Obrazy na stronie
PDF
[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Coll. 50 et 53, in titulo Epistolæ III, lege toleret pro tolleret.
Col. 903, ad Epist. XLIV, lege 180 pro &50.
Ibid., lineis ultim. et penultim., lege 915 pro 916 et 916 pro 931.

[ocr errors]
[ocr errors]

Hieronymianorum editioni operum novem fere ante annos adornari cœptæ, temporum deinde difficultatibus , privatisque oculorum incommodis, retardatæ diutius paulo, quam facturum me receperam, extremam denique manum impono : et si quis est locus excusationi apud æquos rerum mearum æstimatores, dari obsecro, et veniam pro gratia studiis meis ac laboribus precor. Quippe, quod ipse olim S. Pater causatus pro se est, probe novi, Naturam hujuscemodi hominum esse, ut non tantam gratiam habeant pro his, quæ tribueris, quantum dolorem super his quæ negaveris..... Minore enim studio virtutes laudamus, quam vitia reprehendimus (Præf. lib. xii in Ezech.). Sed hæc missa faciamus. Eccum ipsum, quo collectio nostra omnis libro concluditur, et datam publico fidem exsolvimus. Complectitur tomus iste ultimus sUPPosiTiTiA, sive quæ olim scripta sancto quidem, Hieronymo attributa sunt, junctaque , aut etiam imnixta veris ingenii ejus fetibus; re autem vera ab aliis sunt, non ab ipso adornata. Quæ cum prorsus eliminare , deque vetere possessione dejicere, impræsentiarum non liceat (quodam enim quasi vernilis sobolis jure ad eum spectant), reliquum unum est nobis, familiam hanc facere alicubi ex mala meliuscuIam, ex ignota alibi notam, ex incomposita ordinatiorem. Cum primis vero delectus capitum habendus : tum de singulis ferenda sententia. Scripta itaque illa, quæ non modo certum germanumque auctorem suum nossent, inscriptumque titulo nomen præferrent: sed in ejusmet etiam editione operum vulgo prostarent, gradu submovimus. Præterquam enim quod otiosum plane atque ineptum est, centies recudere non suo loco , quæ suo habeas, et collectionem onerare inutili scriptionum strue : nemo illa umquam apud Hieronymum, sed apud auctorem suum requirat : eaque laudem quidem aliquam, non ex quadam sui parte, sed ex integro contextu operum habeant. Et sane qui hæc editor negligat, aut in hac eruditionis parte laborare, aut suis certe studiis, lectorumque utilitati parum consulere videatur. Bedæ puta, et Rhabani, quorum erant maxima ex parte, quæ hinc amandavimus, opera in unum collecta nulli non sunt in promptu , ut quædam ex eorum Commentariis particulæ inter Hieronymi subdititia scripta sint recudendæ. Contra hunc jure sibi vindicant locum, quæ tametsi certum auctorem habeant, aut alibi tamen, quam apud Nostrum, reperire non est, aut peregrinis in locis apud alios, et quæ hinc exsulare si jubeas, facile cum rei litterariæ dispendio intercidant. Hujusmodi sunt ingentes in Pauli Epistolas Pelagii Commentarii, hominis hæretici, et Hieronymo infensissimi, ut magis mireris, haberi umquam pro Hieronymianis potuisse. Alia id genus sunt pleraque. Sed et multa erant, cum e mss., tum ex editis libris aliis, huc transferenda, quæ in aliis editionibus deerant, et ad Hieronymianam hancce, quam diximus, familiam jure meritoque pertinebant; nec ferendum erat, ut aliis atque aliis ex libris repeterentur. Ex his cum Epistolæ nonnullæ, nec infimæ aut ætatis, aut notæ, tum vetustissimum Martyrologium Hieronynmianum, et bonæ, si quis umquam alius frugis, liber est, qui Comes inscribitur. Quamquam non hic agitur, quam boni libri sint, quos suffecimus, sed an referri huc atque eodem cum reliquis supposititiis lare uti debeant. Delectu ad hunc modum habito, et parata voluminis materia, in partes ex ipso Scriptionum ingenio tribuenda fuit. Erasmus olim omnia in quinque veluti classes digessit, quarum prima continerentur τά &μγι6ολάς νό0«, sive illa, de quibus ambigi posset, Hieronymi essent, necne : altera {svöariypapa docta, id est, quæ falso quidem inscripta villi sunt, sed eruditionem tamen aliquam præ se ferunt; tertia quæ nec lectu digna videbantur, sed indocta prorsus atque infantia : quarta manifesto aliena, suorumque auctorum nominibus prænotata, puta epistolas, quas ad Hieronymum dedere Damasus, Augustinus, Epiphanius, atque alii, Catalogum item Scriptorum illustrium Gennadii, et quædam Rufini opuscula : postrema, quæ non unius auctoris stylum redolerent, maxime vero apparerent ex Hieronymianis scriptis collecta. Quam tamen Classem, cum in hanc maluisset in superioribus peccare partem , ut quæ magis ad inferiorem ordinem pertinebant, in proxime præcedentem referret, uno fere Commentario in Psalmos absolvit. Neque vero hæc proprio volumine omPATaoL. XXX. 1

[ocr errors]
[graphic]

nia comprehendit, sed materiarum ordinem secutus, seorsum quidem a genuinis quarto tomo Epistolas et breviora opuscula edidit, Commentarios autem septimo, octavo, et nono tomis, lectore tantum admonito, Hieronymianis immiscuit. Hanc Victorius sortitionem ex integro secutus est : Martianæus ex parte, Commentarios siquidem haud paucos, ut et unam atque alteram exegeticam epistolam in appendice secundi tomi digessit, ad sacræ Scripturæ explicationem fere continentem, quibus locis veri Hierouymiani tractatus deerant, supposititiis supplendam. Reliquam ingentem Epistolarum æque atque Commentariorum struem in duas veluti partes ex ipso scriptionum ingenio distinctas quinto , sive ultimo editionis suæ tomo comprehendit. Sed enim Erasmianum exemplar in his descripsisse satis habuit, nec mss. codicum auxiiio, nec litteratorum jam inde ab Erasmo felicioribus inventis ac judiciis in rem suam usus est. Opusculum quidem unum atque alterum novum addidit, Canones, inquam, pœnitentiales juæta Hieronymum, et Eaepositionem Evangeliorum de brevi Proverbio; sed hæc ipsa notæ infimæ scripta, tot vitiorum monstris obsita, tamque multis locis corrupta, ac sensu carentia, ut rei litterariæ magis consuluisse videri posset, si ab cvulgandis abstinuisset. Cætera cæcis, ut aiunt, oculis Erasmum secutus, et seriem illam tripartitam religiose observavit, et quod rei caput est, censuras ipsas Erasmianas in tanta litterarum luce, de suo nihil ausus, totidem verbis relinuit. His medelam adhibere, nostrarum nos partium duximus. Atque adeo omnia, aut ea certe scripta, quorum vetera mss. exemplaria reperiri potuerunt, exegimus ad eorum fidem, improbum laborem, qui cederet in lectoris utilitatem, æquo animo sustinentes. Tum singulis ad trutinam revocatis, quæ ad hanc instaurandam Hieronymianæ domus supellectilem necessaria, aut opportuna viderentur, et quæ secus, expendimus. Præ cæteris operæ pretium erat, ferre de singulis sententiam : atque hanc perquam sanc difficilem provinciam cepimus, de stylo, et personati scriptoris ingenio tamdiu investigantes, donec aut certis indiciis, aut non improbabilibus conjecturis, quis ille fuerit, detexisse wisi sunus. Censuras proinde in singula scripta novas adornavimus, quibus ct ratio scriptionis redditur, et suum cuique opus tribuitur, denique sive fraudis librariæ, sive casus, atque amanuensium temeritatis occasio ipsa intelligitur. Et maximam certe partem auctorum , qui propemodum ignorabantur, in apertam lucem protulimus, proprio cultu ornatos, effecimusque, ut maguo Hieronymo ancillari etiam cum dignitate possent. Sed et alia præstitimus, quæ ad universam Hieronymianorum operum editionem numeris omnibus absolvendam spectant. Vitam S. Hieronymi (a) ex ejus præcipue scriptis novissime concinnavimus : qua nihil est ad ejus Operum seriem mentemque penitius assequendam consentaneum magis ac necessarium. Atque hac tamen laude, quæ nostram præcesserunt, editiones omnes, aut meliore et maxima ex parte, aut prorsus caruerunt. Erasmus nempe et Vietorius non tam Vitam S. Docloris, quam panegyricam laudationem ejus adornarunt: Martianæus nullam de suo attexuit, nec tanti habuit quas laudati editores præscripserant. Edidit quidem postea la Vie de saint Jérôme, Gallica, ut vides, non Latina lingua ; »ed eam et seorsum peculiari libro, non editioni suæ subjungendam, et pietatis cultoribus magis, quam cupidis eruditionis hominibus utilem. Nobis in ea conscribenda, historicæ veritatis ratio præcipua fuit : perque annos singulos gestorum scriptorumque S. Patris seriem ad sanioris critices regulas contexuimus. Neque vero privati hominis erudita negotia recensenda erant, sed insigniorum in Ecclesia , cujus ille cumprimis gloriam per id temporis sustinuit, rerum disputationumque memoria sæpius repetenda. Breviores alias Vitas, olim ab Antiquis scriptas, quorum tamen nomina ignorantur , subnectimus, non sine animadversionibus et nolis, aliorumque accessione Opusculorum, quæ eo pertinent, et proxima pagella indicabit. In fine instruimus Conspectum universæ editionis nostræ, cum distributione antiquarum, (et Benedictina comparatum : cujus ope, uno intuitu, unumquodque 8. Patris scriptum, tam apud nos, quam apud alios reperias. Denique indices generales duos, 'atque eos quidem multo locupletiores iis, qui singulis tomis subjuncti sunt : alterum omnium rerum, quæ in operibus Hieronymianis omnibus notatu digniores videntur : alterum

(a) ll;ec Vita visa est nobis melius præponenda S. Patris operum tomo primo qui vigesimus sccundus est nostræ Patrologiæ.

omnium Scripturæ sacræ Testimoniorum, quæ in iisdem operibus, locis, ut aiunt. peregrinis edisseruntur, Unum supererat, ut ea quæ peccasse nos in universo operum contextu recognoscendo, vel aliis notata sint postea, vel ipsi nos animadverterimus, secundis curis emendaremus. Atque is quidem animus nobis continuo fuit, nec majorem profecto inire a nobis quis gratiam poterat, quam sicubi lapsi sumus, coargueret; nos enim numquam magis placuimus ipsi nobis, quam cum errorem exuimus, et Hieronymianæ doctrinæ studiosis meliora suppeditavimus. Verum alios quod spectat, duo exstiterunt, longe dispari cum eruditione, tum animo scriptores, qui nobis succensuerunt. Unus e Benedictinis Parisiensibus, homo familiæ, cui ascriptus est, et cui cætera egomet summa omnia defero, valde præpostero studio favens (et non tam mihi iratus, quam doctissimo viro , qui nostra in Galliis sponte sua promovebat), ratus monopolio, quod in edendis SS. Patrum scriptis sibi arrogant, dispendio futuram editionem meam, detrahere illi et dicam impingere conatus est peculiari scripto, quod varii argumenti, multumque ab invicem diversi libro interseruit. Ego pignore certare ausim, nihil eorum, quæ de mea industria oblocutus est, sibimet in animum inducere potuisse tantisper, verum ut crederet. Id enimvero egisse videtur, ut cum fore cognosceret curæ nenini, causam penitius ut nosset, interim sua lecturis imponeret. Hoc aio, et sancte dejerare haud vereor, me si quid esset ab eo rectius notatum, huc referre cum vellem, nihil quod scire lectorum interesset, invenisset. Obtrectatori reponere, neque nos decet, neque hujus est loci. Alter et amicus noster est, et ecclesiasticæ antiquitatis vir litterate peritus, Hieronymus de Prato nostras, qui dissert. vi ad Sulpicii Severi Dialogum, contra atque nos statuit de Theophili epistola illa, quam Latine abs Hieronymo redditam primi in lucem protulimus, et synodicam diximus. Pene, ait, pro certo habeo, Theophili epistolam nuper vulgatam aliam vuanino esse ab ea synodica, quam se Hieronymus Græco interpretatum tradit. Ratiocinationis ejus hæc summa : constare Epistolam neque ex synodo, sive apud Alexandriam, sive in Nitriæ monte, neque Patrum nomine, sed privato Theophili scriptam; et generalem illam quidem, ut alibi S. ipse Pater vocat, sive encyclicam videri ; minime vero synodicam, quæ et alia omnino fuerit, et jamdiu olim interciderit. Cui ego paucis satisfaciam. Dabo , si mavult, Hieronymum, cum se ait Theophili Synodicam de Græco interpretatum, non usque adeo locutum accurate, sed alio atque alio unam eamdemque epistolam vocabulo denotasse. Tum vero provocabo rationum momenta, quæ pro illius germanitate suis locis multa congessi, et quibus, nisi admoduin fallor, evici, non aliam hanc esse epistolam, quam primus in lucem cdidi, ab ea, quam vocat S. Interpres Synodicam. Provocabo item eruditorum quot sunt, quibus hæc innotuerunt, judicia : denique ipsiusmet adversarii sententiam, si ab cavillandi studio ad rem ipsam æquiore animo expendendam se conferat, provocabo.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][graphic][graphic][graphic][graphic][graphic]

suavitas eloquentiæ demulcentis, et hæreseos per- A magisque reliquam ordinare vitam, quam ornare

versitas seducentis manifeste probant,hoc illius opusculum non esse. Satis equidem erudite, nam et stytus palam arguit non esse Hieronymi , et quod contimenter insinúat, hæreticum dogma illud ipsum est Pelagianorum, quod S. Pater proprio 0pere, locis et hac ipsa scriptione indicatis, subvertit. Hac gert£ de causa aliis aique aliis ex illa hæreticorum factione scriptoribus tributa subinde est : et cumprimis Juliano; ut dudum laudatus Beda existimabat , et fonnulli çodices mss., e quibus vetustior unus Bibliothecæ S. Victoris, asserunt, tum Cælestio, cujus nomen Maruianaeus te$tatur in aliis, quos laudat, antiquis libris præscriptum invenisse. Verum, quod dicebamus, er ipsiusmiet Pelagii calamo projecta est : idque certo scire licet ex Augustini lib. de Gratia Christi, cap. 90 et seqq., et luculentius ex ejusdem libri cap. 37, quo loco se ductorem ipse declarat Pelagius in suis ad Innocentium litteris scribens : Legant, quam ad sacram Christi virginem Demetriadem in Oriente conscripsimus, et invenient nos ita hominis laudare naturam, ut Dei semper gratiæ addamus auxilium. Sunt et quædam er hujusmet epistolæ contextu sub cap. A finem, quæ Pelagium in Epistola ad Constantium pro suis agnovisse, idem Augustinus loco laudato scribit. Orosius quoque ejus auctorem Pelagium facit: tantum quod notat, fuisse illi verba ab alio suppeditata : ille tero alius facile fuerit Anianus pseudodiaconus Celedensis, ut Hieronymo dicitur epist. in nostra recensione 145, qui, ait, copiosissime pascitur, ut alienæ l)lasphemiæ verba frivola subministret. Scriptionis tempus quod spectat, no!atum ante nos PP. Benedictinis Augustinianorum operum editoribus, datam an. 415, quo Demetriadi virginitatis telamen suscipienti litteras miserunt certatim Hieronymus, Augustinus, et lnnocentius, aut certe ann. 414, posteaquam illa se Romam recepisset ; id quod significare videtur Pelagius hic in cap. 25. Vide quæ nós de vera Hieronymiana illa ad Demetriadem Epistola, quæ numerum obtinet in nostru Editione 130 diacimus.

EPISTOLA I.

PELAGIl AD DemetRiAdeM.

CAP. I. — Si summo ingenio parique fretus scienria, officium scribendi facile me implere posse crederem : tamen tam arduum hoc opus ingredi, sine magnQ difficultatis timore non possem. Scribendum tamen est ad l)emetriadem virginem Christi, virgiiiein nobilem, virginem divitem, et quod his majus est, ardore fidei, nobilitatem divitiasque calcantem. Quam utique, pro tam insignis [Al. insigni] admiratione virtutis, ut laudare omnibus facile, ita docere difficile est. Cui enim oratio deesse possit in ejus laude celebranda : quæ summo loco nata, in summis opibus deliciisque nutrita, tantis tamque variis hujus vitæ blandimentis, velut tenacissimis quibusdam irretita vinculis, subito eruperit, cunctaque simul corporis bona, animi virtute mutaverit? Quæ florem adhuc ipsum incuntis ætatis, quodam fidei gladio, id est, voluntate succiderit ? Et crucifigens cum Christo carnem suam, vivam , sanctamque hostiam sacraverit Deo , ac nobilissimi sanguinis posteritaueum, virginitatis amore contempserit? Prona autem et facilis dicendi via est, quæ ipsa ubertate materiæ cursum orationis accendit: sed nobis alio magis itinere pergendum est, quibus propositum est, institutionem virginis, non laudem seribere : nec tam paratas jam virtutes ejus exprimere, quam parandas;

præteritam. Est autem difficillimum cum ejus persona facere, in qua cupiditas tanta discendi est, tantusque perfectionis ardor, ut ei quamlibet perfecta doctrina par esse vix possit. Meminit enim recteque meminit, quas mundi opes gloriamque respuerit, quibus voluptatibus renuntiaverit, quas denique contempserit vitæ præsentis illécebras. Et ideo contenta non est communi hoc mediocrique genere vivendi; et quod facile ipsa multorum societale vilescat, novum aliquid et inusitatum requirit: præcipuum ac singulare quoddam flagitat. Non minus conversationem suam quam conversionem cupit esse mirabilem. In sæculo nobilis, apud Deum cupit esse nobilior. Tam pretiosa requirit in moribus,

B quam contempsit in rebus. Hunc utique [Al. itaque]

tam devotæ mentis ardorem, hanc tantæ perfectionis sitim, quod umquam satiabit flumen ingenii? Quæ vis aliquando orationis, quæ copia tantum verbis exprimere poterit, quantum parata est virgo rebus implere? Nobis vero donanda est venia , qui ad ornandum Domini tabernaculum, secundum vires nostras munus offerimus. Nec veremur ne temere scribendo, ad tantæ nobilitatis virginem, ultro nos morsibus tradamus invidiæ. Scribimus enim petente sancta matre ejus, immo jubente, idque a nobis transmarinis lilteris, miro cum desiderio animi flagitante : quæ facile ostendit, quo studio quantaqüe cura in filia germen cœleste plantaverit, dum illud tam sollicite cupit ab aliis irrigari. Remoti igitur a

C temeritate, et ab ambitione liberi, proposito insude

mus operi. Nec de mediocritate diffidimus [Al. diffidamus] ingenii, quod credimus, et fide matris, et merito virginis adjuvari. CAP. II. — Quoties mihi de institutione morum, et sanctæ vitæ conversatione dicendum est, soleo prius humanæ naturæ vim qualitatemque monstrare, et quid efficere possit, ostendere : ac jam inde audientis animum ad species incitare virtutum : ne nihil prosit ad ea vocari, quæ forle sibi impossibilia esse præsumpserit. Nequaquam enim [Al. præsenserit. Numquam enim] virtutum viam valemus ingredi, nisi spe ducamur comite. Siquidem appetendi omnis conatus perit consequendi desperatione. Quem ego exhortationis ordincm, cum in aliis quoD que Opusculis tenuerim , tunc hic maxime observandum puto: ubi eo plenius naturæ bonum declarari debet, quo instituenda est vita perfectior, ne tanto remissior sit ad virtutem animus ac tardior, quanto minus se posse credat : et dum quod inesse sibi ignorat, id se existimat non habere. Proferenda semper in notitiam ea res est, cujus usus desideratur, et explicandum est, quidquid bonum natura p0test, cum quidquid posse probatur, implendum est. llæc igitur prima sanctæ ac spiritualis vitæ fundamenta jaciantur, ut vires suas virgo agnoscat: quas demum bene exercere poterit, cum eas se habere didicerit. 0ptima enim animi incitamenta sunt, cum docetur aliquis posse quod cupiat. Nam et in

« PoprzedniaDalej »