Obrazy na stronie
PDF
ePub

his qui habitant domos luteas e quibus et nos de A eo qui frumenta furatus est; nec idcirco terram, eodem luto sunius! Nullus enim absque peccato, ne

si unius quidem adiei fuerit vita ejus. Si enim stellæ non sunt mundæ in conspectu Dei, quanto magis vermis et putredo, et hi qui peccato effendentis Adam tenentur obnoxii !

Augustinus. Obsecro te, quomodo hæc opinio defenditur, qua creduntur animæ non ex illa una primi hominis fieri omnes: sed sicut illa una uni, ita singulis singula. Ea vero quæ dicuntur alia contra hanc opinionem, facile me puto posse refellere : sicut est illud, quod quidam sibi eam videntur urgere, quomodo consummaverit Deus omnia opera sua sexto die, et septimo die requieverit, si novas adhuc animas creat? Quibus si dixerimus, quod ex Evangelio supra posuisti: Pater meus usque nunc B operatur respondent: Operatur dictum est, institulas administrando: non novas instituendo.

Hieronymus. Hic locus apud imperitos et Scripturarum sanctarum meditationem usumque et scientiam non habentes, videtur opinioni tuæ prima fronte blandiri. Cæterum discussus facile solvitur : et cum testimonia Scripturarum aliis comparaveris testimoniis, ne sibi Spiritus sanctus pro qualitate locorum et temporum videatur esse contrarius: secundum illud quod scriptum est: Abyssus abyssum invocat in voce cataractarum suarum. Cerno quo tua tendit assertio: sed de hoc in posterioribus disserendum est, ne dum miscemus quæstionibus quæ'stiones, obscuram audientibus intelligentiam relinquamus.

Augustinus. Verum est, quod a rebus quæ non erant instituendis requievit: et hoc verum est, quod non solum gubernando quæ fecit, verum etiam aliquid non quod nondum est, sed quod jam creaverat numerosius creando, usque nunc operatur. Vel sic ergo, vel alio quolibet modo eximus ab eo, quod nobis objicitur de requie Dei ab operibus: ne propterea non credamus nunc usque fieri animas novas, non ex illa una, sed sicut illam unam. Nam quod dicitur, quare facit animas eis quos novit cito morituros? Possumus respondere parentum hinc peccata, vel convinci, vel flagellari.

C

Hieronymus. Super quo quid mihi videretur, in opusculis contra Rufinum olim scripsisse me novi, adversum cum libellum quem sanctæ memoriæ Ana- D stasio episcopo Romanæ Ecclesiæ dedit. In quo lubrica et stulta ac subdola confessione, dum auditorum simplicitati illudere nititur, suæ fidei, immo perfidiæ illusit.

Augustinus. Quod in libro adversus Rufinum posuisti quosdam huic sententiæ calumniari, quod Deum dare animas adulterinis conceptibus videatur indignum unde conantur astruere meritis gestæ ante carnem vitæ, animas quasi ad ergastula hujus mundi juste posse perduci: non me movet multa cogitantem, quibus hæc potest calumnia refutari. Et quod ipse respondisti, non esse vitium sementis in tritico, quod furto dicitur esse sublatum : sed in

non debuisse gremio suo semina confovere, quia sator immunda ea projecerit manu, elegantissima similitudo est, quam et antequam legerem, nullas mihi objectio ista de adulterinis fetibus in hac quæstione faciebat angustias, generaliter intuenti multa bona Deum facere, etiam de nostris malis pravisque peccatis: Animalis autem cujusque creatio si habeat prudentem piumque consideratorem, ineffabilem Creatori laudem excitat; quanto magis creatio non cujuslibet animalis, sed hominis! Si autem causa creandi quæritur, nulla citius et melius respondetur, nisi quia omnis creatura Dei bona est. Et quid dignius, quam ut bona faciat Deus bonus, quæ nemo potest facere nisi Deus? Hæc et alia quæ possum, et sicut possum, dico adversum eos, qui opinionem hanc, qua creduntur animæ sicut illa una singulis fieri, labefactare conantur.

Hieronymus. Antonius, orator egregius, in cujus laudibus Tullius personat, disertos se ait vidisse multos, eloquentem adhuc neminem. Noli igitur mihi oratorum, et non tuis floribus ludere, per quos solent imperitorum atque puerorum aures decipi: sed simpliciter dic quid sentias.

Augustinus. Cum ad pœnas ventum est parvulorum, magnis, mihi crede, coarcior angustiis: nec quid respondeam, prorsus invenio. Non solum eas pœnas dico, quas habet post hanc vitam illa damnatio, quo necesse est traliantur, si de corpore exierint sine Christianæ gratiæ sacramento; sed eas ipsas quæ in hac vita dolentibus nobis versantur ante oculos, quas enumerare si velim, prius tempus quam exempla deficient. Languescunt ægritudinibus, torquentur doloribus, fame et siti cruciantur, debilitantur membris, privantur sensibus, vexantur ab immundis spiritibus. Demonstrandum est itaque quomodo ista sine illa sui mala causa juste patiantur. Non enim dici fas est, aut ista ignorante Deo fieri, aut eum non posse resistere facientibus, aut injuste ista vel facere, vel permittere.

Hieronymus. Diversis testimoniis Scripturarum eadem in quæstione uteris in theatrales præstigias: qui unum cumdemque hominem, personarum varietate mutata, in Martem Veneremque producunt: ut qui prius rigidus et truculentus incesserat, postea solvatur in mollitiem feminarum.

Augustinus. Cum te iratum sensero, nihil aliud quam veniam deprecabor.

Hieronymus. Quæso ut patienter audias: non enim de adversario victoriam, sed contra mendacium quærimus veritatem.

Augustinus. Numquidnam sicut animalia irrationabilia recte dicimus in usus dari naturis excellentioribus, etsi vitiosis, sicut apertissime in Evangelio videmus, porcos ad usum desideratum concessos esse dæmonibus : hoc et de homine recte possumus dicere? animal est enim, sed rationale, etsi mortale. Anima est rationalis in illis membris, quæ tantis afflictionibus pœnas luit. Deus bonus est, Deus justus

est, Deus omnipotens est; hoc dubitare omnino de- A confirmatione doctrinæ. Nec illud quod in Ecclesiamentis est. Tantorum ergo malorum, quæ fiunt în parvulis causa dicatur. Nam cum majores ista patiantur, solemus dicere, aut sicut in Job merita examinari, aut sicut in Herode peccata puniri: et de quibusdam exemplis, quæ Deus manifesta esse voluit, alia quæ obscura sunt, hominum conjecturæ conceduntur, sed hoc in majoribus. De parvulis autem quid respondeamus, edissere, si tantis pœnis nulla in eis sunt punienda peccata. Nam utique nulla est in illis ætatibus examinanda justitia.

Hieronymus. Dedit Ecclesiastes primo omnium mentem suam ad sapientiam requirendam, et ultra licitum se extendens, voluit causas rationesque cognoscere: Quare parvuli corriperentur à dæmone: Cur naufragia et justos impios pariter absorberent: Utrum et hæc et his similia casu evenirent, an judicio Dei? Et si casu, ubi providentia? Si judicio, ubi justitia Dei?

Augustinus. Doce igitur, quid dieere, quid sentire debeamus, ut constet nobis ratio novarum animarum, singulis corporibus singillatimque factarum.

Hieronymus. Videris mihi obliviosus esse, et quasi nibil supra dictum sit, per easdem disputationis reverti lineas hoc enim longa dissertione discussum est.

Augustinus. Damnationis in parvulos causam rcquiro: quia neque animarum, si novæ fiunt singulis singulæ, video esse ullum in hac ætate peccatum, nec a Deo damnari aliquam credo, quam videt nullum habere peccatum. An forte dicendum est, in parvulo carnem solam esse peccati: novam vero illi animam fieri, qua secundum Dei præcepta vivente in adjutorio gratiæ Christi, et ipsi carni edomita ac subjugatæ possit incorruptionis meritum comparare.

Hieronymus. Demus operam ut perniciosissima hæresis de Ecclesia auferatur, quæ semper simulat pœnitentiam, ut docendi in Ecclesiis habeat facultatem, ne si aperta se luce prodiderit, foras expulsa moriatur.

Augustinus. Quærenda causa atque reddenda est, quare damnentur animæ, quæ novæ creantur singulis quibusque nascentibus, si præter Christi sacramentum parvuli moriantur. Damnári enim eas, si sic de corpore exierunt, et saneta Scriptura, et sancta est testis Ecclesia. Unde illa de animarum novarum creatione sententia, si hanc fidem fundatissimam non oppugnat, sit et mea: si oppugnat, non sit et tua. Nolo mihi dicatur pro hac sententia debere accipi quod scriptum est: Qui finxit spiritum hominis in ipso, et qui fingit singillatim cordd eorum. Aliquid fortissimum atque invictissimum requirendum est, quod nos non cogat Deum credere ullarum animarum sine culpa aliqua damnatorem. Nam vel tantumdem valet, vel plus est forsitan creare quam fingere: et tamen scriptam est: Cor mundum crea in me, Deus. Nec ideo putarí potést anima hoc loco optare se fieri priusquam aliquid esset. Sicut ergo jam existens creatur innovatione justitiæ, sic jam existens fingitur

B

C

ste scriptum est: Tune convertetur in terram pulvis sicut fuit, et revertetur spiritus ad Dominum qui dedit illum, istam confirmat sententiam, quam volumus esse nostram. Plus enim hoc suffragatur eis, qui ex una putant omnes esse animas. Nam sicut convertitur, inquiunt, pulvis in terram sicut fuit, et tamen caro, de qua hoc dictum est, ad hominem non revertitur, ex quo propagata est, sed ad terram unde primus homo factus est sic et spiritus ex ipsius unius spiritu propagatus, non tamen ad eum revertitur, sed ad Dominum, a quo illi datus est. Verum quia hoc testimonium ita pro istis sonat, ut non omnino huic opinioni, quam defendi volo, videatur esse contrarium: admonendam tantum credidi pruden. tiam tuam, ne talibus testimoniis ex his angustiis me coneris cruere. Nam licet nemo faciat optando, ut verum sit quod verum non est, tamen si fieri posset, optarem ut hæc sententia vera esset, sient opto, ut si vera est, abs te liquidissime atque invictissin.e defendatur.

Hieronymus. Proposuisti testimonia, quæ non de alterius Scripturæ loco, sed de propriis libris absoluta sunt: Revertatur pulvis in terram suam, unde sumptus est et spiritus revertatur ad Dominum, qui dedit illum. Ex quo satis sunt ridendi, qui putant animas cum corporibus fieri, et non a Deo, sed a corporum parente. Cum enim caro revertatur in ter ram, et spiritus redeat ad Deum qui dedit illum, manifestum est Deum parentem esse animarum, non homines.

Augustinus. Illam vero opinionem, quod ex una fiant omnes animæ, nec discutere volo nisi necesse sit. Atque utinam ista de qua nune agimus, si vera est, sie abs te defendatur, ut hoc necesse jam non sil. Quamvis autem desiderem, rogem, votis ardentioribus exoptem et exspectem, ut per te mihi Dominus hujus rei auferat ignorantiam : tamen, si, quod absit, minime meruero, patientiam mihi petani a Do

mino nostro.

Hieronymus. Juxta beatum Apostolum: Unusquisque in suo sensu abundat; alius quidem sic, alius alltem sic. Certe quidquid dici potuit, et sublimi ingenio de Scripturarum sanctarum hauriri fontibus, a te positum atque dissertum est. Sed quæso reverentiam D [Al. verecundiam] tuam, parumper patiaris me tuum laudare ingenium. Nos enim inter nos eruditionis causa disserimus. Cæterum æmuli, et maxime hæretici, cum diversas inter nos sententias viderint, de animi calumniabuntur rancore descendere. Mihi autem decretum est te amare, suspicere [Al. suscipere], colere, mirari, tuaque dicta quasi mea defendere.

Augustinus. Qui animas ex una propagari asserunt, quam Deus homini primo dedit, atque ita cas ex parentibus trahi dicunt, si Tertulliani opinionem sequuntur, profecto eas non spiritus, sed corpora esse contendunt, et corpulentis seminibus exoriri: quo perversius quid potest dici?

Hieronymus. Qui dicunt prius animas fuisse quam A habebamus unde viveremus, nec iste unde moreretur. natæ sunt, et non corpori secundum exemplum primi hominis a Deo quotidie fieri, anathema sint.

Augustinus. Quis negat non unius tantum, sed omnis animæ creatorem factoremque Deum, nisi qui ejus eloquiis apertissime refragatur? Sine ulla quippe ambiguitate per prophetam dixit: Omnem flatum ego feci, animas scilicet intelligi volens.

Hieronymus. Dominus in Evangelio: Videte, inquit, ne contemnatis unum ex his pusillis. Dico enim vobis, quia angeli eorum semper vident faciem Patris mei qui in cælis est. Magna dignitas animarum, ut unaquæque habeat ab ortu nativitatis in custodiam sui angelum designatum. Sufficiat nobis memorata credulitas et nostra tandem finiatur oratio. Ecce, Deo favente, feci quod flagitasti, immo quod potui : B rationem animæ juxta exemplum primi hominis, el verbum Salvatoris a Domino Deo quotidie fieri jamque formato corpori dari, totumque cursum ejus breviter licet, saltibus potius, si dici fas est, quam passibus pro festinatione ad finem usque perduxi : atque pro tenuitate ingenioli mei per cunctos Ecclesiæ magistros, præsertim per duos pinguedinis libros, Augustinum videlicet et Hieronymum assistentes, aurco dextera lævaque candelabro, instar duorum cœli luminarium cognitioni ad liquidum tradidi : de quamplurimis eorum opusculis, sua eis solerti vigilantia, et sagaci perquisitione investigata restituens dicta, loqui veluti præsentes alternis vicibus feci. Quid tam rectum, quid tam verum, quid tam catholicum, quid sole clarius, ad instructionem omnium C magis utile, vel contra hæreticos certe, qui inimica adversum nos mente desæviunt, quid tam irreprehensibile? Vos ergo catholicorum virorum præcepta tenaciter assequendo, justi hæredes, sed et necessarii inveniemini : qui Latiali eloquio pollentes, sapientioribus præferamini: et non magis stillantis liquoris, sicut præfatione comprehendi, quam inundantium fluviorum ubertate rigati, redundetis fluentis Sanctorum.

MONITUM IN SEQUENTEM EPISTOLAM.

Sæpius hoc titulo apud medii ævi tractatores homiliæ occurrunt. Hanc e primis statim verbis agnoscit Oudinus esse Fausti Rhegiensis episcopi, qui sub nomine Eusebii Emisseni hactenus latuit. Hubetur etiam inter hujus homilias impressa.

EPISTOLA XXXVIII.

SEU HOMILIA DE CORPORE ET SANGUINE CHRISTI.

1. Magnitudo cœlestium beneficiorum angustias humanæ mentis excedit: et propterea ordinavit ita divina providentia, ut quod capere in nobis ratio rerum mole victa non poterat, fides devota conciperet, et intellectum credulitas robusta nutriret. Cum ergo propter transgressionem Adæ, origini et morti teneremur obnoxii: prospiciens ex alto Deus, ex quo essemus gravi debitores, juxta qualitatem captivitatis, reparavit munus redemptionis, id est, ut pro debita morte offerret indebitam, quia nec nos

Materiam ergo de nostra mortalitate suscepit, ut de sua immortalitate collata, mori possit vita pro mortuis. Et quia corpus assumptum ablaturus erat ab oculis nostris, et sideribus illaturus, necessarium erat, ut nobis in hac die sacramentum corporis et sanguinis sui consecraret, ut coleretur vel jugiter, jure per mysterium quod semel offerebatur in pretium; ut quia quotidiana et indefessa currebat pro hominum salute redemptio, perpetua esset etiam redemptionis oblatio, et perennis illa victima, viveret in memoria, et præsens semper esset in gratia. Vera unica et perfecta hostia, fide existimanda, non specie nec exterioris censenda visu hominis, sed interioris affectu. Unde merito coelestis confirmat auctoritas, quia Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus (Joan. vi, 56).

II. Recedat ergo omne infidelitatis ambiguum, quandoquidem qui auctor est muncris, ipse est etiam testis veritatis. Nam visibilis sacerdos, visibiles creaturas in substantiam corporis et sanguinis sui, verbo suo secreta potestate convertit, ita dicens: Accipite et comedite, hoc est corpus meum ( Matt. xxv1, 26). Et sanctificatione repetita: Accipite, inquit, et bibite, hic est sanguis meus. Ergo ut ad nutum præcipientis Domini, repente ex nibilo substiterunt excelsa cœlorum, profunda fluctuum, vasta terrarum : ita parem potentiam in spiritualibus sacramentis verbis præbet virtus, et rei servit effectus. Quanta itaque et quam celebranda vis divinæ benedictionis operetur : et quomodo tibi novum et impossibile videri non debeat, quod in Christi substantiam terrena et mortalia commutantur : teipsum, qui jam in Christo es regeneratus, interroga.

III. Dudum alienus a vita, peregrinus a misericordia, a salutis via, intrinsecus mortuus exsulabas: subito initiatus Christi legibus, et salutaribus mysteriis innovatus, in corpus Ecclesiæ non videndo, sed credendo transisti et de filio perditionis, adoptivus Dei fieri occulta puritate meruisti, in mensura visibili permanens, major factus es teipso visibiliter sine quantitatis augmento, cum ipse atque idem esses, multo aliter fidei processibus exstitisti. In exteriore nihil additum est: et totum in interiore mutatum est, ac sic homo Christi FiDlius effectus, et Christus in hominis mente formatus est. Sicut ergo sine corporali sensu, præterita vilitate deposita, subito nova indutus es dignitate: el sicut hæc que in te Deus læsa curavit, infecta diluit, maculata detersit, non sunt oculis, nec sensibus tuis credita: ita cum reverendo altari cœlestibus cibis satiandus accedis, sacrum Dei tui corpus et sanguinem respice, honora, mirare, mente continge, cordis manu suscipe et maxime haustu interiori

assume.

IV. Quod si illins veteris legis manna, de quo legitur: Pluit eis manna ut ederent, hoc unicuique sapiebat quod desideriis concupierat: aliudque erat quod sumebatur, aliud quod videbatur: invisibili

quisitus præponitur. Hujus ergo Melchisedec genealogia vel origo notitiam illius temporis latuit ; et oblatione panis et vini, hoc Christi sacrificium præfiguravit, de quo Propheta pronuntiat: Tu es Sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedec (Psalm. cix, 4).

terque sapor ille in singulorum sensibus formabatur: A catur: et synagogæ infideli populus ex gentibus acsi ergo illud veteris legis manna, cœlitus elapsum per multimodas suavitates, naturæ suæ meritum et generis sui excedebat intuitum et si creaturam suam dispensatio largitoris multiplici diversitate condiderat, ut præberet gustus, quod ignorabat aspectus quia juxta recipientis desiderium,esca illius novitas et dignitas nascebatur: unumquemque enim variis et alienis saporibus reficiebat mellifluum pluviæ illius donum, et multiplex sicci imbris obsequium : quæ cum ita sint, quod illic aviditas faciebat, hic fides faciat et sicut in corpore cibus sapiebat, in pectore Deus credulitate proficiat ; sicut legimus: Accedet homo ad cor altum, et exaltabitur Deus (Psalm. LXIII, 7). Ideo quod ibi delectatio obtinebat in faucibus, hic benedictio operetur B debeas, ipso Domino attestante, cognosce: Nisi, inin sensibus. Ad cognoscendum et percipiendum sacrificium veri Dominici corporis, ipsa te roboret potentia consecratoris, et qui tunc latuit præfiguratus in manua, sit tibi nunc manifestatus in gratia.

V. Ipsum autem fuisse in mannæ illius specie præfiguratum, etiam Propheta evidenter ostendit, dicens: Panem cœli dedit eis: panem. angelorum manducavit homo (Psalm. LXXVI, 25). Et quis panis est angelorum nisi Christus, qui cibo suæ charitatis et lumine claritatis nos satiat? Et hunc dat panem, dicente Propheta: Sexta die duplum colliges. Dum enim primo a Dominica die in lege tribuitur, et in solo sabbato denegatur : jam tunc Christus ab Ecclesia, cui Dominicum resurrectionis diem conse

VII. Nam et Moyses de eo mysterio loquens, vinum et sanguinem sub una appellatione significat: et in benedictione patriarchæ Dominicam passionem multo amplius demonstrat: ita inquiens: Lavabit in vino stolam suam, et in sanguine uvæ pallium suum (Gen. XLIX, 11). Adverte quam evidenter constat, vini creaturam, Christi sanguinem nuncupatam. Et quid adhuc de hac duplici specie inquirere

quit, manducaveritis carnem filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis (Joan. VI, 54 ). Quod testimonium contra Pelagii blasphemias evidentissimum atque validissimum est, qui asserere arrepta impietate præsumit, non propter vitam, sed propter regnum cœlorum, baptismum parvulis conferendum. Sub his enim Dei verbis, quibus Evangelista pronuntiat: Non habebitis vitam in vobis aperte intelligendum est, quod omnis anima munere baptismi vacua, non solum gloria carcat, sed et vita.

VIII. Hoc itaque Dominici sanguinis vinum aqua esse miscendum, non solum traditione, sed ipso genere passionis ostendit ex cujus sacro latere sau

cravit, recipiendus ostenditur et synagoga, ad Cguis et aqua lanceæ illisione profluxit ; sicut et Pro

:

quam cultus sabbati pertinebat, negandus esse præcipitur dum dies qui est septimus, cœlestis panis fraude mulctatur, de quo pane vetus narrat historia : Nec qui plus collegerat habuit amplius : nec qui minus paraverat, reperit minus: eo quod Eucharistiæ perceptio non in quantitate, sed in virtute consistat : quod corpus Domini, sacerdote dispensante, tantum est exiguo, quantum esse constat in toto. Quod cum Ecclesia fidelium sumit: sicut plenum in universis, ita in tegrum esse probatur in singulis. De quo sensu apostolica sententia derivata est dicens : Qui multa habet non abundabit, et qui modicum habet, non minorabit (II Cor. vi, 15). Non enim de communi pane accipi dictum potest, quem si forte esurientibus apponeremus, non ex toto perveniret ad singulos; quia particulatim et minutatim pro portione sua unusquisque præsumeret. De hoc vero pane cum assumitur, nihil minus habent singuli quam universi: tolum unus, totum duo, totum plures sine diminutione accipiunt ; quja benedictio hujus sacramenti scit distribui, nec scit distributione consumi.

VI. Sacramenti itaque hujus formam, etiam in Judæorum paginis videmus expressam Nam de Melchisedec in Genesi legimus: Et Melchisedec rex Salem obtulit panem et vinum et benedixit Abrahæ. Fuit autem Sacerdos Dei altissimi (Gen. XIV, 18 seqq.): dumque a præputio, id est, a gentili, cireumcisio futura benedicitur, Ecclesiæ gloria prædi

D

pheta multo ante præcinit dicens: Percussit petran et effluxerunt aquæ. Et Apostolus: Bibebant, inquit, de consequente eos petra (1 Cor. x, 4). Vides quod qui biberit de Christi gratia, sequitur eum Christi misericordia. Sed in Salomone de ipso Deo prædictum legimus: Sapientia, inquit, ædificavit sibi domum (Prov. ix, 1), id est, corpus hominis assumpsit in quo habitat plenitudo divinitatis: Excidit columnas septem : quia illum benedictio gratiæ septiformis implevit, mactavit hostias suas miscuit in cratere vinum suum et paravit mensam suam. Et in sequenti: Venite, et edite de meis panibus, et bibite vinum quod miscui vobis. Admixtum ergo aqua vinum legimus.

IX. Nunc causam, quare utramque Dominus misceri voluerit, inquiramus. Quando in Judæorum convivio nuptiali vinum, id est, fides in eis deficiebat: Vinum, inquit, deficiebat : quia vinea fructum negabat de qua dicitur (Isa. v, 4): Exspectabam ut faceret uvas, fecit autem spinas ( unde et sertum spineum capiti Redemptoris imposuit ), quando Dominus nuptiali tempore, id est, quando sponsus se Ecclesiæ suæ paschali exsultatione jungendo, aquas in vinum convertit: manifeste præfigurans multitudines gentium de sanguinis sui gratia esse venturas. Per aquas enim populos significari, sacris aperitur eloquiis sicut legitur: Aquæ istæ quas vidisti, populi sunt et gentes et linguæ (Apoc. xvi, 15). Unde

figmentum suum in regni sui consortio sublimare: ut qui corpus nostræ fragilitatis assumpserat, nos in corpus suæ immortalitatis assumat : ad quam gloriosam resurrectionem piis nos operibus præparare dignetur, qui vivit et regnat in sæcula sæculorum. Amen.

et advertimus in aquis figuram gentium demon- A humanum conforme corpori suæ claritatis reddere, strari, in vino autem sanguinem Dominicæ passionis ostendi. Ac sic cum in sacramentis vino aqua miscetur, Christo fidelis populus incorporatur et jungitur, et quadam ei copula perfecta charitatis unitur, ut possit dicere cum Apostolo: Quis nos separabit a charitate Christi ? tribulatio, an angustia, an persecutiv (Rom. vi, 35)? et reliqua. Deus autem homini suscepta sanctificatione miscetur, quam fides in ipso peccatore affectus justitiæ, misericordia pietatis infundit.

X. Etiam in hoc ipso, quod in numerosis tritici granis panem confici novimus, unitatem constat assignare populorum. Sicut enim frumentum quod sola purgantis sollicitudine ad candidam speciem molarom labore perficitur, ac per aquam et ignem in B unius panis substantia congregatur : sic variæ gentes, diver-æque nationes, in unam fidem convenientes, unum de se Christi corpus efficiunt : et Christianus populus, quasi tritici grana innumerabilia in sacrilegis nationibus fide purgata atque cribrata, discernitur. Et in unum, quasi infidelium lolio pertranseunte, colligitur: et duorum Testamentorum instructione, velut frumentum gemino molarum opere curatum nitescit, et in illam primæ originis dignitatem nativo candore mutatur, ac per aquam baptismi, vel per ignem Spiritus sancti, æterni illius panis corpus efficitur.

XI. Sicut ergo separari grana ab illius confectione panis adunatione non possunt : et sicut aquæ ad propriam redire substantiam in vinum permixtæ, jam non possunt sic et fideles quique atque sapientes, qui redemptos se Christi sanguine et passione cognoscunt, ita debent quasi inseparabilia membra capiti suo, fidei observatione et ardentissima religione sociari, ut ab eo non voluntate, non necessitate sejungi, non ulla terrenæ spei ambitione, non denique ipsa possint morte divelli. Nec dubitet quisquam, prima rias creaturas, nutu divinæ potentiæ, præsentia summæ majestatis in Dominici corporis transire posse naturam, cum ipsum hominem videat artificio cœlestis misericordiæ Christi corpus effectum.

[ocr errors]

XII. Sicut autem quicumque ad fidem Christi veniens ante verba baptismi adhuc in vinculo est veteris debiti, his vero memoratis, mox exuitur omni fæce peccati: ita quando benedicendæ verbis cœlestibus D creaturæ sacris altaribus imponuntur, antequam invocatione sui nominis conseerantur, substantia illic est panis et vini, post verba autem corpus et sanguis est Christi. Quid autem mirum est, si ea quæ verbo potuit creare, verbo possit creata convertere? Immo jam minoris videtur esse miraculi, si id quod de nihilo agnoscitur condidisse, jam conditum in melius valeat commutare. Require quid ei possit esse difficile, cui facile fuit hominem de limi materia figurare: imaginem etiam suæ divinitatis induere, cui promptum est eum rursum revocare de inferis, restituere de perditione, reparare de pulvere, de terra in cœlum levare, de homine angelum facere, corpus

MONITUM IN EPISTOLAM SEQUENTEM.

Atque hanc Oudinus contendit esse Fausti Rhegiensis, hominis laborantis semipelagianismo, quem visus est illi, callide, ut alias, insinuare. Cæterum et debita conclusione tractatus hic caret, et prolixioris operis fragmentum videtur,

EPISTOLA XXXIX.

SEU HOMILIA SUPER EVANGELIUM MATTHEI I. Sanctus evangelista docet nos necessitatem inopia tolerantes, subsidii causa amicum debere perquirere, et id quod deest ad refectionem alterius, oportere altero mutuari. Intantum autem ad postu. landum pervicacem esse voluit petitorem, ut ne nocturnis horis pulsare amici januam desinat, nec excitare eum dubitet quiescentem: ita etiam, ut tædium inferens, impudentia mereatur, quod amicitia non meretur, et communicationem panis extorqueat importunitas, quam non impetret humanitas. Ait enim : Quis vestrum habebit amicɑm, et ibit ad illum media nocle (Luc. x1, 5)? etc.

H. Videtur ergo secundum litteram aliquid persuadere, ut media nocte quiescenti amico et clauso cubiculo, dormienti molesti esse minime desinamus. Sed si ad spiritualem nos intelligentiam revocemus, inveniemus non dure Dominum, sed utiliter præcepisse. Nam utique postquam discipulos orationem Dominicam docuit, banc subjecit parabolam, ut intelligeremus importunos nos amicos esse debere, non exspostulando aliquid, sed potius precando: id est, Christum non caruali manu percutiendo, sed spirituali oratione pul-ando. Ipse enim, si recte vivimus, amicus noster est. Nam quis amicior nobis est, quam ille qui pretio sui sanguinis nos redemit? Ipse, inquam, amicior omnibus est: qui cum sit Do minus, amicus esse dignatur, direns ad Apostolos : Jam non dicam vos servos, sed amicos (Joan. xv, 45). Ill. Hujus ergo amici ostium incessabiliter pulsare debemus, et horis eum inquietare nocturnis, et usque adeo molesti esse, ut importuni etiam judicemur. Sed non hujus importunitatis vereamur offensam: quia hæc apud Dominum importunitas opportuna est. Acceptior enim est illi impudens deprecatio, quam secura præsumptio: hoc est, plus meretur qui sollicitus orat instanter, quam qui confidens dissimulat negligenter. Ait enim et ille: si perseveraverit pulsans. Perseverans igitur meretur accipere, quod alibi evidentius dicit: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. xxiv, 15). Non multum ergo juvat frequenter orare, cui contigerit aliquando

ccssare.

IV. Semper igitur et sine intermissione petendum est et pulsandum, ne precatio ante acta nihil prosit,

« PoprzedniaDalej »