Obrazy na stronie
PDF
ePub

ipsumque pro Deo colerent, nacti forte occasionem ex verbis ejus dicentis domum philosophantis esse sacrarium sapientiæ, et verissimum Dei templum. Traditur etiam persuasisse hominibus, esse animas immortales, et post dissolutionem corporis, vitæ præcedentis præmia recepturas. Impie tamen fabulam mille annorum primus dicitur induxisse.

Cap. 5. De Ionico genere Philosophorum, et auctoritate Socratis, et dogmate Platonis, et opinione ejus post mortem.

ALTERUM vero philosophorum genus est, quod Ionicum dicitur, et a Græcis ulterioribus traxit originem. Horum princeps fuit Thales Milesius, unus illorum septem, qui dicti sunt sapientes. Iste quum rerum naturam scrutatus, inter cæteros emicuisset, maxime admirabilis extitit, quod astrologiæ numeris comprehensis, solis et lunæ defectus prædicebat. Huic successit Anaximander ejus auditor, qui Anaximenem discipulum reliquit et successorem. Diogenes quoque ejusdem auditor extitit, et Anaxagoras, qui omnium rerum quas videmus, effectorem divinum animum docuit. Ei successit auditor ejus Archelaus, cujus discipulus Socrates fuisse perhibetur, magister Platonis, qui teste Apuleio, prius Aristoteles dictus est, sed deinde a latitudine pectoris Plato, et in tantam eminentiam Philosophiæ, et vigore ingenii, et studii exercitio, et omnium morum venustate, eloquii quoque suavitate et copia subvectus est, ut quasi in throno sapientiæ residens, præcepta quadam auctoritate visus est, tam antecessoribus, quam successoribus philosophis, imperare. Et primus quidem Socrates universam philosophiam ad corrigendos componendosque mores flexisse memoratur, quum ante illum omnes

physicis, id est rebus naturalibus perscrutandis, maximam operam dederint. dederint. Probe quidem et sapienter, quum ad utilitatem suam oporteat omnia retorqueri, parumque prosit novisse opera Dei, quæ sunt omnia valde bona, et creatori suo consequenter similia, nisi quis id præcipue agat, ne ipse sit malus. Præclara igitur vitæ mortisque fama Socratis, philosophiæ suæ reliquit plurimos sectatores, qui partiti sunt verba ejus in varias sectas, de quibus in sequentibus pauca dicentur. Porro tantæ multitudinis dissidentiam Plato, qua præeminebat auctoritate, cohibuit, et in se attentionem omnium diutius provocavit et tenuit. Sunt qui Platonem credant non vel Aristonis, vel Aristidis, filium, see augustiore conceptu natum, eo quod Apollinis figuratio, matri ejus Perictioni se miscuerit, quam constat a Solone sapientissimo, fundatore legum Atticarum, traxisse originem. Natus est autem mense qui apud Atticos Thargelion dicitur, die qua apud Delon Latona peperisse creditur Apollinem et Dianam; pridie quidem Socratem genitum ferunt. Talis ergo, et de talibus oriundus, non solum Heroum virtutibus præstitit, sed æquiparasse dictus est deorum potestates. Nam Speusippus domesticis documentis instructus, et pueri ejus acre in percipiendo ingenium, et admirandæ verecundiæ indolem laudat, et pubescentes primitias labore atque amore studendi imbutas refert, et in viro harum incrementa virtutum convenisse testatur. Ex eisdem genitoribus Glaucus et Adamantus ei fratres fuerunt. Doctores habuit in prima literatura Dionysium, in palæstra Aristonem Argis oriundum. Tantosque progressus ei exercitatio contulit, ut Pythiæ luctando certamina vicerit. Picturæ non aspernatus artem, tragœdiis quoque et dithyrambis se utilem finxit. Jamque carminum confidentia elatus, certatorem se profiteri

cupiebat, nisi Socrates humilitatem hujus cupidinis ab animo ejus expulisset, et veræ laudis gloriam ei curasset ingerere. Et antea quidem Heraclidis secta fuerat imbutus, verum quum se Socrati dedisset, non solum ingenio atque doctrina cæteros Socraticos vicit, sed etiam labore et elegantia sapientiam illustravit, eique recta assertione sensuum et majestate verborum, plurimum adhibuit dignitatis. Socrate siquidem excedente, se ad Pythagoræ contulit disciplinam, quam etsi ratione diligenti et magnifica videbat instructam, rerum tamen continentiam et castitatem magis cupiebat imitari. Deinde Theodorum Cyrenensem adiit, ut Geometriam disceret. Inde Ægyptum petiit, ut Astrologiæ vacaret, ibique a plerisque creditus est didicisse oracula Prophetarum. Unde rursus in Italiam rediit, et Pythagoreum Tarentinum Archytam secutus est; atque ad Indos, Medos, Magos animum intendisset, nisi eum procedere vetuissent bella Caletica. Quapropter inventa Parmenidæ et Zenonis diligentius executus, quæ apud magnos philosophos admirationi fuerant singula, in libris suis. collegit universa, docens primus studia Philosophiæ non modo non esse contraria, sed invicem necessaria sibi, eo quod mutuis auxiliis universa consistunt. Multi auditorum ejus utriusque sexus in Philosophia floruerunt. Patrimonium in hortulo, qui Academiæ junctus erat, in duobus ministris, et patera qua diis supplicabat, reliquit. Auri tantum habuit, quantum puer auricula gestaverat, in nobilitatis insigne. Tres adventus ejus ad Siciliam, mali diversis opinionibus carpunt. Sed primo ut historiam naturæ cerneret in Ætna, et incendiorum intelligerct rationem, illuc profectus est. Secundo petitu Dionysii, ut Syracusanis adsisteret, et ut municipales provinciæ illius disceret leges. Tertio ut fugientem Dionem restitueret pa

triæ suæ, venia a Dionysio impetrata. Sed in his omnibus adeo diligens extitit, ut a studiis aut officiis philosophiæ, nullo unquam tempore suspenderetur. Itaque quum studium philosophiæ partim in actione, partim in contemplatione versetur, Socrates activam exercuit, mores instituens, quibus fideliter ad beatitudinem vita transigitur: Pythagoras contemplativæ institit, per quam ingenium exercetur, et propagatur scientia: proinde Plato utramque jungendo alteri, Philosophiam perfecisse laudatur, quam in tres partes distribuit, Ethicam, Physicam, et Logicam, id est, moralem, naturalem, et rationalem, qua verum disterminatur a falso, et sine qua disseri nequeunt, quæ vel in actione, vel in contemplatione versantur. Putatur a nonnullis, quod in peregrinatione sua Hieremiam Prophetam viderit, audieritque in Ægypto, et legerit scripturas propheticas. Sed supputata ratio temporum, quæ in Chronicis continentur historiis, docet eos nequaquam contemporaneos extitisse, quum ortus Platonis vix ætatem illam apprehenderit, et interlabentibus centum septem annis tempus, quo prophetavit Hieremias, adtigerit; et scripturæ propheticæ, post mortem Platonis, annis ferme sexaginta, regnante Ptolemæo, qui literarum studiosus, a Hierosolymis septuaginta adscivit interpretes, Ægyptum intraverint. Opinio tamen illa convaluit, quia in libris Platonis inveniuntur multa dictis consona prophetarum. Nam in Timæo, dum causas mundi subtilius investigat, manifeste videtur exprimere trinitatem, quæ Deus est, efficientem causam constituens in potentia Dei, in sapientia formalem, finalem in bonitate, quæ sola induxit eum, ut omnem creaturam bonitatis suæ participem faceret, prout natura cujusque capax beatitudinis esse potest. Unam tamen in his visus est intellexisse et docuisse substantiam, dum opificem

universitatis et formatorem Deum unum esse asseruit, quem ob insigne bonitatis, et dulcis affectus, dixit omnium genitorem, quem propter infinitatem majestatis, potentiæ, et sapientiæ, et bonitatis suæ, tam est invenire difficile, quam inventum digne profari impossibile. Eundem quoque remuneratorem sperantium in se esse, et colentium se, videtur adstruere, dicens sapientem esse cultorem Dei philosophum, qui animo et voto accedit ad sapientiam, et eum esse amatorem Dei; qui sicut constitutæ universitatis causa est admirabilis, ita bibendæ felicitatis idem est fons indeficiens et singularis. Moyses auctor est, quia in principio creavit Deus cœlum et terram, et in medio earum aquam collocavit et aerem. Plato quod ab initio, ut mundus, qui solidus et visibilis futurus erat, videri posset et tangi, Deus jecit duo prima mundani corporis fundamenta, ignem et terram, et eis concordi proportione media sociata insolubili vinculo interjecit, nisi tamen voluntas conditoris, quæ sola tantæ firmitudinis nexus fidelissimus est, ut dissolvantur, admittat. Omne siquidem quod vinctum est, natura dissolubile est: sed ut bonæ conciliationis fœdus pereat, non est voluntas Dei, volentis bona duntaxat. Ait Moyses: Qui est, misit me ad vos, et illum singulari verbo, et prærogativa significatione censuit esse, qui semper idem est, ut ei nec præteritum transeat, nec futurum immineat, sitque immunis omnium motuum. Nam illa subsistendi dedignatus est verbo, quæ cum tempore festinant ad non esse, et singulis momentis per varios motus sui proficiscuntur in mortem. Et de homine quidem planum est, quia vita ejus non status est, qui verbo substantivo debeat exprimi, sed transitus de utero ad tumulum, et quasi fuga aut umbra existendi. Plato quidem id quoque solum proprium dicit esse, quod semper est idem, nec motibus variatur. Quæ

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »