Obrazy na stronie
PDF
ePub

rum: Maledicent illi, et tu benedices. Qui insurgunt in me, confundantur, servus autem tuus lætabitur ia te (Psalm. cvin, 28).

XIX. Hæc ad consolationem in Dei timore, devotis mentibus, prout ingenii tenuitas potuit, prosecutus sum breviter. Nunc superest ut aliquid amplius faciat mens devota, quam nostra parvitas sufficit admonere. Salutate omnes qui diligunt Dominum no. strum Jesum Christum, cui cum Patre omnipotente sit laus, virtus et gloria cum Spiritu sancto, et nunc et semper et in omnia sæcula sæculorum. Amen.

XVI. Nobis igitur detrahentibus cunctis et vitupe- A digium factus sum multis; et tu adjutor fortis. Et iterantibus universis, simus sobrii, sancti, humiles, et pudici, et Deum semper fideli corde precemur: ut ipse semper in nostra mente sit, et lex ejus nostro semper in pectore, ut possimus prophetica loqui voce: Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi: ego autem orabam pro eis (Psalm, cv, 4). Et alibi : Humiliavi in jejunio animam meam, et factum est mihi in opprobrium. Et posui vestimentum meum cilicium, el· factus sum illis in parabolam (Psalm. xxxiv, 13). Et iterum: Genua mea infirmata sunt jejunio, et infirmata est caro mea propter oleum. Et ego factus sum in opprobrium illis: viderunt me, et moverunt capita sua. Adjuva me, Domine Deus meus (Psalm. cvIII, 24 seqq.). Vides ergo omnes prophetas et sanctos propter hoc semper hominum subsannationes pertulisse, B quia Deo vellent fideliter servire. Hoc et Apostolus ait: Fidelis sermo. In hoc enim laboramus, et maledicimur, qui speramus in Deum vivum, qui est Salvator omnium, maxime fidelium.

XVII. Quid plura? nisi, ut sæpe jam diximus, cursum quem in timore Dei copimus, consummemus. Simus cæteris, in amore Dei, forma: custodientes ne quis in nobis aliquid scurrilitatis reprehendat aut vanitatis, sed magis quidquid est gravitatis et modestiæ: quia Christiani vita omnibus in speculo posita est. Qui etiam si quippiam titubaverit, jam cecidisse jactatur, et amplius etiam dicitur quam videtur. Simus ergo sapientes, graves, quieti; numquam vanitatem, numquam opera hominum lingua nostra loquatur, sed sine intermissione legem Dei nostri C meditetur. Tunc si quis exstiterit sua salutis inimicus, qui subsannet et detrahat et derideat: hæc non solum non metuamus, sed potius gaudeamus.

XVIII. Et hinc nos aliquatenus consolemur, si mereamur odio magis sæculi vivere, quam Christi. Caveamus quoque ambulare indecenter et inquiete, sicut et sanctus apostolus monet, dicens: Rogo autem vos, ut subtraharis vos ab omni fratre ambulante inordinate, et non secundum traditionem, quam acceperunt a nobis (II Thess. 11, 6). Cum haec a nobis omnia omnino nostra virtute fuerint custodita: quicumque putaverit derogandum nobis, propheticæ simus sententiæ memores, per quam Dominus sui nominis causa tribulatos hortatur, dicens: Et tu, fili hominis, ne timueris eos, neque pareas a facie eorum, quoniam insanient et convenient adversus te. In gyro et in medio scorpionum tu habitas, verba eorum ne timueris, et a facie eorum ne paveas. Et alibi dicit: Audite me qui nostis judicium, popule meus, in quorum corde lex mea est: Nolite timere opprobria hominum, et blasphemias eorum ne metuatis: quia sicut vestimentum, ita per tempus deficient; et ut lanam, comedet eos tinea. Justitia autem mea in æternum manet. Salutare vero meum in sæculum sæculi. Servandum præ omnibus ne alterius laudem velimus [Al. malimus] servare, quam Christi: ut et nos cum Propheta possimus dicere: Apud te laus mihi in Ecclesia magna (Psalm. xx1, 26). Et iterum: Tamquam pro

MONITUM IN EPISTOLAM SEQUENTEM.

Nemo non sentiat, recentiorem hanc esse Epistolam ætate Sulpitii Severi, quem auctor honoris causa nominat, ac Vitam S. Martini ab eo scriptam laudat. Stylum quod spectat. atque operis argumentum, ila proxime ad ejus libelli indolem accedit, qui de Singularitate Clericorum inscribitur, atque habetur cum alibi, tum præcipue inter supposititia S. Cypriani scripta, ut facile videri possit ab illo velut exemplari expressa. Contende invicem, et siquidem ille non immerito circa sæculum millesimum, quo tempore lis illa in Occidente maxime fervebat, deputatur : quæ hujus habenda sit ratio intelliges.

EPISTOLA XLII.

AD OCEANUM.

De Vita Clericorum.

Sophronius Eusebius Hieronymus Oceano suo salutem.

I. Deprecatus es, ut tibi breviter exponerem, qualiter clerici debeant victitare in hac vita mortalium. Hinc me plerique maledictis æmuli præstolantur, quia non sileo veritatem tamen, mihi charissime, ab Apostolo sumamus exordium, qui ait : fumanus sermo el omni acceptione dignus. Si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. Oportet enim episcopum irreprehensibilem esse, sobrium, pudicum, benignum, ornatum, hospitalem, docibilem, non percussorem, sed modestum, non litigiosum, non vinolentum, domui suæ qui bene præest (1 Tim. 1, 1 seqq.): el reliqua. Totum comprehendit esse cavendum, cum irreprehensibilem ponit.

II. Quomodo igitur alterum reprehendet, cum ipse qui accepit potestatem ut doceat, sit reprehensibilis? Quia vita episcopi, forma debet esse clericorum. Ex D episcopo gradus cæteri clericorum condiscunt quomodo debeant vivere in hac vita mortali. Seipsos imitabiles debent proponere sacerdotes: ut alii juniores, gradus humiles consecuti, vita et testimonio sacerdotum possint exsurgere. Præcipue illud reor attentius tibi esse providendum; quia prima tentamenta sunt clericorum, mulierum frequentes accessus. Iste sexus reprehensibiles exhibet clericos. Quid tibi revera cum feminis, qui ad altare cum Domino fabularis? Te cuncti in publico, te in agro rustici, aratores ac vinitores quotidie graviter lacerabunt, si contra dispositum fidei, cum feminis habitare contendis. Et quia, ut arbitror, concupiscis irreprehensibilis inveniri, testimonio bono utere. Numquid in

choro apostolorum feminæ affuerunt? Prohibe tecum A solatur. Potuit enim et Maria Mater Domini de choro virgines morari, etiam quæ de genere tuo sunt. Dilige eas, exterius ordina, frequenter visita junctus obsequio clericorum: ne dun secretaliter ac solus ingrederis, macules testimonium tuum.

apostolorum non-discedere, si liceret. Thecla post tentationem a passionis, Antiochiam a Paulo prohibetur pariter pergere. Nemo miles cum uxore pergit ad bellum.

VI. Non invideo charitati tuæ sit tibi cum castis virginibus longæva dilectio. Tunc in bono meritum collocabis, et famam meliorabis, si congregationes constituis puellarum pulchre censeo in hebdomada secunda visitatione ad benedicendum congregationem venias sed non solus, ne rumigeruli linguis te lacerantibus maculent. Alienam enim cupiunt vicini discutere vitam, nen suam. Propterea digne accipe meorum præcepta verborum ; et monita humilitatis, quæ fraterno affectu, calamo imperante, expressi

:

III. Illud etiam adjiciendum est: quia si uxorem duceres, lex te non prohiberet habitare cum conserva. Cum uxoris enim consensu ejusmodi ad regimen sacerdotii promoventur : maxime cum Apostoli Epistola præceptum hoc habeat : Unius uxoris virum ad honorem clericatus eligendum. Te vero non ita salutaria præcepta constringunt. Aliter conjugati, aliter virgines admonentur ecclesiastici onus subire ministerii. Feminarum cum clericis nullo pacto conjuncta præcipitur conversatio. Janua diaboli, via iniquitatis, scorpionis percussio, nocivumque genus est B mus, dulciter lege. femina cum proximat, stimulat, incendit ignem. Flammigero igne percutit femina conscientiam pariter habitantis : exuritque fundamenta montium. Ego judico, si cum viris feminæ habitent, viscarium non deerit diaboli ex eis ancupatus est ab initio peccatum. Ferreas mentes libido domat. Si alligaverit quis iguem in sinu suo, vestimenta ejus non comburentur ? Aut si quis ambulaverit super carbones ignis, pedes suos non comburet?

IV. Mihi crede, non potest toto corde cum Domino habitare, qui feminarum accessibus copulatur. Sed dicis: Qui ambulat simpliciter, ambulat confidenler (Prov. x, 9). Bene et argute. Sed oportet te testimonium bonum habere ex his qui foris sunt (1 Tim. III, 7). Licet coram Deo recte incedas: tamen coram hominibus bona providenda sunt : quia et astutiores sunt filiis lucis filii tenebrarum. Cum ergo hoc ge. nus a te non amputatur das reprehendentibus te locum ipse te detrahentium morsibus tradidisti, si Agapetarum consortium non dimiseris. Benignus es, gaudeo pudicus, falsum est. Si aliquis senserit cleicum habitare cum feminis, non credit eum esse castum. Si pudicitiam quæris, quare habitas cum feminis? Feminam quam bene videris conversantem, mente dilige, non corporali frequentes ornatu. Non vestis tenera clericum facit, aut sacerdotem : sed casta mentis intentio. Hæc enim devotionem: honoris in le custodit. Honorem quidem gloriosum, boni operis fama conservat. Sacerdotes quippe decet, vel cœleros clericorum gradus, ut supra dictum est, a minis segregari.

fe

V. Si igitur generis gratia judicas easdem nullo pacto dimittere: memento Thamar, quod ab Amnon fratre suo corrupta sit. Idipsum persequor, dilectissime: ubi unius est tabernaculi conversatio; carnis non facile tollitur delectatio. De duobus enim quod unus desiderat, etsi loqui non potest, lentatur tamen. Remotio igitur viri, castitatis collocat arma construit in melioribus castra pudoris honorem con

• Legebatur antea incongruo sensu, post tentationem passionis Antiochiæ, a Paulo prohibetur, etc., gro quo Antiochiam, interpunctione etiam emendata, rescripsimus.

D

VII. Jam vero ut reprehensibilis divini altaris non sit sacerdos, pauca de reliquis apostoli testimoniis quantum Dominus donat, exponam. Sufficiant superiores cause, quæ dictæ sunt. Verum ne aliquis minus intelligens, ad episcopos tantum sentiat Apostolum fuisse locutum quid de diaconibus ad Timotheum præceptum sit : quid de presbyteris ad Titum, commemorare delectat? Sed prætereundum non est superiorem explanare sententiam, Unius uxoris virum (1 Tim. 1, 2), et nova et vetus præceptio sacerdotem censuit eligendum : quia digamos ad ministerium plerique episcopi applicuerunt, sicque asserunt: Concubina fuit illa, hæc uxor; quasi non eadem sint commercia feditatis in illa, quæ in hac exercentur, quae uxor asseritur. An, quia conjugii tabulas non fecit, concupiscentia aliena non fuit? Nullo pacto digamos, vel concubinarum catenis insertos, decet subire sacerdotii ministerium. In Levitico scriptum est ac præfinitum, quales eligi debeant sacerdotes, sicut habes Et dixit Dominus ad Moysen: Sacerdos uxorem accipiat virginem de semine patrum suorum. Viduam vero aut destitutam, aut a viro marito derelictam, non accipiat. Bene audivi præcipiente Domino Moysi, quia nec uxor debet sacerdoti digama convenire, ne honorem polluat sacerdotii. Sicut unius uxoris virum, sic unius viri mandat uxorem. Si ergo clericus monogamus fuerit, et uxor ejus digama, noli eum ministerio applicare. Digamam enim duxit uxorem. Hæc Tito præcepta idem Apostolus de ordinandis clericis dedit.

VIII. Et quia jam liber finem exspectat ad id redeamus unde digressi sumus. Nec si duæ vel tres pariter Dei ancillæ morentur, solum ad eas ingredi convenit sacerdotem. Si quis hæc præcepta non observaverit, hostis est animæ suæ. Quod si post monita nostra aliquis clericus agapetas amplius quæsierit amare quam Christum, secundum synodalem regulam conveniatur ; et præcepta patrum in Nicæa definita ei legantur. Jam vero si conventus fugerit

b Equidem properante malim rescribi. Verus Hieronymus calamo temperante alicubi dixit. Ab eo multa ex his quæ sequuntur, auctor hic delibavit.

prædicta, et reliquerit: consecuti sumus maximum B pugilem describit Apostolus. Qui conscientias non lucrum. Alioquin si neglexerit, talis ab Ecclesia Christi anathematizandus est. Germinant enim fcmine spinas cum viris habitantes et arcana mentium acuto mucrone percutiunt. Pro nefas! dolor est dicere, sed præterire non decet: Christo istæ nubere voverunt, non clericis.

IX. Unde sine nuptiis genus novum uxorum? Et hoc ad nos quid pertinet, quod infamare non cessamus? A machæra cessemus. Bonus honor est in Ecclesia, si a consortio virorum feminæ sint longe. Monachum vel clericum solitudo facit, non publicum. Quid te virginale delectat alloquium? Cur sanctimoniales contra fidem frequentas in Ecclesia, vel in ipso publico? Si cos quos diligunt viderint, ridentibus oculis salutationis tenera verba producunt. Deinde cum salutaverint, si eas ei viros præterire celerius viderint, contemptores suos judicant, et irascuntur. Ord natur deinde desertæ satisfactio : post satisfactionem prandium, quasi nova lætitia disponitur. Inter pocula improperant verba contemptus ille vero lamentari se simulat, quasi peccati genus inducens. Lege quia talis debet esse solitarius, qualem Jeremias esse descripsit. Ait enim: Sedebit solitarius et tacebit: quia levavit se super se: Bonum est viro cum levaverit jugum ab adolescentia sua (Thr. 1, 27, 28). Et quia Jesus, relictis apostolis, solus ibat orare. Mariam quoque in penetralibus Angelus solam invenit, non cum agapeta loquentem et illa virilem introitum trepidavit. Tu quæ fornax es malitiæ, quid a viro desideras frequentius salutari?

X. An nescis quia dupliciter famam perdis : tuam simul et clerici; cujus vita Ecclesia Christi debet ornari? Inordinata consuetudo est, et delicati sern:onis fabulosa calamitas. Sed si hospitalitatem cupis habere habes tuas sorores, illæ apud te in domum tuam vocari debent, non clerici. Erit ad ædificationem tuam, sancta virgo, quod dixero. In beatissimi Martini Vita legimus commemorasse Sulpitium, quod transiens sanctus Martinus, quamdam virginem moribus et castitate pra celsam, cupiens visitare : illa noluit, sed xenium misit ei ac per fenestram respiciens, ait sancto viro; lbi, Pater sancte, ora: quia a viro numquam sum visitata. Gratias egit Deo sanctus Martinus, quod talibus imbuta moribus, castam custodierit voluntatem et benedicens eam, abiit lætus.

XI. Hucusque sufficiat de feminis dictum. Consummata quippe virginum causa, transeamus ad reliqua. Hospitalem præcipit Apostolus clericum ordinandum. Hoc præcepio pater Abraham et Loth Angelos susceperunt: quia hospitalitatem inter cæteras dilexerunt virtutes. Sic et Onesiphorus Paulum doctrinæ fontem suscepit. Hæ imitationes sint vestræ : et ne sinatis incolam præterire, qui apud vos panem non comedat. Sequitur, Non percussorem : Nec enim

Quamquam Ilieronymo ascripta olim vulgo habetur, notatu dignum est tamen, ejus neque in editis, neque miss. quos vidimus libris, nomen apponi, quod

percutiat singulorum; sed modestum : et reliqua. Domum suam bene regentem : perquam horribile erit, si domui clerici detrahatur. Lædet sacerdotis opinionem in plebe, quando de proximis ejus male loquitur populus. Super omnia hæc præcepit clericis boni testimonii Apostolus fundamenta componere: ut bonorum operum testificatio, casto confirmetur affectu.

MONITUM IN EPISTOLAM SEQUENTEM.

Multa sunt oporobia id genus epistolæ, quæ Hieronymum æquæ ac Damasum mentiuntur; nos huc eas contulimus, una etiam atque altera ineditis auctas, utpote quæ eumdem fere omnes auctorem redoleant. Olio abutar, si velim singula, per quæ vobis unaquæque redarguitur, præfari. Hanc satis abunde falsi conB vincit unus il e de Chrysostomo locus, quem ut præteream, si Hieronymus umquam laudasset, certum est, biennio saltem ab obitu Damasi, fuisse electum presbyterum, et Scripturas tum demum cœpisse commentariis, aut homiliis ad populum illustrare. Quid quod neque est Chrysostomi locus ille in Matthæum? Certe in veris ejus commentariis nihil simile invenire est. Nec satis tamen habuit impostor, Hieronymiani nominis umbra suas nugas prætexere: confinxit idem ipse Damasi responsum, sive decretum, quod Gratianus 10 quæst. 1, cap. 15, profert : Hanc consuetudinem, quæ contra sanctam Ecclesiam catholicam augeri videtur, omnino interdicimus, ut nullo modo umquam oblationes, quæ intra sanctam Ecclesiam offeruntur, sub domino laicorum detineantur, etc. Confer utriusque dictatum, et ab uno eodemque artifice deprehendes prodiisse.

C

D

EPISTOLA XLIII.

AD DAMASUM.

De Oblationibus altaris a.

I. Noverit sancta auctoritas tua, papa venerande, quia de quæstione, quam clientulo tuo proposuisti, et congrua responsa per epistolam mandasti, hoc est, de panibus a fidelibus in altari oblatis, quis illis jure uti debeat. Quantum præcipuis Ecclesiæ doctoribus investigare valui, in paucis tibi rescribere curavi. Testes autem idonei quos ad hanc rem corroborandam concitavi, hi sunt Gregorius Nazianzenus mirabilis doctor, Cyrillus, Athanasius, Theophilus, Anatolius, Joannes Chrysostomus, Eustathius [Al. Eustachius], Eusebius chronographus, et noster Hilarius qui omnes uno ore eodemque consensu veluti vera sancti Spiritus organa, anathematis mucrone censent esse feriendos, qui in usu laicorum panes oblationum contulerint: quia omnino sacerdotibus solis debentur: nisi forte religionis gratia, laici pro benedictione de manu sacerdotis accipian. Non solum autem de panibus in Ecclesia hoc sanverunt patres nostri, sed de omnibus quæ altari offeruntur dicentes atque docentes, magnum nefas esse, et per omnia diabolica temeritate hoe fieri ubicumque acciderit, et valde esse intolerabile sanele Ecclesiæ, ut sine vindicta sanctorum Canonum remaueat.

inliis ejusmodi solemne est. Aliam Pseudo- Hierenymi epistolam ad Damasuin de Canonibus Evangeliorum exhibuimus tomo præcedenti, pag. 665.

II. Unde Chrysostomus in commentariis super Mat- A tis quæ Hieronymo tribuitur, eumdem auctorem prothæum, ubi discipuli spicas manibus vellebant sabbato, et pharisæi reprehendebant, sic ait: Si non licuit David et viris ejus adhuc sub umbra legis comedere panes Propositionis, quando ab Abimelech panes petiit fame stimulante: quomodo nunc Evangelio coruscante persuaderi debet laicis, ut oblationem panum Deo oblatorum suis usibus rapiant? Dicit namque perinde Apostolus: Qui altari serviunt, de altari participent. Ergo quia sacerdotes pro omnibus orare solent, quorum elcemosynas et oblationes accipiunt qua fronte præsumunt laici oblationes, quas Christiani pro peccatis suis offerunt, vel comedere, vel aliis concedere: cum ipsi non debeant pro populo orare? Ob hoc, papa gloriose, mittere oportet illos præsumptores in excommunicationem perpetuam, ut cæteri metum habeant, et amplius hæc in Ecclesia ne fiant.

nuntiare, notissimum nempe illum fallaciarum artificem Isidorum Mercatorem, seu verius Peccatorem. Inter Decreta falso ascripta S. Pontifici, in collectione Sarazanii, hoc octavo loco habetur, ex his epistolis manifesto confictum: Tunc quoque constituit S. Damasus, ut psalmi die noctuqué canerentur per omnes Ecclesias. Qui et hoc præcipit, ut in fine uniuscujusque psalmi subjungeretur, Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancio, sicut crat in principio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. Amen. Hæc autem decreta, ut et illa ex quibus excerpta sunt Acta, tametsi Baronio ad annum 384 probentur, fulsa omnino esse, P. Coustantius præ cæteris demonstravit. Addemus etnos quædam in subsequentis epistolæ censura. Erasmus non inerudite hujus artifici exprobrat, quod non saltem illud cavit, ne sacerdotem vocaret, qui non essel episcopus, cum eo sæculo non vocarentur sacerdotes nisi episcopi. Tum demiror, inquit, cur non eadem opera vocarit cardinalem, cum hoc vocabulum illis temporiB bus adhuc fuerit inauditum.

MONITUM IN EPISTOLAS SEQUENTES. Godefridus Henschenius primus typis descripsisse has epistolas dicitur, quas et in plerisque, nec sane contemnende antiquitatis, aut notæ, mss. codicibus, præfationis loco præfixas libro de Viris Romanoruni Pontificum sub Damasi nomine, invenire est. Alque ill quidem pro germanis Damasi atque Hieronymi scriptis habuit: utque aliis probaret, pro virili contendu. Nunc autem nemo non sentit, æra lupinis distare propius, quam a doctissimorum Patrum illorum stylo atque eruditione has prope dixerim quisquilias et nugas. Falsi arguit, refellitque data opera Schelestratius Antiquit. eccles. Dissert. m, cap. 3, tum Papebrochius, in Propylæo, atque alii passim. Oudinus Damaso Portuensi, ix ad finem vergentis sæculi auctori, de quo mox plura dicenda erunt, ascribit. Nos huc primi ascivimus, ne quid quod Hieronymi nomine insignitur, deessel.

EPISTOLA XLIV.

Beatissimo papa Damaso Hieronymus. Gloriam Sanctitatis tuæ nostra humilitas deprecatur, a ut secundum apostolicæ sedis auctoritatem, quam cognovimus per tuam Sanctitatem gubernari, Actus gestorum a beati Petri apostoli principatu usque ad vestra tempora, quæ scilicet in sede tua gesta sunt, nobis per ordinem paucis enarrare digneris, quatenus nostra humilitas sentiens recognoscat, quis meruerit de episcopis supradictae sedis martyrio coronari, vel si quis contra canones apostolorum excessisse cognoscatur. Ora pro nobis, beatissime papa.

EPISTOLA XLV.

DAMASI EPISC. URBIS ROMÆ AD HIERONYMUM PRESBY-
TERUM.

(Hæc habetur inter apocrypha in appendice ad opera papæ Damasi adnexa, iom. XIII nostræ Patrol. col. 441.)

MONITUM IN EPISTOLAM SEQUENTEM. Hæc fidem ipsa sibi omnem abrogat. Ego neque quid sibi velit, qui scripsit, satis bene assequor: tanta est dictati ejus inscitia. Video nihilominus quo tendat: ac fere nihil dubito, hujus quæ Damaso, ut et subsequen

a Lambecius ex Casaree bibliothecæ mss. legit, ut secundum ordinem apostolicæ sedis, quam cognovimus gubernari per tuam Sanctitatem: tum, Pontificatu, pro Principatu et, ad nostra tempora, quæ

C

EPISTOLA XLVI.

DAMASI AD HIERONYMUM.

(Hanc quoque epistolam videris, ubi præcedentem videndam diximus.)

MONITUM IN EPISTOLAM SEQUENTEM. Doxologiæ ad finem cujusque psalmi inter canendum adjungendæ, ut capite ex hoc uno hujus epistolii artificem mentiri splendide intelligas, Damasus auctor non fuit, eoque minus suasor Hieronymus. Alterum evincit Cassianus lib. 11 de Instit. Cœnob. cap. 8, ubi, Ut uno, inquit, cantante in clausula psalmi omnes astantes concinant cum clamore, Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto, nusquam per omnem Orientem audivimus. Degebat vero Hieronymus ibi. Alterum probat Vasensis 11 concilii anno ₺29 celebrati, Canon 5 ex quo manifestum est, nondum usu receptum fuisse in Galliis, ut doxologiæ versus, Sicut crat in principio, etc., subjungeretur : quod certe si ante annos ferme centum quinquaginta a Damaso fuerat institutum, tamdiu neglexisse eam Ecclesiam, par non est credere. Cætera persequi non vacat; vix enim una est sententiola, quæ mendacii auctorem non prodal. Erasmus ait: Quis non ex ipsa statim salutatione deprehendat impostorem, nisi prudens clauserit oculos? Damaso sedis apostolicæ urbis Romæ Hieronymus supplex. Quæso, quando sic umquam salutavit Hieronymus ? Deinde quam concinne rem ingreditur! Legi litteras Apostolatus tui poscentes, et reliqua quæ sequuntur, tam insulsa, tamque frigida, ut Jovinianus ipse, cujus infantiam to salibus insectatur Hieronymus, ad hunc collatus, Cicero quispiam videri possit. Ut nobis tamen nihil dissimulare liceat, hanc in perantiquo ms. epistolam invenimus, qui in Vaticana, olim Palatina bibliotheca num. 187 prænotatur, ad eumque post Sarazanii editionem exegimus D diligentissime. Subditur in eo codice continuo sensu nec ulla distinctionis apposita nota, longa illa de psalmorum ordine atque auctoribus lacinia, quam et nos subnectimus, quod ipsius pars epistolæ, quæcumque tandem illa sit, videri possit, maxime cum debita conclusione, quæ hactenus edita est, careat.

EPISTOLA XLVII.

HIERONYMI AD DAMASUM.

Beatissimo papa Damaso Sedis Apostolicæ urbis
Rome, Hieronymus supplex.

I. Legi litteras Apostolatus b tui, poscentes, ut

gesta sunt in sede tua cna: rare digneris, denique, sentire cognoscat qui meruerunt episcoporum, etc., vel qui contra, etc.

b Palatinus ms. cum Sarazanii editione, vestri.

[ocr errors]

secundum simplicitatem Septuaginta interpretum A psalterium. Arca autem Domini antecedebat choris, canens, Psalmographum interpretari festinem propter fastidium Romanorum : ut ubi obscuritas impedit, apertius, et Latine trahatur sensus. a Precatur ergo cliens tuus, ut vox ista psallentium in sede Romana die noctuque canatur: et ut in fine cujus libet psalmi, sive matutinis horis, sive vespertinis conjungi præcipiat Apostolatus tui ordo, Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto: Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. Amen. Istud carmen b omni psalmo conjungi præcipias ut fides trecentorum decem et octo episcoporum Nicæni concilii, etiam vestri oris consortio declaretur. Ubi autem Deus et homo honorabili voce cantatur [Al. dicatur], Alleluia semper cum omnibus ⚫ psalmis affigatur ut in omni loco communiter B respondeatur nocturnis temporibus. In Ecclesia autem post Resurrectionem usque ad sanctam Pentecosten finiatur inter dierum vero spatia quinquagesimæ, propter novitatem sancti Paschæ, & vox ista laudis canatur in Aleph : quod Græce prologus, Latine pra:fatio dicitur.

с

:

d

II. David filius Jesse cum esset in regno suo, quatuor elegit, qui psalmos facerent, id est, Asaph, Eman, Ethan, et Idithun. Ergo octoginta et octo dicebant psalmos, et cc diapsalma et citharam percutiebat Abira cum David rege. Et arca Domini in Hierusalem post annos 40 revocatur ab Azoto, cum mansitaret in domo Aminadab. Hanc imposuit in subjugali novo, et adduxit in flierusalem. Electa simul ex omni genere filiorum Israel septuaginta C millia virorum. De tribu autem Levi electi sunt ducenta octoginta septem millia viri. Ex quibus hi primi esse principes cantionum constituti. Id est, Asaph, Emam, Ethan, et Idithun, unicuique autem eorum dividuntur 72 viri acclamantes laudes cantionum Domino nostro. Et unus quidem eorum ferebat cymbalum, alius cinyram, alius citharam, alius tuba cornea exsultans.

III. In medio autem stabat David rex tenens ipse

Tum ille, canendum Psalmographum; ista, canentes, el, me interpretari festinel.

Eadem editio, trahatur assensus: Precans ergo... in sede tua Romana die noctuque canatur, in quo finem cujuslibet psalmi... Apostolatus tui ordo finiri, hoc est, Gloria Patri.

Interserunt laudis idem Palatinus ms. et Sara zanii editio, pariterque legunt paulo post, in vestro ore pari consortio declaretur. Ubi Deus,

etc.

c Tacet eadem edit. Psalmis, tum legit nocturni temporis, et cum Palatino ms. a sancta resurrectione usque, etc.; denique pro quinquagesima, quam vocem prorsus omittit laudata Sarazanii editio, alii libri, alio item sensu, quinquaginta legunt, id est, finiatur inter dierum spatia quinquaginta. Olim, quod et Coustantio notatum est, nescio quis cum papa Gregorio primo expostulabat, quod Græcas mallet quain Romanas consuetudines sequi, nominatim quia alleluia dici ad Missas, extra Pentecostes lmpora fecisset. Cui ille data ad Joannem episcopum Syracusanum epistola, respondit, Ut Alleluia hic (Mss. Regius, et Colbertin. non) diceretur, de Jerosolymorum Ecclesia ex beati Hieronymi traditione tempore beatæ memoriæ Damasi traditur tractum. Et ideo magis in hac re

et ad sacrificia vitulos albos. Populus vero universus sequebatur retro arcam. Sunt ergo omnes psalmi David CL, juxta tenorem et vocabulum Scripturarum, ita et proposiți sunt. Quorum quidem 1x fecit ipse David; xxx11 non sunt suprascripti; LXXII in David regem; XI in Asaph; xu in Idithun; iv in filios Choreph, unum in Zachariam, unum in Ag. gæum, duos in Mosen, duos in Salomonem regem. Finiunt utique omnes psalmi David fili Jesse regis Israel numero CL. Ita dispositio ipsa continet, id est, Diapsalma LXXv, Alleluia xx1, Canticum graduum xv. Cæteri vero prout textu Scripturæ continentur, sic recitantur pro suis nominibus. Nam primus psalmus nulli assignatur, et juxta historiam quæ omnium est. Deinde quis alius intelligitur plenissime esse, nisi primogenitus Dei? Ergo merito suprascriptio non fuit necessaria, quia i¡ se primus psalmus Christi mentionem faciendo, est ad veram Christi exponendam personam. Sed psalmi omnes non secundum suam historiam, sed secundum prophetiam pene intelliguntur. Nam psalmi omnes qui scribuntur, ipse David, ad Christi pertinent sacramenta, quia ipse David dictus est Christus. Nunc autem exposuimus originem omnium psalmorum. Et exponimus, quomodo Hebræi librum psalmorum in quinque dividant libros. Primus liber sic continetur a psalino primo usque ad quadragesimum. Secundus liber sic continetur a XLI usque ad LXXI. Tertius liber sic continetur a LXXII usque ad LXXXVII. Quartus liber sic continetur a LXXXIX usque ad cv. Quintus liber sic continetur a cvi usque CL. Oret pro nobis Beatitudo tua, beatissime papa.

MONITUM IN EPISTOLAM SEQUENTEM.

Nemo non sentit istam, et quæ subsequitur epistolam, ipsamque adeo De Nativitale S. Marie subnexam narrationem, unius ejusdemque esse fabularum architecti. Adito, ne te diutius argumentis recitandis moremur, qui eas falsi arguunt, refelluntque, Baronium ad annum 388 num. 101, Joannem Molanum lib. de Picturis cap. 21; e recentioribus Fabricium in Codice illam consuetudinem amputavimus. Disputant de istorum, quibus ego mendum subesse existimo verborum sensu in utramque partem summi viri card. Bona de Divin. Psalmod. cap. 16; Tillernontius tom. VIII, pag. 420, Coustantius loco laudato, D catorem ex Gregorii verbis nactum occasionem atque alii. Nostra quod interest, qui Isidorum Mercontendunt, hujus supponendæ epistolæ, dicunt quidem propius ad verum; nihilo tamen minus cum jam inde a Damasi temporibus traditionem immo decretum Gregorius repetat, rationem hujus quoque rei aliquam haberi velim. Quæ Coustantius eo congerit, repetitque ex nota atque familiari Gregorio Benedictina regula, mihi quidem satis haud faciunt. Nonnihil etiam illa, quani notavimus, lectio quinquagesima, pro quinquaginta, immo qui alius inde exsurgit loci sensus, proposita explicationi adversari videtur.

d Plus habet Sarazanii editio, ut vox ista, et post verbum Aleph, quod est alleluia, laus tibi soli, quod Græce, etc., sed non ita mihi felici esse contigit, ut satis bene assequerer, quid bec sibi velint. Quæ hinc subsequuntur, ex codice Palatino, qui textum continuat, ut dudum monuimus, descripta sunt.

« PoprzedniaDalej »