Obrazy na stronie
PDF

gnoscis, ita etiam invisibiliter pacem et concordiam A officio diaconi sacerdos, sicut et diaconus sa

utilem esse perpende, ne conficere corpus Christi ac sanguinem ultra non possis, si venturus ad altarium Dei, Ecclesiæ membra neglexeris. W. De quinto gradu Ecclesiæ, qui Levitarum seu Diaconorum ordo est. — Quintus in diaconibus ordo sacramenti est : quorum sors Deus est, qui recedere de templo Domini die ac nocte prohibentur, qui columna et fundamentum veritatis sunt, qui Ecclesias Dei sustinent, qui altare Christi sunt, in quo conficiuntur sacramenta, in quo offertur oblatio. Quid ergo in templo Dei, ut ipse nosti, venerabilius altari esse potest? quis non se ad mensam Domini accessurus humiliet? Et hi sunt, quos in Apocalypsi legimus, septem angeli Ecclesiarum (Apoc. 1,20), hi sunt septem candelabra aurea, hi voces tonitruorum, hi in similitudinem Noe sacramentorum justitiæ præcomes, non habentes in se maculam aut rugam : atque in candorem lucis effecti, in omni Israel Deum valent prospicere, puri mentibus, animabus candidi, virtutum operatione præclari, humilitate præditi, quieti, humiles, evangelizantes pacem, annuntiantes bona, dissensiones et rixas et scandala resecantes, soli Deo colloquentes, in templo nihil de mundo penitus cogitantes : dicentes patri et matri, non novimus vos: et filios suos non agnoscentes. Denique et Levi, ut scriptum legimus, sacerdotalis tribus est, et caput omnium sacerdotum : sine hoc sacerdos nomen non habet, ortum non habet, officium non habet : hic minister Dei dicitur, quia scriptum est : Quis major est, qui ministrat, an cui ministratur (Deut. x, c. S seqq.) ? Et sicut in sacerdote consecratio, ita in ministro est sacramenti dispensatio. Illi orare, huic psallere mandatur. Ille oblata sanctificat, hic sanctificata dispensat. Ipsis etiam sacerdotibus propter præsumptionem non licet de mensa Domini uollere calicem, nisi eis traditus fuerit a diacono: ut præcedente ministerio sanctitatis, humiliatus paulisper post consecrationem, dum ministro reverentiam exhibet, quantam ministerio Dei debeat recognoscat : ita enim Deus noster omnipolens universa disposuit, ut qui majorem se esse crediderit, minor sit: et qui videretur minor, major existeret. Denique quam hoc verum sit, ipse perpende. Levitæ inferunt oblationes in altari. Levitæ componunt mensam Domini. Levitæ cum sacerdotibus, dum sacramenta benedicuntur, assistunt. Levitae ante sacerdotes orant, ut si distinctio locorum creditur in mundo, etiam in altari Dei videant sibi episcopi, si superbi sunt, diaconos anteponi. Si humilitatem diligunt, majores se esse in eo quod sunt humiles, cognoscant. Tunc deinde ut aures habeamus ad Dominum, (liaconus acclamat, ipse prædicat, ipse horuatur, ipse commonet astantibus sacerdotibus, ne leviter hanc vocem, quæ loquitur, et pacem annunuiat, aut negligenter aspicias, aut condemmandam putes. Sufficit huic ordini tantum per Dominum fuisse concessum, ut non solus sacerdos in templo totum agere et implere videatur. Eget

cerdotis : nec dives sine paupere, nec pauper sine divite esse potest. Post consecrationem enim ommium sacramentorum, post orationes, post recitationes nominum, post omnia mysteria deitatis, perfectio rursus Levitis in altari datur. Diaconus, ut superius dixi, calicem tradit, testis passionis, testis dispensationis, testis humilitatis, ne elatus in snperbiam is qui obtulit, nihil sperandum sibi a diacono recognoscat. Ideo Levita in consecratione perfectus est, nec ultra jam sicut laiciis benedicitur, quia perfectam in se habere jubetur Domini sanctitatem. Denique ex omnibus tribubus in Jesu Nave libro (Jos. XXI), Levitæ civitates accipiunt : ut tu intelligas, nullum esse hominum genus, nullam ter

B ram, nullum locum, nullam gentem, quæ non huic

propter Dominum servire jubeatur. De Levitis autem decimas decimarum accipiunt sacerdotes, nec dare ipsis, sed accipere mandantur. Nunc autem ex quo in Ecclesiis sicut in Romano imperio crevit avaritia, periit leae de sacerdote, et visio de propheta. Singuli quique pro potentia episcopalis nominis, quam sibi ipsi illicite absque Ecclesia vindicaverunt, totum quod Levitarum est, in usus suos redigunt : nec hoc sibi quod scriptum est vindicant, sed cunctis auferunt universa. Mendicat infelix clericus in plateis, et civili opere mancipatus, publicam a quolibet deposcit alimoniam : et quidem ex eo despicitur a cunctis sacerdotale officium, dum misericordia desolatus, juste putatur ad hanc ignominiam devenisse. Eget in sede presbyter, in altari levita, in secretario subdiaconus, in lectione lector, et in templo ostiarius, in sepultura fossarius : moriuntur fame, qui alios sepelire mandantur : poscunt misericordiam, qui misereri aliis sunt praecepti. Et dum ista fiunt, sacerdos qui hoc non fecerit, condemnatur. Solus incubat divitiis, solus ministerio utitur, solus universa sibi vindicat, solus partes invadit alienas, solus occidit universos. Nam si secundum divinos libros omnia faceremus : nec deesse quidquam visibiliter poterat cunctis, et sola in Christi Ecclesia sanctitas abundaret. llinc propter sacerdotum avaritiam odia consurgunt, hinc episcopi accusantur a clericis, hinc principum lites, hinc desolationum caus:e , hinc origo criminis. Elenim si unusquisque, ita hunc mundum visibiliter possidere mandatur, t:t sua tantum possessione contentus sit, ac res non invadat alienas: non agrum pauperi tollat, non vineam, non subjectorum aliquod, non famulos, non fructus : quanto magis qui Ecclesiæ Dei præest, debel ita in omnil)us servare justitiam, ut sibi hoc tantum vindicet quod sui juris esse cognoscit ! Aliena non contingat, aliena non rapiat, æqualem se cæteris faciat : et sicut sine his in Ecclesia non fuit, ita et sine his in Ecclesiæ ministerii dispensatione non vivat. Certe, nt ipse nosti, qui visibiliter in hoc mundo jus invadit alienum, accusatur a paupere, damnatur a judice : ita et in Ecclesia Dei cum unusquisque stipendia sua perdit, clamat ad Deum, exauditur a Christo, nec differtur in hac parte ultionis sententia, si non redduntur universa. Moderatio enim l)ei , preces, ac solum nostrum reditum quærit, ac nos quærii sua bonitate salvare. Sed si non convertimur, si duri corde sumus, si in peccatis usque ad mortem illicite perduramus : Assidue peccanti, sicut scriptum est, Deus non miseretur. WI. De sexto gradu Ecclesiæ, qui Sacerdotum ordo est. — Sextus seniorum ordo est qui sacerdotibus datur, qui presbyteri dicuntur, qui præsunt Ecclesiæ Dei, et Chrisli sacramenta conficiunt. Iii autem in benedictione cum episcopis consortes ministeriorum sunt. Nulla in conficiendo corpore Christi ac sanguine inter eos et episcopos credenda distantia est: et Eucliaristiam jam pridem per presbyteros benedictam, si usus exegerit, episcopi accipere debent, ac se Christo, ac plenitudini ejus coinmunicare cognoscere. Nam si quis ad injuriam revocet, aut pulet se accipere non debere Eucharistiam, quam presbyter benedixit : is profecto perversus est, credens Dominum duo corpora habuisse : unum majus, et unum minus. Majus quod episcopus comficil : quod presbyter, minus. Ilic Christum dividit, eique facit injuriam. Ergo inter baptismum et baptismum potest esse distautia, ut sanctior judicetur, quem baptizavit episcopus, quam is quem Levita : sicut in Actibus apostolorum legis, eunuchum a Philippo diacono baptizatum fuisse, ut scriptuum est : Ecce aqua, quis prohibet me baptizari ? Et ille ait :

nihil, si credis (Act. viii, 5, 6). Fides enim est quæ C.

facit mundum : et quis non est dantis, sed accipientis : ita credendum est in omni anima baptismum esse perfectum, et in omni sacerdote corpus Christi esse perfectuin. Qui non communicat Eucharistiæ presbyterorum, non communical Christo : nec Eucharistiam ipse benedicit, quia in eo in quo judicat, condemnauur, atque in similitudinem Judæ traditoris tradens Domiuum, nullo cogente, ipse sibi infert manus ac suspendio perit, quia superbia peccat in Deum. Nec ego dico præsentibus episcopis atque astantibus altari, presbyteros posse sacramenta conficere. Sed si forte usus exegerit, ut venientes ad ecclesiam sacerdotes eisdem horis, quibus aut oblatio parata non sit, aut non possit offerri, non debere episcopum repudiare Eucharistiam presbyterorum, si ponatur in altari, quam accipi oportet propter Cliristum, quoniam corpus Christi est, sicut scriptum est : Vos enim estis corpus Christi et membra eae parte. Charitas enim cooperit multitudinem peccatorum : Fides, spes, charitas, tria hæc, major liis est charitas. Charitas patiens est, benigna est, non æmulatur, num inflatur, non perperam agit : omnia credit, omnia sustinet : charitas nunquam excidit (I Cor. XIII, 13; ibid. vers. 4 seqq.). Et quia scriptum est : Presbyteri duplici honore honorentur, marime qui laborant in verbo Domini(I Tim. v, 17): prædicare eos decet, utile est benedicere, congruum confirmare, convenit reddere communionem, necesse est visitare in

A firmos, orare pro invalidis, atque omnia Dei saeramenta complere, praesertim cum in Orienle eam consuetudinem et in Illyrico, et in Italia, atque in Africa omnibus in locis, temporibus aposlolorum fuisse manifesium sit. Ac sola propter auctoritatem summo sacerdoti clericorum ordinatio, et virginum consccratio reservata sit, cum basilicæ, altaris et chrismatis dedicatione, vel sanctificatione, ne a multis disciplina Ecclesiæ vindicata concordiam sacerdotum solveret, seandala generaret. Propter hoc et nuper episcopalis electio ad metropolitanum remissa est : et cum huic summa datur potestas, aliis adimitur hæc facultas, et incipiunt etiam summi sacerdotes pati, non ex jure, sed ex necessitate alium saccrdotem. Nemo hinc episcoporum invidia diab0B licæ tentationis inflatus irascitur in templo, si presbyteri interdum exhortentur plebem, si in ecclesiis prædicent, si plebibus, ut scriptum est, benedi· cant : etenim abnuenti mihi ista sic dicam, qui non vult presbyteros facere quæ jubentur a Deo, dicat, quis major est Christo ? aut quid corpori ejus, aut sanguini poterit anteponi ? Si presbyter Christum consecrat, cum in altario Dei sacramenta benedicit: benedicere populo non debet, qui Christum etiam meruit consecrare? Virgines etiam Dei, licet Aposlolus dicat : De virginibus præceptum Domini non habeo (I Cor. vii, 25) : tamen hoc ratione faciente, si usus exegerit, per eum l)enedici, si necesse est, manifestum est : quia Maria mater Domini Christi, s0ror est virginum, et Eucharistia Christi est corpus, et minor Maria quam Dominus : tamen credendum est summi sacerdotis judicio, et h0c faciendum quod jusserit circa laicos et mulieres. Jubentibus vobis injustissime sacerdotibus, non recte presbyter Dei benedictionis perdit officium, amittit linguae opus, uon habet confidentiam prædicandi : truucatus est omni parte virtutum, solum presbyteri nomen habet, plenitudinem ac perfectionem, quae consecrationi ejus competit, non retentat. Quis hic, rogo, o sacerdotes, honor vester est, ut damna gregibus inferatis? quoniam cum pastoribus per p0tentiam vestram aufertur Deo digna diligentia, c01tagium quoddam et calamitas crescit in gregibus: ac Deo nostro, non patrimonii sui damna conquiritis, dum soli vultis in Ecclesiis potentari? Denique et chrismatis ea ratio esl, atque hic ordo legitimus consecrandi, baptizatum Dominum et in similitudine columbae in specie chrismatis a patre uiictum fuisse manifestum est, ac plenitudo sacramenti, corpus ejus et sanguis ostensus. Quæ cum offerre licet, etiam reliqua, quæ in eo sunt consecrare, quia iii Christo omnis plenitudo divinitatis corporaliter hdbitat. Presbyteri ergo, si necesse est, possunt chrisina coiificere, quia in corpore ejus clirisma est. Siquidem hæc regula etiam nunc servatur a plurimis, atque in ecclesiis multis sic isia faciunt : tamen ineæ hoc scito esse sententiæ, nulli episcopo super hoc injuriam esse faciendam, nec legem a me opponendam esse ei, qui lex est presbyteri. Ab initio, ut leteri, interesse sacerdotum consilio. Quoniam et ipsi presbyteri, ut legimus, episcopi wuncupantur, secundum quod scriptum est ad Titum : Hujus rei gratia reliqui te Cretæ : ut ea quæ desunt corrigas, et constituas per civitates presbyteros, quemadmodum ego tibi disposui (Tit. 1, 5), et cætera. Vides ergo presbyterum episcopum dici, et apostoli Pauli esse sententiam ? Et alibi ad Timotheum de Ecclesiæ ordine : 0portet episcopum irreprehensibilem esse (I Tim. iii, 2), et caetera, Vides ergo hic presbyteri non fieri mentionem, sed hunc esse locum, quem episcopatum vocat? Et alibi ad Timotheum episcopum : Præcipe hæc et doce : nemo adolescentiam tuam contemnat, sed forma esto fidelium in sermone, in conrersatione, in charitate, in fide, in castitate (Ibid. 4), et cætera. Intelligis ergo in presbytero summam sacerdotii collocari? Et alibi ad majores natu : Qui vos posuit episcopos regere Ecclesiam suam Philippis (Act. XX, 28). Certe una Macedoniæ civitas est : el cum ibi Paulus episcopis et diaconibus scripsit, quid nisi eos qui præsunt presbyteri, episcopos vocat? Denique et apostolus Joannes episcopus scribit : Senior electæ dominæ quam diligo in veritate (II Joan. i). Nam presbyter ætatis est nomen, episcopus dignitatis; Salomon quoque ait: Presbytero humilia animam tuam. Sed oderunt hoc sacerdotes superbi in presbyteris nomen, qui nolunt esse hoc quod Christus, qui diseipulorum pedes lavit, qui baptizatus est a Joanne, licet baplizandum se Joannes a Doinino proclamaret. Propterea haec seribo, ut si praeteriti temporis error non potest jam revocari, vel ad præsens in ecclesiis servetur humilitas, ut presbyteri hoc in ccclesiis suis faciant quod Romæ, sive quod in Oriente, quod in Italia, quod in Creta, quod in Cypro, quod in Africa, quod in Illyrico, quod in Ilispania, quod in Britannia, quod etiam ex parte per Gallias, quod in omnibus locis ubi humilitas perseverat, quod in coelis fit, quod majus est, ubi sedes eorum legis esse dispositas, ut terrena contemnas, ut nihil tibi de mundi istius conversatione præsuinas. Respice Jerusalem matrem omnium sanctorum ornatam patriarchis, prophetis, apostolis et angelis Dei : ipsius consuetudinem sequere, ipsiuis sacramenta custodi. Nihil tibi sit coinmune cum caeteris, qui errorem suum illicita præsumptione defendunt, et consuetudinis dicunt esse quod voti est. Nam si aliquis nostrum præteriti temporis consuetudinem possit agnoscere, probarem tibi hoc quod loquor, ab initio semper, cum apostoli prædicarent, in ecclesiis fuisse servatum, et postmodum odio singulorum vitiata aliqua, aliqua præsumpta. Sed nemo dainnandus est, nemo judicandus, immo omnes in mansuetudine et charitate spiritus [Mart. tacet spiritus] amplectendi, ut dum nobiscum bonitatis Christi fundamenta cognoscunt, ad ædificium Dei spontanea voluntate conveniant, ut in culmine templi nobiscum manere mereantur.

gimus, negotiorum judices esse mandati suntpresby- A VII. De seplimo et præcipuo gradu Ecclesiæ, qui

ordo Episcopalis, seu Episcoporum est. — Septimus autem in his dispositionibus episcopalis ordo est, et qui primus et perfectus in cunctis est, qui omnipotentiæ Dei, et in Christo donatur, ex quo processus omnium gloriarum et plenitudo est virtutum, ex quo omnia, in quo omnia. Ipse enim ordinat sacerdotes, ipse levitas, ipse subdiaconos, ipse lectores, ipse ostiarios, ipse fossarios, ipse arundinem tenens metitur Jerusalem, ipse fabricæ Dei præest, ipse quod unusquisque facere debet ostendit, ipse damnat, ipse recipit, ipse ligat, ipse ligata solvit, ipse claves regni coelorum habet, ipse thronum Dei reserat et claudit, supra se nihil habens. Si humilis et bonus sit, si perfectus ut scriptum est: Estote perfecti sicut et PaB ter vester perfectus est (Matth. v, 40): si observat omnia, si hospitalis, si sine crimine, si habens teslimonium bonum, si unius mulieris vir est, id est, sua tantum carne contentus, alieni corporis illecebras non requirat: filios habens subditos in castitate et sobrietate : quia peccare iw operibus non debet, qui in electione perfectus est. Hujus sacerdotalis vestis, est perfecta Dei gloria. Ad hunc pertinet chrisma : quia ipse Christus Christianorum est, id est, sanctus sanctorum, et Episcopus animarum, secundum quod scriptum est: Nolite tangere christos meos, et in prophelis meis nolite malignari (Psal. civ, 15). Huic suinma a cunctis clericis atque ab omni populo deferenda reverentia est : quia non dicit figmentum ei qui se finxit, utquid me fiuxisti sic? Aut non habet potesta

C tem figulus luti, ex eadem massa facere, aliud quidem Speculatorem te posui domui Israel (Ezech. iii, 17). A que debitrix sit, quod ad hoc officium volasti, qua

vas in honorem, aliud in contumeliam (Rom. ix, 21)? Huic non cogitare de crastino, pro perfectione mandatur. Hic de vestimento et victu sollicitus esse prohibetur. llic per omnia similis Deo est, si non recedat a Christo, secundum quod scriptum est : Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. cix, 4). Ilic in carne ambulans, non secundum carnem imilitat. Hic non vult esse nisi cum Jesu. IIic neminem damnat: hic ipse etiam Judæ, scieus eum talem esse in passione, pacificus est. Ilic osculum ei dat a quo traditus est. Hic pro cunctis patitur: Ilic sa!vat universos. De hoc officio amplius disputare nihil possum, quoniam quod in clericis consecratum esse prædidicisti, episcopum solum habere manifestum est. In illis esse partes et membra virtutum, in episcopo plenitudinem divinitalis habitare corporaliter. Atque ita est, ut in episcopi Dominum, in presbyteris apostolos, qui et ipsi sunt, recognoscas : Sed quia scriptum est: Non vos me elegistis, sed ego elegi vos (Joan. xv, 16): summus sacerdos qui elegit, dicitur ; qui vero electi sunt, sacerdotes. Omnem enim suam potestatem Deus discipulis suis dedit: et Moysen Deum dici voluit Pharaonis. Atque ipse homo Jesus Christus major in eo quod in earne apparuit, fuit. Et hoc est mysterium Ecclesiæ, quod Esdras descripsit, quod in quinque gradibus collocatum, sensus nostri capitis tenet. Namque visui episcopatus presbyteria dantur, secundum quod scriptum est,

Levitæ odoratiui, quia ipsi sacerdotibus juncti, columnæ et fundamentum veritatis sunt, ipsi spiritus forma, puris mentibus odor vitæ in vitam sunt, et per omnes eorum odor sacrificii ascendit in conspectu Dei. Nathinnei auditui, ut audiant universi divinis verbis ac præceptis sacerdotum et officiis levitarum. Sacri cantores sermoni, quod est linguæ. Ostiarii sive fossarii ori, sicut scriptum est: Pone, Domine, custo diam ori meo, et ostium circumstantiæ labiis meis (Psal. cxL, 5). Ex verbis enim nostris justificabimur. et ex verbis nostris condemnabimur: in ore enim hominis vita et iiiors: ideo in fossariis spiritus prophetarum prophetis subjectus esl ; in ostiariis doctores, in lectoribus prophetæ, in subdiaconis angeli, in lia

consentiente electus es a Domino, quod prius de omnibus cum tuis, ut decuit, transegisti, quam episcopatum rogatus acciperes, et separatus a conjuge in Ecclesia permaneres. Certus autem sum exemplo bonæ vitæ tuæ omnes hæc esse facturos, ut in adolescentia credentes Deo, dum contemnunt terrena, divina percipiant, et emendati, in omnibus Domino consecrentur, ut doctores plebium facti, post emendationem sui praedicent universis, et salus omnium nuncupentur. Sæculares autem viros ad ministerium non assumas Ecclesiæ, sic enim legis : Manus temere nemini imposueris. Et iterum : Hi primum comprobentur, et sic ministrent sine crimine constituti (I Tim. v, 22; iii, 10). Sunt enim mulli qui

conibus archangeli, in presbyteris apostoli, in epi- B sequentes vota populorum, disciplinam Ecclesiae

scopis Deus. Denique scriptum est, primo apostolos, secundo prophetas, tertio doctores (I Cor. xii, 28). Et idco de Episcopo usque ad Diaconum spiritus dispositio est. De subdiaconibus usque ad ostiarios animæ: in fossariis corporis. Sicque has omnes dispositiones in Ecclesia Christi, quasi unum hominem Deo servientem esse cognosce , secundum quod scriptum est : Vos estis templum Dei, et Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos (Ibid. iii, 16; vii, 18). Praedica autem verbum Dei cunctis, ut scriptum est : Exhortare omnes, divitibus hujus sæculi præcipe, non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum (I Tim. vi, 17), sed divites

esse in operibus bonis. Nemo adolescentiam tuam con- C.

temnat : non recedat liber legis de manu tua, sed meditaberis die ac nocte in eo (Joan. i, 7). Ante omnia curam habe pauperum, quia propter nos Christus pauper factus est cum esset dives, ut inopia illius ditaremur. Professas et eas quæ vere viduæ sunt, require : egentibus necessaria subministra: nec in quoquam peregrinationis nomen horrescas. Quoniam quamdiu sumus in carne, peregrinamur a Domino. Juniores autem viduas devita; cum enim luxuriatæ fuerint, in Christo nubere volunt (I Tim. v, 11). Uxori tuae propter antiquam consuetudinem ac periculum sacerdotii, non des animam tuam in potestatem : ne forte in similitudinem Adæ in paradiso positus confundaris, atque acceptam legem, si peccaveris, perdas: ac nuditatis tuæ conscius, confusionem mentis excipias, et locurii consecrationis amittas. Amanda quidem uxor est, sed sicut Ecclesia aut Templum Dei : orandum cum ea, legendum , abstinendnm, communicandum in altario, non in opere: spiritu, non carne vivendum. Wenerariautem et te propter conjunctionem legis debet, non desiderare propter consuetudinem delinquendi : quia aperte tibi usum conjugii interdictum esse perpendis, cum te episcopum esse cognoscis. Ilabere se et illa ex hoc Christum gaudeat, non maritum : esse cum Deo, non hab:tare cum conjuge : possidere intra domesticos parietes vernaculam sanctitatem. Exsultet in Domino, gratias agat Deo, quod de corruptioiie liberata est, tibi quo

non observant, ac sine experimento bonæ vitae, eligunt non conversos. Atque ut consuetudinem reprehendam : peccantes nobilitatem potius, quam mores optimos benedicunt: et ante regni cœlestis gubernacula tradunt, quam de terrena conversatione securi sint: quasi vero Deo deficiant sacerdotes, aut clericatus officium possit implere, qui necdum castus didicit esse abstinendo. Taceo de reliquis vitæ documentis, quod ignorat libros, quod consuetudinem nescit: et prius doctor gentium dicitur vel minister, quam discat aliquid imperitus, alieno judicio imposterum vivens, non Dei, sed cujuscumque facit in omnibus voluntatem. Deum enim instrnenti se obedientiam debet, cedit ad tempus, et invitus discipuli nomen accipit in magistro, minorque fit minimo. Concurrunt ad Ecclesiam populi, a sacerdote novo aliquid audituri quod ædificet cunctos, quod salvet universos, ultra solitum inorem forte nihil dicitur, ceras nectit, paginas ignotas cunctis versat in pectore, et delicta omnia recognoscens, sola impudentia utitur excusantis, et hoc ipsum quod rogatur, irascitur. Quale tunc erit, quæso, Episcope, judicium tuum cum interrogatus nihil dixeris: ac mulieres laicosque pro scientia agnitionis vitæ, intrare Ecclesiam recognoveris? Sacramentorum vero hæc ratio est, atque hic ordo omnium nascentium, qui in carne descendimus; ut qui venientes in mundum venundamur sub peccato, idolis servientes primitus nuncupemur. Quis enim a quo superatur ejus servus addicitur: et ejus operi mancipatur, præstat officium, cujus desiderium gestat in sensu : prævalente enim ignorantia, regnat avaritia, quæ radix omnium malorum est, et inquisitio idolorum : et hoc est malum quod difficile superatur, qui non aut habendi voluntate, aut paupertatis timore teneatur. Sed quia primitus in exhortatione prophetiæ sermo praedicandus est, necesse est, ut in illis unus Deus avidus et loquatur et nominetur, secundum quod scriptum est : Dominus Deus tuus unus est (Deut. vi, 4). Hi sunt quos catochumenos nominamus, et subjacentes castigationi, et liberum ad Christum habentes arbitrium : quia principium sanctitatis est Dominum Jesum Christum Dei Filium confiteri, secundum quod scriptum est: Corde

creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. x, 10). Secundus Competentium locus est, qui ad Dei gratiam festinantes, aliquid amplius quam fuerint esse desiderant. Qui ideo Competentes dicuntur, id est, poscentes Dei gratiam, Deo jam utiles et per desiderium voluntatum competentes coelorum regna, ac volentes juri suo per misericordiam principalem hæreditatem Deum vindicare : ab omnibus abstinentes, sperantes lavacrum, casti atque sinceri, et præsentis vitæ positum sibi terminum recognoscunt, et ordinem futuræ conversationis aspiciunt : ut qui antequam accipiant, serviunt Christo, post acceptam fidem Dei, dona non perdant, aut irriiam faciant gratiam, cui servire voluerunt. Tertius baptizatorum ordo est, in quibus jam Christus est, dicente Apostolo : Nescitis quoniam quicumque baptizati estis in Christo, Christum induistis (Gal. iii,27)? Fu ideo cum cogitamus aliquid boni liberati a genuiliuate, cathecumeni sumus: cum volumus quod sanctum est, competentes: cum operamur bona, baptizamur et commorimur Christo. Sed si forte, hoc impugnante diabolo, quacumque peccati maculatione violamur, pœnitentia compelil : quæ in similitudinem divini fontis, ipsa peccata mortificet, ac nos salvet in corpore. Qua completa quartus reconciliationis locus est, ut caput corporis nostri Chrislum esse credamus, quia Ecclesiæ suæ vir, caput mulieris : id est, omnium animarum quæ Deum tota mente perquirunt. Sal autem propterea catechumenis datur in mysterio : ut uos esse sal terrae, id est, sa

A sibilia sunt, sanctificata per verbum et orationem, Christi corpus effecta sunt. Quæ omnia, si in veritate complecteris, intelligens Deum, opus vitæ agis, et commoraris in Christo. Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. cix, 4). Te Decet hymnus Deus in Sion, ut reddas vota in Jerusalem (Psal. lxiv, 2). Tibi convivium Christus est, gaudium Christus est, cogitatio Christus est, desiderium Christus est, lectio Christus est, quies Christus est, atque imperans mundo Pharaonis Deus es, postquam universa vicisti. Hæc cunctis plebibus tuis, si dignaris ut moneam, prout potes semper insinua, memoriam mei habens in orationibus tuis sanctis, ut liberer ab infidelibus qui sunt in Judæa, ut remissionem consequar peccatorum. Certus sum enim B ego, quia supra quam dico facies : debitorem enim te mihi esse cognoscis, ut pro me Deum rogare non desinas, quoniam sicut jubere dignatus es, officium disputationis impendi. Nec tibi legem quam sequi debeas posui, sed qualis esse jam debeas, stylo favente descripsi. Unum tamen illud præ cæteris rogo, ut quia multa secundum consuetudinem tuam, nova tibi videntur esse conscripta, præsumptioni meæ dare veniam digneris. Nec putes nos perversitatem aut novitatem aliquam , sed solam , si [Al. sic] dici fas est, diversarum provinciarum consuetudinem publicare : sed sicut reprehendi neminem, ita et damnandum nullum descripsi : præsertim cum omnes Ecclesias Deus fecerit : el in omnibus apostoli prædicaverint; nec deceat quemquam studere

pientiam Dei noscamus : Invisibilia enim ejus, ut ait C discordiæ, ubi pro omnium pace servanda, in disce

Apostolus, a creatura mundi per ea quæ facta sunt intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque ejus virtus et divinitas : ita ut sint inexcusabiles (I{om. i, 20), et cætera. Baptismus vero aqua est, quæ tempore passionis de latere Christi exivit : et nullum aliud elementum est, quod in hoc mundo purificet universa, quod omnium poculum sit, quod vivificet cuncta. Et ideo spiritus vitae in aqua est, et congregatio aquarum, maria nomen accepit. Christo enim renascitur, qui baptizatur in fonte: fons enim origo omnium gratiarum est. In quo septem gradus sunt, tres in de$censu, et tres in ascensu : septimus vero est, qui et quartus, id est, similis filio hominis, exstinguens formacem ignis ardentis, stabilimentum pedum, fundamentum aquæ : in quo plenitudo divinitatis habitat corporaliter. Oleum vero et chrisma esse sanctorum, silentium ipsius et pinguedinis natura demonstrat. Corpus Domini panis verus et cœlestis e coelo est. Sanguis ejus, hoc est quod scriptum est : Ego sum vitis rera, vos autem sarmenta (Joan. xv, 1, 5). Et quia multa meinbra, unum autem corpus, totius mundi natura contrita est invisibilibus speciebus in candorem lucis effectum, atque per baptismum aquæ inveritate : cum semper secundum speciem corporis, et puritas et veritas voluntatis apparet probata per ignem, ut his omnibus impletis alimentis, nihil desit visibilitati, nihil desit mysterio Dei, ac resurrectio carnis apertissime comprobetur : cum hæc quæ vi

ptatione ecclesiasticæ disciplinæ vincit ille qui vin . citur, ac se victum gratulatur. Ego tamen in omnibus vobis cedo, qui omne quod facitis laudo, et in æiuulationem bonæ rei istud vestris sensibus derelinquo; ut unus alterum exhortans, invicem vos de consuetudine nostra et de contemplatione doceat : mihi hoc solum peculiarius relaxetis, ut pro me orare dignemini : qui ad emendationem omnium quæ conscripta sunt, obedientiam gerens, ita libenter habeo mihi aliquid imputare, ut mei primitus sciatis esse judicii : hoc tai1tum jussi ab omnibus condemnandum, quod aut consuetudo Ecclesiarum, aut divinorum librorum scripta non retinent.

MONIIUM IN EPISTOLAM SEQUENTEM.

Eristimo, post annum quadringentesimum quartum, nec tamen post longum ab eo temporis intervallum, sed intra plus minus decennium, hanc fuisse epistolam, seu libellum elucubratum. Nimirum postrema isthæc ejus verba : Unde pulchre Romana Ecclesia, apostolico, sine dubio, cujus sedem obtinet, spiritu animata, tam severam NUPER sententiam statuit, ut vix vel pœnitentia dignam judicaret, quæ sanctificatum Deo corpus libidinosa coinquinatione violasset: respiciunt omnino illud Innocentii Romani pontificis decretum, epistolu ad Victricium f{otomagensem cap. 12 : Iiem quæ Christo spiritualiter nupserunt, et velari a sacerdote meruerunt, si postea vel publice nupserint, vel se clanculo corruperint, non eas admitteiidas esse ad agendam pœnitentiam, nisi is, cui se junxerunt, de sæculo recesserit. Hæc anno, ut dixi, quarto supra quadringentesimum assignatur; adeo quod eam noster nuperam sententiam vocat, haud multum se

« PoprzedniaDalej »