Obrazy na stronie
PDF

tamen Erasmus pauci adeo fecit, ut parum abfuisse di- A verit, divina sententia punietur! Sed et sacerdotibus

cat, quin in extremam classem relegarit. .,

EPISTOLA XXVII,
SEU SERMO DE QUADRAGESIMA.

I. Quomodo miles semper exercetur ad prælium, et simulatis ictibus, veris postea vulneribus præparatur : ita omnis quidem Christianorum vita indiget abstinenlia : sed maxime quando hostis prope est, et præparatum adversum nos exercitum ducit inimicus. Omni servis Dei tempore jejunandum est : sed tunc amplius cum ad immolationem agni, ad mysterium baptismalis, ad Christi carnem et sanguinem praeparamur. Statim enim ut oves suas recedere velle de proprio grege viderit diabolus, fremit , irascitur, furit, et foris adversus eas viribus commovetur ,

perire sibi existimams quidquid Christo salvatur : et B

mori synagogæ suæ, quidquid Ecclesiæ vivificatur.

- II. Quia ergo, fratres charissimi, ad !)omini sacramentum quadraginta dierum jejunio præparamur, jejunemus tot diebus pro peccatis nostris ,

quot pro sceleribus nostris Dominus jejunavit. lllum.

post baptismum tentat diabolus. Non enim sciebat eum esse Filium Dei : propterea negligebat : Demique postea cognoscere cupit in tentatione, dicens : Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant. Et, Si Filius Dei es, mitte te deorsum (Matth. iv, 3 seqq.). Nos autem quia scit velle filios Dei fieri, propterea expugnare nititur, et quasi serpens lubricus nostros involvere pedes, ne ascendere valeamus ad cœlum. Si autem Dominum tentare ausus est versipellis et nequam : quanto magis nos decipere non timebit ! Si contra Dei Filium et figulum suum, vas perditum repuguavit : quanto magis contra nos qui inferioris ab eo naturæ sumus audebit insurgere ! Si justus vix salvabitur, impii et peccatores ubi permanebunt (I Petr. iv, 18)? Non quo Dominus noster decipi potuerit a diabolo, sed quo formam servi acceperit, in omnibus se tribuere volens exemplum , ut nemo sibi in sanctitate confidat, cum etiam ille tenlatur, quem non possunt tentamenta superare. III. Hoc totum idcirco replicamus, fratres charis. simi, ut sollicita mente caveamus, ne exeuntes de Ægypto, et per quadraginta dies, quasi per quadraginta annos ad repromissionis terram per eremum festinantes, desideremus carnes et ollas Ægypti, et a serpentibus mordeamur. Exivimus de Ægypto : quid nobis cum Ægyptiis cibis ? Qui habemus coelestem panem , terrena alimenta quid quærimus ? Reliquimus Pharaonem , invocemus auxilium Domimi : ut nobis Ægyptius rex in credentium baptismate submergatur. lbi pereant equi et asccnsores eorum : ibi fremens adversarii necetur exercitus. Non murmuremus adversus Dominum , ne a Domino percutiamur. Non detrahamus de sacerdotibus nostris : et magis a vitiis jejunemus quam a cibis : licet et ciborum abundantia sint fomenta vitiorum. Si Aaron et Maria contra Moysen murmurantes, Dei pro scrvo suo senserunt vindictam : quanto magis si aliquis nostrum præpositum suum viperco ore lacera

[ocr errors]

simpliciter præcavendum est, ne duplici menle sint, ne, Domini ambigant potestatem. Si etiam Moyses et Aaron (qui ad aquam contradictionis visi sunt fluctuare) non meruerunt terram repromissionis intrare: utique multo magis nos qui peccatorum premimur pondere, non valebimus fluentum Jordanis transire: et ad locum circumcisionis, id est, Galgala pervenire, si scandalizaverimus unum de minimis istis. Unde tam labores pastoris, quam gregis fecunditas: tam ubertas messium , quain agricolæ studium , Domini horreis præparentur. Toto nisu ac labore tendamus, ut digni efficiamur adventu pascliae, et carne ac sanguine agni Christi Jesu. Amen.

EPISTOLA XXVIII,

SEU SERMO IN VIGILlA PASCHÆ. De Esu Agni.

(Habetur e*inter supposititia Angustini opera in app^ndice tomi VI, inscriptus, In pervigilio paschæ, de Esu 4 gui. Alius in Veronensi perantiquo iiis. huic praemittitur, hoc titulo : Unde supra Moyses quadraginta diebus et quadraginta noctibus jejunavit. Erasmus Thujus el qui proximae præcedit, esse eumdem auctorem senüt.)

M0NITUM IN SEQUENTEM EPISTOLAM.

Erasmus ait: Ex eadem et hic sermo profectus est officina, et ad charissimos fratres perlinei.

EPISTOLA XXIX, SEU SERM0 DE RESURRECTIONE DOMINI.

I. Non queo, fratres charissimi, quem mente concepi , ore proferre sermonem, et cordis mei lætitiam lingua non explicat. Hoc autem non solum ego patior, qui cupio narrare quæ sentio ; sed etiam et vos mecum patimini, plus exsultantes in conscientia, quam eloquio proferentes. Widetur mili hic dies cæteris diebus esse lucidior : sol mundo clarior illuxisse : astra quoque et omnia elementa lætari : et quæ, patiente Domino, proprium lumen retraxerant et fugerant, et noluerant Creatorem suum aspicere crucifixum, hæc nunc victorem illum, et ab inferis resurgentem, suo (si dici potest) fulgore, suo prosequuntur officio. Credit coelum, credit terra : et sagena quæ totum mundum piscata est, Judæos tenere non potuit.

II. Hæc dies quam fecit Dominus, exsultemus et lætemur in ea (Psalm. cxvii, 24). Quomodo Maria

D virgo mater Domini inter omnes mulieres [principa

tum tenet : ita inter cæteros dies hæc omnium dierum mater est. Rem novam dico, sed quæ Scripturarum vocibus comprobatur, hæc dies et una de septem, et extra septem est. Hæc est dies quæ appellatur octava. Unde et in quibusdam psalmorum titulis superscribitur, pro octava. Hæc est in qua Synagoga finitur, et Ecclesia nascitur. Hæc in cujus numero octo animæ salvatæ sunt in arca Noe (Gen. viii, 16). Similiter, inquit Petrus, et vos salvos facit Ecclesia. Hæc est de qua Ecclesiastes præcipit : Date partes septem, date et octo (Eccle. xi, 2). Ili sunt octo gradus, per quos in Ezechiele templum Dei scandimus, lIæc octava dies, de cujus sacraquoque psalmus incipit : Domine Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra (Psal. viii, 2)! Et quid me necesse est infinita replicare? Dies me deficiet, si voluero omne diei*istius exponere sacramentum. III. Hoc tantum dico, quod universa sabbati gratia et antiqua illa festivitas populi Judæorum, diei istius solemnitate mutata est. Illi in sabbato non faciebant opus servile, nos in die Dominica , hoc est, Resurrectionis, opus servile non facimus : quia vitiis et peccatis non servimus. Qui enim facit peccatum, servus est peccati (Joan. viii, 54). Illi de domibus suis non egrediebantur : et nos de domo Christi non egredimur, sumus enim in Ecclesia. llli non accendebant ignem in die sabbati : nos econtrarioaccendimus in nobis ignem Spiritus sancti, et omne vitium excoquimus peccatorum : de quo igne Dominus ait : Ignem veni mittere ip terram : et quam volo ut ardeat (Luc. xii, 49). Desiderat Dominus ignem istum ardere in nobis : secundum Apostolum, id est, Spiritu nos sancto fervere, ut non refrigescat in nobis claritas Dei. llli per diem sabhati non ambulant in itinere : perdiderunt enim illum qui dixit : Ego sum via (Joan. xiv, 6): nos autem dicimus : Beati immaculati, qui ambulant in lege Domini (Psalm. cxviii, M). Et iterum : Viam reritatis elegi, et viam justificationum tuarum doce me. llli de spinis Dominum coronaverunt : nos autem, si fuerimus lapides pretiosi, Dominum nostrum

mento, et omnium nationum in Christi fide, octavus A tramus portam paradisi. Ita debemus vivere, ne eji

coronabimus. Caput imperatorum istius sæculi or- C

nat diadema : nos ideo in capite nostri regis imponimur, ut ornemur a capite. Illi non susceperunt Christum, et suscepturi sunt Antichristum : nos recepimus humilem Filium Dei, ut postea habeamus triumphantem. Ad extremum noster hircus ante Domini immolatur altare : illorum hircus Antichristus consputus et maledictus, projicitur in solitudinem. Noster latro cum Domino ingreditur paradisum : illorum latro homicida atque blasphemus, moritur in peccato suo. lllis Barabbas dimittitur : nobis Christus occiditur. Pro quibus universis, frau es clarissimi, consona pariter voce cantemus: Ilaec est dies quam fecit Dominus, exsultemus et lætemur in ea (Psalm. cxvii, 24). IV. Ignitam illam romphæam et paradisi januam quam nullus potuit effriugere, hodie Christus cum latrone reseravit : ideo hodie Christus dixit ad angelos : Aperite mihi portas justitiæ , ingressus in eas confitebor Domino : quæ cum semel aperta est, numquam credentibus clauditur. Ex eo tempore quo passus est Dominus usque ad præsentem diem , semper haec porta clausa et reserata est. Clausa est pcccatoribus et incredulis. Reserata est justis et eredentibus. Per hanc ingressus est Petrus : ingressus est Paulus. Per hanc omnes sancti et martyres intraverunt. Per hanc quotidie de toto mundo justorum animæ ingrediuntur. Duae portæ sunt, porta paradisi et porta Ecclesiæ. Per portam Ecclesiæ in

ciamur de domo illa, et ejecti foras a bestiis devoremur : quas in alio loco Propheta formidans, ait : Ne tradas bestiis animas confitentium tibi (Psalm. lxxiii, 19). W. Ecce nunc Dominus stans in paradisi janua loquitur ad nos qui sumus in domo ipsius : cum quicumque sanctorum fuerit ingressus : quamvis diabolus prohibeat, quamvis inimicus accuset : ipse est siquidem accusator fratrum nostrorum, ipse est vindex inimicus: sicut in centesimo vigesimo sexto psalmo dicitur : Qui sanctus fuerit non con[undetur, cum loquetur inimicis suis in porta : in Jesu Christo cui est honor et gloria in sæcula sæculorum : Amen.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

1. Sæpissimo rogatu, o virgo Christi Eustochium, a me tua deposcit charitas, ut tibi tuisque virginibus notum faciam, unde beati Petri apostoli in kalendis Augusti, quæ celebratur festivitas, initium habuerit ; et quare nec post, nec antea, sed prima die mensis. Ingeritis autem quosdam esse qui hoc die apostolum Petrum eductum esse ab angelo de carcere credant. Ad ultimum petitis vobis declarari, qualiter psalmus centesimus trigesimus sextus apostolorum principi beato Petro conveniat, vel si de ipso prophetatus sit.

II. Ad quæ duo priora, breviter merespondereoportet, ut in postremo mihi liceat immorari. Beatum Petrum apostolum hoc die de carcere eductum esse qui credit, ipsius repetitionis Evangelicæ legat textum, et inveniet errorem se passum esse : in tan

D tum enim aperte refertur, ut cunctis legentibus fa

cile sit ad intelligendum. Nam Herodes rex, Herodis majoris filius, qui in Salvatoris necem consentiens fuit, Domini nostri Jesu Christi doclrinam, quæ per apostolos praedicabatur subvertere studens, misit muanus ut affligeret quosdam de Ecclesia (Act. xii, 4). Ibi datur intelligi plures ipsius significatos conatus esse, qui adhuc superbiæ suæ ramos extendens, occidit Jacobum fratrem Joannis gladio, et hoc tantum facinus diebus azymorum facere studuit. Erat, inquit, dies azymorum. Et qui Dominum Salvatorem anno praeterito diebus azymorum occiderant, Petrum apostolum ipsis in diebus exstinguere satagebant. Quem cum apprehendisset, misit in carcerem : tradens post pascha producere eum populo. Sed non est consilium, non est scientia , non est sapientia, nec fortitulo aliqua contra Deum (Prov. xxi, 30). In ipsa, inquit, nocte cum producturus esset eum Herodes, erat Petrus dormiens inter duos milites vinctus catenis duabus : et custodes ante januam custodiebant carcerem : et ecce Angelus Domini astitit, et lumen refulsit in habitaculo carceris. Percussoque latere Petri, ercitavit eum dicens : Surge velociter. Et ceciderunt catenæ de manibus ejus, et eriens sequebatur Angelum. Ecce quomodo Petrus diebus azymorum incarceratus, post pascha ereptus sit, et non in kalendis Augusti.

quatuor quaternionibus militum custodiendum : volens A cus, fabricatur Ecclesia, et hæc consecratur ab co

lIl. Sed hæc festivitas tanti apostoli qualiter adinventa sit, pandam. Octavianus Cæsar imperii sui aemulum M. Antonium habuit, quem assiduis congressionibus ac præliis vix exstinguere valuit : quem Cleopatra conjux mortuum dolens, scque ipsam vivam sepeliens, uberibus suis aspides apponens, maJuit viro suo commori, quam manus incurrere Romanorum. Cæsar vero de tyranno celebrata victoria, Romam repedavit ducens secum infiuitum captivorum numerum, et antiquorum Ptolemæorum omnium gazas: ut nec ante, nec post, tanta copia auri, argenti, gemmarumque Romam adducia fuisse noscatur. Cum autem hoc die Romam ingrederetur, ob triumphum tantæ vicloriæ, ac pacem firmissimam toti orbi collatam, vocatus est Augustus, qui primo solum Cæsar dicebatur. Coronatur civitas, fit lætitia ingens in populo , statuitur a senatu , et omnibus

Romanis scriptis firmatur, nuntiaturque per univer- C.

sum orbem, omnibus geutibus Octavianum Augustum inter deos debere coli : et ut mensis iste qui antiquitus in ordine mensium Sextilis dicebatur, in honorem Augusti Augustus vocetur : et hoc tripudium solemnitatis ob triumphum Augustalis vicloriæ, lege perpetua volumus custodiri. IV. Sic quousque ad magni Constantini imperium ventum est : qui postquam dignatione superna, per sanctos apostolos Petrum et Paulum visitatus, et per Sylvestrum papam baptizatus est, et ex perseculore fidei defensor, et mandatorum Christi custoditor assiduus factus, harum solemnitatum phanta• smata perhorrescens, papæ dicit Sylvestro : llactenus, Pater, humanis utens legibus, sicut ipse nosti, omni studio, et hos dies et alios excolebam. Nunc quia placuit Domino Jesu Christo, me peccatorem sibi famulum facere : iniquum mihi videtur harum celebritatum favorabilibus laudibus extolli. Vide ergo quomodo ad honorem summi Dei, beato Petro apostolo hanc diem dedicem. Sanctus autem Sylvester hoc audiens, gaudio repletus, gratias Deo retulit, et cum sui cleri concilio Augusto respondit : Est carcer in quo beatus Petrus apostolus pro Christo agonizans, vinculatus fuit, et sacri fontis lavacro, pluribus ibi baptizatis dedicavit : hunc omni sorde purgari facias : quatenus Ecclesia ibi fabricata, ad honorem tanti apostoli, fidelium vota perenniter reddantur. Iloc audiens Augustus, lætus efficitur: purgatur lo

Jem papa. V. Affuit ibi Augustus ; et sacris scriptis per veredarios toti orbi mandare studuit, in hæc verba : t Notum esse volumus omnibus Christum pie colentibus, beatum Petrum apostolum a Deo nohis datum pastorem et principem summo studio venerari vel assidue, et maxime in hac die kalendarum Augustarum, in quo ut deus a vobis soliti eramus adorari: ut ipse pius pastor, precibus Deo fusis, nos et imperium nostrum adjuvare dignetur : Walete. » Sanctus autem Sylvester hunc diem celebrem omnibus Ecclesiis esse instituit, ut sicut celebrabatur ad honorein terreni principis, ad decus celebretur clavigeri coelestis. Accepit autem hæc celebritas nomen beati

b Petri apostoli ad vincula, propter vinculorum quo. tenti succurritur, qui est episcoporum episcopus, A ades. Ibi enim per passionem specialiter descendisti;

ibi passus est tormenta : ut ubi abundavit peccatum, superabundaret et gratia (Rom. v, 20). Hæc domus vinculorum , hoc ordine facta est domus sanclarum orationum. VI. llaec breviter ad duo inquisita respondi, nunc ad psalmum veniam : et si beato Petro conveniat, ut in nullo vestrum bonum desiderium fraudetur, ostendam. Dicat ergo verbis propheticis Domino beatus Petrus: Domine, probasti me (Psal. cxxxviii, 1), quoniam vocasti : cognovisti, quoniam præsumpsi, et ausus fui dicere : Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo. Tu autem cognovisti omnes cogitationes meas a longe, antequam eas cogitarem : semitam meam et directionem meam investigasti : et omnes vias meas prævidisti et probasti, quia non erat dolus in lingua mea, cum dicerem : Si me oportuerit mori tecum, non te negabo (Matth. xxvi, 35). Tu autem firmasti me, et posuisti manum tuam super me : firmasti me de tua præsentia, quod essem negaturus : et posuisti manum tuam super me : ut peccatum lacrymæ sequerentur. Mirabilis facta est potentia tua ex me : confortata est, nec potero ad eam. Conatus sum non negare : promisi etiam me mori magis eligere quam negantis crimen incurrere : sed præscientia tua ita confortata est, ut non potero ad eam. Quid nune faciam ? negavi Dominum el magistrum, nec (ut quidam opinantur) hominem negavi. Ego illum negavi, cui dixi : Tu es Christus Filius Dei vivi. lllum negavi, quem pedibus ambulantem super aquas expertus sum. Illum quem voce sua vidi mortuum vocantem de sepulcro, Illum quem cœlis patentibus, vidi cum Moyse et Elia, et vocem audivi siiper eum de cœlo: IIic est Filius meus dilectus, ipsum audite (Matth. xvii, 5). Illum qui cæcum tactu suo illuminavit, qui verbo leprosos mundavit, qui jussu dæmonia expulit, et multas virtutes suæ deitatis ostendit. VII. Quid nunc facimus, Novatiane? Perdimus apostolum Petrum : an recipimus revertentem ad Christum? Ecce Cbristus êum recipit, tu ejicies? Sed clamat contra te Paulus : Si Deus justificat, tu quare condemnas? Dicis: Credite, baptizatis non dehet poenitentibus subveniri. Ecce apostolo poeniet major gradus redditur ploranti, quam sublatus est deneganti. Quod ut doceam, illud ostendo, quod nullus Apostolorum pasloris nomen accepit : soli enim hujus nominis potestatem post resurrectionem suam Petro pœnitenti Dominus concessit, et negatus, quam solus habuit, Petro tribuit potestatem : ut non solum recuperasse quod amiserat probaretur, verum et multo amplius pœnitendo, quam negando perdiderat, acquisisse. Hoc magister bonus in electo discipulo formavit exemplum , ut omnis discipulus Christi sit integro aniino, et pœniteat si ita evenerit ut delinquat, nec rem noxiam sibi permittere debet, ut decrescat. Sed qui tanto citius vincitur, tanto citius expurgatur.

ubi per potentiam tuam, sicut ubique generaliter, præsto es. Si sumpsero pennas meas diluculo, id est, ante lucem. Pennas hoc loco pro cogitationibus ponit, quæ repentino volatu ubique sunt : in cœlo, in terra, in abysso et ubicumque finiuntur maria. Si ergo, inquit, illuc ante lucem tuæ resurrectionis vadam ubicumque inaccessibilitas solet fugitivum abscondere, ut illuc ire possim, manus tua deducet me : et quasi fugitivum tenebit me dextera tua. Ante lucem hic, ante resurrectionem posuit Salvatoris : quia in tenebris fuit omne sæculum, jacente Domino in sepulcro : in quo tempore poenitentia Petri agebatur, in quo etiam dicit : Forsitam tenebræ conculcabunt me: et in tribus negationibus suis, tres fugarum

VIlI. Certe omnis sanctitas ad Deum ducit, et B partes clausas esse sibi si fugeret, memorabat : in

omne peccatum ad diabolum. Et sub Domino bono positi, quomodo credimus nobis possibilitatem ad diabolum eundi concessam, et revertendi ad Dominum denegatam ? Addo aliquid. Certe hominem per peccatum a se recedere Deus non vult, et peccatorem ad se venire omnem vult: et si illud potuit [Al. potuerit] fieri quod Deus non vult, quanto magis potest fieri quod Deus vult ! Ideo denique cogitatio peccati non est a Deo prohibita per naturam, sed per imperium : ut laboris ejus pugna incumberet, et præmium de certamine proveniret. Voluit enim Deus homini operis fatigationem relinquere, ne in aliqua detrimenti porte præmium impediret. IX. Duos certe bonorum et malorum populos esse, nemo est qui nesciat. Bonos dicimiis credentes, et pessimos non credentes. Non credentes esse sub diabolo : et credentes sub Deo. Magna prædicatio tua, qui servum diaboli ad te vocas, servum Dei a te repellis : quasi qui velis Deum lucrari quod non habet, et perdere quod habet. IIinc ad I)ei computans divitias, quod possit Deus mortuos suscitar^, et infirmos salvare non possit. Nam increduli mortui, et credentes licet peccatores sint, vivunt in iiifirmitate sua. Et si Salvator noster habet, immo quia habet potestatem suscitandi mortuos, quomodo virtutem non habet quæcumque fuerint infirmitates curandi? Ex utroque latere blasphematur a vobis, qui pœnitentibns negatis effectum. Si enim posse eum docetis infirmitatem omnem curare : sed si nolit, impium arguitis. Si velle et non posse eum forsitan dixeritis, a deitate excluditis, ut misericordiam vobis ex utroque latere condemnati denegetis, cum negatis, familiæ Dei pereunti non posse succurri. • X. Hactenus cum Novatianis sim locutus, revertamur ad Apostolum poenitentem et flentem amarissime atque dicentem : Quo ibo a spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam? Scio quia Tu es Christus Filius Dei viri : quam scientiam non revelavit mihi caro et sanguis, sed Pater tuus qui in cœlis est. Quo fugiam, qui te Deum novi et omnipotenlem agnovi ? Si in cælos ascendero, tu illic es; si descendero in infernum,

[ocr errors][ocr errors]

coelo, in inferno, et in postremis maris : ergo negare, tenebræ sunt, et fugere conculcatio tenebrarum : hoc timens, ne comprehensus ab ipsis tenebris conculcaretur, quasi tenebris malis suis submersus, operibus esset deditus tenebrarum, habens tractum perennem, juges lacrymas, dolores æternos. Hoc enim modo conculcantur tenebræ mortis hujus, qua corporaliter morimur. Si vero fuero moriens, inquit, non conculcabor a tenebris : sed ad delicias sanctorum attingam. XI. Nox ipsa illuminatio mea est in deliciis meis. Ibi enim fiabebo lucem Christum meum, qui non patitur obscuritatem tenebrarum : in cujus conspectu nox sicut dies illuminabitur. Hæc docti praedicante Petro Apostolo, et cantamus et credimus. Sicut tenebræ ejus sunt, ita et lumen ejus est. Tenehr;e enim non omnibus creaturis obscurum faciunt. Siquidem et feræ omnes, sed et noctivagæ bestiæ noctium nullum patiuntur obscurum. Sed et aves sunt quæ in noctibus volant. Unde docemur natura oculos non omnia animalia a Creatore hos esse sortita, ut in tenebris videre non possint. Deus enim ad requiem hominum noctes instituit: ut generationi human;e quiete posset esse consultum. Ipsius ergo sunt tenebræ, cujus est lux, quod Manichæus negat. Ipse etiam creator corporum nostrorum, contra quod suscipit cui [Al. qui] impœnitens Petrus dicitur. i XII. Tu possedisti renes meos, qui suscepisti me de utero matris meæ. Sicut enim in ore dum loquimur, et in opere dum aliqua operamur, cordis nostri cogitata ostendimus : ita quod cogitamus, antequam dicendo vel operando pandatur, a renibus gignitur, sccuudum illud quod in alio psalmo dicimus Deo : Quoniam tu possedisti renes meos. Dicet enim : quia ita tibi in me nihil occultatum est, ut non solum quæ sunt rogitata consideres : sed et cogitanda quæ sunt in renibus cernas. Tu, Domine, qui suscepisti me er utero matris meæ : ita ut quidquid ab ortu meo semisonis balbutientis infantiae verbis aliquando forte peccavi, cognoscas : in hoc etiam Confitebor tibi, quia terribiliter mirificatus es, mira opera tua, quæ et oculis meis vidi, et exercente te [Al. exer. mea cognovit nimis. Intra me est quod credidi : non in superficie verborum, sedintus invisceribus animæ: quod ita esse tibi non est occultum. Si quidem tibi occultum non est nec os meum, id est, os meum quod fecisti in occulto. Si ergo nec os meum tibi occultum est, quod occultum naturaliter esse v0luisti: quomodo ante te occultum erit in corde, quod manifestari jussisti? XIII. Ad altiora ducimur cum de Ossibus et substantia, quæ in inferioribus est terræ tractamus. Agitur enim in hoc loco, quod cum dies resurrectionis advenerit, ubicumque fuerit os meum : et si inferioribus terræ fuerit substantia mea, imperfectum neum videbunt oculi tui, quia solo aspectu oculorum tuorum exsurget. In libro enim resurrectionis qui nati sunt scribuntur quotquot de die in diem formabuntur : et nemo est in eis, qui ibi scriptus non sit, In quo libro mihi non sunt in amore et honore, nisi soli amici tui, Deus: nimis enim confortatus est principatus eorum. Siquidem participes eos tui æterni imperii repromittis. Nec hæretici audiendi sunt qui dicunt : Non debuit mundiis subsistere per eum, qui praescius erat homines per peccata et scelera sua ad aeternum gehennæ incendium destinandos. Si enim ita putetis fieri debuisse, consultum magis reis judicabitis quam sanctis : si enim mundus fuisset a suo transitu revocatus, nullus fuisset sanctorum particeps regni : et dum providebatur malis, ne ad interiuum devenirent, et ut non perirent pro merito suo mali, hanc boni accipiebant sententiam, ne vel temporalem vitam susciperent, quibus debebaturæterna. Nos autem cum propheta, gaudeamus cum sanctis Dei, atque cum apostolo Petro dignis honoribus amicos I)omini recordemur: quorum tantus est numerus, ut super arenam multiplicati esse noscantur. Quid autem erit si occidat Dominus peccatores : 0ccidat Neronem; et post eum omnes viros sanguinarios, qui sanctos Domini occiderunt? XIV. Si vestrum, o hæretici, Deus esset secutus consilium, ne perirent Nero aut Diocletianus, vel c;eteri interfectores sanctorum, nec fecisset Apost0l6s, nec martyres nasci, esset par judicium justis et injustis, et omnes una præveniens sententia, per quam omnes viderentur ante puniti quam nati. Sed vos, o viri sanguinum, declinate a nobis, qui dicitis, quia in vanum acceperunt civitates suas: hoc est, sine causa sunt mortales effecti : et omnia cum mundo pereunt, et par est ipsa perditio. Non est ita, omnes enim in libro scripti sunt, omnes resurgent : sed aliis dabitur odor vitæ in vitam æternam, aliis odor mortis in mortem perpetuam, ubi devenient hi quibus dicitur: Nonne qui oderunt te, Deus, odio habui, et super inimicos tuos tabescebam?Haec Petrus loquitur, et Ecclesia in Petro pronuntiat : Perfecto odio oderam illos, et inimici facti sunt mihi, Et

cens te, Domine Jesu Christe, cognovi : et anima A his ideo anathematizatis, proba me, Domine, et scito

^ Penes Dacherium, Bona et digna et sancta res, et apta prorsus, et mox, conferre sermonem, quando

[ocr errors][ocr errors]

cor meum, quid de te sentiami, quid de te credam : interroga me, et scito semitas meas: sit tibi sollicitudo de Ecclesia tua, et de ovibus tuis, et de pastoribus tuis: et vide si via iniquitatis in me est. Wia iniquitatis diabolus est, qui se ad ambulandum in ea incredulis et hæreticis præbet. Et vide, inquit, in populo tuo, ne sit aliquis, in quo via iniquitatis iter erroribus praebeat : excludensque viam iniquitatis, deduc me in viam æternam : ut portæ mortis et inferi non prævaleant mihi secundum verbum tuum, Domine, Jesu Christe, qui regnas in sæcula sæculorum. Amen.

MONITUM IN EPISTOLAM SEQUENTEM.

Hunc, perinde atque nondum antea vulgatum, Dacherius in Spicilegio veterum scriptorum tom. iii, ex Sangermanensi optimæ notæ ms. Tractatum edidit : nec animadverterunt, jamdiu olim inter falso ascriptos Hieronymo haberi, qui Dacherianam collectionem postmodum recognoverunt socii Benedictini. Est autem ibi aliquot locis, antiquarii oscitantia, mutilus, cætera non inemendatus; sed illud cum primis bene habet, quod ex titulo, quem præfert in ms. Nicetii episcopi de Vigiliis servorum Dei, verum ejus auctorem internoscimus. Nicetius hic mempe est Trevirensis episcopus, quem summis laudibus prosequuntur Sidonius Apollinuaris, ejus etiam, ut volunt, affinitate conjunctus, Vitæ SS. Patrum cap. 17, Gregorius Turonensis lib. x Historit Francorum, Venantius Fortunatus lib. iii, carmine 9 atque alii : et cujus demum in martyrologio Romano sancta ad 7 Januarii memoria. Eidem etiam in aliis Vaticanæ bibliothecæ laudatis Holstenio, ac Sirmondo membranis ascribitur : tametsi Nicetæ pro Nicetii, vel evanescentibus vetustate litteris, vel ex præconcepta opinione, legerint ibi eruditissimi viri : qui et designari celebrem illum Nicetam Daciarum episcopum, sæpius a S. Paulino laudatum, arbitrati sunt. Jam præter summam codicis Sangermanensis auctoritatem, ejus, quem dicebamus, Nicetii germanum hunc fetum esse, suadent etiam duæ ejusdem insignes epistolæ in Conciliis Galliae ad annos 565 et 565 relatae; altera ad Justinianum imperatorem, altera ad Clodosvindam Chlotarii filiam, itemque alius tractatus de Psalmodiae bono inscriptus, qui eumdem omnino stylum, doctrinam, et pectus referunt. Sunt porro alii, ut vere quod sentio dicam, in his falso ascriptis Hieronymo, qui dictionem eamdem atque ingenium redoleant, episcopi scilicet, monasticis institutis a puero imbuti, ac porro sancte populum sibi creditum instituentis. Nimis proinde temere Erasmus, hunc tractatum, ut suæ magis modestiæ, quam illius meriti rationem haberet, in hoc ait se ordine retinuisse. S. Isidorus Hispalensis minime erubuit, integrum caput 21

D Ecclesiasticor. 0fficior. ex eo totidem fere verbis

describere.

EPISTOLA XXXI, SEU TRACTATUS DE OBSERVATIONE viGiLiARUM. Dignum * est, fratres, aptumque prorsus, satisque conveniens de sanctis Vigiliis nunc dicere et proferre sermonem : quando ipsa lucubratio exigitur a sollicitis. Nox ecce est caligo corporis, quæ non solum homines, sed etiam cunctos somno deuinet animantes: ut reformatis [Al. reparatis] viribus per soporem, possint diurnos labores sustinere vigilan

ipsa lucubratio geritur : et, Noae caeca est, et necessaria caligo corporibus, etc.

« PoprzedniaDalej »