Obrazy na stronie
PDF
ePub

unicuique earum propria opera distribuit. Fortitu- A rarum, et indiget erectione, ut in Christo omnes dini terram, sapientiæ orbem terrarum, prudentiæ cœlum. Audi quippe Scripturæ ordinem

Dominus

vivificemur. Igitur duplicem intellectum de orbe tradidimus. Unum, quomodo singulæ animæ, aut inhabitatæ sint, aut desertæ alterum, quomodo universus orbis pariter ceciderit: et in sua prudentia extendit cœlum. Non fortuito prudentia in cœli extensione assumpta est. Invenies et in Proverbiis dictum : Dominus sapientia fundavit terram, præparavit autem cælos prudentia (Prov. III, 19). Est ergo aliqua prudentia Dei, quam nolo ut extra Christum requiras. Omnia quippe quæ Dei sunt, Christus est. Ipse sapientia ejus, ipse fortitudo ejus, ipse justitia, ipse sanctitas et redemptio, ipse (ut ad præsens veniam) etiam prudentia. Sed cum sit idem in subjacenti, pro varietate sensuum, diversis vocabulis

qui fecit terram in fortitudine sua, et erexit orbem in sapientia sua, et prudentia extendit cœlum. Et nos igitur in nostra terra (dictum est quippe ad Adam, [Gen. m, 19] terra es), necessariam habemus fortitudinem Dei, quia absque ea impossibile est nobis id exsequi, quod carni repugnat. Cum autem mortificata fuerint membra super terram, tunc parent spiritus voluntati. Siquidem juxta Apostolum, Spiritu gesta carnis mortificantur (Rom. vi, 13): Dominus autem fecit terram in fortitudine sua. Si autem ad banc terram venias, el consideres id quod in Job scriptum est (Job. xxvi), juxta emendatissima tamen exemplaria, quomodo statuerit eam super nihilum, B nuncupatur. Aliud significat sapientia, aliud justiinvenies fortitudinem Dei in medietate mundi terræ libram sustinere. Veniam ergo ad orbem terrarum, qui Græce oizovμém nuncupatur, id est, inhabitata. Scio animam inhabitatam, scio desertam. Si enim non habet Deum Patrem : si non habet Filium dicentem ego et Pater veniemus ad eum, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV, 25); si non habet Spiritum sanctum, anima deserta est. Habitata autem est, quando plena est Deo Patre, quando habet Christum Filium et Spiritum sanctum. Verum hæc differenter et varie in Scripturis dicuntur : in anima hominis Patrem et Filium et Spiritum sanctum commorari. Nam et David in psalmo confessionis tres spiritus postulat, dicens: Spiritu principali confirma me : spiritum rectum innova in visceri- € bus meis spiritum sanctum tuum ne auferas a me (Psal. L, 12). Qui sunt isti tres spiritus? Principalis spiritus, Pater est: rectus spiritus, Christus est: spiritus sanctus, Spiritus sanctus est. lloc in approbationem ejus rei diximus, quod habitata, id est, orbis terrarum, in sapientia Dei fabricata sit. Sapientia quippe auxiliabitur justo, super decem civitates habenti potestatem (Eccl. vii, 20). Sapientiam autem et disciplinam qui abjicit, infelix est, et vana est spes ejus,et labores ejus insensati et sine fructu, el inutilia opera ejus, ait Sapientia, quæ titulo inscribitur Salomonis (Sap. ш, 11). Idcirco quanto possu. mus labore nitamur : ut habitata nostra, sapientia Dei erigatur. Cecidit quippe et de sublimi corruit, venientibus nobis in locum istum miseriarum. Cecidit habitata nostra, postquam peccavimus, inique fecimus, injuste egimus, impie gessimus (Psal. cv, 6): et post ruinam indiget erectione. Si autem non vis ista sententia adduci, communem totius orbis quæramus ruinam, et post casum ejus consequenter Deus erigens prædicetur.

II. Quicumque est in orbe isto, ante erectionem cecidit. Si autem cecidit, consequenter erigendus fuit: Nemo quippe sine casu sublevatur. Si autem erectus est, videamus quæ ruina præcesserit: Omnes corruimus per peccatum in orbe terrarum. Et Dominus qui erigit elisos, elevavit nos jacentes. In Adam omnes morimur: atque ita corruit orbis ter

D

tia. Quando enim sapientia dicitur, disciplinis te divinarum humanarumque rerum instituit. Quando justitia, distributor el judex meritorum significatur. Quando sanctitas, illa virtus describitur, quæ credentes Deo, efficit sanctos. Ita ergo et mihi prudentiam ejus intellige: cum doctrina est, et demonstratio bonarum, aut malarum rerum, sive neutrarum ; atque in hunc modum extendisse nunc dicitur cœlum in prudentia sua. Quomodo autem extendatur cœlum, extendente id prudentia, audi: quoniam non extendit verba non attendentis. Asserit quippe extensionem quamdam esse verborum similiter, ut nunc dicitur cœli: juxta illud quod in alio loco scriptum est: Qui extendit cœlum ut pellem (Ps. cm, 2). Extenditur autem et anima nostra, quæ prius fuerat contracta, ut possit capax esse sapientiæ Dei. Verum, ut ad propositum revertamur, diximus de eo, quod prudentia cœlum factum sit et nunc affirmamus eos, qui cœlestem hominem portant, esse cœlestes. Si enim ad peccatorem dicitur: Terra es, et in terram ibis: quare non dicatur ad justum, cujus est regnum cœlorum: Cœlum es, et in cœlum ibis? Aut si propter ynïvov, id est, terrenum, dicitur ei qui portat imaginem, yn si, id est, terrafes, et in terram ibis (Gen. 1, 19): cur propter cœlestem, ei qui imaginem cœlestis portat, non convenit dici : Coelum es, et in cœluin ibis? Unusquisque autem nostrum, ant coelestia facta habet, aut terrena. Si terrena facta sunt, ad cognatam sibi terram deducunt eum, qui thesaurizat ca in terra, et non cœlo. Rursumque hæc quæ juxta virtutem gesta sunt, thesaurizatorem suum appropinquantem sibi ad cœlorum regiones subvehunt. Et eduxit nubes ab extremo terræ (Psal. cxxxv, 7). Istiusmodi disputatio in psalmo nuper incidit, et dictum est a nobis, quomodo Deus eduxerit nubes ab extremo terræ: quod quidem nunc cogimur rursum tractare: ut et hi qui audierunt, plenissime eorum quae sciunt, reminiscantur et hi qui aut non interfuerunt, aut obliti sunt, contextum sermonis agnoscant: quem tunc, prout valuimus, exhibuimus. Diximus autem sanctos esse nubes. Etenim hoc quod scriptum est: Veritas tua usque ad nubes (Psal. xxxvi, 6), non po

cussi luminis claritate. Si intellexisti exemplum, considera nunc nubes rationales. Moyses nubes erat; Jesus Nave nubes erat. Isti si secum collocantur, ex sermonibus eorum fulgura micant. Jeremias et Baruch nubes erant: sermocinentur invicem, et videbis rutilare fulgura. Potes et tu ipse de Scripturis sanclis in hunc modum nubium invenire concursus, ex quibus ignes emittantur. Ut autem ad novum Testamentum veniamus: Paulus et Silvanus duæ nubes in unum convenerunt, et ecce totum mundum Epistolæ eorum fulgor illuminat. Fulgura, et pluviam fecit, et eduxit ventos de thesauris suis (Psal. CXXXV, 7). Ergone hi venti, qui super terram perflant, in thesauris Dei sunt, et non horum natura manifesta est, quomodo et qua ratione subsistant? Sed sunt quidam ventorum thesauri, thesauri spirituum, spiritus sapientiæ et intellectus, spiritus consilii et virtutis, spiritus fortitudinis, scientiæ et pictatis, spiritus timoris Domini, fortitudinis, dilectionis et charitatis. Potes et ipse de Scripturis hos ventos congregare, et istorum spirituum invenire thesauros. Ubi sunt isti thesauri? Utique in eo in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ abscondili (Col. 11, 5). In Christo sedem habent: inde oriuntur hi spiritus, ut alius sapiens sit, alius fidelis, alius eruditus, et alius quodcumque donorum Dei possideat. Alii enim per spiritum datur sermo sapientiæ alii sermo scientiæ juxta eumdem spiritum: alii fides in eodem spiritu (I Cor. xu, 8). Eduxit ergo nubes ab extremo terræ, fulgura in pluviam fecit : et eduxit ventos de thesauris suis, et nos juxta misericordiam Dei ad hos thesauros occursuros putamus. Et quia plures sunt thesauri : forte juxta ordinem resurgentium erit et requies in thesauris Dei. Quod autem dico, istiusmodi est resurrectio mortuorum in quibusdam ordinibus futura est. Ait quippe Apostolus: Unusquisque autem resurget in suo ordine (I Cor. xv, 25), et non ut libet miscentur ordines resurgentium. Alius ordo erit in illo et in illo thesauro Dei alius ordo in alio et in alio thesauro Dei. Isti autem omnes thesauri unum habent thesaurum, in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi. Et quomodo possideo unam pretiosissimam margaritam per plures alias margaritas sic venio

test referri ad inanimales nubes, sed veritas Dei A cet, sonituum indicante concursus, et fulgura exusque ad illas nubes est, quæ audiunt mandatum Domini, et noverunt quo pluvias deferant, et a quibus eas suspendant. De his nubibus dictum est: Et mandabo nubibus meis, ne pluant super eam, imbrem (Isa. v, 6). De his enim quæ ex densato aere constare dicuntur: si non fuerit pluvia, non præcipit Dominus ne pluant super vineam, aut super quamcumque regionem, imbrem; sed omnino non apparent, ut in tertio Regum libro legimus (III Reg. XVIII, 44), quando in tempore siccitatis nubes nulla apparuit, et postea juxta prophetiam Eliæ futuræ pluviæ signum in vestigio hominis ostensum est, atque ita post nubem conglobatam, imber descendit ad terras. Istis vero quasi subsistentibus nebulis, jubetur pluviam continere, cum indigna fuerit anima B imbre cœlesti, et dicitur: Mandabo nubibus meis, ne pluant super eam imbrem. Itaque unusquisque sanctorum nubes est. Moyses nubes erat, et quasi nubes loquebatur: Attendite, cæli, quæ loquar, et audiat terra sermones ex ore meo. Exspectentur ut pluvia verba mea, et descendant ut ros eloquia mea ( Deut. xxxII, 1, 2). Si non fuisset nubes, numquam dixisset: Exspectentur ut pluvia verba mea, et descendant ut ros eloquia mea. Quasi nubes dicebat: ut imber super gramen, et pruina super fenum, quia nomen Domini invocavi (Ibid., 3). Similiter et Isaias, ut nubes loquebatur: Audi, cælum, et auribus percipe, terra, quia Dominus locutus est (Isa. 1, 2). Et quia nubes ipse erat, et sciebat alias nubes comprophetantes sibi, ideo vaticinans aiebat: Mandabo nubi- C bus, ne pluant super eam imbrem (Isa. v, 6). Si autem jam dicimus qui sint nubes; videamus quomodo Deus educat nubes ab extremo terræ. Ait Salvator: Qui vult in vobis esse primus, sit omnium novissimus (Marc. 1x, 25). Servavit hoc mandatum Paulus, et fuit novissimus in hoc mundo, dicens; Puto enim, nos Deus apostolos novissimos ostendit, quasi mortificatos, quia spectaculum facti sumus mundo, et angelis et hominibus. Si quis ergo sanctus custodiens præceptum Domini Salvatoris, factus fuerit in hac vita novissimus, iste fit nubes. Et eduxit Deus nubes, non a finibus terræ, non a consulibus, non a ducibus, non a divitibus, sed ab extremis terræ. Beati enim pauperes, quoniam vestrum est regnum cœlorum (Matth. v, 2). Vides, quomodo ab extremis terræ D ad thesaurum thesaurorum, et Dominum dominoeducat Deus nubes et corporeas nebulas? Propterea si volumus nubes fieri, ad quas pervenit veritas Dei, novissimi omnium fiamus, et tam affectu quam opere dicamus: Puto enim, nos Deus apostolos novissimos ostendit. Quod si non sum apostolus: licet tamen mihi fieri extremum, ut educens nubes ab extremo terræ, educat et me, et fulgura in pluviam faciat. Aiunt naturalium causarum scrutatores (Ex Isidoro, Origin. lib. xIII, cap. 11), quia fulgura ex nubium collisione generentur, more silicum duriorum quos cum comploseris, id est, colliseris sibi, medius ex his ignis extritus elabitur, atque ita cum fulgore pariter et tonitrua mugire tonitruo, scili

[ocr errors]

rum, et regem regum cum dignus fuero spiritibus in Dei thesauro commorantibus. Eduxit enim ventos de thesauris suis.

III. Infatuatus est omnis homo a scientia (Psal. cxxxv, 7). Si omnis homo infatuatus est a scientia, et Paulus homo est, Paulus infatuatus est a scientia. Ex parte enim, ait, cognoscimus, et ex parte prophetamus (I Cor. XIII, 9). Infatuatus est a scientia, videns per speculum, et in ænigmate, portiunculam quamdam videns, et si sic expedit dicere, ipsius quoque portiunculæ partem minimam recognoscens. Econtrario autem intellige quid sit infatuatus est omnis homo a scientia. Comparatione peccatorum Jeru

trariis dissolvat contraria, et confirmemur ab infirmitate ejus, et sapientes efficiamur a fatuo ejus, et in hoc introducti possimus ascendere ad sapientiain et virtutem Dei, Christum Jesum, cui est gloria et virtus et imperium in sæcula sæculorum.

MONITUM IN EPISTOLAM SEQUENTEM. Erasmus, quem passim criticorum filii secuti sunt, non dubitat negare Latinum fuisse qui hæc scripserit, sed Græcum ex eo scilicet quod ait, Latino utens eloquio et infantium more balbutientium, se necdum posse ad plenum verba formare. Verum longe secus totus orationis contextus clamat, el quæ continuo laudantur ex Vulgata Latina interpretatione Scripturarum testimonia: ut quin Latinus ipse fuerit, nullus sane dubitem, quamquam ad eam, quam molitur (raudem, peregrinum se tentare sermonem simulet. Nihil itaque ad rem est conjectura illa de Sophronio, seu veteri, quod Canisius quoque probat, Hieronymi amico, qui Psalterium, pluraque alia S. Doctoris opuscula ex Latino refudit in Græcum: seu recentiore alio, qui circa medium octavum sæculum, ut nos diximus, librum de Illustribus Viris Græce est interpretatus. Hujus auctor sermonis, quisquis ille fuerit, ætatem suam manifesto prodit ex ipso, quod tractat, argumento, atque eo maxime, quod ait, Solemnitatem Assumptionis beatæ Virginis celebrari in Ecclesiis ; compertum enim est, octar o demum sæculo hoc cœpisse festum institui, neque jam inde in Occidentis Ecclesiis obtinuisse, cum sub noni initium Carolus Magnus in Capitularibus, lib. 1, cap. 158, ita constituat: Hæ sunt Festivitates in anno, etc..... De Assumptione sanctæ Mariæ interrogandum relinquimus.

EPISTOLA IX.

salem, Sodomorum peccatum justitia est : justificata A traria Salvator meus et Dominus assumpsit, ut con est enim, ait, Sodoma ex te (Ezech. xvi, 48). Quomodo enim non habent justitiam Sodomorum peccata per se, sed ad collationem majorum scelerum justificantur: sic econtrario scientia Pauli ad illam cœlestem scientiam, ad illum consummatum electionis intellectum, stultitia reputatur. Infatuatus est idcirco omnis homo a scientia. Tale quiddam Ecclesiastes, ut arbitror, deprehendens effatus est: Dixi, sapiens efficiar, et ipsa elongavit se a me longius quam erat, et alta profunditas: quis inveniet eam (Eccl. vII, 24)? Volumus quiddam, audenter licet,dicere: quoniam hoc quod descendit in mundum, evacuavit seipsum, ut evacuatione ejus mundus compleretur. Si hoc autem quod descendit in mundum, evacuavit se, evacuatio ipsa insipientia est: quoniam quod fatuum B est Dei, sapientius est hominibus (1 Cor. 1, 17). Si ego dixissem fatuum Dei, quomodo aucupes sermonum meorum, et semper dediti ad criminandum, venenatas in me linguas vibrarent? Nunc vero Paulus sapiens, et potestatem habens apostolicam, ausus est dicere, omnem sapientiam terrenam, quæ in se, quæ in Petro, quæ in cæteris apostolis erat, quæ in istum mundum descenderat, stultitiam esse Dei (I Cor. nı, 19). Ad comparationem quippe illius sapientiæ, quam terrenus non capit locus, ad illam sapientiam, hoc quæ cœlestis est, quæ inundi limitem excedit, quod descendit ad homines, fatuum Dei est. Verum id ipsum fatuum Dei, sapientius est hominibus. Quibus hominibus? Non utique stultis, sed sapientibus : dicat licet, sapientes hujus sæculi, sive principes, C sive vates. Istis sapientibus sæculi, hoc quod nos exposuimus fatuum Dei sapientius est. Mirabile quiddam volumus inserere: quoniam sapientia mundi stultitia est apud Deum : et infatuavit Deus sapientiam mundi, non in sapientia sua infatuavit mundi sapientiam, ut esse stultitia arguatur. Neque enim dignatur sapientia Dei ad mundi sapientiam convincendam tota descendere, sed potius modicum, hoc est Incarnationis sacramentum. Quid necessarium fuit, quod fatuum Dei erat, ut hoc parvo et fatuo Dei, infatuaretur sæculi sapientia? Non enim valebat sæculi sapientia magnitudinem in se venientis sapientiæ sustinere. Verum exemplum interponam, ut perspicue possit intelligi, quomodo fatuum Dei, stultam fecerit sapientiam mundi. Fingamus paulisper me, qui aliquid putor nosse, cum insipiente aliquo et inerudito conferre sermonem, qui nihil intelligat, pihil acute disputationis interroget numquid opus mihi est ad istius stultitiam coarguendam, dialectica artis calliditatem et profundorum sensuum acumen adhibere? Nonne ad unius sermonis jactum vilis et modici, qui tamen illius intelligentiæ videatur acerrimus, fatuum eum et insipientem esse convincam? Sic igitur ad mundi sapientiam stultificandam, non est opus sapientiam Dei descendere, et cum ea colInctari, quæ deorsum est sapientia, sed sufficit fatuum Dei quoniam sapientius est hominibus et infirmum Dei, fortius est hominibus et omnia con

D

AD PAULAM ET EUSTOCHIUM

De assumptione beatæ Mariæ Virginis.

I. Cogitis me, o Paula et Eustochium, imo charitas Christi me compellit, qui vobis dudum tractatibus loqui consueveram, ut novo loquendi genere, sanctis quæ vobiscum degunt virginibus, Latino utens eloquio, exhortationis gratia, sermonem faciam de Assumptione beatæ et gloriosa semper Virginis Mariæ, more eorum qui declamatorie in Ecclesiis solent loqui ad populum: quod utique genus docendi, necdum attigeram. Sed quia negare nequeo quidquid injungitis, ninia vestra devictus dilectione, experiar quæ hortamini affectu infantium, more balbutientium, qui quæcumque audierint, fari gestiunt, cum necdum possint ad plenum verba formare: maxime, quia propter simpliciores quasque id me depromere compellitis, ut habeat sanctum collegium vestrum sermone Latino, quibus se occupet laudibus cadem die, quibusve divinis vacet lectionibus præsertim cum et eadem in multis festivitatibus, multorum sanctorum Patrum studia, miro cuderint eloquio, quæ de hac quidem uberius ubique in Scripturis divinis prædicata leguntur. Quid enim aliud sonant Evangelia, nisi Dominum nascentem ex Maria virgine? et omnia ejus incrementa, quousque fuit in mundo dumtaxat, divinis efferunt præconiis. Porro ab exordio sancti Evangelii Gabrielem archangelum colloquentem Marie didicistis, et deinceps reliqual omnia plenius legistis. Ad præsepe quoque, o Paula,

rumtamen quid horum verius censeatur, ambigimus. Melius tamen Deo totum, cui nihil impossibile est, committimus, quam ut aliquid temere definire velimus auctoritate nostra, quod non probemus : sicutí et de his, quos cum Domino (Evangelio teste) resurrexisse credimus. Sed utrum redierint in pulverem terræ, certum non habemus, nisi quod legimus : Quia multa corpora sanctorum qui dormierant, surrexerunt, ac venerunt in sanctam civitatem, scilicet, Jerusalem, et apparuerunt multis (Matth. xxvn, 52, 53). De quibus profecto nonnulli doctorum senserunt, et etiam in suis reliquerunt scriptis, quod jam in illis perpetua sit completa resurrectio. Fatentur enim quod veri testes non essent, nisi et vera eorum

te teste, nato puero inter crepundia novi partus, et A manna invenitur : quod et scaturire cernitur. Vequerelas nescii ploratus, pro fescenninis, Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonæ voluntatis multitudinem angelorum cantantium audivisti, et radiantem stellam vidisti. Pastoribus insuper evangelizantibus credidisti. Magos præterea tria deferentes munera, in visione beatis oculis conspexisti; ipsa eadem munera bene intelligendo votis omnibus fide Deo obtulisti. Nam et cum eisdem magis Deum puerum in præsepio adorasti. Sed forte conquesta me delatorem, qui [Al. quod] te prodiderim, clamabis. Ad quod ego: Si celatum esse volebas teste conscientia, mihi narrare ante præsepium, ubi plurimum lacrymata es, non debueras : quod ut verum fatear, Christi præconia, etiamsi voluero adjuratus, neque tuas laudes omnino tacere queo. Idcirco tuæ te in- B esset resurrectio. Unde et beatus Petrus dixisse terrogent filiæ, quas lacte nutris: tu ea melius reserabis, quæ nescio si per speciem aliquam, aut certe in spiritu vidisti. Unde vos, o filia, pulsate matrem precibus, pulsate ad ostium invitantis amici: si quomodo tandem vobis aperiantur, quæ reserata sunt matri. Verumtamen de his quid plura dicam? Omnia Salvatoris gesta, et beata: Mariæ obsequia, necnon actus vitæ ex Evangelio didicistis. Et nunc quid superest, ut ab aliquo doctorum requiratis?

legitur, cum de David loqueretur in testimonium : Et sepulcrum, inquit, ejus apud nos est (Act. 11, 23): quasi non sit ausus dicere, quod ipse, aut corpus ejus apud nos est: sed tantum sepulcrum quo conditus fuerat: hinc aiunt resurrexisse et eum cum cæteris sanctis: et ideo vacuum remansisse mausoleum, ut hunc beatæ Mariæ cernitur. Quod sane factum, et de aliis quibuslibet locis Scripturarum alfir. mare conantur: quod hi jam cnm Christo regnent resuscitati in æterna societate. Quod (quia Deo nibil est impossibile) nec nos de beata Maria Virgine factum abnuimus, quamquam propter cautelam (salva fide) pio magis desiderio opinari oporteat, quam inconsulte definire, quod sine periculo nescitur.

II. De Assumptione ejusdem tamen beatæ Dei genitricis semperque Virginis Mariæ, qualiter assumpta est, quia vestra id deposcit oratio, præsentia absens scribere vobis curavi, quæ absentia præsens devotus obtuli, ut habeat sanctum Collegium vestrum in die tantæ solennitatis munus Latini sermonis, in quo C HI. Unde de his ex quibus certi sumus, tantisper discat tenera infantia lactis experiri dulcedinem, et de exiguis eximia cogitare: qualiter favente Deo, per singulos annos tota hæc dies expendatur in laudem, et cum gaudio celebretur : ne forte si venerit in manus vestras illud apocryphum, De Transitu ejusdem Virginis, dubia pro certis recipiatis quod multi Latinorum pietatis amore, studio legendi charius amplectuntur præsertim cum ex his nihil aliud experiri possit pro certo, nisi quod hodierna die gloriosa migravit a corpore. Monstratur autem sepulcrum ejus cernentibus nobis usque ad præsens in vallis Josaphat medio, que vallis est inter montem Sion et montem Oliveti posita : quam et tu, o Paula, oculis aspexisti, ubi in ejus honore fabricata est Ecclesia miro lapide tabulata in qua sepulta fuisse (ut scire potestis) ab omnibus ibidem prædicatur: sed nunc vacuum esse mausoleum cernentibus ostenditur. Hæc idcirco dixerim, quia multi nostrorum dubitant, utrum assumpta fuerit simul cum corpore, an abierit relicto corpore. Quomodo autem, vel quo tempore, aut a quibus personis sanctissimum corpus ejus inde ablatum fuerit, vel ubi transpositum : utrumne resurrexerit, nescitur: quamvis nonnulli astrnere velint eam jam resuscitatam, et beata cum Christo immortalitate in cœlestibus vestiri. Quod et de beato Joanne Evangelista ejus ministro, cui virgini a Christo Virgo commissa est, plurimi asseverant

quia in sepulcro ejus (ut fertur) nonnisi

D

loquamur ad exhortationem vestram qualicumque sermone, ad ædificationem et laudem nominis Dei: ut et religio conservetur pro famulatu, et devotio augeatur pro affectu quoniam hæc est Virgo, quæ sola interemit universam hæreticam pravitatem: sola post Deum quæ nos confirmet in omni veritate, suisque commendet meritis, et precibus auxilietur, ut et ipsi digni inveniamur in ejus laudibus. Quod si queritur post ascensionem Domini quid egerit, unum pro certo est, quia Virgo sancta corpore ac mente permansit: quam sane angelus Gabriel, ac si cœlestis paranymphus, intactam custodivit. Et Joannes apostolus, atque evangelista, cui Christus eam de cruce commisit, virgo virginem servavit, suisque ei deservivit obsequiis: non quod eximius ille sanctorum chorus apostolorum deseruerit eam, inter quos post resurrectionem intrans et exiens, familiarius contulit de Christi Incarnatione : tanto siquidem verius, quanto ab initio plenius per Spiritum sanctum cuncta didicerat, et perspexerat oculis universa: licet et apostoli per eumdem Spiritum sanctum omnia cognoverint, et in omnem edocti pervenerint veritatem. Quam sane beatam Virginem, etsi omnes venerati sunt discipuli, eique famulabantur affectu dilectionis, Joannes tamen amplius ac specialius usque in finem vitæ, qui sibi commissam accepit in suam, quasi matrem filius: cui benignus magister de cruce Mulier, inquit, ecce filius tuus; ad dísci

pulum autem : Ecce mater tua (Joan. xix, 26, 27); A sed de cœlis. Hinc ascendisse leguntur in cœnacu

ut virgo virgini cohæreret et deserviret officiosissime cura adoptionis. Non enim pudicissima virgi. nitas alicui discipulorum rectius quam virgini commendatur ut esset ad invicem grata societas et floridus aspectus? necnon et venustas conversandi vernans, alternatim pudicitiarum splendore decoratur. Una siquidem virtus virginitatis in ambobus, sed altera proportio in Maria: altera quidem, quia fecundior, sed ipsa. Ipsa vero, sed altera: quia etsi ipsa eademque incorruptio, tamen fecunditas integritatis longe gloriosior quam virginitas. Idcirco et fecunditas in illa tota deifica est et virginitas. Alioqui nusquam secundum naturam nascendi virginitas, ubi fecunditas prædicatur: neque fecunditas, ubi virginitas integra conservatur. Ideoque totum super- B excellit de illa quæ dicuntur : quia sunt divina atque ineffabilia. Unde virginitas et fecunditas prolis supereminens novitas est, quamquam humanum cer. natur ex carne quod nascitur. Verumtamen etsi magnificentior multum virginitas in Maria propter gratiæ excellentiam: una tamen integritas carnis, et una virtus, quæ ad invicem tamquam cognata sociatur. Hinc quoque Joannes, quidquid est quod Maria genuit; evangelizando, suo commendat eloquio. Verbum, inquit, in principio erat, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. 1, 1). Hoc quippe Verbum quod erat in principio, et apud Deum erat, et Deus erat, ipsum genuit beata et gloriosa Virgo Maria ex se carnem factum. Idcirco virginitas longe sacratior, et fecunditas (ut ita di- G cam) multo ineffabilior, quam suo potuerit ille explicare eloquio. Verumtamen quanto virginitas cognatior virginitati, tanto beatus evangelista carteris excellentior et vicinior Verbo. Ideo quidquid est quod Virgo genuit, totum prout potuit bomo per Spiritum sanctum nobis reservavit manifestius et docuit.

con

IV. Cæterum ad exemplum humanæ vitæ, versatio ejus post ascensionem Christi generaliter cum apostolis fuit quousque disperguntur: sicut Lucas meminit, dicens: Quod regressi quidem a monte Oliveti, Jerosolymam venerunt, et ascenderunt in coenaculum, ubi manebant Petrus et Joannes et Jacobus, et Andreas, Philippus et Thomas, Bartholomæus et Matthæus, Jacobus Alphæi et Simon Zelotes, et Judas Jacobi : Hi omnes, inquit, erant perseverantes unanimiter in oratione cum mulieribus et Maria matre Jesu et fratribus ejus (Actor. 1, 12, 14). Ecce Jesu ascendente cum quibus Virgo vacat in schola virtutum, et meditatur in lege mandatorum Dei, ut et ipsa sit forma disciplinæ Christi, et exemplum perfectionis virginibus. Conversatur autem cum testibus sanctæ resurrectionis et ipsa testis. Conversatur cum senatoribus cœli intra curiam paradisi sub Spiritus sancti disciplina et magisterio totius divinæ majestatis. Invenitur prima beata Maria inter primas summi regis cohortes, quorum vita jam non erat de terris, in quibus Christus præliabatur,

D

lum,in quo pascha dignissime celebrabatur: ibi quippe manebant cum Maria matre Jesu unanimiter aspirati in charitate, perseverantes in oratione, donec induerentur virtute ex alte. Coperant enim jam orare qui dudum cum Domino conversantes virtutibus et miraculis pascebantur. Et bene perseverabant in oratione nihil hæsitantes, donec acciperent munera Spiritus sancti quæ poscebant. Quos et vos, o filiæ, imitamini, quæ in schola Christi permanere vovistis perseverate in orationibus unanimiter viventes, donec intrare possitis gaudia æternæ vitæ, quo beata Virgo feliciter hodie introivit, alternantibus hymnidicis angelorum choris intra pascua æternæ viriditatis: ubi una societas civium supernotorum, ubi dulcis solemnitas angelorum, ubi post labores et ærumnas felix et suavis refectio animarum. Hodie gloriosa namque semper Virgo Maria cœlos ascendit rogo, gaudete: quia (ut ita fatear) ineffabiliter sublimata cum Christo regnat in æternum. Regina mundi hodie de terris et de presenti sæculo nequam eripitur iterum dico gaudete, quia secura de sua immarcescibili gloria ad coeli jam pervenit palatium. Exsultate, inquam, et gaudete, et lætetur omnis orbis, quia hodie nobis omnibus ejus intervenientibus meritis salus aucta est. Vobis quoque diligentibus eam, honor, et virtus una cum reliquis sacris virginibus amplior præstatur et gratia. Idcirco, dilectissimæ, lætamini et laudate, quia si Deum ore prophetico in sanctis suis laudare jubemur, multo magis eum in hac celebritate beatæ Mariæ Virginis matris ejus oportet cum hymnis et canticis diligentius extollere, et dignis Deo jubilare præconiis, ac mysticis honorare muneribus. Nulli enim dubium, quin totum ad gloriam laudis ejus pertineat quidquid digne genitrici suæ impensum fuerit, atque solemniter attributum. Ex quo timeo satis, et valde pertimesco, dum vestris cupio parere profectibus, ne forte sicut improbus, ita et indignus laudator inveniar.

V. Profecto cum nec sanctitas vel facundia suppe dite, ut beatam et gloriosam Virginem Mariam digne laudare queam: quoniam (ut verum fatear) quidquid humanis dici potest verbis, minus est à laude cœli quia divinis est et angelicis excellentius prædicata et laudata præconiis. A prophetis quidem prænuntiata a patriarchis figuris et ænigmatibus præsignata ab evangelistis exhibita et monstráta : ab angelo venerabiliter atque officiosissime salutata. Præterea qualis et quanta esset, ab eodem divinitus declaratur, cum dicitur: Ave, gratia plena, Dominus tecum benedicta tu in mulieribus. Talibus namque decebat Virginem oppignerari muneribus, ut esset gratia plena, quæ dedit cœlis gloriam, terris Dominum, pacemque refudit, fidem gentibus, finem vitiis, vitæ ordinem, moribus disciplinam. Et bene angelus ad Virginem Mariam mittitur: quia semper angelis cognata virginitas. Profecto in carne, præter carnem vivere, non terrena vita est, sed cœlestis :

« PoprzedniaDalej »