Obrazy na stronie
PDF
ePub

sepulturæ ac resurrectionis, et omnia in quibus pas- A quod omnes anime martyrio rubricatæ, eam æternæ

dilectionis complectuntur amplexibus: et virginitatis splendore candidatæ, ac si lilia in valle humilitatis enutritæ, circumdant eam, venerationis gratia obsequentes. Recte igitur: quoniam beata Dei genitrix et martyr, et virgo fuit, quamvis in pace vitam finierit. Hinc quoque quod vere passa sit, testatur Simeon propheta, loquens ad eam : Et tuam, inquit, ipsius animam pertransibit gladius (Luc. 11, 35). Ex quo constat quod supra martyrem fuerit. Alii namque sancti, etsi passi sunt pro Christo in carne, tamen in anima, quia immortalis est, pati non potuerunt. Beata vero Dei genitrix, quia in ea parte passa est, quæ impassibilis habetur, ideo, ut ita fatear, quia spiritualiter et caro ejus passa est gladio passionis

sus est, loca invisere : non quod jam viventem quæreret cum mortuis, sed ut suis consolaretur aspecibus. Hoc quippe habet impatiens amor ut quæ desiderat, semper invenire se credat. Ignorat siquidem judicium, ratione multoties caret, modum nescit, nec aliud cogitare potest quam quod diligit. Amor non accipit de impossibilitate solatium, neque ex difficultate remedium. Quæ scilicet beata virgo Maria, quamvis jam in spiritu esset, tamen dum in carne vixit, carnalibus movebatur sensibus, et ideo quam sæpe locorum recreabatur visitationibus : et quem genuerat, mentis complectebatur amplexibus. Denique amor Christi, desiderium pariebat! desiderium vero gliscens, quasi novis reparabatur ardoribus, intantum ut credam nonnumquam, quod omnia B Christi, plus quam martyr fuit. Unde constat, quia etiam et semetipsam transcenderet: quia omnino amor impatiens, quod amat, non potest non videre. Hinc est, charissimæ, quod omnes sancti omnia quæ meruerant, pro parvis duxere, si Dominum quem amaverant, non viderent: sicuti et venerabilis beata virgo Maria, non indignum pro innumeris et immensis beneficiis reddebat interdum obsequium sanctitatis, dum beneficiorum in terris posita non poterat videre largitorem et ideo hodie, dilectissimæ, elevatur super choros angelorum, ut possit speciem vultumque videre Salvatoris, quem amaverat, quem cupierat ex toto desiderio cordis.

XIV. Quod si gaudium fit in cœlo de quolibet peccatore converso, multo magis putandum pro tantæ Virginis exaltatione et gloria, quod exsultatio fiat in C supernis cujus nimirum festivitas, omnium supernorum civium est gratulatio: præsertim quia ejus celebritas laus et favor est Salvatoris. Unde credimus, ut supra dictum est, quod non hunc tantum diem solemnem ducunt pro ejus honore annuum, verum etiam continuum et æternum jucunditatis et lætitiæ ac venerationis obsequio, cum omni colunt tripudio amoris et gaudii. Nec immerito igitur omnis illa cœlestis civitas congratulatur et veneratur matrem cujus super se adorat filium regem: ante quem tremunt potestates, et curvatur omne genu. De bujus nimirum ad cœlos ascensione, multo admirantis intuitu secretorum contemplator cœlestium in Canticis Vidi, inquit, speciosam ascendentem, quasi columbam desuper rivos aquarum. Et vere spe- D ciosa quasi columba, quia illius speciem columbæ ac simplicitatem demonstrabat, quæ super Dominum venit, et docuit Joannem, quod hic est qui baptizat. Et bene, desuper rivos aquarum, quia super aquam refectionis educaverat eam Dominus et nutriverat (Psal. xx11, 2); ex qua multi deducti rivi, omnem irrigant terram deliciarum, et infundunt hortum voluptatis, ex quibus quotidie ita et perfusa beata Dei genitrix ascendit hodierna die speciosa valde et admirabilis: cujus odor inæstimabilis erat nimis, et ideo ineffabilis. Ad cujus profecto fragrantiam odoris, omnis illa cœlestis Jerusalem læta decurrit, quam circumdabant flores rosarum et lilia convallium, eo PATROL. XXX.

plus omnibus dilexit, propterea et plus doluit, intantum ut animam ejus totam pertransiret et possideret vis doloris, ad testimonium eximiæ dilectionis. Quæ quia mente passa est, plus quam martyr fuit. Nimirum quod ejus dilectio amplius fortis, quam mors fuit, quia mortem Christi suam fecit. Nunc autem circumdant eam flores rosarum, indesinenter ejus admirantes pulchritudinem inter filias Jerusalem (Cant. v, 7): in qua posuit rex thronum suum, quia concupivit ejus speciem ac decorem fuit enim plena charitate et dilectione: idcirco sequitur post eam purpuratorum exercitus, et candidatorum grex.

XV. Quam si diligentius aspicias, nihil virtutis est, nihil speciositatis, nihil candoris gloriæque, quod ex ea non resplendeat. Et ideo bene circumdant eam flores rosarum, et lilia convallium, ut virtutes virtutibus fulciantur, et formositas decore castitatis augeatur. Nam omnis splendor et gloria, quanto illustratur fulgore suo sublimius, tanto apparet præstantior claritate quorumlibet subjectorum, et eximior prædicatur. Sic et beata Dei genitrix, cujus plantatio ac si rosa in Jericho, specialius refulsit, et candor virginitatis splendidius emicuit, cum circumdata officio charitatis, submittitur illi sanctorum claritas : ut ejus amplius splendor et gloria commendetur: quæ super angelorum choros elevata, jam beata prædicatur, et jam beatissima. Nam angelorum quamvis celsior natura sit: non tamen gratia major, quia et ipsi gratuita gratia, ne corruerent, sunt salvati. Unde David, Verbo Domini, inquit, cœli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. xxx, 6). Quod si spiritu oris ejus omnis virtus eorum subsistit: constat beatam et gloriosam virginem Mariam, in quam supervenit Spiritus sanctus, et Deus totus illapsus portatum novem mensibus in utero, ut credendum est, ampliora promeruisse virtutum privilegia, et percepisse gratiam ab angelis etiam collaudatam. Unde et si mirabilis est eorum virtus, et firmitas perpetuitatis: mirabilior tamen in Maria, quam obumbravit virtus Altissimi: ut ultra omnem virtutem sit angelicam, quod factum est in ea, et admirabile cunctis sæculis sacramentum. Ac per hoc etiam angelis exinde major præstatur gratia,

5

B

cum instaurantur ab ea omnia, quæ venerantur et A Dei quod amatis, non nisi in sinu Patris invenitur. adorant super se Christum regem Dominum natum ex eadem Virgine. Hinc et Maria cunctis tanto venerabilior, quanto gratiosior: et quanto virtute Altissimi extollitur ad sublimia, tanto clarior resultat in gloria. Plena siquidem gratia, plena Deo, plena virtutibus, non potest non possidere plene gloriam claritatis æternæ, quam plenissime accepit, ut mater fieret Salvatoris. Quam viderunt omnes filiæ Sion, et beatissimam prædicaverunt, ac reginæ laudaverunt eam: quoniam tantam eam viderunt, quantam nullus narrando explevit mortalium; quanto magis Deum, qui talem ac tantam fecit eam, ut ipse fieret per cam! Unde David: Et homo, inquit, natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus (Psal. LXXXVII, 2). Beata igitur talis ac tanta nativitas, beata et supernorum civium societas, et admirabilis charitatis eorum unanimitas: ubi nemo angelorum, nemo archangelorum, non dico beatæ virginis Mariæ, verum neque alicujus sanctorum invidet gloriam: sed totum in altero unusquisque possidet, quod gratis præstatur omnibus ut de omnibus, et in omnibus glorificetur Deus, honoretur et adoretur ab omnibus: ubi non sexus, non ætas, non dignitas generis, sed meritorum qualitas sola discernitur: ubi plurimum stella a stella differre claritate, quamvis omnes in suo sint ordine suscitandi. Quod si est alia claritas solis, et alia claritas lunæ, et alia claritas stellarum (I Cor. xv, 41): una tamen claritas est, qua illustrantur omnia. Idcirco beata Dei genitrix, quæ adhuc tantis in terra prædicatur laudibus, non immerito C creditur hodierna die exaltata et glorificata, necnon et clarificata, quantum novit ille qui eam elegit in sua sapientia, qua disposuit omnia. Quod si in domio patris manciones, multæ sunt, credimus splendidiorem matri hodie filium præstitisse, quam sibi olim dificavit domum, subnixam columnis septem : in qua domo nimirum parantur nuptiæ Ecclesiarum Dei, et fœderantur terrenis cœlestia. In eo namque utero Virginis, sponso immortali virginitas consecratur, ut sit totum cœleste commercium.

XVI. Et ideo, charissimæ, celebrate solemniter Virginis festum, quæ cœlestem vobis vitam in terris ostendit: quoniam qui non nubent, neque nubentur, erunt sicut angeli in cœlo. Nec mirum si angelis

Licet igitur ubique totus sit, et non longe ab unoquoque nostrum, tamen non nisi casto sursum bau. ritur pectore. Prope est enim, inquit Moyses, in corde tuo et in ore tuo, tantum eum recto si quæsieris corde (Deut. xxx1, 11). Unguentum exinanitum est nomen ejus: propterea, adolescentulæ, diligite animo, quod pro vobis effusum est. Habetis namque, sanctæ virgines, sponsum virginem, virginitatis et castitatis amatorem, qui matrem virginem ideo elegit, ut ipsa omnibus esset exemplum castitatis, in qua velut in speculo refulget forma virtutis. Habetis igitur in ea magisteria probitatis expressa, quid primum eligere, quid respuere, quid sequi debeatis. Prima ejus virtus est fundamentum omnium virtutum et custos, humilitas ipsa, de qua gloriatur: Quia respexit, inquit, humilitatem ancillæ suæ: ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes (Luc. 1, 18). Ergo primum discendi incitamentum, nobilitas est magistri : deinde merces laboris optimi, fructus beatitudinis. Quid igitur nobilius matre Domini, quid splendidius ea, quam splendor elegit paternæ gloria? Quid castius ea, quæ corpus Christi sine contagione corporis generavit? et tamen in ea solum humilitatem respexisse Dominum confitetur, quæ custos est cæterarum virtutum. Collocaverat enim in tuto stationis portu, Sublimia meritorum suorum exercitia : et ideo divinitus illustratur. Unde Dominus ait : Ad quem respiciam, nisi ad humilem et quietum, ac trementem sermones meos (Isa. LXV1, 2)? Fecit enim quod promiserat, et respexit humilitatem ancillæ suæ : unde et beata jam ab omni sæculo prædicatur. Idcirco et vos, o filiæ, si vere virgines esse vultis, humilitatem sectamini et matrem Domini, quæ se ancillam vocat, cordis amore imitari procurate, quæ didicit ab ipso sponso, cui vos devovistis humilitatem, quam vos ex se docuit. Unde ait idem: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde (Matth. xi, 27). Non ergo beata Dei genitrix a filio suo Domino nostro didicit cœlos fabricare, non argelos creare, non miracula deitatis insignia operari: sed tantum humiliari, cæteraque virtutum documenta, intra humilitatis custodiam aggregare. Unde cum ea semper singularum virtutum pudicitia comes irremota mansit: quia omnino pudor individuus virginitati esse debet, sine

comparatur virginitas, quæ angelorum Domino, fœ- D quo recte castitas vera servari non potest. Numquam

dere copulatur nuptiarum. Et si quælibet virginitas tantum erigitur, ut angelis comparetur, multo magis beata et gloriosa virgo Maria, quæ singulari commendatur privilegio, et immenso dicatur mercimonio. Idcirco, dilectissimæ, amate quam colitis, et colite quam amatis: quia tunc eam vere colitis et amatis, si imitari velitis de toto corde quam laudatis. Hæc namque vita vobis de cœlo fluxit, quam professæ estis: supra usum naturæ hæc vita est, quam tenctis: de cœlis venit sponsus, quem sequi cum matre debetis: nec immerito vivendi usum de cœlo quæsistis, quæ vobis de cœlo sponsum petistis. Ideo vestra conversatio in cœlis sit semper : quoniam Verbum

igitur beata virgo Maria sine pudoris sui custode processit, et ideo si placet vobis, charissimæ, talıs ac tanta virgo, placeat et opus virtutis, cujus vita omnium est disciplina, cujus mores instituta sunt Ecclesiarum, quæ præcessit cunctos, supereminet universis. Propterea quæcumque virgo sibi ab ea optat præmium et implorat auxilium, debet imitari exemplum. Rogo vos, o virgines, rogo et viduæ, imitamini Paulam viduam matrem, exemplar continentiæ et castitatis. Imitamini Eustochium, quam habctis vobiscum virginem, et formosam perfecta integritatis. Quod si minus in eis est, quam in matre Domini, immo quia est, habetis prole fecundam et

virginem perpetuam quia sicut in comparatione A tamen quæcumque jam soluta est vinculo, et cœlestia Dei, nemo bonus, ita et in comparatione matris Domini nulla invenitur perfecta, quamvis virtutibus eximiis comprobetur. Unus est Pater noster, qui in cœlis est unus et magister: una est forma virginitatis in Maria, cui vos omnes ut imaginem reformetis integritatis, faciem imprimere debetis in sculpturam Spiritus sancti. Quoniam hæc est hortus conclusus, fons signatus, puteus aquarum viventium (Cant. IV, 15), ad quam nulli potuerunt doli irrumpere, nec prævaluit fraus inimici, sed permansit sancta mente et corpore, multis donorum privilegiis sublimata. Idcirco hanc imitamini moribus, sequimini castitate, hujus implorate auxilium.

B

C

sectatur. Ideo viduæ semper virginibus bene copulantur, ut ait Apostolus: Mulier innupta, et virgo, cogital quæ sunt Domini, ut sit sancta corpore et spiritu (I Cor. ix, 34): quodammodo enim magisterium virginitatis, viduarum gliscit et confortatur exemplis, quæ cum viris castum servaverint connubium, docent integritatem magis virginibus Deo servandata: et quod propemodum non inferioris virtutis est a conjugio abstinere, quod aliquando delectaverit, quam conjugii delectamenta nescire: In utroque siquidem gradu fortitudo laudatur, et cœlestis vitæ prædicatur virtus. Idcirco cognationem jam cum Christo uterque ordo sortitur. Unde Dominus: Si quis, inquit, fecerit voluntatem Patris mei, qui in cœlis est, ipse meus frater, soror et mater est (Matth. xxxn, 5): ubi non sexus, non ætas, non conditio discernitur, sed, qui fecerit, inquit, voluntatem Patris mei, qui in cœlis est.

XIX. Unde quia libera facultas cunctis prestatur, estote, charissimæ, ad id quod vos Christi gratia vocavit, eslote matres Christi ac sponsæ, estole sorores ac propinquæ : quia quod carne non potuistis, gratia totum condonatum est vobis. Et ideo diligite matrem Domini, quæ vobis sponsum genuit immortalem cujus et vobiscum soror est ipsa, quia voluntalem patris fecit, ut esset mater. Propinqua quidem vobis non carne, sed spiritu : ut unitas commendetur Ecclesiæ, et societas corporis Christi intelligatur. Ex quo Dominus: Volo, Pater, inquit, quia ego et tu unum sumus, ut et ipsi in nobis urum sint (Joan. xxxvii, 21). Quæ profecto unitas per unum mediatorem Dei et hominum efficitur. Facite ergo voluntalem Patris et vos, ut unum esse possitis. Ornate lampades vestras, occurrite sponso, quia jam ad ostium pulsat, et matrem, si eam diligitis, sequinjni. Intus autem parate et ornate lampades vestras, quia filiæ regis estis. Omnis enim gloria vestra ab intus sit, et intus habete, quod foris luceat: ne forte inter has solemnitates priusquam sponsus veniat, vestræ lampades exstinguantur. Nam celebritas hujus diei, non nisi accensis lampadibus intus et foris recte colitur. Ideo emendum est oleum dum vacat, ne cum sponsus venerit, quod absit, vacuæ inveniamini. Propterea quæ sursum sunt sapite, ubi beata pervenit

XVII. Quod si me, quia ita loquor, præsumptionis velit arguere invidorum aliquis, quod vobis scripserim arguat charitatem atque dilectionem, quia rogantibus vobis ne hoc quidem inexpertus judicavi negandum, Malui enim excipere ruborem pudoris, quam non exsequi jussionem vestram, quarum precibus nonnumquam Deus noster obedire videtur: præsertim cum habeatis vobiscum, quas imitari virtutis est, cum quibus discere potestis: affectum a me potius quam magisterium ad laudem hujus diei requisistis. Unde excusare non debui propter observantiam gravitatis, ne impartirem devotioni vestræ, quæ mandastis. Quod si docere nequivi, saltem ad laudem tantæ virginis exhortari omnino curavi quatenus non deessem vobis quem diligitis in die tantæ festivitatis, sed jungerer precibus, jungerer votis, si quo modo mente ad ea vobiscum elevari merear vestris suffragantibus meritis, ad quæ pervenit beata et intemerata virgo Maria. Ecce hodierna die ad ilium præclarum et splendidum thronum angelorum, ipsa per humilitatem et integritatem carnis ascendit, unde intemperantia olim eximios archangelorum et superbia dejecit. Quapropter gaudete, gaudete, inquam, quia vobis via patefacta est cœlorum. Quamvis enim nobis eadem promittantur: vobis tamen jam præsto sunt, quæ cum angelis incorruptionem servatis. Que licet de hoc mundo sitis, tamen, favente Deo, jam in hoc mundo non estis : quia et si sæculum vos habere meruit, tenere omnino non potuit. Beata itaque Maria hodie jam ab omnibus gentibus longe lateque prædicatur : et vobis quæ secuta estis exemplum tantæ virginis, beatitudo condonatur cœlestis. D Virgo, et non quæ super terram; quia vestra conQuas non illecebræ sollicitant corporis, non colluvio præcipitat voluptatis, non astus inflammat incentiva carnis, immo angelica imitatio delectat in terris : quorum in futuro æqualitas repromittitur in cœlis. Beatæ igitur estis, filiæ, sed et beatæ viduæ, quæ cœlibem in Christo vobiscum ducunt vitam: quia secundum Apostolum liberata a lege viri, sic permanserunt. Beatior, inquit, erit, si sic permanserit secundum meum consilium. Puto enim, ait, quod et ego spiritum Dei habeo : evidenter volens exprimere, quid intersit inter eam, quæ adhuc est juncta lege viro, et inter eam, quæ jam soluta vinculo beatior prædicatur. Quod si utraque beata, quia in Christo, beatior

versatio, si estis jam quod vovistis, in cœlis fore debet. Illuc dirigite mentem, illuc abscondite vitam vestram, donec pertranseat furor Domini, quo beata Dei genitrix hodie pervenit: ibi namque habetis spon→ sum, ibi pontificem, ibi omnia quæcumque quæsistis. Illuc dirigite mentem, ut cum Christus Virginis filius apparuerit in fine sæculi, cum ipso et vos appareatis in gloria. Amen.

MONITUM IN EPISTOLAM SEQUENTEM.

Fulberti Carnotensis sermonem hunc esse, vix esse dubito, aut ne vix quidem. Illi certe ascribitur in quodam Regiæ Parisiensis Biblioth. ms. sub num. 3752 statim ab isto Pseudo-Hieronymi, quem modo recensui

mus: tum in altero San-Germanensi, qui varia opuscula A admonita quod audivit, meruit sanctificata quod incompacta continet: tametsi in utroque non de Assumptione, sed de Nativitate beatæ Mariæ Virginis, qui pristinus ejus est titulus, inscribatur. Denique et in aliis libris sub ejusdem auctoris nomine, teste Oudino, invenitur. Etiam sermo 208 in Appendice S. Augustini, qui in Lovaniensium plerisque, ut ipsi observant, ms. eidem Fulberto tribuitur, magna ex parte isdem atque iste laciniis, verbisque totidem constat : ut facile appareat, priorem illam episcopi Carnotensis homiliam fuisse (quod solemne est id genus elucubrationibus) pro interpolatorum dicentium ad populum arbitrio et captu mutilatam, inque alias subinde formas abire jussam.

EPISTOLA X.

De Assumptione B. Virginis Mariæ.

1. Scientes, fratres dilectissimi, auctori nostro multum nos debere conditos, plus redemptos, redemptionis nostræ commercium veneremur, et sacratissimum uterum, ex quo homini Deus unitus apparuit, et si nequimus meritis, saltem celebremus obsequiis : scientes erroris nostri tenebras, partim ejus fulgore dispersas: quia quæ homines per protoplastorum negligentiam, primæ matris contumaci tam arrogantia, quam gula [Al. regula] perdiderant, hujus sacræ Virginis partus, non solum restauravit diruta, sed dona contulit sempiterna : et ideo cunctis præconiis veneremur salutis auctricem, quæ dum auctorem suum concepit ex cœlo, nobis redemptorem ostendit in sæculo et quia ad vicem ejus, matris nostræ Ecclesiæ forma constituitur, ipsa eam inter procellas sæculi frequenter aspiciat, ipsa inter incursus mundiales continua oratione confoveat. Neque enim dubium est, illam quæ meruit pro liberandis ferre pretium posse, impartiri suffragium liberatis nostra inter hæc oratio jugis ad Dominum dirigatur, ut qui pro honore nominis sui, viscera illa quæ sanctificaverat intravit, quæ etiam nos ipsi sedulitate debita veneramur, prosit nobis ad remedium, quod per eam se nobis dedit pretium.

credidit. Denique tantum sese ad cœli fastigium sublevavit, ut Verbum in principio apud Deum, id est Dei Filium, de summa cœli ara susciperet. Cumque se per mysticum divinitatis arcanum carni nostræ fragilitatique commisceret, latuit in homine divinitas, ut divinitate humanitas non periret et sub [Al. dum sub] velamento assumptæ carnis absconditus, pretiosius redemit perditos, quam si defensaret ab imminente hoste captivos. Immensa pietas, et supra quam fari possit prædicanda majestas, viscera puellæ aura sancti Spiritus implebantur innupta virginis vulva, Verbi semine crescente, turgebat. Replebantur, inquam, arcana viscerum sacri Spiritus fecunditate repleta, et erat spes in partu, B quia non erat voluptas in coitu. Stupebat pretiosissima genitrix, et apud se tacita rerum novitate mirabatur. Urebatur æstu cogitationis ab igne, et perculsa [Al. percussa] rerum novitate obstupescebat mirabiliter. Sciens enim suam integritatem, mirabatur ventris ubertatem felix Maria. O genitrix gloriosa, o puerpera sublimis, cujus visceribus auctor cœli terræque committitur: felicia oscula labris impressa lactentibus, cum inter crebra indicia reptantis infantiæ, utpote verus ex te filius tibi mater alluderet, cum verus ex Patre Dominus imperaret. Nam auctorem tuum ipsa concipiens, edidisti in tempore puberem, quem habueras ante tempora conditorem. Felix puerperium, lætabile angelis, exspectabile sanctis, necessarium perditis, congruum profligatis: qui post multas assumptæ carnis injurias, ad ultimum verberatus flagellis, potatus felle, patibulo affixus, ut te veram matrem ostenderet, verum se hominem, patiendo tormenta monstravit. Tu ergo, beata gloriosaque Maria, inter ista laudabilis, quæ sic meruisti donum fecunditatis, quæ virginitatis non amisisti suffragium. Tu es enim benedicta inter mulieres. Tu prærogata cunctis virginum catervis. Tu sequeris Agnum quocumque perrexerit. Tu virgineos choros et ab incentivæ carnis illecebris alienos, per albentia lilia rosasque vernantes, ad fontem perennis vitæ invitas. Tu in illa beatorum felicissima regione, primi ordinis dignitatem adepta es, plantis roscidis oberrans, inter paradisi amoenitates et gramineo; choros tenero poplite pergens, felicique palma violas immarcescibiles carpis. Tu concinentibus sine fine angelis conjuncta, archangelisque sociata, indefessa clamitare voce, sanctus, sanctus, sanctus, non desinis.

C

II. Merito igitur beata Maria singulari a nobis præconio attollitur, quæ singulare commercium mundo præbuit merito inter feminas tunc etiam lætabatur, cum singularem medicinam pudico alvo gestabat. Sciebat quidem pondera ventris, quæ pudorem non perdiderat castitatis. Mirabatur partus insignia, quæ nulla noverat viri contagia. O bene fecunda virginilas, quæ novo inauditoque genere et mater dici pos- D set et virgo. Peperit enim a quo concepit, portavit a quo creata exstitit. Siquidem ipse est auctor Mariæ qui est ortus ex Maria. Sic inenarrabiliter beata Maria mater et virgo est, quæ dum fructum prægnationis extulit, integritatis dispendium non incurrit : apud quam ita cœlestis providentia negotii ipsius conditionem disposuit, ut magis obedientiam exhiberet in mandato, cum honorificentiam suam cognosceret ex angelo. Neque enim fidem derogat nuntii, quæ dignitatem intelligit nuntiantis, angelo ei dicente Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obymbrabit tibi : ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. 1, 35), Credidit

III. Sed quid dicam pauper ingenio, cum de te quidquid dixero, minus profecto est quam dignitas tua meretur? Si matrem vocem gentium, præcellis : si formam Dei appellem, digna existis: si nutricem cœlestis panis vocitem, lactis dulcedine reples. Lacta ergo, mater, cibum nostrum, lacta cibum angelorum, lacta eum qui talem te fecit, ut ipse fieret in te: qui tibi munus fecunditatis attulit conceptus, et decus virginitatis non abstulit natus: qui priusquam nasceretur, te matrem creavit, ex qua nasceretur, illinc procederet tamquam sponsus de thalamo suo,

ut

quo mortalibus oculis posset videri. Quanta fuit hæc A quæ adeo est eorum meritis attributa, ut ipsa de vo

bis exigat quod natura jubere non potuit. Matribus quoque debitam impendite reverentiam, quæ vobis uteri labore servientes, pondus vestri corporis tolerant, atque ignotam portantes infantiam, famulatum quemdam exhibent nascituris. Illo tempore ron sibi tantum mater esurit, nec acceptos sola digerit cibos. Materno victu alitur et ille qui latet, ejusque membra alterius comestione pascuntur: ut homo futurus, alienis morsibus saturetur. Quid ipsa memorem nutrimenta, et tenera infantia dulces injurias, quas nutritoris affectus de suis parvulis sumit? Quid cibos in matre confectos, qui femincis manantes ex membris, lacteum solvuntur in succum, et fauces invalidas liquido sapore perfundunt.

dignatio, ut crearetur ex te, quam creavit : portaretur manibus, quas formavit: sugeret tua ubera, quæ ipse implevit ! Quas itaque laudes charitati Dei dicemus, quas gratias ei agemus? qui nos ita dilexit, ut propter nos homo fieret, ut matrem hominis eligeret, ut uterum nostræ conditionis intraret, ut contumelias nati infantis subiret, atque cuncta humanitatis necessaria sustineret. Agentes ergo, quantum sufficimus, Creatori nostro gratias, Assumptionem gloriosissimæ Dei genitricis cum gaudio celebremus. Dignum namque est cum summa ei gratulatione famulari, per quam insignia virginitatis pullularunt: siquidem ipsa Virgo exstitit ante conjugium, virgo in conjugio, virgo pragnans, virgo pariens, virgo lactans : et dicta merito mater, non B Cogente natura, sumunt infantes de matre quod bide marito. Sanctæ quippe Matri omnipotens Filius nullo modo natus virginitatem abstulit, quam nasciturus elegit. Exsultent ergo virgines, virgo peperit Christum nihil ex eo quod voverunt putent exterminatum, quia mansit virgo post partum [Al. abest hæc pericope usque ad agnovit]. Exsultent viduæ festum virginis celebrantes : Anna vidua virginem matrem agnovit. Exsultent conjugatæ solemnia beatæ matris frequentantes: Elizabeth conjugata a virgine matre salutata est Domini. Exsultent et pueri con tinentiam voventes puero. Ipse integritatem pueritia consecravit, qui suæ matri fecunditatem attulit, virginitatem non abstulit. Ipsi gloria per infinita sæ. cula sæculorum. Amen.

MONITUM IN EPISTOLAM SEQUENTEM.

Incerti est auctoris, quam nec licet ex breviore isthoc dictato internoscere, nec videtur, si liceat, facturus operæ pretium, qui studiosius inquirat. Cætera tam evidens est, ut ait Erasmus, styli discrimen, ut cujuscumque sit, Hieronymi videri non possit.

EPISTOLA XI.

De honorandis parentibus.

bant, et dente non nato, hoc sibi currentibus labris eliciunt, quod non sit necesse mordere. Serviunt materna posteris pectora, serviunt ipsis incunabulis, manus et terga membris devota lactentium gratos artus accipiunt. Optat mater parvulum crescere, optat cito videre majorem, eumque numeris juvenum miscere festinat, numquam sibi forsitan serviturum. His tot tantisque præcedentibus factis, parentibus, matri tota debet alacritate serviri. Reddatur naturæ debitum, reddatur et posteris quod debetur. Exsolve, fili, quod debes, et officia debita qualicumque exhibe famulatu, quia parentibus nemo potest reddere quod debetur. Humilitas talibus oblata personis, vivendi tempus extendit et morte dilata, multum nostram C prorogat vitam, vicemque facientibus reddens, officia nostra, Domino jubente, commendat qui intantum nomen parentum diligit, ut seipsum Patrem jusserit dici.

1. Parentum meritis subjugans filios omnipotens Deus, serviendi legem in officiis posteris dedit, ut hoc divino cogantur facere imperio, quod debuit pietas suadere: dicente illo in libro Exodi, in quo ita scriptum est: Honora patrem tuum et matrem tuam, sicut præcepit tibi Dominus, ut bene sit tibi : et sis longæ vitæ super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi (Exod. xx, 12). Audite, filii, saluti- D feram jussionem et præcepta legis affectu debiti amoris implete. Servite patribus, futuri patres : et matres vestras tenera diligite pietate, ut et vestræ conjuges mereantur matrum nomine nuncupari. Nemo patrem asperis verbis lædat, non fiat amara dulcedo. Hoc sit inter parentes et filios, quod jubente Domino, natura continuit. Affectum sonet quidquid linguæ dixerint liberorum. Inter charas conjunctasque personas, pietatis jura serventur. Hoc filiorum ora loquantur, quod parentes delectat audire. Præbeatur patribus amori mixta formido, qui primi nobis sunt causa nascendi. Exhibete patribus, filii, quod vos potestas paterni nominis cogit,

II. Irreverens autem filius, quid de Domino ipsc mereatur, Salomonis dicta testantur: Contumeliis afficiens patrem, et contemnens senectam matris, confundetur, et in opprobriis erit. Filius derelinquens custodire disciplinam patris, meditabitur sermones malitiæ. Maledicenti patrem et matrem exstinguetur lumen, et pupillæ oculorum ejus videbunt tenebras (Prov. xix). Audi, fili, patrem qui te genuit: nec contempseris quia senuit mater tua. Pareat patri lingua, quam genuit, et matrem suam nemo crudeli verbo percutiat. Sic te rapiat, fili, juvenilis ætatis auctoritas, ut noveris unde sis natus. Memento Scripturæ sententiæ [Ms. Ambros. sanctæ, ubi, Spiritu sancto loquente, dictum est: Quia qui maledixerit patri aut matri, morte moriatur (Lev. xx, 9). Memento ergo parentum esse quod talis es: quorum manibus crementa sumpsisti. Fauces tue necdum Jacleum perdiderunt saporem, quem tibi pia moter infundens, linguam istam pavit potu corporis. Impende debitum patri matrique servitium : qui numquam tuos vagitus horrentes, totum in te lambebant osculis corpus. Sit tibi grata salus ipsorum, quibus charior est tua vita quam propria. Redde amoris vicem colendæ pietatis. Facta parentum tuis cunabulis commoda, officiis propriis exsolve. Parentes

« PoprzedniaDalej »