Obrazy na stronie
PDF
ePub

nare, qui nec manum valet cohibere, nec linguam. A ore] Christus resonabat, macerat corpus suum: et

tamen cernit naturalem carnis ardorem, suæ repugnare sententiæ, ut quod non vult hoc agere compellatur; et tu te arbitraris absque lapsu et vulnere posse transire, nisi omni custodia servaveris cor tuum. Maxime cum plurimi, etiamsi continentes, iracundi sint, ebriosi, procaces, superbi, ex continentia magis inflati, percussores, maledici, cupidi, timidi, multum sibi placentes ut indicent continentiam, quasi præferant incontinentiæ subministrasse materiam.

Sed et hospitiolum tuum numquam mulierum pedes terant. Videas [Al. aut] ne sub eodem tecto mansites nec in præterita castitate confidas. Quia nec David sanctior, nec Samsone fortior, nec Salomone potes esse sapientior. Memento semper, quod paradisi colonum de possessione sua mulier ejecerit. Ægrotanti tibi sanctus quilibet frater assistat. Nam scio quosdam corpore convaluisse, et animo ægrotare cœpisse. Periculose tibi ministrat, cujus vultum frequenter attendis. Si tamen vidua a te visitatur, aut virgo : numquam domum solus introeas. Solus cum sola et absque arbitro vel teste non sedeas. Tantaque confabulandi fiducia sit, ut intrante alio, non paveas nec erubescas. a Speculum enim mentis facies est: et taciti oculi, cordis fatentur ar- B majora sunt præmia. Nam et ego cum essem ju

cana.

Tales quoque habeto socios, quorum contubernio non infameris. Non veste, sed moribus ornentur : et pudicitiam habitu polliceantur. Corrumpunt mores bonos confabulationes pessima. Caveto omnes suspiciones et quidquid probabiliter fingi potest: ne fingatur, ante devita. Crebra munuscula, et sudariola, et fasciolas, et vestes ori applicitas, et oblatos ac degustatos cibos, blandasque et dulces litterulas, sanctus amor non habet. b Mel meum, lumen meum, meumque desiderium. Omnes delicias [Al. divitias] et lepores et risu dignas urbanitates, et cœteras ineptias amatorum in comœdiis erubescimus, et in sæculi hominibus detestamur: quanto magis in clericis et monachis: quorum et sacerdotium C proposito, et propositum sacerdotio ornatur? Nec hoc dico, quod aut in te, aut in sanctis viris ista formidem sed quod in omni proposito et gradu et sexu boni et mali reperiantur: malorumque condemnatio laus bonorum sit. Vide quid prosint [Al. possint] frena a vitiis nos retrahunt : introducunt ad virtutum choros in Christoque, monte pulcherrimo, habitare nos faciunt. Quamdiu in patria tua es, habeto cellulam pro paradiso varia Scripturarum poma decerpe.

His utere deliciis, barum fruere complexu. Si scandalizat te pes, oculus, manus tua projice ea. Nulli parcas, ut soli parcas animæ tuæ. Qui viderit, inquit Dominus, mulierem ad concupiscendum eam : jam mæchatus est eam in corde suo (Matth. v, 28). Quis gloriabitur castum se habere cor? Astra non sunt munda in conspectu Domini; quanto magis homines, quorum vita tentatio est?

Væ nobis miseris, quoties concupiscimus, toties fornicamur. Inebriatus est, inquit, gladius meus in cœlo: multo amplius in terra, quæ spinas et tribulos generat. Vas electionis, in cujus pectore [Al.

simulari non potest conscientia, dum luxuriosa et lasciva mens lucet in facie, et secreta cordis motu corporis et gestibus indicantur.

Econtrario periocha isthæc, Speculum enim, etc., in illa editione desideratur.

b Refinximus locum ad Rubei exemplar, antea enim his præfigebatur, Audi me, tum alio sensu le

D

Sed ille continens vere est: qui universa membrorum officia a malis affectibus subtrahit, et cogitatum a tota nequitia compescit. Quanto plura tamen sunt quæ impugnant pudicitiam, tanto victoris

venis, et solitudinis me deserta vallarent, incentiva vitiorum ardoremque naturæ ferre non poteram : quem cum crebris jejuniis frangerem, [mens cogitationibus æstuabat. Ad quam edomandam cuidam me fratri, qui ex Hebræis crediderat, in disciplinam dedi: ut post Quintiliani acumina, gravitatem Frontonis, Ciceronisque fluvios, et lenitatem Plinii, alphabetum discerem, et stridentia anhelantiaque verba meditarer. Quid ibi laboris insumpserim, quotiesque cessaverim et contentione discendi rursus incœperim: testis est conscientia tam mea qui passus sum, quam eorum qui mecum duxerunt vilam. Et gratias ago Domino, quod de amaro semine litterarum dulces fructus capio [Al. carpo].

Prima igitur tentamenta clericorum sunt mulie. rum accessus. Nocivum genus femina, janua diaboli, via iniquitatis, scorpionis percussio : cum proximat stipula, accendit ignem; flammigero igne perculit femina conscientiam pariter habitantis, exuritque fundamenta montium. Ego judico si cum viris feminæ habitent, viscarium non deerit diaboli. Si alligaverit quis ignem in sinu suo : et vestimenta sua non comburentur ? Mihi crede non potest tolo corde cum Domino habitare qui feminarum accessibus copulatur.

Sed dicis Qui ambulat simpliciter, ambulat confidenter (Prov. x, 9). Bene et argute; sed oportet bonum habere testimonium ex his qui foris sunt. Licet coram Deo recte ambules, tamen coram hominibus

bona providenda sunt : quia astutiores sunt filiis lucis filii tenebrarum. Cum ergo a te hoc genus non amputatur das reprehendentibus te locum, cum ipse te detrahentium morsibus tradidisti. Nam inter illecebras voluptatum, etiam ferreas mentes libido domat: quæ majorem in virginibus patitur famem, dum dulcius putat omne quod nescit. Narrant gentilium fabulæ, cantibus Sirenarum nautas in saxa gebatur, meumque desiderium Christus est: quod erat etiam a Hieronymi mente alienum.

Atque his alia substituuntur a Rubeo usque ad locum, Si scandalizat te pes, etc. Quarum tamen interpolationum satis nobis est unum atque alterum specimen præbuisse.

isse præcipites, et ad Orphei citharam arberes, be- A stias, ac silicum dura mollita.

Ardentes igitur diaboli sagitte, jejuniorum et vigiliarum frigore restinguendae sunt. Erras namque, frater, erras, si putas umquam Christianum persecutionem non pati. Tunc enim maxime oppugnaris, si te oppugnari nescis. Nemo enim est tanta firmitate suffultus, ut de stabilitate debeat esse securus: dicente Apostolo: Qui stat, videat ne cadat : quoniam nullus hostili exercitu obsidente securus est. Nam adversarius noster tamquam leo rugiens aliquid devorare quærens, circumit (1 Petr. v, 8); et tu pacem putas? Sedet in insidiis cum divitibus et in occultis, ut interficiat innocentem (Psal. 1). Quod de libidine diximus referamus ad avaritiam, et ad omnia vitia quæ vitantur solitudine. Et idcirco urbium frequentiam declinemus, ne facere compellamur, que nos

Difficile quoque inter epulas servatur pudicitia. Nitens cutis, sordidum ostendit animum. Licet quidam putent majoris esse virtutis præsentem contemnere voluptatem tamen ego securioris arbitror continentiæ nescire quod quæras. Remotio igitur viri, castitatis collocat arma, construit in melioribus castra pudoris. Thecla post ten ationem passionis Antiochiæ, cum Paulo prohibetur pariter pergere. Nemo miles cum uxore pergit ad bellum. Germinant femine spinas cum viris habitantes, arcana mentium acuto mucrone concutiunt [Al. percutiunt]. Nemo igitur inter sci pentes et scorpiones securus ingreditur. Libido enim semper sui relinquit pœnitudinem. Nuniquam satiatur, et exstincta reaccenditur : B non tam natura cogit facere quam voluntas. u-u crescit et decrescit [Al. tacet et decrescit]: nec rationi paret, que impetu ducitur. Unde virginitas. in eo felicior est, quod carnis incentiva non novit : et viduitas co infelicior [Al. solicitior], quod præter ias animo recolit voluptates. Viro enim luxurioso verbum castitatis offensio est.

Qui vivunt in monasterio, et quorum simul magnus est numerus: numquam soli extra procedunt. De agmine columbarum crebro accipiter unam seprat, quam statim invadat et laceret et cujus carbus et cruore saturetur. Morbida oves suum requunt gregem: et luporum faucibus devorantur. Rarus igitur tibi sit egressus in publicum : martyres tibi quarantur in cubiculo tuo. Numquam tibi cau a crit procedendi, si semper necessarie processurus C sis. Ali rum vulnus, nostra sit cautio. Pestilente gellato, stultus sapientior erit.

Nam et am que homines æstimant sibi salutaria, Deo volente, verti videmus in perniciem. In tranquillitate enim tempestas oritur : nihil, Deo adversanie, securum est. Naturale quoque est unumquemque in suo periculo de alio plus sperare.

Si quando senseris exteriorem hominem florem adolescen'iæ suspirare: et accepto cibo, cum te in lecto positum dulcis libidinum pompa concusserit : arri e scutum fidei in quo ignitæ diaboli exstingunntur sagittæ. Omnes enim adulterantes quasi clibanus corda eorum (Ose. m). Licet difficile est humanam animam aliquid non amare, ut in quoscumque mens nostra trahatur affectus. Carnis igitur amor, spiritus D amore superetur. Desiderium desiderio restinguatur : quidquid inde minuitur, hic crescat. Non sinas ergo cogitationem crescere: dum parvus est hostis, interfice: nequitia elidatur in semine. Audi psalmistam: Beatus qui allidet parvulos suos ad petram (Psal. xu)! Impossibile est in sensum hominis non ir.uere motum [Al. innatum medullarum, etc.], et medullarum calorem. Ille tamen laudatur, ille pra dicatur beatus, qui statim cum cœperit cogitare, interficit cogitatus, et allidit eos ad petram. Petra autem erat Christus (1 Cor. x, 4). Nam fides pura moram non patitur. Cum apparuerit scorpio, illico conterendus est.

PATROL. XXX.

CAPUT IV.

De Paupertate.

Quondam dives adolescens, omnia quæ in lege præcepta sunt se implesse jactabat. Ad quem Dominus in Evangelio: Unum tibi, inquit, deest : si vis perfectus esse, vade, vende omnia quæ habes, et da pauperibus: et veni, sequere me. Qui omnia se dicebat fecisse, in primo certamine divitias vincere non potest. Unde difficile intrant divites regna cœlaram, quæ expeditos et alarum levitate subnixos habitatores desiderant. Vade, inquit, vende: non pariem substantiae, sed universa quæ possides et da, non amicis, non consanguineis, non propinquis, non uxori, non liberis plus aliquid addam : nihil tibi ob metum inopia reservabis, ne cam Anania damneris et Sapphira : sed da cuncta pauperibus, et fac tibi amicos de iniquo mammona, qui te recipiant in æterna tabernacula, ut me sequaris ut Dominum. Nam omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aul filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam æternam possidebit (Matth. xix, 29). O quanta beatitudo pro parvis magna recipere, æterna pro brevibus, pro morituris semper viventia, et habere Deum debitorem? In Actibus Apos:olorum (quod Domini nostri adhuc calebat cruor, et fervebat recens in credentibus fides) vendebant omnes possessiones suas, et pretia earum ad Apostolorun deferebant pedes ut ostenderent pecunias esse calcandas dabaturque singulis, prout cuique opus erat. Unde Ananias et Sapphira dispensatores timidi, immo corde duplici, et ideo condemnati, quia post votum ab-tulerunt quasi sua, et non ejus cui ca voverant, partemque sibi jam aliena: substantiæ reservaverunt, metuentes famem, quam vera fides non timet: et præsentem meruere vindictam, non crudelitate sententiæ, sed correctionis exemplo. Vende ergo omnia que habes, et da pauperibus, non divitibus, non ad luxuriam, sed ad necessitatem. Sive ille sacerdos sit, sive cognatus, sive affinis: nihil aliud in co consideres, nisi paupertatem. Quodque in Ægyptiis, et Syriis monasteriis ois

11

quia ætas optata cunctis non vicinam mortem, quæ debentur mortalibus naturæ lege: sed cassa spe annorum nobis spatia pollicetur. Nemo enim tam fractis viribus, et sic decrepita senectutis est, ut non se putet adhuc unum annum es e victurum. Verum quid ago? fracta navi de mercibus disputo. Non intelligimus Antichristum appropinquare: quem Dominus Jesus interficiat spiritu oris ejus.

est: ut qui se Deo voverint, sæculo renuntiantes, A laqueum diaboli et desideria multa. Et præsertim, omnes sæculi delicias conculcent: a utinam quod sæculo renuntiamus voluntas sit, non necessitas : ut paupertas habeat expetita gloriam, non illata cruciatum. Cæterum juxta miserias hujus temporis, et ubique gladios sævientes, satis dives est qui pane non indiget et nimium potens est, qui servire non cogitur. Multi enim ædificant parietes, et columnas Ecclesiæ substruunt, marmora nitent, auro splendent laquearia, et gemmis altare distinguitur, et ministrorum Dei nulla est electio. Neque vero mihi aliquis opponat: dives in Judæa templum, mensam, lucernas, thuribula, scyphos, et alia ex auro fabricata. Tunc hæc probantur a Domino, quando sacerdotes hostias immolabant, et sanguis pecorum erat redemptio peccatorum, quamquam hæc omnia præeesserunt in figura.

Nunc vero cum paupertatem domus suæ pauper Dominus dedicaverit; cogitemus crucem, et divitias lutum putabimus. Sed numquid tempus, ut habitetis. in domibus laqueatis, id est, ornatis et compositis : et quæ non tam ad usum sunt, quam ad delicias, in quit Propheta. Nam habitaculum meum, in quo fuerant Sancta sanctorum, et cherubim, et mensa propositionis, pluris rigabitur : squalebit solitudine, et sole torrebit. Quæ autem utilit is fulgere gemmis : et Christum in paupere fame mori [Al. periclitari]? Jam non sunt tua qua po sides; dispensatio tibi credita est cave ne quasi fidelis et famosus quondam tuorum dispensator, alienam pecuniam distribuendam accipias.

Crates ille Thebanus, homo quondam ditissin.us, cum ad philosophandum Athenas pergeret, magnum auri pondus abjecit: nec putavit se posse virtutes simul et divitias possidere, et nos suffarcinati auro Christum pauperem sequimur : et sub prætextu eleemosyne pristinis opibus incubantes, quomodo po-sumius aliena fideliter distribuere, qui nostra timide reservamus? Intelligis quid loquor. Dedit enim tibi Dominus in omnibus intellectum : Præter victum et vestitum et manifestas necessitates nihil eniquam tribuas: ne filiorum panem canes comedant.

Tu ergo considera, ne Christi substantiam imprudenter effundas: id est, ne, immoderato judicio, rem pauperum tribuas non pauperibus, quod paris est sacrilegii secundum dictum prudentissimi viri, liberalitas pereat. Sunt quoque qui pauperibus parum tribuunt, ut amplius accipiant et sub prætextu eleemosynæ divitias quærunt: quæ magis venatio quam eleemosyna dicenda est. Sic bestia, sic aves, sic et capiuntur pisces. Modicum in hamo escæ ponitur: ut matronarum in co sacculi protrahantur. Nos autem humiles atque pauperculi, nec habemus divitias, nec oblatas dignamur accipere. Balsamum, piper et poma palmarum rustici non emunt: Qui enim volunt divites fieri, incidunt in tentationes et

Juvenis quidem potest mori cito sed senex din vivere non potest, maxime quia comparatione æternitatis omne quod in mundo patimur, una dies appellari potest, non habitationis, sed peregrina ionis. Nam quotidie commutamur tamen æternos nos credimus. Hoc ipsum quod dico, quod scribo, B quod lego, quod emendo, de vita mea trahitur. Quot puncta notarii, tot meorum damna sunt temporum. Omnes namque divitie de iniquitate descendunt : nisi alter perdiderit, alter invenire non potest. Unde vulgata sententia mihi videtur esse verissima: Dives, aut iniquus, aut iniqui hæres. Vides enim homines maria transire: an'e potentum excubare fores: pati omnia quæ servorum conditio vix patitur, ut divitias congregent, ut aliquam accipiant dignitatem. Et postquam hoc fuerint consecuti, tradere se luxuriæ et voluptatibus et omni iniquitati, ut quod avaritia congregat, luxuria consumat.

Isti ergo pro laboribus suis efficiuntur hospitium dæmonum. Qui templum Dei esse debebant, fiunt tabernaculi Æthiopum. Postquam enim ditati fueCrint, et per fas et nefas ad altissimum gradum conscenderint, tunc conscientia peccatorum suorum semper mortem, scmper judicium formidabunt, et ad levem febriculam, quasi latrones in carcere de æternis suppliciis suspirabunt. Divites autem qui ingressi sunt regna cœlorum, ipsis divitiis ad bona utentes opera, divites esse desierunt, et dispensatores magis Dei quam divites appellandi. Obsecro ergo te, ne lucra mundi in Christi quæras militia. Negotia orem clericum, et ex inope divitem factum, ex ignobili gloriosum, quasi quamdam pestem fuge. Et præsertim cum sciam te toti renuntiasse mundo, et abjectis calcatisque divitiis, orationi, lectioni, jejuniis vacare quotidie. Procuratores quoque et dispensatores domorum alienarum atque villarum clerici D esse non possunt : qui proprias jubentur contemnere divitiarum facultates. Avaritiæ quoque malum ubi omnino vitandum est, non quo aliena non appetas, hoc enim et publicae leges puniunt: sed quo tua, quæ tibi sunt aliena, non serves. Si in alieno, inquit, fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis (Luc. xvi)?

Sed dicis: Juvenis sum delicatus, et manibus meis laborare non possum; si ad senectam venero, si a grotare cœpero, quis mci miserebitur? Audi ad Apostolos loquentem Jesum: Ne cogitetis in corde vestro, quid manducetis, neque corpori vestro, quid in

allic utinam deerat: mox expeditam, pro expedita legebatur.

Verum quod non ante plures annos gestum sit referam. Quidam ex fratribus parcior quam avarior, nesciens triginta denariis Dominum venditum, centum solidos, quos lina texendo acquisierat, moriens dereliquit. Initum est inter monachos consilium (nam in eodem loco circiter quinque millia divisis cellulis habitabant) quid facto opus esset. Alii pauperibus distribuendos esse dicebant, alii dandos Ecclesiæ nonnulli parentibus remittendos. Macharius vero et Pambo et Isidorus et cæteri, quos patres vocant, sancto in eis loquente Spiritu decreverunt infodiendos esse cum eodem dicentes: Pecunia tua tecum sit in perditionem ( Act. vш). Neque hoc crudeliter quisquam putet esse factum. Tantus cunctos per totam Ægyptum terror invasit, ut unum solidum dimisisse sit criminis.

duamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus A pluris exempla suppeditant, quæ avaritiam doceant plus est quam vestimentum ? Respicite volatilia cœli, esse fugiendam. quoniam non seruni neque metunt, neque congregant in horrea, el Pater vester cœlestis pascit illa (Matth. x). Si vestis defuerit, illa proponantur. Si esurieris, leatos audias pauperes et esurientes. Si aliquis afflixerit dolor, legito illud Apostoli : Propter hoc complaceo mihi in infirmitatibus meis (II Cor. x1, 9). Illud autem quod derelicta militia, castrasti te propter regna cœlorum, quid aliud quam perfectam secutus es vitam? Perfectus autem servus Christi nihil præter Christum habet. Aut si quid præter Christum habet, perfectus non est. Igitur ut concludam, si perfectus es, cur bona paterna desideras? Dominus evangelicis vocibus tonat: Non potestis duobus dominis servire (Matth.v1), et audet quisquam B mendacem Christum facere, mammonæ et Christo serviendo? Qui dicit se in Christum credere, debet quomodo ille ambulavit, sic ambulare (1 Thess. iv, 1). Affatim dives est, qui cum Christo pauper est. Nam servi Dei, qui diebus et noctibus serviunt Domino suo, qui in terris positi angelorum imitantur conversationem, et nihil aliud loquuntur, nisi quod ad laudes Dei pertinet, habentes victum et amictum, bis contenti sunt divitiis, qui plus habere nolunt, si tamen servant propositum. Alioquin si amplius desiderant, his quoque quæ necessaria sunt, probantur indigni. Quidquid tamen corpora nostra defendere potest, et humanæ succurrere imbecillitati, quos nudos natura profundit, hæc una appellanda est Lunica.

Si ergo vis esse quod prophcta est, quod Christus est, da pauperibus, quo necessitas sustentetur, non quo opes augeantur: Quodque si quid plus habes quam tibi ad victum vestitumque necessarium est, illud eroga; in illo debitorem te esse noveris. Nam aliena rapere convincitur, qui ultra [ Martian. Iac. ultra] necessaria sibi retinere conatur. Clerici quoque qui de bonis parentum sustentari possunt, si quid pauperum accipiunt, sacrilegium profecto committunt. Scit enim hostis antiquus magis continentiæ quam nummorum esse certamen. Facile namque abjicitur quod hæret extrinsecus. Intestinum bellum periculosius est.

Zachæus dives erat apostoli pauperes : et quantum ad divitias nihil, quantum ad voluntatem totuin mundum reliquerunt. Si offeramus Christo opes com anima nostra, libenter suscipiet. Si autem quæ foris sunt Deo, quæ intus diabolo demus, non est æqua partitio. Nolo igitur quod ea tantum offeras, quæ potest fur rapere, hostis invadere, proscriptio tollere, et quæ ad instar undarum et fluctuum a succedentibus sibi dominis occupantur, et quæ nolis velis in morte dimissurus es. Illud offer quod nullus tibi possit hostis auferre. Nam aurum deponere, incipientium est, non perfectorum: se ipsum offerre Deo, proprie Christianorum est. Nec enim imaginem crucifixi præfert, nisi qui in hoc sæculo se nudum mortuumque reddiderit. lafinita namque de Scri

C

D

Radix omnium malorum est avaritia: ideoque et ab Apostolo idolorum servitus nuncupatur. Non quidem occidet fame animam justam Dominus. Junior fui, et senui: et non vidi justum derelictum, nec semen ejus quærens panem (Psalm. xxxvi, 25). Elias corvis pascitur ministrantibus. Vidua Sareptana ipsa cum filiis suis peritura nocte prophetam pascit esuriens, et mirum in modum capsace repleto, qui alendus venerat, alit. Petrus apostolus ait: Argentum et aurum non est mecum, quod autem habeo hoc tibi do surge et ambula in nomine Jesu.

At nunc multi licet sermone taceant, opere loquuntur: Fidem et misericordiam non habeo; quod autem habeo, aurum et argentum tibi non do. Audi Jacob quid postulet: Si fuerit Dominus meus mecum, et servaverit me in via per quam ego iter facio: et dederit mihi panem ad manducandum, et vestem ad vestiendum (Gen. xxvIII). Tantum necessaria deprecatus est. Unde et latrones ad sanctum Hilarionem: Quid faceres si latrones ad te venirent? Quibus respondit : Nudus latrones non timeo. At illi: Occidi potes. Possum, inquit, sed non timeo: quia sum mori paratus. Cujus qui mirantur signa et portenta quæ facit mirentur et incredibilem abstinentiam, scientiam, et humilitatem.

Ego autem nihil ita stupeo quam gloriam illum et honorem calcare potuisse, quia factu est difficile gloriam virtute superare, et ab his diligi quos præcedis. Cum ergo Christi gaudeas libertate, ac propemodum in domate constitutus sis, non debes ad tollendam tunicam tecto descendere: nec respicere post tergum, nec aratri semel arrepti stivam amittere, sed si fieri potest, imitare Joseph, et Ægyptiæ dominæ pallium relinque, ut nudus sequaris Dominum Salvatorem, qui dicit in Evangelio: Nisi quis tulerit crucem suam et secutus me fuerit, non potest meus esse discipulus (Matth. x). Projice sarcinam sæculi, ne quæras divitias, quæ camelorum gravitatibus [Al. pravitatibus] comparantur. Nudus et levis ad cœlum vola ne alas virtutum tuarum auri deprimant pon

dera, ut impleas sacculum, quem Dominus evacuare A nor paupertas et divitiæ collocantur, ut divit is hapræcipit.

[blocks in formation]

Pauper vero ita consolandus est, ut sciat in pau- B pertate magis bona consideranda. Et primo quidem quod a Deo illi sit utiliter provisum. Præscivit enim Deum infirmitatem ejus considerasse, et se scisse qud divitiarum sarcinam et sollicitudinem portare non posset. Deinde sciat quantas tentationes, quanta pericula transiverit nomine paupertatis, si affluentia deest, quæ frequenter contraria est. Ad animi divitias quantocius sine impedimento in paupertate transitur certe quantis malis caruit, consideret. Caret invidia, æmulatione, insidiis, dolo, superbia, contentione, et his quae hominibus in hoc sæculo divitia solent conflare. Fluxu enim rerum, et ubertate copiarum, animus solvitur: vigor mentis infringitur, virtus corporis enervatur. At in paupertate, non lasciva convivia, non turpės potationes: omnia so- ( bria, omnia rigida, omnia humilia, non abjecta: quoniam conscientia pura et virtute sunt plena: non est abundans extraneis facultatibus.

Non facile ad divitias animi, id est, ad virtutes hujus mundi dives accedit. Filius enim Dei difficilius dicens, divitem introire in regnum cœlorum: utique intelligit pauperem facilius: ne se ob paupertatem alienum esse a cura Dei existimet, Propheta testatur, dicens: Et pauperem et divitem ego feci: pro omnibas equalis cura mihi est. Non est enim Deus personarum acceptor; nec pro illo tantum curam gerere profitetur, qui in sæculi divitiis pollet, sed pro omibus, et pro pauperibus curam sustinet: remuneraturus quem invenerit, aut in divitiis humilem, aut ia paupertate patientem distributi veluti totius D corporis humani ct ministerium quæritur singu1 rum.

Consideres hominis corpus esse unum quidem corpus sed plurima membra. Numquid omnia sunt oculus, aut pes, aut reliqua membra? Sed sicut ait Apostolus doctor gentium in fide et veritate (I Tim. ): quæ inferiora sunt membra majorem his tribuimus honorem. Et quemadmodum virtus singulorum membrorum in suo ordine atque officio demonstratrita in totius generis humani corpore velut mi

manitas Dei examine comprobetur. Exsultare debet pauper, Deo gratias agere, quod multis patrimonii nexibus liberatus, in die probationis non gravatur compellibus facultatum. Facilius liber sequitur discipulus Dominum nullis nexibus implicatus. Non desit etiam ab ipso inquantum potest misericordia justa in egenos, quia sicut justus efficitur de frugalitate, inferioribus et non habentibus prorogator non vereatur ne ipse deficiat, cum in usu sanciæ administrationis habeat promptissimam voluntatem. Nihil enim sibi deerit, non cupiat in seculo dives fieri: ne mala sibi plurima acquirat, dicente ac mo. nente glorioso Paulo: Habentes victum el vestitum his contenti simus (Ibid., vi).

Immo si vera fide et propter salutem credere cœlestes sibi divitias cooptet et comparet, quas unusquisque et misericordia et reliquis actibus bonis comparat et assumit. Temporalibus enim æterna sunt præponenda caducis stabilia: sollicitis securiora : periculosis libera : inhonorificis clariora. Igi ur cum Christus dixerit: Primum quærite regnum Dei, et hæc omnia apponentur vobis (Matth. v1), nulli dubium fore credo, his copiam necessariam rerum in terris non defecturam, quibus cœlestia præparantur. Unde his monitis, et dives temperetur, et pauper sublevetur. Difficile potentes, et nobiles, et divites, et multo his difficilius eloquentes credunt Deo. Obeæcatur namque mens eorum divitiis, opibus atque luxuria, circumdati vitiis non possunt videre virtutes.

Felix ergo qui non in divitiis, non in sapientia, non in potentia sæculari et eloquentia, sed in Christi passionibus gloriatur. Ac nihil miserius quam Deum propter nummum contemnere. Ideo quem sensenis semper aut crebro de nummis loquentem, institorem habeto potius quam monachum.

CAPUT VI.

De Correctione et Doctrina Præsidentis. Rector quoque honore suppresso, qualia subditis bene viventibus deputet, et erga perver-os jura rectitudinis exercere non formidet. Nam liquet quod omnes homines natura genuit æquales: sed varietate meritorum, ordine alios aliis culpa postposuit. Sed et arguuntur negligentes rectores Ecclesiæ Dei, ob quorum incuriam perit omnis decor populi Christiani, cum nec in meditatione legis divine, nec cultu pictatis, nec in sacrarum virtutum exercitio laborare conentur. Tunc enim doctrina doctorum suavitas est, cum doctrina pariter et vita consentiant. Sed nec putent sua scientia et sapientia, sed Dei auxilio pacem Ecclesiis suis redditam : qui si suum servaverint gradum, sunt domus Dei, et quasi angelus Domini. Sed si plus cupiunt videri nosse quam cœteri, quandoque patent veritatis regulam non tenere. Magister quoque discipulum corrigit, quem arden

Aberat verbum depute!. Sunt hæc autem exfals) ascriptis Hieronymo] commentariis in Lamenta!, Jeremiæ expressa.

« PoprzedniaDalej »