Obrazy na stronie
PDF
ePub

habendosque in malo pertinaces, quasi ethnicos et A catorum. Sed tamen cito ignis stipula conquiescit,

publicanos. Nam ingenia liberaliter educata, facilius verecundia quam metus superat, et quos tormenta non vincunt, interdum vincit pudor. Licet multo melius est timore poenarum emendare peccata, quam spe prosperorum divinæ subjacere sententiæ. Qui enim non senserit Deum per beneficia, sentiet per supplicia.

Cæterum, grande peccatum est odisse corripientem maxime si te non odio, sed amore corripiat. Contra nos autem omnis consonat chorus, et latrant universa subsellia: junguntur et nostri ordinis, qui et roduntur et rodunt: adversum nos loquaces, pro se muti, quasi ipsi alii sint quam monachi: et non quidquid in monachos dicitur, redundet in clericos, qui patres sunt monachorum. Detrimentum pecoris pa- B storis ignominia est: sicut e regione illius monachi vita laudanda est, qui venerationi habet sacerdotes Christi: et non detrahit gradui, per quem factus est Christianus. Nam quando et inimicis præbemus beneficia, ipsorum malitiam nostra bonitate superamus: et mollimus duritiam, et iratum animum ad benevolentiam [Al, ad mollitiem] flectimus.

Sed nec ille absque invidiæ infectione [Al. infestatione] èsse poterit, qui soli Deo placere gestierit. Invidia enim non tam humanas amicitias, quam solam Dei [Al. tac. Dei] justitiam persequitur. Qui invidus est, aliena felicitate torquetur: quoniam virtus semper invidiæ patet. Difficile quoque evadit opprobria, cui est amica justitia immo si quis pie vivere voluerit, iniqui protinus irrisione blasphe- C mant. Hæc quoque est consuetudo detrahentis [ Al. peccantis ], ut malum suum semper velit negando germinare, et dicere, aut non fecisse quod fecit, aut bono operatum zelo. Nil mirum ergo si contra me parvum homunculum immundæ sues grunniunt, et pedibus margaritas conculcant, neque procul ab urbibus, foro, litibus, turbisque remotum, sicque latentem reperit invidia. Tantum enim me diligunt hæretici, quod sine me esse non possunt. Omittam personas: rebus tantum et criminibus est respondendum.

Nihil causæ prodest maledicentibus remaledicere, et adversarios talione mordere, cum præceptum sit malum pro malo non reddi. Unde non de adversario victoriam, sed contra mendacium quærimus verita- D tem. Sed nec timeamus odia subire quorumdam. Non enim hominibus debemus placere, sed Deo. At scitote me numquam hæreticis pepercisse, sed contra omni studio peregisse, ut hostes Ecclesiæ mei fierent hostes. Unde meam injuriam patienter tuli : impietatem contra Deum ferre non potui. Latrant canes pro dominis suis: tu non vis me latrare pro Christo? Falsus rumor cito opprimitur, et vita posterior judicat de priore. Fieri quidem non potest, ut absque morsu hominum, vitæ hujus curricula quis pertranseat.

Malorumque solatium est, bonos carpere, dum peccantium multitudine putant culpam minui pec

et exundans flamma deficientibus nutrimentis paulatim emoritur. Nam si [Al. add. ante] anno præterito fama mentita est, aut si certe verum dixit, cesset vitium, cessabit et rumor. Prima namque virtus monachi est contemnere hominum judicia. Igitur non timebo hominum judicium, habiturus judicem meum. Cupiunt enim vicini non suam, sed alienam discutere vitam. Sed qui amicus est, etiam prava recta judicat. Inventi sunt enim scioli tantum ad detrahendum, qui eo se doctos ostentare volunt, si cunctorum vitam [Al. dicta] lacerent. Sed nihil Deo clausum est, et tenebræ lucent apud eum.

Fuge tamen eos, in quibus potest malæ conversationis esse suspicio, nec paratum habeas illud: Sufficit mihi conscientia mea, non curo quid de me loquantur homines. Certe Apostolus providebat bona, non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus, ne per illum nomen Dei blasphemaretur in gentibus, nec volebat se judicari ab infideli conscientia. Si scandalizat, inquit, esca fratrem (Rom. xII), in æternum carnem non manducabo. Tolle igitur occasionem volentibus occasionem. Nam castigare videtur alium, quisquis ab ejus conversatione dissentit.

Sic et nos in ista provincia ædificato monasterio, et diversorio propter exstructo, ne forte et modo Joseph cum Maria Bethlehem veniens non inveniat hospitium, tantis de toto orbe confluentibus turbis obruimur monachorum, ut nec cœptum opus deserere, nec supra vires ferre valeamus. Unde quia nobis illud de Evangelio contigit, ut futuræ turris non ante computaremus impensas, compulsi sumus fratrem Paulinianum ad patriam mittere, ut semirutas villulas, quæ barbarorum manus effugerunt, et parentum communium cineres venderet, ne cœptum sanctorum ministerium deserentes, risum maledicis et æmulis præbeamus. Unde omnia plena periculis, omnia plena sunt laqueis. Incitant cupiditates, insidiantur illecebræ, blandiuntur lucra, damna deterrent. Amaræ sunt obloquentium linguæ, nec semper veracia sunt ora laudantium: iste sævit et odit, hic decipit officium, et facilius est vitare discordem, quam declinare fallacem. Silva succrescit, ut postea rescindatur: ideo ager seritur, ut metatur. Jam plenus est orbis, terra nos non capit, quotidie bella nos secant, morbi subtrahunt, naufragia absorbent, et nihilominus detrahimus et litigamus.

Vides quoque in Ecclesia imperitissimos quosque florere. Et quia nutrierunt frontis audaciam, et mobilitatem linguæ consecuti sunt, dum non recogitant quid loquantur, prudentes se et cruditos arbitrantur, maxime si vulgi favorem habuerint, qui magis dictis levioribus commoventur. Et e contrario vides eruditum virum in obscuro latere, et persecutiones pati, et non solum in populo gratiam non habere, sed inopia et egestate tabescere. Hæc

autem fiunt, quia non est hic meritorum retributio, A tas Oceani, et cœlorum spatium, terræque punctum sed in futuro. liquido comprehendisse.

[blocks in formation]

Dixisti enim, ni fallor, jure te mala malis reddere et cum jurantibus jurare debere, quia aliquando juravit Dominus, aut mala malis restituit. Scio primum, non omnia nobis convenire servis, quæ Domino conveniunt, ne in comparatione famulorum, Domini videatur injuria. Alioquin forsitan reclamare incipimus, cur non e virginibus, sed de aliis mulieribus generamur? Aut cur mortui nostri tertia die non resurgunt? Juravit, scio, sæpe Dominus, qui nos jurare prohibuit. Nec statim ex hoc temere B blasphemare debemus eum, quod alios vetuerit Dominus quod ipse faciebat, quia dici nobis potest : Juravit Dominus, quasi Dominus, quem jurare nemo prohibebat. Nobis quasi servis non licet, qui Domini nostri lege jurare vetamur.

Verum ne in ejus exemplo scandalum patiamur, ex quo tempore nos jurare noluit, nec ipse juravit. Et qualiter de juramenti causa brevi sermone satisfactum est: ita etiam ad vindictæ negotium hunc eumdem sensum, facile prospicis posse sufficere; quia aliud est nunc tempus Gratiæ, in quo plenitudo perfectionis advenit, aliud fuit Legis, aliud Prophetarum, dicente Domino: Audistis, quia dictum est antiquis, ne occiderent (Matth. xш). Ego autem perfectiora præcipio, quæ in ordine Evangelii digesta, C suo loco lector inveniet. Ex quo enim Filius Dei, filius hominis factus est ex quo vetus fermentum Judaicæ traditionis est factum nova conspersio, ex quo agnus non in figura, sed in veritate comeditur, ex quo secundum Apostolum vetera transierunt, et facta sunt omnia nova, ex quo jussum est imaginem terreni hominis deponere, et assumere formam cœlestis, ex quo commortui sumus, ex quo virtutibus consurreximus in Christo, jurare non discas, mentiri sacrilegium putes.

CAPUT XXI.

De patientia, reconciliatione et mortuis non lugendis.

Nunc jam nobis de patientia et ejus bonis loquendum est. Est igitur patientia omnium injuriarum et passionum tolerantia, et exspectationum omnium sine præcipitatione sufficientia; quam si quis intellexerit et habuerit, contraria vitæ gravia bajulat, bona omnia continet. Sororem habet spem, et affines ejus sunt res bonæ omnes, patitur enim libenter, quia sperat, sperando tolerat. Impatienter enim fertur quod non speratur. Omni autem virtute patientia perfert, quod spe præeunte dignoscitur; aut si spes fructus patientiæ subsequitur. Hæc matre gaudet fide, et gubernaculum habet Deum, conscientiam, genus, et propinquitatem. Inde gloriosi testes efficiuntur, dum fide pleni, dum Dei timore solliciti, dum continentiæ discipuli, dum filii spei, duce patientia, reperiuntur. Deinde cohæredes Christi, dum illum usque ad mortem patientiæ virtutibus imitantur.

Unde tu passus injuriam taceas, iram vince patientia. Sanctus enim amor impatientiam non habet. Mansuetudo namque nulla passione turbatur, et specialiter ira et furore non rumpitur. Quam qui habuerit, beatitudinem consequetur voce Domini promissam, ut terram possideat, id est, imperet et dominetur corpori suo. Nulla enim res ita inebriat, ut animi perturbatio. Est tristitia quæ ducit ad mortem est quædam ira quæ justitiam Dei non operatur, et furori proxima mentis suæ impotem facit, intantum ut labia tremant, dentes concrepent, vultus quoque pallore mutetur. Animi vera lætitia interdum dolores corporis mitigat. Quod si ad ægrotationem corporis accedat ægritudo animi, duplicatur infirmitas. Dicit quoque Apostolus: Sol non occidat super iracundiam vestram.

Quid agemus in die judicii, super quorum iram non unius diei, sed tantorum annorum sol testis occubuit? Igitur mitescat sævitia, mansuescat iracundia, remittant sibi invicem culpas suas, nec sit exactor vindictæ, qui petitor est veniæ. Grandis offensa est, nolle placare offensum, quamquam af

Admonendi itaque sunt omnes, ut diligenter perjurium caveant, non solum in altari, seu sanctorum reliquiis, sed etiam in communi loquela. Omne enim quod non ædificat audientes, in periculum loquentium vertitur. Veritas quidem claudi et ligari D fectus et perturbationes, quamdiu in tabernaculo

potest: vinci non potest, quæ et suorum paucitate contenta est, et multitudine hostium non terretur. Possunt homines, quamvis justi, aliqua simulare pro tempore, ob suam aliorumque salutem. Consideremus ergo quid loquamur, quia pro omni verbo olioso reddituri sumus rationem in die judicii. Verbum quidem otiosum est, quod sine utilitate dicentis et audientis profertur. Stultiloquium autem æstimo non illorum tantum, qui aliqua turpia narrant, unde [Al. ut] risum moveant, et fatuitate simulata, magis illudant illis, quibus placere desiderant, sed etiam. illorum qui prudentes sæculi putantur, et de rebus physicis disputantes, dicunt se arenas littorum, gut

hujus corporis habitamus, et fragili carne circumdamur, moderari et regere possumus, amputare non possumus. Ideo Psalmista dicit : Irascimini et nolite peccare (Psalm. 1v). Quia irasci hominis est, et finem iræ ponere, Christiani. Unde quidam (Architas ad villicum) ait: Jam te verberibus enecassem, nisi iratus essem. Inde enim justi dicuntur, dum omnia opera patienter operantur.

Multo quoque melius est stomachum te dolere, quam mentem; gressu vacillare, quam pudicitia. Nec statim nobis pœnitentiæ remedia blandiantur; que sunt infelicium remedia. Cavendum est vulnus quod dolore curatur; nec scire possumus ægrotatio

nis mala, nisi cum fuerit sanitas subsecuta, et quan- A regnum cœlorum. Beati estis cum vos maledixerint

tum boni virtus habeat, vitia demonstrant: clarius-
que fit lumen comparatione tenebrarum. Sed consi-
deremus quid ethicus ille psalmus sonet : Justus es,
Domine, et rectum judicium tuum (Psalm. cxy).
Hoc [ Al. Hodie ] non potest dicere, nisi ille, qui ad
universa quæ patitur, magnificat Dominum, et suo
merito imputans, in adversis de ejus clementia glo-
riatur. Necesse est enim, ut qui se credere dicit in
Christo, in omnibus Christi judiciis gaudeat, dicens:
Sanus sum, gratias refero Creatori. Langueo, et in
hoc laudo Domini voluntatem. Quando enim infir-
mor, tunc fortior sum (II Cor. xII); et virtus spiritus
in carnis infirmitate perficitur. Nam fortitudo cor-
poris, imbecillitas animæ est. Patitur et Apostolus
aliquid quod non vult, pro quo ter Dominum depre: B
catur, sed dicitur ei : Sufficit tibi gratia mea : nam
virtus in infirmitate perficitur : Cur igitur durum sit
quod aliquando patiendum est?

Dolemus autem quemquam mortuum? Ad hoc enim nati non a sumus, ut maneamus æterni. Lugeatur mortuus, sed ille quem tartarus devorat, in cujus pœna æternus ignis exæstuat: nam mors nostra peccatum est. Nos vero quorum exitum angelorum turba comitatur, quibus Christus occurrit obviam, gravemur magis si in tabernaculo isto mortis habitemus. Cæterum nonne vereris, ne tibi Salvator dicat: Irasceris quia frater tuus, meus factus est filius? Indignaris de judicio meo, et rebellibus lacrymis, facis injuriam possidenti? Cibum tibi negas, non jejuniorum studio, sed doloris. Non amo frugalitatem is- C tam. Jejunia ista adversarii mei sunt. Nullam animam recipio, quæ, me nolente, separatur a corpore. Tales stulta philosophia habeat martyres, habeat Zenonem, Cleombrotum, et Catonem. Si viventem crederes fratrem, numquam plangeres ad meliora migrasse. Nam sicut præter hanc vitam, est vita alia beatorum, ita præter hanc mortem, est mors alia impiorum.

Adversum mortis ergo duritiam et crudelissimam necessitatem, hoc solatio erigimur, quod in brevi visuri sumus eos quos dolemus absentes: neque enim mors, sed dormitio et somnus appellatur. Nos dolendi magis, qui quotidie stamus in prælio, et peccatorum vitiis sordidamur, et accipimus vulnera. Absit tamen a fide nostra ut aliquam plagam dicam D esse, quæ non habeat consolationem, cum Propheta proclamet Numquid medicus non est in Galaad (Jerem. vIII)? Deus enim permisit te istius sæculi fluctibus ventisque jactari, ut expertus naufragium, de cætero [ Al. æterno ] similiter periclitari caveas. Ila cuncta quæ passus es, sicut intelligis vulnera corporis tui sic animæ remedia sunt. Brevis enim vitæ spatium æterna memoria compensat. CAPUT XXII.

De tribulationibus et opprobriis perferendis. Oportet nos per multas tribulationes introire in

homines, et persecuti fuerint, et dixerint omne malum adversum vos gaudete ergo et exsultate, quia merces vestra copiosa est in cælis (Matth. v). Futuræ vitæ gloria præsentis vitæ incommodis comparatur. Precipue quia non qui patitur, sed qui facit injuriam, miser est. Unde et Christianis vexilla crucis sunt delicia; trophæa nostræ vitæ non pompis, sed miseriis reportantur. In nostra classe viri fortes opprobria sciunt portare, non munera. Nam Christi vincula voluntaria sunt, et vertuntur in amplexus.

Si quis autem corpore imbecillis est: si absit sapientia, non adversarii certamina vincit; maxime quoniam liberi arbitrii sumus: sed ipsum Dei nutritur auxilio. Paupertati, non nobilitati futurorum beatitudo promittitur. Retrahit quidem verecundia senatorem, ne sequatur pauperem Christum; sed audiat a Christo: Qui me confessus fuerit et mea verba in generatione hac adultera el peccatrice : el filius hominis confitebitur [Al. confundet ] eum in gloria Patris sui, cum angelis sanctis (Matth. vi). Turpe est inter parentes senatores pro Christo voluntaria humilitate esse dejectum, Displicet amicis, si post ambitiosi habitus cultum, plebeia et ignobilia vestimenta mutentur. Sed si hominibus placerem, Christi servus non essem (Galat. 1, 10), inquit Apostolus : et Propheta in psalmo : Quoniam Deus dissipat ossa eorum, qui hominibus placent: confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos ( Psalm. LII). Quantum bona est [ Al. et ] humana offensio, per quam invenitur servitus Christi tantum perniciosa est amicitia, quæ Dei præstat offensam; sicut scriptum est : Qui voluerit amicus fieri hujus mundi, inimicus Dei constituetur (Jacob. iv).

Dicat unusquisque quod velit; ego interim de me pro sensus mei parvitate judicavi, melius esse confundi coram peccatoribus super terram, quam coram angelis sanctis in cœlo, vel ubicumque judicium suum voluerit demonstrare. Unde Isaias vir sua gente nobilissimus, qui socer regis Ezcchiæ fuisse refertur, jussu Dei, deposito cilicio, nudus incedit: nec tam ardui præcepti pudore deterritus est, quo minus Dei imperium sequeretur: quia nihil honestius esse homini, quam suo creatori parere judicabat. Joannes quoque Baptista nobilis et in carne et in spiritu natus, cilicium a pueritia in habitum elegit, et locustas in cibum: qui nec peccati conscientia, nec paupertatis inopia, ad hujus gloriam oneris, sed sola futuri sæculi beatitudine trahebatur. Unde et apostoli stulti, et inutiles et tennis fidei arguuntur.

Inde Paulum apostolum proferam, quem quoties lego, videor mihi non verba audire, sed tonitrua. Qui oculo mentis futura contemplans, dicebat: Quis nos separabit a charitate Christi: tribulatio, an angustia, an persecutio, an fames, an nuditas, an periculum, an gladius (Rom. viii)? Illos pericula non separani, nos vero voluptates. Illi catenas bajulant

* Antea affirmantis sensu, nati sumus. Paulo inferius pericopam, Nam mors nostra peccatum est, Rubeus prætermittit.

innocentes

nos aurum circumferimus criminosi. A ipse tentatus sit. Et de Abraham Scriptura testetur,

Bli in carceribus vincti, nos in tricliniis delicati.

quod Deus tentaverit eum (Gen. xx11). Quam ob causam Apostolus loquitur: Gaudentes in tribulatione, et scientes quod tribulatio patientiam operatur : pa¬ tientia probationem: probatio spem : spes autem non confundit. Scriptum est etiam : Quia propter le mortificamur tota die: et æstimati sumus ut oves occisionis (Rom. v). Sed magna miseriæ consolatio est, quando in tormentis quis positus, scit prospera secutura.

CAPUT XXIII.

De timore ultimi judicii, et defectu hujus vitæ. Inde satis times, ne in illa tribulationis die, quando ante tribunal Christi unicuique secundum sua facta reddendum est: his qui in terrenis magis

Illi in nervo positi, Deum puro corde et sincera cogitatione laudantes nos forte in ipsa Ecclesia de forensibus calumniis cogitamus. Et cum omnibus æqualiter legis data sit gratia, gehenna, seu regna a promissa sint, alii de divitiis, alii de virtutibus meditantur. Cumque dictum sit generaliter omnibus: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies : aliis innocentia, misericordia, castitate, jejuniis Deo fideliter et sine fine servientibus, nos nobis adulteros eligimus, quibus servire volumus. Siquidem juxta Evangelii sententiam: Omnis qui facit peccatum, serrus est peccati (Joan. VII). Revera si amator pecuniæ sum, si gloriæ, si superbiæ, si ambitionis, aut pompa dum illi omne studium meæ voluntatis im- B negotiis, quam in cœlestibus laborarunt, justi judipendo, Domino servire non possum. Quia duobus dominis neminem servire posse scriptum est. Non estis vestri, dicit Apostolus: Empti estis pretio magno: glorificate et portate Deum in corpore vestro (1 Cor. vi). Clementer Spiritus sanctus jure nostro nos convenit: sciens hoc in usu publico apud omnes homines custodiri, ut tanto servus in opere Domini esset cautior, quanto majori pretio esset comparatus: ut intelligamus quam strenui esse debeant in opere Domini, qui redempti sunt sanguine Christi: vel quam criminosi debeant judicari, qui cum sciant pro pretio suæ salutis Christi sanguinem esse datum, alteri qui nihil præstitit, magis præbeant servitutem. Rogo quo pudore obsequii aut laboris sui mercedem sperabit a cœlo, cujus fuerit sollicitudo omnis in terra? C Mercenarius sæculi non potest accipere Christi mercedem. Omnis miles in castris jure sperat [ Al. spec. tat] annonam, qui fortiter in prælio pro civibus laboraverit. Et dignus est quidem mercenarius mercede sua. Nemo tamen militans Deo, implicat se negotiis sæcularibus, ut placeat ei cui se probavit (I Timot. 11), est Apostoli vox.

ci responsione dicatur: Ite si potestis: et illic ubi tola devotione servistis, mercedem exigite. Talis causa virginum est in Evangelio quinque stultarum, quæ dum sollicitudine sæcularium vanitatum se contra professionis sux ordinem occuparent, oleum unde verum lumen accenderent non habentes, in tenebris remanserunt. Ecce enim si umbrato repente cœlo, solis claritas nostris aspectibus denegetur, et productæ in nostram humilitatem pluviæ terris immincant si commotis, ut assolent, elementis, ut in rotam sui currus tonitrua concitentur, et dehinc fulgurum jacula palpebris terribiliter objecta coruscent: quamquam et consuetudine ista contingant, payemus, contremiscimus, et proui ad terram, deposita superbia, cervices submittimus.

Quid faciemus in illa die miseri, quando, revoluto cœlo, cum angelicis virtutibus igueus Dominus totus adveniet? Quando, cadentibus desuper stellis, sol in tenebras, et in sanguinem luna mutabitur? Quando montes sicut cera liquescent? Quando terra ardebit, el arescent flumina : et maria siccabuntur contra rerum naturam : insumpto divinitus humore, ariditatem in aquis ignis operabitur? Quando peccatores dicent montibus, Cadite super nos: et collibus, Tegite nos? Quando vocabunt homines mortem, et vocata non veniet? Quando discrimina vertentur in vola, et quod semper oderunt homines, concupiscent? Quando illud implebitur tempus, quod lugubri Jeremias dicit affectu, dicens: Respexi in terram, et

Amplectenda est igitur tristitia, quæ gaudium parit: nec ejus consideranda materia: quia sæpe per dulcedinem fructus placent, quorum amarum horruit in radice; et qui litterarum scientiam habere desiderat, si discendi non susceperit tædia, peritia gaudia adipisci non poterit: nec cujusquam eruditionis quisquam habere sufficiet gloriam, nisi [ 4. add. animi] æstus fuerit ante perpessus. Cumque D ecce non erant luminaria : Vidi montes, et ecce erant

nos Dei auxilio destitutos, hostis invaserit, duxeritque captivos, non desperemus salutem : sed iterum armemur ad prælium. Potest fieri ut vincamus, ubi victi fuimus et in eodem loco triumphemus, ubi fuimus aliquando captivi. Nam si juvat Dominus miseros, habemus salutem. Si despicit peccatores, habemus sepulcrum.

Multo gravior exspectata mors, quam illata. Ad hoc enim laboremus, et in sæculi periclitemur militia, ut in futuro sæculo coronemur (Matth. v). Nec mirum hoc de hominibus credere, cum Dominus

• Lectum antea male, seu regula promissa, etc.

trementes, et universos colles turba:i: intendi aerem, et ecce non erat homo: et omnes volucres cœli pavebant. Vidi, et ecce Carmelus desertus: et omnes civitates succensæ igni a facie Domini, et a facie iræ indignationis ejus, et interierunt universa (Jerem. Iv).

Verum ne ex suggestione diaboli hæc ad terrorem dicta, non ad veritatem credantur, de præteritis futura probantur: quando talia in diluvio, in Sodomis, in Ægypto, in Jerosolymis, sæpe ob delicta hominum facta referuntur. Sed veniet illa dies, qua corruptivum hoc et mortale, incorruptivum induet et

375

S. HIERONYMI OPERUM MANTISSA.

376

immortalitatem. Tunc ad vocem tubæ pavebit terra A naturæ respicit conditionem nemo considerat,

cum populis et tu gaudebis. Judicaturo Domino, lugubre mundus immugiet: tribus ad tribus ferient pectora. Potentissimi quondam reges nudo pectore palpitabunt. Exhibebitur tunc cum prole sua Venus. Tunc ignitus Jupiter adducetur : et cum suis stultus Plato discipulis : Aristoteli argumenta non proderunt. Tunc, rusticanus et pauper, exsultabis et ridebis, et dices: Ecce crucifixus Deus meus: ecce judex, qui involutus pannis in præsepio vagiit. Hic est ille operarii et quæstuariæ filius: hic qui matris gestatus sinu, hominem Deus fugit in Ægyptum : hic est vestitus coccino: hic qui sentibus coronatus. Cerne manus, Judæe, quas fixeras; cerne latus, Romane, quod foderas. Videte corpus an idem sit quod dicebatis clam nocte tulisse discipulos.

O quot virgines et quantorum infamata pudicitia a Deo judice coronabitur! O quantis in illa die expedisset, si membrorum sensu et viscerum vigore in hac vita caruissent! et quanti illic elingues et muti feliciores loquacibus erunt! et quanti pastores philosophis: quanti rustici oratoribus, et quanti hebetes argumentis [Al. argutiis] præferendi sunt Ciceronis! Ibi enim cum ante tribunal Christi venerimus, scimus, nec Job, nec Danielem, nec Noe rogare posse pro quoquam sed unumquemque portare

onus suum.

nemo retractat, vana esse omnia quæ aliquo fine clauduntur. Labuntur enim tempora et præterita relinquentia, ad futura festinant. Sed et Dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanæ sunt. Cumque omnia cogitaverint per triginta annos, una febriciuncula venit, et tollit omnes cogitationes eorum. Nam sicut mane virens herba et florens delectat oculos contemplantium, paulatimque marcescens, pulchritudinem perdit, et in fenum quod conterendum est transit: ita species hominum vernat in parvulis, floret in juvenibus, viget in perfectæ ætatis viris et repente dum senescit, incanescit caput, rugatur facies, cutis prius extensa contrahitur.

C

B primo pulcherrimus, ad tantam transeat fœditaHoc etiam languor facit et inedia, ut vultus tem © ; tamen qui quotidie recordatur se esse moriturum, contemnit præsentia, et ad futura festinat. Sed quanto in hoc sæculo persecutionibus, paupertate, inimicorum potentia, vel morborum cruciatibus fuerimus afflicti: tanto post resurrectionem in judicii securus invenietur, si nulla Dei offensa repefuturo majora præmia consequemur. Igitur in die riatur. De his ergo tantum sollicitudinem habere debemus; Ambiant terrena gentiles, quibus cœlestia non debentur. Concupiscant præsentia, qui futura non credunt.

CAPUT XXIV.

animo vitando.

Igitur, sive leges, sive dormies, sive scribes, sive vigilabis, Amos tibi semper buccina in auribus sonet. Et apostoli qui hunc horrendum diem impiis et peccatoribus prævidere meruerunt, humiles erant, C De virtute humilitatis et simplicitatis, ac lumenti mortuos suscitantes et nos super omnes erigimur: qui peccando quotidie nosmetipsos occidimus, non respicientes flebilem infirmamque naturam, quæ in adversis fortis, et nec in prosperis aliquando secura. Si enim intemperate cibus sumptus, aut immoderate potus acceptus, levem corpori febriciunculam concitaverit dejicimus animam, affligimur, suspiramus. Nulla cura tunc sæculi est nulla villarum, nemo de patrimonio cogitat, nemo de foro. Omnes calumniæ, omnia lucra cogitat, in periculo corporis conquiescunt, curritur ad medicos; et pro remedio carnali promittuntur munera, aurum et argentum, interdum et mancipia traduntur : et pene totum patrimonium, aut negligitur, aut donatur, ut consulatur vitæ quandoque perituræ. Et pro æterna salute omnis admodum homo negligens est, omnis avarus !

Illic omnis frugalitas largitoris animi tenacitate constringitur, ubi promptior voluntas, et copiosior largitas deberet operari. Et cuni Scriptura dicat: Nolite diligere mundum, neque ea quæ in mundo sunt sic humana concupiscimus, sic amamus, quasi aliquid nascentes intulerimus in sæculum, aut recedentes de sæculo nobiscum auferre possimus. Nemo ad brevitatem temporis, nemo ad

a Alii libri addunt, quantorum sperata pudicitia in die judicii de honestatibus, quantorum, Plus habent alii, et suis floribus vernans de

etc.

D

Cave ne rumusculos hominum aucuperis, ne offensam Dei populorum laude commutes. Per bonam et malam famam, a dextris et a sinistris Christi miles graditur, nec laude extollitur, nec vituperatione frangitur: non divitiis tumet, non contrahitur paupertate, et læta contemnit et tristia. Nam justi et fortis viri est, nec adversis frangi, nec prosperis sublevari: sed in utroque esse moderatum. Nolo te orare in angulis platearum, ne rectum iter precum tuarum frangat aura popularis. Nolo te dilatare fimbrias, et ostentui habere phylacteria: et conscientia repugnante, pharisaica ambitione circumdari.

Fidelis mecum lector intelligis quid taceam, et quid tacendo magis loquar. Quanto melius erat hæc in corde portare, quam in corpore, et Deum habere fautorem, non aspectus hominum! Quamvis enim aliis vitiis carere possumus, hypocriseos tamen maculam non habere, aut nullorum, aut paucorum est. Sed sicut deprecantis humilitas merctur præmia ita superbia confidentis [Al. contemnentis], Dei auxilio deseritur. Tu autem, frater, inferius accumbe, ut, minore veniente, sursum jubearis ascendere. Super quem enim, ait Dominus, requiescel lectat, etc.

с

Addunt alii, ut amor in odium commutetur.

« PoprzedniaDalej »