Obrazy na stronie
PDF
ePub

neuter. Conveniant ergo, si placet, in insula Lycaonia, aut alio, si quis tamen locus bellis, sive duellis est aptior: nam antiqui, teste Quintiliano, bellos dicebant, quos modo duellos appellamus, et sine orbis et urbis periculo vincat alteruter duellorum, quem Deus scilicet approbaverit, aut victorem esse permiserit. Victus quoque, si id victori placeat, demergatur in Tyberim, aut si cum eo mitius agendum videtur, retrudatur in caveam. Cui quum abbas loci claustrum, imo carcerem aperuerit, protestetur se non illud ei, qui damnatur, præparasse, sed victo. Siquidem

Nulla fides unquam miseros elegit amicos.

Qui vero vicerit, id est, qui violentior fuerit, in Liparem, aliam-ve insulam exul perpetuus deportetur ad marmora secanda, aut ad metalla damnetur. Facinus enim schismatis quos inquinat, æquat; nisi quia plerumque qui fortior, imo ferocior, idem et iniquior est. Quid perniciosius, aut odibilius bello civili? Nihil plane præter rabiem schismaticorum, aut hæreticam pestem. Quorum utrum perniciosius sit, non facile dixerim, si tamen in his numerus est, ut unum segregetur ab altero. Cessabunt plane bella civilia, si præsumptioni desit temeritatis adjutor. Nec est qui concives possit urgere ad furorem, nisi eos aliquatenus ipsa delectet insania. Utique necessitas confurendi, aut nulla omnino, aut, ut multum, imaginaria est. Hæc quoque permultis maximisque periculis patet, quorum nemo satis declinat eventum, nisi præcaveat facultatem. Innuit hoc Poeta gravissimus, aut si, juxta Quintilianum, rectius dicere malueris. oratorem, non repugno, dum constet præcavenda esse etiam quæ possunt evenire pericula, et universitatem ab uno quolibet cogi non posse, ut sceleri obsequatur invita. Ait enim,

Et quamvis nullo maculatus sanguine miles,

Quæ potuit fecisse, timet. Quid pectora pulsas ?

Quid vesane gemis? quid fletus fundis inanes?

Nec te sponte tua sceleri parere fateris?

Usque adeone times, quem tu facis ipse timendum? Classica det bello; diros tu neglige cantus: Signa ferat; cessa: jam jam civilis Erynnis Concidet, et Cæsar generum privatus amabit. Sic sic, si ecclesia Dei erigatur in spiritus libertatem. Si ministerium sceleris subire detrectet, aut omnino schismata sopientur, aut manente compage unitatis, soli inter se schismatici dimicabunt. Interim contineat ecclesia manus suas, quoniam gladius Petri, qui sanguinem carnali sitiebat affectu, mandato Domini ad præsens tegitur in vagina, et discipuli eradicare zizania properantes, præcipiuntur messores angelos expectare. Oret unitatis integritas, ut in se colligat dissidentes lapis incisus, in quo fundatur ecclesia, quem schismatici reprobant, qui fecit utraque unum, et vestem suam in sortem fidelium integram cedere maluit, quam secari. Oret, inquam, ne deficiat fides, et expetens in cribro Sathanas non disperdat, conculcet et triticum. Oret pacem, quærat pacem, et persequatur etiam fugientem. Meminerit ejus, qui quum posset producere plus quam duodecim legiones angelorum, exaltatus in crucem omnia acquisivit. Ipsa enim exinanitio adeo meruit exaltari, ut ad gloriam ejus flectatur omne genu. Schismaticos nocentes accipiunt, sed consentientes justos, nocentes faciunt bella sacerdotalia. Quiescant ergo stantes a longe cum Petro, ut videant sinem. Recolant illud ethnicum: -Si coelicolis furor arma dedisset,

Aut si terrigenæ tentarent astra Gigantes,
Non tamen auderet pietas humana, vel armis,

Vel votis prodesse Jovi.

Hoc quidem videtur esse servandum in his : ubi quis justius induit arma, scire nefas. Nam si hæreticus, schismaticusve catholicum impugnat, assistere veritati pium est, et Romano Pontifici devotissime famulari.

Hoc quidem quum innotuerit: nam schismaticus se catholicum esse sæpe mentitur, Quis enim præsumet summum judicare pontificem, cujus causa Dei solius reservatur examini? Utique quisquis hoc attentaverit, laborare quidem, sed proficere nequaquam potest. Nec ad unguem nomen Pontificis arto; habeatur hic pontifex, cujuscunque canonica præcessit electio. Jonas ut naufragium tolleret, naufragium fecit, maluitque perire solus, quam alios involvere periculis suis: nec tamen regendæ navis curam susceperat. Salomon ab eo maternum convincit affectum, quod integrum meretricis calumniæ filium cedere maluit, quam partiri. At isti periclitari malunt ecclesiam, et scindi, quam honorem non usurpare, et innocenti matri ecclesiæ non inferre calumniam. Hæc est, inquit, mater ejus, quoniam ex dilectione refugit sectionem. E contra hic privignus est, qui

Ferro rimatur viscera matris.

Quot, et quantos tumultus, et strages dedit illa collisio, quando filius Petri Leonis adversus Innocentium bonæ memoriæ Quintum, domini Adriani præcessorem, cujus vitam et felicitatem in se in ævum protendat Dominus, conatus est ab aquilone ascendere? Nonne et stellarum partem secum traxit ruina ejus? Quis nescit Ægidium Tusculanum? Quis Petrum Pisanum, cui nullus, aut vix similis alter erat in curia? Quis recenseat Episcopos, qui in tota fere Italia corruerunt? Profecto dum ruinæ illius extabat ætate nostra memoria, incredibile est quempiam adeo misere ambitiosum esse, ut ecclesiam scindere non formidet. Neminem ita stupidum esse credo, qui non malit se deleri, quam ut pro eo tanta fiat turbatio. Si delictis nostris exigentibus, carnificum istorum quisquam ascenderit sedem Petri, et ad gubernaculum navis ejus, Domino indignante, accesserit, plane naufragium non

immerito faciet, quum et Petrus vocatus a Domino, ad validiorem territus auram cœperit mergi, et navis, quæ Dominum habebat vectorem, de salute desperet, donec Christus dormiens precibus excitetur. Utique qui misere ascendit, rotatur miserius, et miserrime dejicietur: nec lætos habent exitus, quæ malo sunt inchoata principio. Discordia certissimum iniquitatis et defectus indicium est. Siquidem

Minimas rerum discordia turbat,

Pacem summa tenent.

Phaeton in fabulis, dum paternos currus affectat, incendit orbem, et tandem miseratione Dei, et ipse succensus corruit præceps, curru disjecto. Tunc Isse diem sine sole ferunt:

et dum flagrat ecclesia succensa schismate, Christus videtur abesse. Icarus quoque, dum elatus juvenili levitate fertur in cœlum, marinis fluctibus mergitur. Dejectus enim est dum allevaretur. Subvectio siquidem impiorum, gravioris ruinæ præparatio est. Quis autem eo iniquior, qui ministerium pacis, sacrificandi officium in rixas mittit, et carnificium? Quorsum quæso tanta immanitas? Nunquid ad vitam? Sed eorum finis interitus. An ad gloriam? Sed gloria eorum in confusione est. An ad voluptatem? Ergo et eorum Deus venter est. An ut nobilitentur in carne et sanguine? Sed caro et sanguis regnum Dei non possidebunt. Nam adversus carnales non ego, sed hæc, et graviora his, apostolica intonat tuba: Quorum, inquit, finis interitus, quorum Deus venter, et gloria in confusione, quia terrena sapiunt. Si ut suam expleant voluntatem, aliis dominantes quod tyrannicum est, eis nihil minus proveniet. Tyranno siquidem nihil tutum est, aut quietum. Interroga Damoclem, et se hoc a tyranno Sicilia didicisse fate

bitur, quum ei undique in ardentes prunas ruina immineret, ad primum nutum et quasi texentis licio dependens gladius, inter regales delitias cervici illius, similis ferienti, irrueret. Hoc quidem apud Claudianum astruit Theodosius. Ait enim,

Qui terret plus ipse timet, sors ista tyrannis
Convenit, invideant claris, fortesque trucident.
Muniti gladiis vivant, septique venenis,
Ancipites habeant artes, trepidique minentur.
Tu civem, patremque geras, tu consule cunctis.
Nec tua te moveant, sed publica vota.

Erubesce Sydon ait mare, quia jam carnalis loquitur, quæ vir spiritualis audire non potest. Si enim audirent sacerdotes vocem hanc, nequaquam per tela, per hostes currerent, ut primas cathedras occuparent. Sed licet omnes summi pontificatus apicem deferant, quantum salva religione licet, fugiendum, quam suscipiendum arbitror sapienti. Ut enim ex conscientia verum loquar, illius laboriosissima, et quantum ad statum præsentis seculi pertinet, miserrima videtur esse conditio. Si enim avaritiæ servit, mors ei est. Sin autem, non effugiet manus et linguas Romanorum. Nisi enim habeat unde obstruat ora eorum, manusque cohibeat, ad convitia, ad flagitia, et sacrilegia perferenda, aures, oculos, duret et animum. Tria quidem sunt, quæ præ cæteris, etiam prudentum omne judicium subvertunt, amor munerum, acceptio personarum, facilitas credendi. Nam ad ista moveri, et justitiam dispensare, nullus omnino potest. Ergo et ab his immunem Romanum necesse est esse Pontificem, qui omnium coercere debet excessus. Si odit munera, quis beneficia conferet in invitum? Quid largiturus est, qui non accipit? Aut quomodo, si non largitur, placabit Romanos? Si personas eorum non accipit, quomodo subsistet ante faciem eorum? Vix enim in

« PoprzedniaDalej »