Obrazy na stronie
PDF
ePub

runt, et rectoris sui vestigiis advolvuntur.

:

A quam Judaica impietate mactatur. Ilic idem Dominus in novissima mundi senescentis ætate per figuram beati Abrahæ longævi patris offertur ad victimam : quo tempore dum novo sacrificio in. unici filii sui jugulum pius parricida consurgit, ex improviso aries oculis ejus apparuit: sicut eloquitur sermo divinus : el vidit Abraham arietem inter vepres hærentem cornibus (Gen. xxII, 15). Inter vepres, inquit.

VIII. Requiramus quæ ista sit novitas: id est, in multitudine circumstantium peccatorum. Hærentem cornibus id est, ad crucis cornua clavorum crucifixione pendentem: sicut in alio loco legimus: Cornua in manibus ejus sunt (Hab. ш, 4). Hoc ideo quia venerandas manus ejus patibuli brachia susceperunt. Inter spinas autem deputatus est, quando spineo

V. Ecce apostolica dicta probantur in nomine Jesu omne genu flectatur, cœlestium, terrestrium, el infernorum (Phil. II, 10). Mox igitur captivæ animæ de custodiis relaxatæ, a tartaro prodierunt. Regnaque ccelorum ista supplicatione deplorant [Al. implorant] Venisti tandem, clementissime Jesu, succurre jam et parce fessis: Nunc, Christe, sævas exstingue minas, jam miserandos resolve mugitus : redemisti vivos cruce tua : eripe mortuos morte tua. Pari nobiscum sorte mundus ipse interierat, et ad adventum tuum omnis creatura pendebat tibi nostra tormenta suspirabant, te semper infernus iste pavebat. Dum hic es, absolve reos; dum ascenderis, defende tuos : dum hic es, universa claustra solvantur; dum ascenderis, non claudantur. Tu solus caput dra- B serto innocentiæ et justitiæ auctor illusus est. Sed conis comminuere potuisti, tu portas æreas et vectes ferreos valuisti conterere. Paleat, quæsumus, precantibus janua: lux non desit pia: et si redieris ad corpus majestate tua, non privetur infernus potentia tua. VI. Post auditas itaque preces, post compositas leges, post demersos in alta voraginis fossa tortores, rex noster hodie de inferis triumphator et laureatus exivit, nec candidatum officium defuit: sed læta cum principe suo, omnis beatorum turba processit : sicut in Evangelio scriptum est: Quia resurgente Domino, multa corpora sanctorum qui dormierant resurrexerunt cum eo et exeuntes de monumentis post resurrectionem ejus, venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis (Matth. xxvII, 52, 53). Repedat igitur ad stadium suum triumphator iterum vivus, ut C noverit omnis mundus quia redivit ab inferis Christus. Glorientur ergo credentes: plaudant manibus omnes gentes, quia rex noster et in sæculo triumphavit, et inferos vicit.

VII. Beneficia Dei nostri cum magna atque mirifica sint tamen nec nova probantur esse, neque subita: sed ab initio sæculi et prædicta sunt oraculis, et præfigurata mysteriis. Sacram Domini passionem ab ipsis mundi coalescentis exordiis, veteris Testamenti responsa cecinerunt : et ideo Christum Dominum prædicatum, ac enuntiatum suis fidelibus, apparere ex ipsorum libris et voluminibus asserimus. Validis absque dubio nititur privilegiis, qui causam suam de adversarii asserit instrumentis ; speciosa victoria est contrariam partem chartulis D suis, velut propriis laqueis irretire et testimoniorum suoruni vocibus confutare, et æmulum telis suis evincere, ut oppugnatoris tui argumenta, tuis probentur utilitatibus militare. Itaque in Domini nostri persona, dum ex Adæ primi hominis costa mater cunctorum viventium Eva producitur ex hujus sacro latere, et salutari vulnere Ecclesia omnium fidelium parens, reparanda monstratur. In ejus typo Abel victus occiditur: et innocens fraterna tam

a Scilicet IV Regum x, 21, juxta LXX legerit. Cum enim Vulgata pro ambiguis vocibus Græca Tov, et Hebraica, vertat quidam, et ad sepelientes referat, omnem dubitationem tollit de homine a la

aliud introspicere debemus, quidnam sit, quod Isaac a patre altaribus admovetur, ac subito aries pro co non mutata, sed duplicata oblatione supponitur. Gemina hic adoranda substantia redemptoris ostenditur. Dei enim unigenitus offertur, et virginis primogenitus immolatur. Hoc quoque Dominicæ passionis præfigurabat insignia, quod legimus beatum Helis:um sepulcro conditum, ingesto a latrunculis cadavere intra tumulum suum, corpus exstincti tactu sacri corporis suscitasse.

IX. Quis hic alius præfigurabatur, nisi Dominus noster Jesus Christus, qui resurrectionem de morte largitur, et vitam sepultus operatur? In latronibus etenim mundum, in Prophetæ virtutibus Christum Dominum recognosce. Adhuc celeberrime per Scipturas sanctas, etiam in prophetæ Jonæ laboribus et ærumnis, Christi passio ac resurrectio præsignantur. Hic Jonas (quod fidei vestræ non arbitramur incognitum) typum Domini gessisse præscribitur. Ipse enim Dominus dixit: Sicut fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus, et tribus noctibus: ita erit filius hominis in corde terræ tribus diebus et tribus noctibus (Matth. XII, 40). Hic, inquam, Jonas ad prædicandum Ninivitis iræ cœlestis offensam, Domino jubente, dirigitur : præscius tristem sententiam Propheta populi conversione vacuandam, navim profugus qua Tharsum petebat ingreditur: sed nautis exorta tempestate turbatis, sorte fluctibus datur, et faucibus ceti piscis demersus excipitur. Sed pisce illæsum eructante depositum, tertia die terris refunditur.

X. Videte Dominum etiam in veteri Testamento in servi forma mirabiliter apparere videte quomodo se ante actis sæculis indicavit, secundum servilis formæ humilitatem venturum. Jonas iram Domini prædicaturus ad magnam Ninivitarum destinatur urbem dicturus: Adhuc quadraginta dies, et Ninive subvertetur. Et Christus ad mundi mittitur civitatem, ut diem salutis et præfinitum judicii tempus annuntiet. Jonas navim expetit, Christus Ecclesiam. Jonas flu

trunculis occiso, atque ab iisdem sepulto: quæ nostri auctoris, Josephi et Chronici Alexandrini sententia est, aliis in alias sententias discedentibus.

ctibus agitatur, Christus mundi turbinibus exercetur. A pretiosus. Unde quam fortis esse possis contra hoNisi Jonas perditum detur, navis periculum non sedatur. Sic non liberatur Ecclesia, nisi Christi morte salvetur. Nautæ dimissuri Jonam, tamen verentur et dicunt: Domine, ne des super nos sanguinem innocentem (Jon. 1, 14). Nonne vobis videtur nautarum imprecatio Pilati esse confessio? Qui tradit Christum, et tamen lavat manus suas, et dicit: Mundus ego sum a sanguine justi hujus (Matth. xxvi, 24). Quam congrue per personam gentilem fides gentium prædicatur !

XI. Dicit itaque Jonas in oratione sua : Tolle igitur, Domine, animam meam, quia melior est mihi mors quam vita. Dicat hoc nobis Dominus noster Jesus Christus: quia melior est mihi mors quam vita: id est, vivens unam Judæorum gentem salvare non potui moriar, ut universus mundus mea morte salvetur. Jonam cetus piscis excepit immersum, sed non contigit devoratum: et quem malitia hominum perdidit, bestia esuriens custodivit plenis visceribus famem patitur, et in prædam quam absorbuit, nil sibi licere miratur. Quis est iste qui inter avidos riclus absumi potest, consumi non potest? Cibus est, corruptio non est. Traditur perditionis profundo, et servatur ipsius mortis obsequio. Quis est iste, qui vastissimos sinus periculorum totus ingreditur, et sub altitudine conclusus immensa atque mortifera, vitali aere pascitur, et dimissus in alienam rerum naturam, in vitæ exsilium cum vita peregrinatur, et mortis superstes annuntiat mundi salutem?

B

XII. Puto quod hic est Dominus noster Jesus C Christus, quem sæva mors, inexplebilis bellua, in escam suam rapuit, et prædam suam captivam contremuit: quem etsi terra sorbuerat crucifixum tamen quem non invenerat reum, non poterat tenere damnatum; quia culpam non facit pœna, sed causa. Quasi solitum cibum perditum in origine mundi bominem devoravit sed magnam esse sibi ipsius dignitatem præfocata cognovit. Atque ideo divinus sermo commemorat, et præcepit pisci, et evomuit Jonam in aridam: Præcepit ergo bestiæ, præcepit morti semper esurienti, præcepit abyssis et inferno, ut mundo restituat Salvatorem. Evomuit au'em, hoc debemus accipere, quod ex imis visceribus mortis victrix vita remeaverit atque eam ex imis præcordiis inferni perditio exulcerata reddiderit.

XIII. Videmus itaque in prophetæ afflictionibus apertissime præfiguratam pariter et mortem et resurrectionem. Quapropter quod impletum cernis in servo, credere non cuncteris in Domino. Quæ cum ita sint, perspice, homo, quantum valeas, et perpende quid debeas: perspice quantum valeas, ut tandem vilis esse tibi desinas ut vel per hoc erubescendis subjacere vitiis dedigneris, dum generositatem tuam de creatoris ac reparatoris dignitate metiris. Habet causas quibus te ipse confundat: cur indignis dominis victo corde subdatur, cui gloria æterna promittitur; et sic gemino privilegio, qui dudum divinæ imaginis participatione fulgebas, efficeris etiam commercii nobilitate

D

stem tuum; interroga statum tuum, quod tibi Dominus ad debellandum in membris tuis mundi principem, et spiritales nequitias superandas liberam contulit facultatem ac sic impossibile non putes, ut transferri obtineas in angelicas beatitudines; cum in hoc sæculo angelicas deviceris potestates. Non ergo te degenerem ac despectum faciat vita, quem vel factura probat illustrem protulisse vel gratia: sed cursum fidelis Christi sanguis ad superna fiducialiter extollat. Nam qui se cœlesti pretio vident redemptos, ad cœlestia non dubitent præparatos.

MONITUM IN EPISTOLAM SEQUENTEM.

Etiam in Veronensi, quem dudum laudavimus, perantiquo ms., hic, et qui subsequuntur duo sermones de Epiphania et Quadragesima, Hieronymo inscribuntur. Erasmus ait, video dubitatum et ab aliis, cujus sit hæc homilia. Cujus sit non pronuntio, quamquam Leonem aut Maximum refert. Hieronymi non esse, palam est. EPISTOLA XXV,

SEU SERMO DE NATIVITATE DOMINI.

I. Hodie verus sol ortus est mundo : bodie in tenebris sæculi lumen ingressum est. Deus factus est homo, ut homo Deus heret. Formam servi Dominus accepit, ut servus verteretur in Dominum. Cœlorum habitator et conditor habitat in terris, ut homo colonus terræ migraret ad coelos. O dies omni sole lucidior! o tempus cunctis sæculis exspectatius! Quod præstolabantur angeli, quod cherubim et seraphim et cœlorum ministeria nesciebant: hoc in nostro tempore revelatum est. Quod illi videbant per speculum et per imaginem nos cernimus in veritate. Qui populo Israelitico loquebatur per Isaiam, Jeremiam cæterosque prophetas, nunc nobis per Filium loquitur.

:

II. Videte quid sit inter vetus Testamentum et novum. In illo loquebatur per nebulam nobis loquitur per serenum. Ibi Deus videbatur in rubo, hic de virgine Deus nascitur. Ibi ignis erat populi peccata consumens: hic homo est populi peccata dimittens, immo ignoscens servis suis. Nemo enim potest peccata dimittere, nisi solus Deus. Sive hodie Dominus Jess natus, sive hodic baptizatus est, diversa quidem opinio fertur in mundo, et pro traditionum varietate, sententia est diversa. Nobis illud constat ad liquidum, quod sive hodie natus ex Maria virgine est, sive renatus ex baptismo, et nativitas carnis et spiritus nobis proficit: utrumque mysterium meum, utrumque utilitas mea est. Dei Filius non habebat necessarium, ut nasceretur, ut baptizaretur. Neque enim peccatum fecerat quod ei remitteretur in baptismo: sed illius humilitas, nostra sublimitas: illius crux, nostra victoria est; illius patibulum, noster triumphus est.

III. Gaudentes hoc signum levemus in humeris nostris victoriarum vexilla, et immortale lavacrum portemus in frontibus. Cum hoc signum diabolus conspexerit in frontibus nostris, contremiscit. Qui aurata Capitolia nou timent, crucem timent. Qui contemnunt sceptra reglia et purpuras Cæsarum et dapes, Christianorum sordes et jejunia pertimescunt.

Denique in Ezechiele propheta, cum omnes qui mis- A luerat congregare, ut Domini corpus attingeret. sus fuerat angelus occidisset, et interfectio cœpisset

[ocr errors]

II. Videte, fratres, quomodo id quod in Evangelio lectum est, in vigesimo octavo psalmo fuerit ante prædictum: Vox Domini super aquas (Psal. xxvIII, 5). Locutus enim Dei Filius ad Joannem: Sine modo, sic enim oportet nos implere omnem justitiam ( Matth. 11; 15). Sequitur Deus majestatis intonuit, quando Pater Filio testimonium reddidit, dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui. Vox Domini confringentis cedros. Baptizatus est enim Christus, et erecti prius atque sublimes dæmones corruerunt: Succidit eos Dominus tamquam cedros Libani : et comminuit eos Dominus tamquam vitulus fragmenta arborum ventilans, et calcibus stirpes in diversa dispergens. Et econtrario de Salvatore quid dicit? Et

a sanctis, illi tantummodo sospites reservant, quos Thau littera, id est, crucis pictura servaverat. Exsultemus itaque ad crucis similitudinem: sanctas in cœlum levemus manus: cum sic nos armatos dæmones viderint, opprimentur. Quando Moyses erectas habebat manus, vincebatur Amalech : si paululum illæ conciderant, invalescebat. Antennae navium et velorum cornua, sub figura nostræ crucis volitant. Aves quoque ipsa quando in sublimiora tolluntur et pendent per aerem, extensis alis imitantur crucem. Sed et trophæa ipsa et victoria triumphorum ornamenta crucis sunt: quam non solum in frontibus, sed in manibus quoque nostris habere debemus : ut si sic fuerimus armati, calcemus super aspidem et B dilectus sicut filius unicornium. Dilectus Dominus nobasiliscum, per Dominum nostrum Jesum Christum, cui est honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen.

MONITUM IN EPISTOLAM SEQUENTEM. Ejusdem videtur ac proxime superior auctoris esse. Ut nihil aliud accedat, certe quod ait ille, sive hodie Dominus Jesus natus, sive hodie baptizatus est: diversa quippe opinio fertur in mundo, et traditionum varietate sententia est diversa, immane quantum ab Hieronymi mente ingenioque abhorreat, qui in Commentariis in Ezechiel. lib. 1, cap. 1, Epiphaniorum diem a Natali non modo probe distinguit, sed et eos refellit, qui pro uno eodemque habebant. Erasmus ait: Nec de hac quidquam habeo quod pronuntiem, nisi non esse Hieronymi. Et addubitant inscriptiones exemplarium.

EPISTOLA XXVI,

SEU SERMO DE EPIPHANIA DOMINI.

I. Dies Epiphaniorum Græco nomine sic vocatur. Quod enim nos apparitionem, vel ostensionem dicimus, Græci inviv vocant. Hoc autem ideo, quia Dominus noster hodie et Salvator apparuit in tenebris. Licet enim olim natus esset ex Maria, et triginta jam annorum explesset ætatem: tamen ignorabatur a mundo. Eo tempore cognitus est, quo ad Joannem Baptistám, ut in Jordane baptizaretur, advenit, et vox de cœlo Patris intonantis audita est: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui (Matth. 1I, 17). Quem Pater de cœlis monstraverat voce: hunc Spiritus sanctus versus in columbam, et super caput illius sedens, tactu quoque ipso voluit demonstrare, ne quis alius Dei Filius putaretur a populo. Quid hac humilitate sublimius? quid hac vilitate nobilius ? Baptizatur a servo, et a Domino Filius appellatur. Inter publícanos, et meretrices, et peccatores, ad lavacrum venit, et sanctior est Baptista suo. Lavatur a Joanné in carne, et ipse Joannem in spiritu lavat. Aquæ quæ cætera mundare consueverunt, Domino nostro lavante, mundatæ sunt. Jordanis fluvius, qui eo tempore quando populum Israel eduxit Jesus ad terram repromissionis, fuerat exsiccatus: nunc membris Domini tactis, si potuisset, undas uno loco vo

Verus hieronymus, epist. 14 ad Heliodorum, crucis antenna figatur in frontibus. Quam comparatio

ster atque Salvator est, filius unicornium, filius crucis de quo dicitur in cantico Habacuc: Cornua in manibus ejus, ibi abscondit fortitudinem suam (Hab. III, 4). Postquam ergo dilectus iste crucifixus est, impletum est illud quod sequitur in psalmo : Vox Domini intercidentis flammam ignis. Illo enim baptizato, et universo mundo, Christo lavante, mundato, gehennæ ignis exstinctus est. Vox Domini concutientis desertum. Deserta fuit Ecclesia, quæ prius filios non habebat.

III. Ad prædicationem Christi, deserta commota est, et parturivit et peperit: et nata est in una die gens tota simul illa, quæ ante dicebatur desertum Cades, hoc est, desertum sanctitatis: Siquidem quae non habuerat sanctitatem, cœpit parere cervos, et sanC clorum emittere greges, qui serpentes interficiunt, qui venena contemnunt: quibus discurrentibus in toto orbe, et Christi Evangelium prædicantibus, in templo ejus omnes dicent gloriam Deo. Sequitur: Dominus diluvium inhabitare facit. Consideremus totum orbem, respiciamus barbaras nationes. Romanum quoque mente lustremus imperium: ubique in Christum credunt, ubique in nomine Domini baptizantor: et ita fit ut non una aqua, sed quodammodo sit diluvium baptismorum. Quapropter consummatum est tabernaculum: hoc enim psalmi istius titulo prænotatur: quoniam Ecclesia ex vivis lapidibus exstructa est. Afferamus Domino filios Dei, afferamus ei filios arietum, Apostolorum et sanctorum: et imitemur Salvatorem nostrum (quia ipse et pastor et agnus et aries appellatur) qui pro nobis immolatur in Ægypto, qui pro Isaac cornibus tenetur in sentibus, et dicamus Dominus pascit me, et nihil mihi deerit, in loco pascua, ibi me collocavit. Super aquam refectionis educavit me; cui est honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen.

MONITUM IN EPISTOLAM SEQUENTEM.

Ingenium scriptionis, ac stylus, ordo quoque ipse quem in editionibus, et in Veronensi ms. obtinet, indicio sunt, ejusdem quinque istos sermones, ab superiore illo de Nativitate Domini, auctoris esse. Hunc

nem, ut et alias ab auctore adductas, passim apud veteres invenire est.

tamen Erasmus pauci adeo fecit, ut parum abfuisse di- A verit, divina sententia punietur! Sed et sacerdotibus cat, quin in extremam classem relegarit.

EPISTOLA XXVII,

SEU SERMO DE QUADRAGESIMA.

I. Quomodo miles semper exercetur ad prælium, et simulatis ictibus, veris postea vulneribus præparatur: ita omnis quidem Christianorum vita indiget abstinentia: sed maxime quando hostis prope est, el præparatum adversum nos exercitum ducit inimicus. Omni servis Dei tempore jejunandum est sed tunc amplius cum ad immolationem agni, ad mysterium baptismatis, ad Christi carnem et sanguinem præparamur. Statim enim ut oves suas recedere velle de proprio grege viderit diabolus, fremit, irascitur, furit, et foris adversus eas viribus commovetur, perire sibi existimans quidquid Christo salvatur et B mori synagogæ suæ, quidquid Ecclesiæ vivificatur.

II. Quia ergo, fratres charissimi, ad Domini sacramentum quadraginta dierum jejunio præparamur, jejunemus tot diebus pro peccatis nostris, quot pro sceleribus nostris Dominus jejunavit. Illum. post baptismum tentat diabolus. Non enim sciebat eum esse Filium Dei: propterea negligebat: Denique postea cognoscere cupit in tentatione, dicens : Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant. Et, Si Filius Dei es, mille le deorsum (Matth. iv, 3 seqq.). Nos autem quia scit velle filios Dei fieri, propterea expugnare nititur, et quasi serpens lubricus nostros involvere pedes, ne ascendere valeamus ad coelum. Si autem Dominum tentare ausus est versipellis et nequam quanto magis nos decipere non timebit! Si contra Dei Filium et figulum suum, vas perditum repugnavit: quanto magis contra nos qui inferioris ab eo naturæ sumus audebit insurgere! Si jus tus vix salvabitur, impii et peccatores ubi permanebunt (1 Petr. iv, 18)? Non quo Dominus noster decipi potuerit a diabolo, sed quo formam servi acceperit, in omnibus se tribuere volens exemplum, ut nemo sibi in sanctitate confidat, cum etiam ille tentatur, quem non possunt tentamenta superare.

III. Hoc totum idcirco replicamus, fratres charissimi, ut sollicita mente caveamus, ne exeuntes de Ægypto, et per quadraginta dies, quasi per quadraginta annos ad repromissionis terram per eremum festinantes, desideremus carnes et ollas Ægypti, et a serpentibus mordeamur. Exivimus de Ægypto: quid nobis cum Ægyptiis cibis? Qui habemus cœlestem panem, terrena alimenta quid quærimus? Reliquimus Pharaonem, invocemus auxilium Domini: ut nobis Ægyptius rex in credentium baptismate submergatur. Ibi pereant equi et ascensores eorum: ibi fremens adversarii necetur exercitus. Non murmuremus adversus Dominum, ne a Domino percutiamur. Non detrahamus de sacerdotibus nostris : et magis a vitiis jejunemus quam a cibis : licet et ciborum abundantia sint fomenta vitiorum. Si Aaron et Maria contra Moysen murmurantes, Dei pro servo suo senserunt vindictam : quanto magis si aliquis nostrum præpositum suum viperco ore lacera

C

simpliciter præcavendum est, ne duplici mente sint, ne, Domini ambigant potestatem. Si etiam Moyses et Aaron (qui ad aquam contradictionis visi sunt fluctuare) non meruerunt terram repromissionis intrare utique multo magis nos qui peccatorum premimur pondere, non valebimus fluentum Jordanis transire et ad locum circumcisionis, id est, Galgala pervenire, si scandalizaverimus unum de minimis istis. Unde tam labores pastoris, quam gregis fecunditas: tam ubertas messium, quaın agricolæ studium, Domini horreis præparentur. Toto nisu ac labore tendamus, ut digni efficiamur adventu paschæ, et carne ac sanguine agni Christi Jesu. Amen. EPISTOLA XXVIII,

SEU SERMO IN VIGILIA PASCHE.

De Esu Agni.

(Habetur et inter supposititia Angustini opera in appendice tomi VI, inscriptus, In pervigilio paschæ, de Esu Agni. Alius in Veronensi perantiquo ms. huic præmittitur, hoc ginta noctibus jejunavit. Erasmus hujus et qui proxime titulo: Unde supra Moyses quadraginta diebus et quadra

præcedit, esse eumdem auctorem sentit.)

MONITUM IN SEQUENTEM EPISTOLAM.
Erasmus ait: Ex eadem et hic sermo profectus est
officina, et ad charissimos fratres pertinet.
EPISTOLA XXIX,

SEU SERMO DE RESURRECTIONE DOMINI.

I. Non queo, fratres charissimi, quem mente concepi, ore proferre sermonem, et cordis mei lætitiam lingua non explicat. Hoc autem non solum ego patior, qui cupio narrare quæ sentio; sed etiam et vos mecum patimini, plus exsultantes in conscientia, quam eloquio proferentes. Videtur mihi hic dies cæteris diebus esse lucidior: sol mundo clarior illuxisse astra quoque et omnia elementa lætari : et quæ, patiente Domino, proprium lumen retraxerant et fugerant, et noluerant Creatorem suum aspicere crucifixum, hæc nunc victorem illum, et ab inferis resurgentem, suo (si dici potest) fulgore, suo prosequuntur officio. Credit cœlum, credit terra: et sagena quæ totum mundum piscata est, Judæos tenere non potuit.

II. Hæc dies quam fecit Dominus, exsultemus et lætemur in ea (Psalm. cxvii, 24). Quomodo Maria D virgo mater Domini inter omnes mulieres principatum tenet: ita inter cæteros dies hæc omnium dierum mater est. Rem novam dico, sed quæ Scripturarum vocibus comprobatur, hæc dies et una de septem, et extra septem est. Hæc est dies quæ appel latur octava. Unde et in quibusdam psalmorum titu-lis superscribitur, pro octava. Hæc est in qua Synagoga finitur, et Ecclesia nascitur. Hæc in cujus numero octo animæ salvatæ sunt in arca Noe (Gen. VIII, 16). Similiter, inquit Petrus, et vos salvos facit Ecclesia. Hæc est de qua Ecclesiastes præcipit : Date partes septem, dale et octo (Eccle. x1, 2). Ili sunt octo gradus, per quos in Ezechiele templum Dei scandimus. Haec octava dies, de cujus sacra

mento, et omnium nationum in Christi fide, octavus A tramus portam paradisi. Ita debemus vivere, ne eji

quoque psalmus incipit: Domine Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra (Psal. viii, 2)! Et quid me necesse est infinita replicare? Dies me deficiet, si voluero omne diei istius exponere sacramentum.

III. Hoc tantum dico, quod universa sabbati gratia et antiqua illa festivitas populi Judæorum, diei istius solemnitate mutata est. Illi in sabbato non faciebant opus servile, nos in die Dominica, hoc est, Resurrectionis, opus servile non facimus: quia vitiis et peccatis non servimus. Qui enim facit peccatum, servus est peccati (Joan. vш, 34). Illi de domibus suis non egrediebantur et nos de domo Christi non egredimur, sumus enim in Ecclesia. Illi non accendebant ignem in die sabbati : nos B e contrario accendimus in nobis ignem Spiritus sancti, el omne vitium excoquimus peccatorum: de quo igne Dominus ait : Ignem veni millere in terram : et quam volo ut ardeat (Luc. x11, 49). Desiderat Dominus ignem istum ardere in nobis: secundum Apostolum, id est, Spiritu nos sancto fervere, ut non refrigescat in nobis charitas Dei. Illi per diem sabhati non ambulant in itinere perdiderunt enim illum qui dixit: Ego sum via (Joan. xiv, 6): nos autem dicimus : Beati immaculati, qui ambulant in lege Domini (Psalm. cxvi, 1). Et iterum Viam veritatis elegi, et viam justificationum tuarum doce me. Illi de spinis Dominum coronaverunt : nos autem, si fuerimus lapides pretiosi, Dominum nostrum coronabimus. Caput imperatorum istius sæculi or- C nat diadema : nos ideo in capite nostri regis imponimur, ut ornemur a capite. Illi non susceperunt Christum, et suscepturi sunt Antichristum nos recepimus humilem Filium Dei, ut postea habeamus triumphantem. Ad extremum noster hircus ante Domini immolatur altare illorum hircus Antichristus consputus et maledictus, projicitur in solitudinem. Noster latro cum Domino ingreditur paradisum illorum latro homicida atque blasphemus, moritur in peccato suo. Illis Barabbas dimittitur : nobis Christus occiditur. Pro quibus universis, fratres charissimi, consona pariter voce cantemus: Hæc est dies quam fecit Dominus, exsultemus et lætemur in ea (Psalm. cxvii, 24).

:

ciamur de domo illa, et ejecti foras a bestiis devoremur quas in alio loco Propheta formidans, ait : Ne tradas bestiis animas confitentium tibi (Psalm. LXXIII, 19).

V. Ecce nunc Dominus stans in paradisi janua loquitur ad nos qui sumus in domo ipsius: cum quicumque sanctorum fuerit ingressus : quamvis diabolus prohibeat, quamvis inimicus accuset: ipse est siquidem accusator fratrum nostrorum, ipse est vindex inimicus: sicut in centesimo vigesimo sexto psalmo dicitur: Qui sanctus fuerit non confundetur, cum loquetur inimicis suis in porta in Jesu Christo cui est honor et gloria in sæcula sæculorum: Amen.

MONITUM IN SEQUENTEM EPISTOLAM.

Ut nihil de artifice ipso dicam, qui Hieronymum mentiri hac epistola tam malis artibus conatus est, quique adeo plus satis ab Erasmo vapulat : auctor sum, ut eas cum Beda sermone in hoc ipsum argumentum. cumque alio Encomio catenarum, et gladii Petri apud Metaphrastem, conferas. Conficium ab eo etiam est illud Imperatoris Constantini ad universi orbis Christianos Epistolium, quod interserit cap. 5, quodque nemo hominum alius novit.

EPISTOLA XXX.

AD EUSTOCHIUM.

De Vinculis beati Petri.

1. Sæpissimo rogatu, o virgo Christi Eustochium, a me tua deposcit charitas, ut tibi tuisque virginibus notum faciam, unde beati Petri apostoli in kalendis Augusti, quæ celebratur festivitas, initium habuerit; et quare nec post, nec antea, sed prima die mensis. Ingeritis autem quosdam esse qui hoc die apostolum Petrum eductum esse ab angelo de carcere credant. Ad ultimum petitis vobis declarari, qualiter psalmus centesimus trigesimus sextus apostolorum principi beato Petro conveniat, vel si de ipso prophetatus sit.

II. Ad quæ duo priora, breviter me respondere oportet, ut in postremo mihi liceat immorari. Beatum Petrum apostolum hoc die de carcere eductum esse qui credit, ipsius repetitionis Evangelicæ legat textum, et inveniet errorem se passum esse in tan

IV. Ignitam illam romphæam et paradisi januam D tum enim aperte refertur, ut cunctis legentibus fa

quam nullus potuit effringere, hodie Christus cum latrone reseravit : ideo hodie Christus dixit ad angelos Aperite mihi portas justitiæ, ingressus in eas confitebor Domino : quæ cum semel aperta est, numquam credentibus clauditur. Ex eo tempore quo passus est Dominus usque ad præsentem diem, semper hæc porta clausa et reserata est. Clausa est peccatoribus et incredulis. Reserata est justis et credentibus. Per hanc ingressus est Petrus ingressus est Paulus. Per hanc omnes sancti et martyres intraverunt. Per hanc quotidie de toto mundo justorum animæ ingrediuntur. Duæ portæ sunt, porta paradisi et porta Ecclesiæ. Per portam Ecclesiæ in

cile sit ad intelligendum. Nam Herodes rex, Herodis majoris filius, qui in Salvatoris necem consentiens fuit, Domini nostri Jesu Christi doctrinam, quæ per apostolos prædicabatur subvertere studens, misit manus ut affligeret quosdam de Ecclesia (Act. x1, 1). Ibi datur intelligi plures ipsius significatos conatus esse, qui adhuc superbiæ suæ ramos extendens, occidit Jacobum fratrem Joannis gladio, et hoc tantum facinus diebus azymorum facere studuit. Eral, inquit, dies azymorum. Et qui Dominum Salvatorem anno præterito diebus azymorum occiderant, Petrum apostolum ipsis in diebus exstinguere salagebant. Quem cum apprehendisset, misit in carcerem ; tradens

« PoprzedniaDalej »