Obrazy na stronie
PDF
ePub

manifestius ostendi potuit. In summa ergo aut virtuti insistendum est, aut de gloria desperandum. Gloria siquidem aliunde non provenit.

Cap. 14. Quod nihil ad gloriam fructuosius est laude et favore bonorum, et maxime scriptorum: et quod turpium familiaritas non tam prodest quam obest: et quod uno benefacto vel dicto gloria propagatur.

INTEREST sane inter cupiditatem gloriæ humanæ, et cupiditatis ardorem. Nam licet proclives sint, ut qui humana gloria nimium delectantur, etiam damnari ardenter affectent: tamen qui veram, licet humanarum laudum, gloriam concupiscunt, dant operam bene judicantibus non displicere. Refert enim plurimum quis, cui, et unde placeas. Nec est ab eo laudari gloriosum, cujus familiaritas ignominiam redolet. Laus unius studiosi multis profecit, et suffecit ad gloriam et multorum sæpe commendatio, infamiam peperit. In rhetoricis locus est celebris a convictu, morumque similitudinem indicat: et ab ea amicitiæ et commendationis manare originem, sæpe traditum est. Nolo, inquit sapiens, ab his laudari, quorum laus vituperium est, nec ab his culpari vereor, quorum criminatio laus est. Quum ergo histriones, mimi, parasiti, et hujusmodi ineptiæ hominum nihil, indice vita, laudabilium probent, nonne perspicuæ desipientiæ est, illorum, ut quis fulgeat, aucupari favorem, qui sordibus obsiti sunt, et quorum gratia nisi per turpia acquiri non potest? Hujusmodi monstris hominum amplissimum patrimonium Pompeii, et fere totius orbis opes contulit Marcus Antonius; et tamen eorum præconiis non clarescit, sed eo sordidior occurrit posteritati. Si unius sapientis, si scriptoris egregii gra

tiam meruisset, aliquid celebre illius manasset ad posteros. Virgilius Marcelli, citra magna virtutum merita, perpetuavit gloriam, et poetica licentia fidem pervertens historiæ, Didonem, licet pudicissima fuerit, hospitis, quem ex ratione temporum videre non potuit, incesto amore posteris persuasit fuisse correptam. Nisus et Euryalus nostram non attigissent ætatem, nisi eos oblivioni divina Maronis carmina subduxissent. Implet adhuc promissi fidem, et nomina eorum situ non patitur aboleri.

Vivite felices, si quid mea carmina possunt,
Nulla dies unquam memori vos eximet ævo.

Quid est ergo, quod qui scurrarum, viliumque mancipiorum ignominiæ tanto sumptu conducunt gratiam, honestis viris, peritisque, et maxime scriptoribus, placere non appetunt? Nunquid suas ineptias transmitti nolunt ad posteros? Ignotus esset Lucilius, nisi eum epistolæ Senecæ illustrarent. Laudibus Cæsareis plus Virgilius, et Varus, Lucanusque adjecerunt, quam immensum illud ærarium, quo urbem et orbem spoliavit. Nemo prudentiam Ithaci, aut Pelidæ vires agnosceret, nisi eas Homerus divino publicasset ingenio. Unde nihil mihi videtur consultius viro, ad gloriam properanti, fidelium favore scriptorum. Nihil stultius, quam captare Tigellium, qui nec suam potis est redimere famam. Sunt autem multa in moribus bona, de quibus multi bene judicant, quamvis ea multi non habeant, et quo rariora, eo præclariora sunt. Per ca ergo nituntur quidam ad gloriam, ad imperium, ad dominationem. Quisquis autem sine cupiditate gloriæ, qua veretur homo bene judicantibus displicere, dominari atque imperare desiderat, etiam per apertissima scelera quærit plerumque obtinere quod diligit. Proinde qui gloriam concupiscit, aut vera via nititur, aut certe dolis et fallaciis contendit, volens videri

bonus esse, quod non est. Et ideo virtutes habenti, magna virtus est contemnere gloriam, quia contemptus ejus in conspectu Dei est, judicio autem non aperitur humano. In laudatoribus autem suis quamvis parvipendat quod eum laudant, non tamen parvipendit quod amant. Nec eos vult fallere laudantes, ne decipiat diligentes. Ideoque instat ardenter ut potius ille laudetur, a quo habet homo, quicquid in eo jure laudatur. Qui autem gloriæ contemptor, dominationis est avidus, bestias superat sive crudelitatis vitiis, sive luxuriæ. Tales quidem, teste magno patre Augustino, Romani fuerunt. Nam quum eorum vitia percurruntur, gens nulla deterior; quum virtutes, nulla potior invenitur. Alias tamen gentes non crudeli dominio, sed mansueto subjugaverunt imperio. Et quod moderatio acquisivit, aut crudelitas, aut luxuria perdidit. Non enim existimationis amissa, dominationis cupiditate caruerunt. Sed hujus vitii summitatem, et quasi arcem quandam, Nero Cæsar primus obtinuit: cujus tanta fuit luxuries, ui nihil ab eo putaretur virile metuendum tanta crudelitas, ut nihil molle habere crederetur, si esset ignotus. Nemo eo gulosior, nemo cantorum, et histrionum, similiumque magis gaudebat consortio, nemo luxuriosior. Siquidem ut se vendicaret a cultu et liberalitatis imagine, nullam vestem bis induit. Quis tamen adeo perditus est, ut ipsum laudet? Demosthenes antequam virtus eloquii ejus innotuisset, cultus operosioris dicitur appetisse nitorem; sciens quia purpura causidicum vendit. At postquam notitiam et famam assecutus est eloquentiæ, toga contentus est, dicens se velle sibi a se potius, quam a nitore vestium, aut cultu exquisito constare gloriam.

Omnis Aristippum decuit color, et status, et res,
Quolibet indutus celeberrima per loca vadit.

Quem enim proprius attollit honos, vilitas aliena n deprimit. Emendicatum laudis videtur esse suffr gium, quod ab extrinsecis pendet. Profecto uni egregiæ virtutis titulo quisque magis clarescit, quai splendidissimo luxuriæ instrumento, et omni lenocini vanitatis. Quum ergo virtus omnis a se polleat, justiti. clarius enitescit. Hujus rei Themistocles testimonic cst, et exemplo. Qui quum saluberrimo consilio Athenienses in classem migrare coegisset, Xerxeque rege, et copiis ejus Græcia pulsis, ruinas patriæ in statum pristinum reformaret, et opes clandestinis molitionibus ad principatum Græciæ capessendum nutriret, dixit in concione se habere rem deliberatione sua provisam, quæ si sortiretur effectum, nihil majus aut potius populo Atheniensi futurum asseruit, sed eam vulgari non oportere, postulans aliquem dari, cui tacite exponeretur. Ei ergo datus est Aristides, vel, ut aliis placet, Aristoteles, etsi supputata ratio temporis indicet Themistoclem, et Aristotelem coævos non fuisse. Is autem postquam cognovit eum velle incendere classem Lacedæmoniorum, quæ subducta erat apud Gytheum, ut es consumpta dominatio maris ipsis cederet, processit ad cives, et retulit Themistoelem ut utile consilium, its minime justum animo volvere. E vestigio universa concio clamat, id quod justum non est, minime expedire, eumque jussit desistere ab incepto. Sic ergo edicto civium antelata est justitia prudentiæ, ime et nor esse prudentiam, sed potius calliditatem, cui justitia adversatur. Zaleucus, inbe Locrensium & se saluberrimis atque utilissimis legibus munita, quum filius ejus adulterii crimine damnatus, secundum pus ab eo constitutum, utroque oculo privari debuerit, ne tota civitas in honorem patris Necessitatem pænæ adolescentule remitteret, aliquamdu repugnavit. Ad ultimum populi precibus evictus,

prius suo eruto, deinde filii oculo, usum videndi utrique reliquit. Ita debitum supplicii modum legi reddidit, æquitatis admirabili temperamento, se inter misericordem patrem, et justum legislatorem partitus. Nonne memoria talium fidelius inhæret mentibus auditorum, quam si nebulonum aluissent exercitum, aut mutatoria vestium imperitæ multitudinis aspectibus ingessissent? Age quid Solonis prudentia meruit? Felicitatis, inquit, judex, dies ultimus est, et appellationis honorem sapienti confirmat rogus. Siquidem rerum initia debentur fortunæ, philosophiam solus consecrat finis. Idem, nihil homini metuendum, nisi ne philosophiam finis excludat. Unde quum ex amicis quendam graviter moerentem, videret, perduxit in arcem, hortatusque est, ut per omnes subjectorum ædificiorum partes oculos circumferret. Deinde, Cogita nunc tecum, inquit, quam multi luctus sub sub his tectis, et olim fuerint, et modo versentur, et in sequentibus sæculis sint futuri, et mitte mortalium incommoda tanquam propria deflere. Quia si recte intendas, urbes nihil aliud sunt, quam humanarum cladium miseranda consepta. Rex etiam ille subtilis judicii, quem ferunt, auctore Valerio, traditum sibi diadema priusquam capiti imponeret, recentem pannum diu considerasse atque dixisse: O nobilem magis, quam felicem pannum, quem si quis penitus cognoscat, quam multis solicitudinibus, et periculis, et miseriis sit refertus, ne humi quidem jacentem tolleret. Aristophanes quoque non oportere inquit in urbe nutrire leonem; sin autem alitus sit, obsequi ei convenire. Monet enim ut præcipuæ nobilitatis, et concitati ingenii juvenes, refrenentur: nimio vero favore, ac profusa indulgentia parci, quo minus potentiam obtineant, ne impediantur quidem, quod stultum et inutile sit eas obtrectare vires, quas ipse foveris. Aristoteles

« PoprzedniaDalej »