Obrazy na stronie
PDF
ePub

spiritus meus, nisi super humilem et quietum et tre- A est docere, quod noverit ille quem doceas. Vox ex mentem verba mea?

Sed vis scire quales ornatus Dominus quærat? Habeo prudentiam, justitiam, temperantiam, fortitudinem. His plagis cœli includere, hæc te quadriga, velut aurigam Christi, ad metam concita ferat. Nihil hoc monili pretiosius, nihil hac gemmarum varietate distinctius ex omni parte a decori et ornamento tibi sint et tutamini. Philosophorum sententia est, sibi hærere virtutes: et apostoli Jacobi, cui una defuerit, omnes deesse. Et sicut quatuor sunt b virtutes, quibus pugnamus et tegimur : sic quatuor vitia sunt, quibus ab hoste percutimur, stultitia, iniquitas, luxuria, formido: sed malitia finem non habet. Cognatæ quoque sibi sunt virtutes, rectitudo et simplicitas : nec ab invicem separari B queunt. Simplex et humilis et rusticus qui arcana sapientiæ comprehendere nequit, si tamen sapientum exempla vivendo sectetur, jure inter sapientes connumerabitur. Melius est enim parva bona cum charitate facere sine scientia, quam magnis effulgere virtutibus cum admixtione discordiæ. Excelsa namque periculosius stant : et citius corruunt quæ sublimia sunt.

C

Sed perspicuum est omnem creaturam, quamvis ad perfectionem venerit, tamen indigere misericordia Dei, et plenam perfectionem ex gratia Dei, non ex merito possidere. Nihil sic placet Deo sicut simplicitas et innocentia. Unde Spiritus sanctus in volatilibus non apparuit, nisi in columba, propter simplicitatem in quadrupedibus in ove, propter mansuetudinem. Illud quoque tibi vitandum est cautius, ne vanæ gloriæ ardore capiaris. Cum facis eleemosynam, Deus solus videat. Cum jejunas, læta sit facies tua, ne ad te obvia prætereuntium turba consistat, et digito demonstreris. Nec satis religiosus velis videri, nec plus humilis quam necesse est: ne .gloriam fugiendo, quæras. Plures enim paupertatis, misericordiæ ac jejunii arbitros declinantes, hoc ipso placere cupiunt, quod placere contemnunt : et mirum in modum laus dum vitatur, appetitur. Cæteris perturbationibus, quibus mens hominis gaudet et ægrescit, sperat et metuit, plures invenio extraneos. Hoc vitio pauci admodum sunt qui caruerint. Igitur non quæras gloriam et cum inglorius fueris, non dolebis. Qui enim verba increpantis humi-D liter recipit, jam propinquam habet veniam reatus quem gessit. Gravius est enim perficere malum, quam facere. Non est tamen tantæ virtutis ab aliis factam injuriam sustinere, quantæ gratiæ Domini est, mitem atque tranquillum injuriam facere non posse. Neque vero te moneo, ne de divitiis glorieris, ne de generis nobilitate te jactes, ne te cæteris præferas. Scio humilitatem tuam scio ex affectu te dicere: Domine, non est exaltatum cor meum: neque elați sunt oculi mei (Psal. cxxx). Stultissimum quippe

[ocr errors][merged small]

industria quasi confecta jejuniis, tenuis non sit et deficiens. Sunt quippe nonnulli exterminantes facies suas, ut appareant hominibus jejunantes qui statim cum aliquem viderint, ingemiscunt, demittunt supercilium, et operta facie, vix liberant unum oculum ad videndum. Vestis pulla, cingulum sacceum, et sordidis manibus pedibusque, venter solus, quia videri non potest, æstuat cibo. His quotidie psalmus ille cantatur Deus dissiparit ossa hominum sibi placentium (Psal. LII). Tristitiam simulant, et quasi longa jejunia furtivis noctium cibis protrahunt. Pudet reliqua dicere, ne videar potius invehi quam monere. Omnia hæc argumenta sunt diaboli.

Imitare igitur eum potius, cujus pallor ex jejuniis, eleemosynæ in pauperes, obsequium in servos Dei, humilitas et cordis et vestium, ac in cunctis sermo moderatus. Trade quoque te illi, cujus sermo et habitus et incessus, doctrina virtutum est. Non cothurnatam affectes eloquentiam nec more puerorum, argutas sententiolas in clausulis strues.

Hæc præteriens tetigi, ut eruditis contentus auribus, non magnopere cures quid imperitorum de ingenio tuo rumusculi jactitent: sed prophetarum quotidie medullas bibas. Quod patricii generis inter monachos esse cœpisti, non tibi sit tumoris, sed humilitatis occasio: ut imiteris filium hominis, qui non venit ministrari, sed ministrare. Nam quanto humilior, tanto sublimior es : lucet margarita in sordibus. Quantumcumque enim te dejeceris, humilior Christo non eris. Ideo quamquam mihi multorum sum conscius delictorum, et quotidie in oratione flexis genubus loquar Delicta juventutis meæ ne memineris, Domine (Psalm. XXIV): tamen [Al. unde] sciens dictum ab Apostolo: Ne inflatus in superbia incidas in judicium diaboli (I Tim. 1): et in alio loco scriptum : Superbis Deus resistit, humilibus autem dat gratiam (Jacob. iv, 6): nihil ita a pueritia vitare conatus sum, quam tumentem animum et erectam cervicem, Dei contra se odia provocantem. Novi enim magistrum Dominum et Deum meum in carnis humilitate dixisse Discite a me, quia mitis sum et humilis corde (Matth. x1). Et ante per os David cecinisse: Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis ejus (Psal. cxxx1). Et in alio loco legimus: Ante gloriam humiliatur cor viri: et ante ruinam elevatur. Nihil enim, ut crebro diximus, tam periculosum est, quam gloriæ cupiditas et jactantia et tumens animus conscientia virtutum. Idcirco plus est animum deposuisse quam cultum. Difficilius arrogantia, quam auro caremus et gemmis. Ni itaque prodest vile palliolum, fulva tunica, corporis illuvies, simulata panpertas, si nominis dignitatem operibus destruas: si inter sordes et inopiam peccata non caveas. Fidele namque testimonium est, si non habet causas mentiendi. Cui enim plus creditur, ab eo plus exigitur. temperantia, fortitudo.

Al., scienti Filium Dei factum filium hominis. Nam, etc.

Polentes potenter tormenta patientur (Sap. vi). Nec A præstare non læsus, qui tantum donaret iratus.

sibi quisquam de corporis tantummodo castitate supplaudat: cum etiam convicium in fratrem homicidii sit reatus. Cadit quidem mundus, et cervix erecta non flectitur. Pereunt divitiæ, nequaquam cessat avaritia. Congregare quam multi festinant, quæ rursus ab aliis occupentur !

CAPUT XXV.

De humilitate Christi, quem imitari debemus. Christus baptizatur a servo, et a Deo Filius appellatur inter publicanos, meretrices et peccatores ad lavacrum venit, et sanctior est baptista suo : qui de cœlo venit in uterum: de utero in præsepe : de præsepe in crucem : de cruce in sepulcro ad inferos: de inferis victor remeavit ad cœlos. Imitemur ergo B Salvatorem nostrum: quia ipse mitis et humilis pastor, agnus et aries appellatur. Qui pro nobis immolatus est. Qui ab Isaac cornibus tenetur in sentibus. Ex quo nil hac humilitate sublimius. Qui Bethlehem in hoc parvo terræ foramine cœlorum conditor natus est. Hic involutus pannis: hic visus a pastoribus hic monstratus a stella, hic adoratus a Magis. In baptismo humilitas Christi, nostra sublimitas. Illius crux, nostra victoria: illius patibulum, noster triumphus est.

Amemus et nos Christum, ejusque semper quæramuz amplexus: et facile videbitur omne difficile: brevia putabimus universa quæ longa sunt. Quodque beata Dei genitrix a Filio suo non didicit, cœlos fabricare, angelos creare, mira deitatis insignia operari: sed tantum humiliari, cæteraque virtutum documenta intra humilitatis custodiam aggregare.

Cum igitur lavacrum et crucis signum in frontibus dæmon aspexerit, contremiscit. Qui aurea capitolia non timent, crucem timent. Qui contemnunt sceptra regalia, et purpuras Cæsarum, et dapes Christianorum sordes tamen et jejunia pertimescunt. Jubet C enim Christus, ne quis discipulorum dicat, quia ipse est Christus, Mira ratio, non vult prædicari, qui gaudet intelligi, agnosci amat, et odit ostendi: magis vult se inventum esse, quam proditum : ut virtus sua illum, non favor ostenderet alienus. Quæ autem major potest esse clementia, quam ut Filius Dei, filius hominis nasceretur, decem mensium fastidia sustineret, partus exspectaret adventum, involveretur pannis, subjiceretur parentibus, per singulas adoleret ætates, el post contumelias vocum, alapas, et flagella, crucis quoque pro [Al. tac. pro] nobis fieret maledictum, ut nos a maledicto legis absolveret. Patri factus est obediens usque ad mortem (Phil. n): ut id opere impleret, quod ante ex persona mediatoris fuerat deprecatus, dicens: Pater, D volo, quomodo el ego et tu unum sumus: ita isti in nobis unum sint (Joan. xvII).

Ergo quia ad hoc venerat, ut quod impossibile erat legi, quia nemo justificabatur, ineffabili misericordia vinceret: publicanos et peccatores ad pœnitentiam provocabat. Unde novum et mirabile est apud nos, Dominus solus petentes se amat, solus irascitur nisi petatur. Illo enim tempore quo supplicia merebantur, Deus argumentum salvationis ostenditur intelligere possumus quantum valeret

Ex supposititiis scriptis, excepto quem laudamus loco, ex epist. ad Damasum, excerpta ferme

CAPUT XXVI.

De justitia et vitæ rectitudine.

Et jam de justitia disseramus, quæ est singularum rerum et personarum æquissima distributio: quam quis obtinens, et cui quis adherens, vitam suam disposite et sine turbatione conservat, custodit in omnibus æquitatem : scit quid Deo debeat, quid non deneget potestatibus hujus sæculi: quid sibi retineat, quid proximo competat, quid alienis concedat, aut congruat. Justum est enim Deum colere et diligere ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota virtute: sanctos et coæquales honorare, et tributa impendere potestatibus superbum non esse, sed magis mitem et humilem, proximos tamquam se diligere alienos et inimicos non prosequi odio, sed amore: subjectum esse prioribus, vel ætate majoribus: quia et Dominus dum esset omnium Dominus, a Joanne qui major est in natis mulierum, quia prior illo in nativitate hominum erat, baptizatur: et sic adimpleri omnem justitiam protestatur. Ex hac misericordia nascitur, obsequium deificum generatur.

:

In his omnibus qui invenitur, non immerito in Christo dicitur permanere quoniam hæc omnia ipse Christus est. Paulus nos gloriosus informat et instruit de Christo, dicens: Qui est factus nobis a Deo justitia, et sanctificatio et redemptio (I Cor. 1). Item in alio loco: Qui est misericordia et pax et dilectio, quam Græci żyάny vocant. Iniquus enim si sequitur justitiam, negat iniquitatem. Stultus si sequatur Dei sapientiam, negat stultitiam quodque sapientia, fortitudo, temperantia, et castitas solum prodest habentibus justitia vero aliis et miseris prodest quæ patrem vel fratrem non novit, sed novit veritatem personam non accipit, et Deum imitatur. Discite ergo bene facere. Virtus enim discenda est. Nec naturæ tantum bonum sufficit ad justitiam, nisi quis rudiatur congruis disciplinis. Discenda est ergo justitia, et magistrorum terenda sunt limina. Sæcularis autem judex, acceptis muneribus, condemnat insontem, et reum liberat. Quod interdum de Ecclesiæ principibus dici potest, quod propter munera facerent legem : et non perducunt judi

[blocks in formation]

Manent autem tria hæc, fides, spes, el dilectio : Sed major his dilectio est (I Cor. x). Est ergo dilectio vinculum animorum, casta, et sincera, et sine æmulatione charitas: consummatio omnium manda torum, brevis omnium præceptorum : quam cum quis habuerit, omnia habet: sine hac in aliis remanet imperfectus. Et ut cognoscat vestra prudentia, quantum charitas valeat legimus responsum Domini in Evangelio dicentis, cum interrogaretur: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota virtute tua: Et diliges proximum tuum tamquam teipsum; in his duobus præceptis pendet lex et prophetæ (Matth. xx, 37).

speramus, et index rerum quas non videmus: ere. A omnibus major est. Inter cætera sic fatetur Paulus; dere et fidere quis debet, quod Deus ea quæ promittit, potens est adimplere : et spem suam in fatųrum transferre: tunc plena fide poterit ad ea quæ promissa sunt, facile pervenire. Hæc nobis universa invisibilia ante oculos ponit. Ad hanc ingressi, diaboli et potestatum hujus mundi et harum tenebrarum universa deserimus: Deo cum fiducia proximamus. Credere enim et sperare necesse est qua Deus jussit cum quæ diabolus inseruerat, abnegamus. Fidem spes sequitur: itaque de ipsa loquamur. Est igitur spes exspectatio rerum omnium futurarum, quam in fide habemus, qua salvamur, Paulo scribente apostolo: Spe enim salvi facti sumus. Spes autem quæ videtur, non est spes (Rom. vin, 24). Quod autem videt quis, quid sperat? Si autem quod non B Vere quisqu's hanc habet, jam Deus et Dei Filius videmus, speramus, per patientiam exspectamus.

Hæc in se habet timorem, non illum cujus oblivisci, et quem foras debet mittere quisquis in fide vivit sed qui unus est de spiritibus, quibus imple: tur Jesus, sicut Isaias testatur: Exiet virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet, et requiescet super eum spiritus sententiæ et pietatis, et replebit eum spiritus timoris Domini (Isa. xx, 1). Illum spiritum quem David canit, dicens: Timete Dominum, justi ejus (Psalm. xxxin, 10). Unde et beati efficiuntur, eodem protestante et dicente: Beatus vir qui timet Dominum illum dici timorem, qui castus est et pudicus. Quoniam timor Domini castus, inquit David, manet in sæculum sæculi (Psalm. xvi, 10).

C

Ergo est duplex timor: unus appetendus, alius fugiendus est. Igitur appetendus timor, admonitio et custodia omnium rerum, quas credimus aut speramus. Timemus enim judicium, quia speramus et metuimus Dominum, quia fortem illum judicem credimus. Vera namque vita est Deum nosse, timere ejus potentiam, amare pietatem. Timor namque virtutum est custos, securitas ad lapsum facilis. Si pavorem habueris, sollicitus eris: et si sollicitus fueris, leo in caulas ovium tuarum intrare non poterit. Quod vel ad præpositos Ecclesiarum, vel ad animæ custodem pertinet. Qui cautus est et timidus, potest ad tempus vitare peccata qui securus est de justitia sua, repugnat Deo: illiusque auxilio destitutus, insidiis hostium patet. Numquam tuta est humana fragilitas et quanto magis virtutibus crescimus, D tanto magis timere debemus, ne de sublimibus corruamus. Si juxta Ecclesiasten, Radix sapientiæ est timere Deum fructus quis est, nisi videre Deum? Bonum autem diligit, qui non invitus, aut necessitate, aut legum metu facit bonum; sed idcirco, ut mercedem bonam operis habeat.

CAPUT XXVIII.

De charitate, et pace.

Ad charitatem nunc transitum faciamus: quia • Antea dumtaxat erat, de justitia repugnat, illiusque, etc.

Alii libri, moraretur usque ad ultimam senectutem, et vix, etc. Et plura mox, Tandem discipuli et fratres qui aderant tædio affecti, quod eadem semper

Vides in hac sola universa legis contenta pendere ?

dici potest: ex hac sola poterit Deo similis esse. Considera, qui Deum diligit : namquid sperat, numquid timet, numquid fidit? Non, sed tantum diligit. Deus, inquit Paulus, cum dilexisset mundum, misit unicum Filium suum in similitudinem carnis peccati : ut de peccato condemnaret peccatum in carne (Rom. VIII, 3). Qui præponit eam rebus omnibus, dicens : Et si linguis loquar hominum et angelorum, charitatem autem non habeam : factus sum sicut æramentum tinniens, aut cymbalum concrepans. Et si habuero prophetiam, et cognovero omnia mysteria : el amnem scientiam et si habuero fidem, ita ut montes transferam. et si tradidero corpus meum, ita ut ardeam, charitatem autem non habeum, nihil sum. Charitas magnanima, est : charitas benigna est, charitas non æmulatur, non inflatur, non agit perperam, non irritatur, non confundit, non quærit quæ sua sunt, non cogitat malum, non gaude: super injustitia, gaudet autem de veritate. Omnia sustinet, omnia credit, omnia sperat : charitas numquam excidit (1 Cor. xu). Nihil enim amantibus durum est, nullus difficilis est cupientibus labor. Solus tamen ille amor probabilis est, qui Deo et virtutibus animæ coaptatur. Nihil est enim quod non toleret, qui perfecte diligit. Qui autem clementiam non habet, nec indutus est viscera misericordiæ et lacrymarum quamvis spiritualis sit, non adimplevit legem Christi. Unde legitur, quod beatus Joannes evangelista cum Ephesi senex b vix inter discipulorum manus deferretur, nihil aliud per singulas solebat proferre collectas nisi, Filioli mei, diligite alterutrum. Discipulis autem petentibus, quare semper id diceret respondit, quia præceptum Domini est, et si fiat, solum sufficit. Sed obsecro ne amicus, qui diu quæritur, vix invenitur, difficile servatur, pariter cum oculis amittatur. Nam amicitia, quæ desinere potest, numquam vera fuit. Vera namque amicitia [Al. charitas] nullo livore, in quanto auge. tur numero, tanto crescit et robore.

с

Declina igitur a malo, et fac bonum: inquire paaudierant, dixerunt, Magister, quare hoc semper loqueris? qui respondit dignam Joanne sententiam, quia præceptum, etc.

e lidem libri, ne amicum, et meas amiltal,

cem, et persequere eam. Nisi oderimus malum, bo- A calceolos, nec orbes stibio fuliginatos. Nam quanto

fœdior, tanto pulchrior. Quæ demum plorat ad crucem, unguenta parat : quærit in tumulo, hortulanum interrogat, pergit ad apostolos, repertum nuntiat: illi dubitant, ista confidit (Joan. xx).

[ocr errors]

num amare non possumus. Quin potius faciendum est bonum, ut declinemus a malo. Pax quærenda est, fugiamus bella nec suffecit eam quærere, nisi inventam fugientemque omni studio persequamur : quæ exsuperat omnem sensum, in qua habitatio Dei est, propheta dicente: Et factus est in pace locus ejus (Psalm. LXXV). Infernus itaque inter fratres dividit. Quidquid igitur separat inter fratres, infernus dicendus est. Concordia enim parvæ res crescunt : sic et discordia maximæ dilabuntur. Pulchre igitur persecutio pacis dicitur, juxta illud Apostoli Hospitalitatem persequentes (Rom. x): ut non leni usitatoque sermone, et, ut ita loquar, summis labiis hospites invitemus: sed toto mentis ardore teneamus, quasi auferentes secum de lucro nostro atque B pro delicto: Nihilque sic offendit Deum, sicut erecompendio.

CAPUT XXIX.

De infirmis et pauperibus recreandis.

Si quis cœperit ægrotare, transferatur ad exedram latiorem el tanto senum ministerio confoveatur, ut nec delicias urbium, nec matris quærat affectum. Ne liceat dicere cuiquam: tunicam et sagum textaque juncis strata non habeo. Ita œconomus universa moderetur, ut nemo quid postulet [Al. add. nemo non] habeat. Servias fratribus, hospitum lava pedes, pauperibus et fratribus refrigeria exhibe [AL. tac. exhibe]: sumptum manu propria distribue. Quoniam quidquid habent clerici, pauperum est, et domus eorum omnibus debent esse communes. Susceptioni enim peregrinorum et hospitum invigilare C

debent.

Docet Salomon misericordiæ operibus insistendum nec nostris fidendum viribus, sed a Deo esse auxilium flagitandum. Sed esto quod æqueris pauperibus, inopum cellulas dignanter introeas, manus debilium sis, aquam portes, ligna concidas, focum exstruas: sed ubi vincula? ubi alapa? ubi sputa? ubi flagella, ubi patibulum? ubi mors? Et cum hæc omnia, quæ dixi feceris, ab Eustochio Paulaque vinceris. Hæc dico, non quod de ardore mentis tuæ quidquam dubitem, sed quod currentem impellam : et acriter dimicanti fervorem augeam.

CAPUT XXX.

De pœnitentia et misericordia Dei. Arripe, quæso, occasionem, et fac de necessitate virtutem. Non quæruntur in Christianis initia, sed finis. Paulus male cœpit, sed benefinivit. Jude laudantur initia, sed finis proditione damnatur. Et licet Deus non velit mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat: tamen tepidos odit, et cito ei nauseam faciunt. Cuique plus dimittitur, plus diligit. Unde meretrix illa Christi dilectrix in Evangelio baptizata, lacrymis, et crine, quo multos ante ceperat, pedes Domini tergens, salvata est (Luc. vn). Non quidem habuit crispantes mitras, nee stridentes

• Addunt ali, Dominum recognoscitis.

Non enim tam peccati crimen arguitur, quam velox conversio in pœnitentiæ celeritate laudatur. Nec Deus cogeret pœnitere, si non esset poenitentibus veniam concessurus. Nihil enim tam repugnat Deo, quam cor impœnitens. Hoc solum crimen est, quod veniam consequi non potest: præcipue quia non injustus, ut propter multa mala paucorum obliviscatur bonorum immo de nulla re sic irascitur Deus, quomodo si peccator superbiat, et erectus et rigidus non flectatur in fletum nec misericordiam postulet

cta cervix post peccata, et ex desperatione contemptus. Unde et vos non desperetis veniam scelerum magnitudine: quia magna peccata magna delebit pœnitentia [Al. misericordia]. Nam Deus non vult inferre supplicia, sed terrere passuros. Ipseque ad pœnitentiam provocat, ne faciat quod comminatus

est.

Dæmonum enim nullus est qui parcat. Omnes ad prædam festini venient ante faciem ipsorum ventus. Et quidquid aspexerint, quidquid vultui eorum obvium fuerit, urere desiderabunt et perdere. Sed nec quisquam per patientiam bonitatis Dei, de peccatorum suorum impunitate contendat, nec illum non æstimet offensum, quia necdum expertus iratum. Immo magna est ira, quando peccantibus non irascitur Deus. Unde in Ezechiele ad Jerusalem: Jam non irascar tibi, zelus tuus recessit a me. Sed revera Deus hominibus non irascitur, sed vitiis: quæ cum in homine non fuerint, nequaquam punit.

Habet autem ira Dei mensuras, quantum et quanto tempore, et ob quas causas, et quibus inferatur : juxta illud quod scriptum est : Cibabis nos pane lacrymarum in mensura. Misericordiam igitur a Deo consequitur, qui se putat esse miserum. Nam Deus qui nullis viribus superari potest, publicani tamen precibus vincitur. Quanto ergo tempore te errare nosti, quanto tempore deliquisti: tanto tempore humilia teipsum Deo: et satisfacito ei in confessione pœnitentiæ. Quoniam qui peccator est aliqua sorde D maculatus, de Ecclesia Christi non potest appellari, nec Christo subjectus dici. Igitur quia erravimus juvenes, emendemur senes, jungamus gemitus, et lacrymas copulemus, culpam simpliciter confitendo. Nam qui post lapsum peccatorum ad veram pœnitentiam se convertit: cito a misericordiæ judice veniam impetrabit: quoniam apud Deum non tam valet mensura temporis, quam doloris nec abstinentia tantum ciborum, quantum mortificatio vi

tiorum.

Sed et magnum peccatum magnis diuturnisque cruciatibus luitur, culpaque legis præsentis suppli

scientia (II Cor. x1, 6). Illi utrumque non deerat, et unum humiliter renuebat. Nobis utrumque deest: quia et quod pueri plausibile habueramus, amisimus; nec scientiam quam volebamus, consecuti sumus, juxta Æsopianam fabulam : dum magna sectamur, etiam minora perdimus.

cio compensata sit. Et sic magnum peccatum magna A si imperitus sum sermone, inquit Apostolus, sed non indiget misericordia. Conclusit enim Deus omnia sub peccato, ut omnibus misereatur (Rom. x1, 32). Sed frustra voce [Al. pœnitentia] assumitur, si permanent opera. Sed ne diutius pertraham, habeto pauca pro pluribus in quibus non tam ordo quæritur, quam profectus. Age ergo, tu cave, curre, festina. Age, ut in hac spiritualitate proficias Cave, ne quod accepisti bonum, incautus et negligens custos amittas Curre, ut non negligas: Festina, ut celerius comprehendas. Nam coepisse multorum est: ad culmen pervenisse paucorum. Tribuat tibi Christus, ut audias, et taceas, et intelligas, et sic loquaris. CAPUT XXXI.

Finis concludens regulam:

Non prolongabuntur ultra sermones mei quoscumque loquor. Ea propter moneo, et flens gemensque contestor, ut dum hujus mundi viam currimus, non duabus tunicis, id est, duplici animo [ Al. fide] vestiamur non calceamentorum pedibus, videlicet operibus prægravemur: non divitiarum onera ad terram premant : non virgæ, hoc est, potentiæ sæcularis, quæratur auxilium: non pariter Christum B velimus habere et sæculum sed pro brevibus et caducis æterna succedant. Sed et precor qui fideles estis, ut ita vitam nostram et conversationem servetis, ne in ipsa vel ipsi scandalum patiamini, vel aliis scandalum faciatis sed sit in vobis summi ́studii, summæque cautela ne quis in hanc sanctorum congregationem pollutus introeat: ne quisquis Jebasavus habitet in vobis. Dominus Jesus conterat Satanam sub pedibus vestris et incolumes vos, et prolixa ætate florentes, Christus Deus noster tueatur omnipotens. Sed et Spiritus sanctus nobis præstare dignetur, ut in hoc sæculo factores mandatorum suorum effecti, in hujus vitæ agone probati, et fideles inventi spiritualibus fructibus dilatati, a supernis mereamur adjungi concentibus. Ipsi gloria et imperium cum eodem Spiritu sancto in cuncta sæcula sæculorum. Amen.

Et quoniam ita se natura habet, ut amara sit vcritas, et blanda vitia existimentur, ut Paulus ait apostolus: Inimicus vobis factus sum verum dicens (Galat. iv, 6); unde et quia Salvatoris dura videbantur eloquia, plurimi discipulorum retrorsum abierunt non mirum est, si et nos ipsi vitiis detrahentes, offendimus plurimos. Disposui tamen nasum sccare fetentem: timeat qui strumosus est. Quid tamen ad te qui intelligis te innocentem? Nemo reprehendat quod aliquos aut laudamus, aut carpimus; cum et in arguendis malis sit correptio cæterorum, et in optimis prædicandis boni ad virtutum studia concitentur. Nos enim, ut scitis, Hebræorum lectione detenti, in Latina lingua rubiginem induximus : intantum ut loquentibus quoque stridor quidam C non Latinus interstrepat. Unde ignosce ariditati. Et • Erat antea, his continentibus mereamur adjungi : ipsi, etc.

APPENDIX AD REGULAM PRÆCEDENTEM.

MARTINI V P. M. APPROBATIO. Martinus episcopus servus servorum Dei dilecto filio Lupo de Olmeto, præposito generali ordinis monachorum S. Hieronymi, salutem et apostolicam benedictionem.

1. Pia nos excitat, et inducit affectio, ut sincera devotionis propositum, quo gloriosi S. Hieronymi doctrinam et vitam monachales imitari contemplatione studes, assidua paternis affectibus prosequenles, votis tuis justis et honestis, per quæ regularis et monachalis observantia, sub qua Sanctus ipse in hoc sæculo sua devota altissimo exhibuisse comprobatur obsequia, in Dei Ecclesia propagari, digneque venerari valeat, benignum et benevolum impertia

mur assensum.

2. Dudum siquidem inter alia ad nostram audientiam perducto, quod tu, et plerique alii fratres S. Hieronymi communiter nuncupati, sub regula S. Augustini viventes, zelo devotionis accensi, et ob frugem vitæ melioris arctius et perfectius, quam regula dictaret hujusmodi, et in vero statu monachali,

quem ipse S. Hieronymus cum suis monachis et fratribus professum fuisse, et in communi observasse perhibetur, vivere, et ut nomen gerebatis ejusdem sancti, sic ejus vitam, regulam, et opera desiderabatis imitari. Nos tunc hujusmodi propositum condignum, et rationi consonum recensentes, tibi inter cætera, ut regulam vivendi in monasteriis, in quadam epistola ad Eustochium et moniales, quæ incipit Tepescens in membris proclivum corpus, ut asseritur directa, contentam, et designatam, quam dictus S. Hieronymus tunc a plerisque inter alias suas epistolas edidisse et conscripsisse dicebatur, quandocumque tibi videretur in regulam monachorum Eremitarum ejusdem Sancti, in locum diciæ regulæ S. Augustini suscipere posses, plenam et liberam, per alias nostras litteras, quas et earum tenores præsentibus haberi volumus pro expressis, concessimus facultatem: pro ut in eisdem litteris plenius continetur. 3. Cum autem sicut exhibita nobis nuper pro parte tua petitio continebat, a nonnullis vertatur in dubium, an ipse S. Hieronymus dictam epistolam

« PoprzedniaDalej »