud sanctum opus et utile: ut ex relaxatione quadam refocillatus spiritus, ad divinum ardorem fortius accendatur.

Sanctorum gesta quæ legitis vestro accommoda proposito imitemini: velitis imitari quod laudatis, et sequi quod cupitis. Vestram inter gentes conversationem bonam habeatis, ut ex odore famæ vestræ sanctitatis, etiam malorum corda ad sancta desideria moveantur. Et in eo quod depravatæ gentes detrectant de vobis tamquam de malefactricibus, ex operibus vestris bonis glorificent Deum. Hæc est enim Dei voluntas, ut imprudentium hominum ignorantiam obmutescere faciatis.

CAPUT XIV.

De officio et potestate Abbatissa. Cave, quæso, quæcumque sis illa quæ præemines, ne ex officio regendi eleveris in altum, ut imperes illicita, et quæ sunt impertuna vel importabilia, et inquieta subjectis ne tibi ille propheticus sermo conveniat: Quid est, Israel, quod in terra inimicorum

mortuis deputata es cum his qui in inferno sunt? Dereliquisti fontem sapientiæ: nam si in via Dei ambulasses, habitasses utique in pace super terram (Baruc. I). Non enim ambulant in via Dei, qui in administratione regiminis, honores et utilitates proprias exposcunt. Revolve sæpius in mentis arcano, et stylo ferreo scribe in silice cordis, quid Dominus, cujus vices geris ad subditas, contendentes apostolos quis major esset eorum instruxerit, sequenti die recessurus ab eis et si in superioribus dictum, tamen iterum narratum fortius teneatur in corde: Reges gentium dominantur eorum: et qui potestatem habent super illos, benefici vocantur. Vos autem non sic, sed fiat sicut minor qui Best major in vobis: et sit præcessor sicut ministrator (Luc. XXII).

C

D

Disce igitur a magistro officium quod tibi injungitur, ne tuo vicariatu, potestatis traditæ limites excedas. Non efficieris certe domina, sed ministra : unus est enim Dominus. Et si tibi reliquæ sorores ut Christi administratrici et vicariæ obediunt : propter ́ea non est tradita tibi potestas, ut inter sorores et filias hanc eleves, hanc vero deprimas sicut velis. Sed quid tibi injungatur ab institutore regiminis, diligenter investiga. Rerum enim omnium monasterii, et sororum sollicitudo in administratione et providentia tibi traditur ut jam cæteris dormientibus, te doceat noctes crebras insomnes ducere ; et senem junioris animum sumere, pro utilibus et necessariis domui providendis. Itaque non tantum tibi honor, quantum onus imponitur. Et si sic feceris sicut decet, præmium multo majus consequeris. CAPUT XV.

De periculo præeminentiæ et dignitatis.

Non tibi, obsecro, blandiaris de Domini pietate, qui tam diu peccatores misericorditer sustinet in peccatis. Et si diuturna est exspectatio, non minus formidanda est vindicta, quæ tanto durior est, quanto longius tempus in sustinendo præcessit. Propterea si secus quam debes egeris, periculum expavescas : nec ideo minus, si statim divinum non incurras judicium. Dominus enim tuus qui suis te ovibus administratricem, et in sua te posuit vinea, a te vult de singulis etiam occultis exigere rationem. Et si quid eum defraudaveris, tunc diabolo venundatam in carcere exterioris inferni poni te jubet: ubi fletus est æternus, et stridor dentium ut exprimatur in his quidquid doloris et poena excogitari potest, quousque debitum universum reddideris. Sed si forte de restituendo debitum confidis, o te fatuam! Nam pro minimo quoque delicto non habent unde restituant simul homines universi, nisi ipse idem velit remittere, cui facienda est restitutio. Felices itaque magisque securæ quæ subsunt, illis quæ supersunt et quibus potius ministratur, quam quæ ministrant. Sed tamen superba mens hominum improvida periculi, semper majorum dignitatum ascen

universas simili modo velut ignotas, in omissis corrigas.

sum expetit: nec nisi post factum ex descensu ter- A dilectione ut filias. Cum tempus exigit correptionem, retur: quia quanto altior est ascensus, tanto durior est descensus. Sed forte descensum rarum æstimas. Sed firmissime doctus experientiis, et non paucis dicam. Raro per gradus dignitatis ascendit homo, quin multo gravius non descendat. Verum et si a proposito digrediar, nolo opusculum hoc pertransire exemplum quoddam, quod, sancto quodam mihi referente sene in eremo, ex veritate didici.

Verum semper in ira misericordiæ memor esto: ut nulla movearis ratione ad crudelitatem ex furore vel odio. Nec tamen habeas manus remissas ad puniendum scelera; ne ex impunitate, peccandi licentia sororibus concedatur. Non sis ad pertractandum ardua monasterii et sororum, præceps pro libito: sed sororum plurium et meliorum voluntas semper accedat: ne rea et dissipatrix bonorum cœnobii crimineris. Non omnibus qui loquuntur, sis facilis ad credendum. Levitas enim in credendo levem denotat mentem. Nequaquam effrenis lingua reperiaris, non impudica oculis, nou crapulosa, non

bus, ut universas opere et exemplo sanctitatis et vitæ, prompta sis ad docendum: ut jam ab omnibus in exemplum virtutum ducaris: ut secura ex dispensatione ministerii tibi traditi, occurrere valeas Domino, et ei reddere rationem de singulis.

CAPUT XVII.

Cum juvenis quidam sancto proposito et vita electus foret ad Episcopale fastigium, quo gravius periculosiusve nequit aliud cogitari: patruum suum quemdam, virum utique sanctum, et prophetiæ plenum, eremi in cella ut eum ex hoc consuleret, adiit non incautus. Audita itaque narratione nepotis, vir sanctus non verbis, sed signis potius percunctanti B ebria. Sic te exornes virtutibus, sic muniaris morirespondit. Et ne contra Apostolum, qui desiderantem episcopatum in bono opere laudat, contrairet dissuadendo: et juvenem periculo exponeret suadendo. Jussit itaque senex quadratum discum a terra vehementer pedibus elevatum ascendere juvenem, et quater per quatuor disci latera supinum revolvere semetipsum usque ad horam casus sicque casu imninente, si altera succederet revolutio, mandavit ut extra summitatem disci, adhuc se volveret iterato. Cui cum nepos se non posse ex timore casus responderet, illico eum fecit descendere et per quamdam latam planitiem diutius volutare. Cumque ex multitudine volutationum utrisque fastidium eveniret: Surge, inquit senex, et perge quo vis: facito quod tibi securius cernitur. Dedignatus namque C juvenis, abscessit : et alteri sancto seni, patrui deliramentum putans, factum retulit; a quo de periculo præeminentia edoctus, electioni renuntiavit, ut teneret quod est tutum. Qui post modicum, felici obitu ex sæculo exiens, hilaris et jucundus apparuit patruo. Gratias, inquit, pater, tibi refero ex dissuasione episcopatus. Nam scito quia nunc essem de numero damnatorum, si fuissem de numero episcoporum. CAPUT XVI."

De ordine in operibus Abbatissæ.

De jurisdictione Episcopi in sorores. Debilis est nimium sexus quem geritis, ac fragilis, ac mobilis, si suo relinquatur arbitrio : et si virtuosus sit animus, tamen nisi regatur, nisi dirigatur continue, cito dejicitur a sancto proposito. Hoc in Eva scitis expertæ : quæ suggerenti diabolo, quam facile assensum præbuerit contra divinum præceptum, et tristitia partus, et conditionis vilitas ipsa perhibent testimonium. Profecto nihil in vobis foret virtutim durabile, nihil sine gravi periculo, si de vobis ipsis vos ipsæ haberetis curam.

Propterea episcopos vester, cui Ecclesiæ commissum est regimen; quem Deus speculatorem posuit in vinea sua, pastorem ovium, directorem gregis, ac ductorem plebis et populi, civitatis et parochia: in qua degitis, vos custodia singulari foveat, sanctæ doctrinæ vos pabulo nutriat: et coram Deo animarum vestrarum curam gerat specialem, cui commissa est civitas universa: huic æquanimiter sicut Deo omnes devote obediant : hunc patrem, hunc zelatorem virtutum, tam Præposita veneretur, quam subditæ. Lex ipsa servetur, quam posuerit vobis in

prævaricatrix, et incorrigibilis a Præposita, emendetur, castigetur, et puniatur per ipsum.

Hæc idcirco, mea domina Eustochium, dixerim, ut advertas quanto sis exposita periculo, et quanta te oporteat in via Dei prudentia ambulare; ne derelictis semitis justitiæ capiaris ab inimicis, quibus D via Dei. Si qua sororum effrenis est, et disciplinæ plena sunt omnia; et in terram alienam deducta, coinquinata cum mortuis, miserabiliter deputeris cum bis qui sunt in inferno. Volo autem te discere, ubi sit sapientia, ubi virtus, ubi sit prudentia, ubi sit longiturnitas vitæ et victus, ubi sit lumen oculorum et pax: ut intelligas viam disciplinæ, et deducas subjectas tibi per viam pacis et disciplinæ. Te morientem filiæ plangant, non gaudeant: tibi justa et sancta præcipienti, omnes æquanimiter obedire lætentur. Non propinquæ, non affines, sic exaltentur quod cæteræ invideant. Non carnalis dilectio in multis nociva, in sanctis mentibus habenda est. Omnes itaque amato æquali charitate, et spirituali

Hunc directionis baculum, et virgam disciplinæ, cum a semitis justitiæ deviat, ipsam et etiam Abbatissa cognoscat cum cæteris. Reddatur eidem bis aut pluries singulis annis patens ratio, de bonis monasterii, de statu sororum, de vita, de moribus, ne jam valeat oves ignorare quas regendas suscepit. Nihil arduum vendendi, emendi, seu perpetrandi in cœnobio sine ejus voluntate liceat. Abbatissa vero domus moriente, quam communis sororum voluntas in matrem elegerit, et Abbatissam monasterii, ipse benedicendo, anulo vice Christi subarrhet in vero

« PoprzedniaDalej »