Obrazy na stronie
PDF
ePub

quasi generali loco confirmans ait: Omnis enim qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur. Et licet religionis potius, quam civilitatis videatur edictum, ego religionis formam a civilitate non divido, quum nihil civilius sit, quam cultui virtutis insistere. Cæterum nec valvifragam admittit legem, nec lætitiam excludit, nec lautiorem refugit apparatum, gulæ tamen irritamenta non quærit. Ait enim: Tauri mei et altilia occisa sunt. Et ubi redeunti prodigo pater pius jucundum instruxit convivium, ad conciliandam lætitiam, symphoniam admisit et chorum. Occisus est vitulus saginatus, et ne vestis abjecta convivium devenustet, anulus et stola ministrorum officio in usum nudi et ornatum promitur de conclavi. Sicut autem dignis liberalitatis ostia patent, ita sunt turpibus præcludenda. Nam et fatuæ virgines, licet pulsent ad januam, ob stultitiæ notam repulsam patiuntur, ne forte ejiciantur admissæ. Constat enim quod Turpius ejicitur, quam non admittitur hospes,

et tamen sine nota ejicitur, si sua turpitudine deformet convivium. Siquidem et ille ejectus est, qui vestem non habuit nuptialem. Hæc autem licet mysticum habeant intellectum, nihilominus in ipsa superficie civilitatis præferunt rudimenta. Nam et illud quidem fideliter sonat ad literam, quod apostolus præcipit: Si quis frater nominatur fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, cum hujusmodi nec cibum sumere. Ad hoc ergo est liberali domui janua, ut lascivos, criminosos, et infames excludat. Ad hoc janitorem habet, aut ostiarium, ne quis insulsus irruat, et ut sit qui dignos, et admittendos, reverenter excipiat, honeste alloquatur, solacietur ignotis, instruat novitatis ignaros, et quum opportunitas fuerit, ad dominum introducat. Est et rerum copia sine luxu: jocunditas sine lascivia: et usus rerum licentiosus, imo

liber, sed virtute incolumi. Nam convivium Herodis, aut Pharaonis, dum immoderatam ad gestus saltatricis, aut fervorem vini, lætitiam concipit, fine tragico exit, et homicidio maculatur. Hoc etiam nec gentilium gravitas approbat. Valerius auctor est, quod Porcius Cato Lucium Flaminium sustulit a numero senatorum, quia aliquem damnatum impie securi percusserat, tempore tamen supplicii, sed ad arbitrium et spectaculum convivantis mulierculæ, cujus amore tenebatur allectus. Sed et Lucius Flaccus, et collega ejus, censores, Duronicum senatu moverunt, quod legem de coercendis conviviorum sumptibus latam, tribunus plebis abrogaverat, mirifica notæ causa. Quam enim impudenter Duronius rostra conscendit, illa dicturus? Freni sunt injecti vobis, Quirites, nullo modo perpetiendi. Alligati et constricti estis amaro vinculo servitutis. Lex enim data est, quæ nos frugi esse jubet. Abrogemus ergo illud horridæ vetustatis rubigine obsitum imperium. Etenim quid opus est libertate si, volentibus luxu perire, non licet? Est et alia in sacris literis civilitatis nota, ut ab initio gratiarum præcedant actiones. Nam et illud constat, quod liberalissimus, et civilissimus, aut facetissimus paterfamilias, qui de quinque panibus satiavit quinque millia convivarum, panem antequam frangeret, benedicere consuevit. Sed et illud celebre est sapientis, quod philosophia, quæ unicum munus est deorum, et disciplina disciplinarum, honoranda est antiloquio. Civile quoque est, et sacris literis consentaneum, aut omnino silere in mensa, ut audias ad profectum, aut unde proficiant alii, aut sine culpa lætentur, doctum proferre sermonem. Siquidem et inter comedendum Dominus parabolas, aut verba vitæ frequenter auditoribus miscet. Sunt autem nimis tristia, et fere civilitatis ignara, ubi citra voluptatem audiendi, solus

venter impletur, aut ubi clamore anserino et ineptis fabulis, convivia perstrepunt. Nec est qui Musicam arceat, quum ars innocens sit, adeo quidem, ut eam Socrates discere in senectute curaverit.

Cantabunt mihi Damotas, et Lieius Egon,

civile est:

Saltantes Satyros imitabitur Alphesibous,

ad plebeia transit. Illa ergo quæ aptiora sunt, et vitiis magis adversa, proferenda sunt verba, et quæ luxuriam jugulant, amota tamen vel tenui suspicione avaritiæ. Licet enim intemperantibus sit sopita vena ingenii, non omnino extinctam esse, correctus Polemio testis est. Hic autem perditæ luxuriæ adolescens Athenis fuit, neque illecebris ejus tantummodo, sed et ipsa infamia gaudens. Quum e convivio, non post occasum Solis, sed post ortem surrexisset, domumque rediens, Xenocratis philosophi patentem januam vidisset, vino gravis, unguentis delibutus, sertis capite redimito, perlucida veste amictus, refertam turba doctorum hominum scholam ejus intravit: nec contentus tam deformi introitu, consedit; et ut clarissimum eloquium, et prudentissima præcepta temulentiæ lasciviis elevaret. Orta deinde, ut par erat, omnium indignatione, Xenocrates vultum in eodem habitu continuit, omissaque re, quam disserebat, de modestia ac temperantia loqui cœpit. Cujus gravitate sermonis resipiscere coactus Polemio, primum coronam capiti detractam projecit: paulo post brachium intra pallium reduxit. Procedente tempore oris convivalis hilaritatem deposuit. Ad ultimum totam luxuriam exuit, uniusque orationis saluberrima medicina sanatus, ex infami ganeone maximus philosophus evasit. Peregrinatus est itaque hujus animus in nequitia, nec habitavit: divertit paulum, sed nequaquam domicilium fixit. Postremo unum est ad quod

liber, sed virtute incolumi. Nam convivium Herodis, aut Pharaonis, dum immoderatam ad gestus saltatricis, aut fervorem vini, lætitiam concipit, fine tragico exit, et homicidio maculatur. Hoc etiam nec gentilium gravitas approbat. Valerius auctor est, quod Porcius Cato Lucium Flaminium sustulit a numero senatorum, quia aliquem damnatum impie securi percusserat, tempore tamen supplicii, sed ad arbitrium et spectaculum convivantis mulierculæ, cujus amore tenebatur allectus. Sed et Lucius Flaccus, et collega ejus, censores, Duronicum senatu moverunt, quod legem de coercendis conviviorum sumptibus latam, tribunus plebis abrogaverat, mirifica notæ causa. Quam enim impudenter Duronius rostra conscendit, illa dicturus? Freni sunt injecti vobis, Quirites, nullo modo perpetiendi. Alligati et constricti estis amaro vinculo servitutis. Lex enim data est, quæ nos frugi esse jubet. Abrogemus ergo illud horridæ vetustatis rubigine obsitum imperium. Etenim quid opus est libertate si, volentibus luxu perire, non licet? Est et alia in sacris literis civilitatis nota, ut ab initio gratiarum præcedant actiones. Nam et illud constat, quod liberalissimus, et civilissimus, aut facetissimus paterfamilias, qui de quinque panibus satiavit quinque millia convivarum, panem antequam frangeret, benedicere consuevit. Sed et illud celebre est sapientis, quod philosophia, quæ unicum munus est deorum, et disciplina disciplinarum, honoranda est antiloquio. Civile quoque est, et sacris literis consentaneum, aut omnino silere in mensa, ut audias ad profectum, aut unde proficiant alii, aut sine culpa lætentur, doctum proferre sermonem. Siquidem et inter comedendum Dominus parabolas, aut verba vitæ frequenter auditoribus miscet. Sunt autem nimis tristia, et fere civilitatis ignara, ubi citra voluptatem audiendi, solus

venter impletur, aut ubi clamore anserino et ineptis fabulis, convivia perstrepunt. Nec est qui Musicam arceat, quum ars innocens sit, adeo quidem, ut eam Socrates discere in senectute curaverit.

Cantabunt mihi Damotas, et Lieius Egon,

civile est:

Saltantes Satyros imitabitur Alphesibous,

ad plebeia transit. Illa ergo quæ aptiora sunt, et vitiis magis adversa, proferenda sunt verba, et quæ luxuriam jugulant, amota tamen vel tenui suspicione avaritiæ. Licet enim intemperantibus sit sopita vena ingenii, non omnino extinctam esse, correctus Polemio testis est. Hic autem perditæ luxuriæ adolescens Athenis fuit, neque illecebris ejus tantummodo, sed et ipsa infamia gaudens. Quum e convivio, non post occasum Solis, sed post ortem surrexisset, domumque rediens, Xenocratis philosophi patentem januam vidisset, vino gravis, unguentis delibutus, sertis capite redimito, perlucida veste amictus, refertam turba doctorum hominum scholam ejus intravit : nec contentus tam deformi introitu, consedit; et ut clarissimum eloquium, et prudentissima præcepta temulentiæ lasciviis elevaret. Orta deinde, ut par erat, omnium indignatione, Xenocrates vultum in eodem habitu continuit, omissaque re, quam disserebat, de modestia ac temperantia loqui cœpit. Cujus gravitate sermonis resipiscere coactus Polemio, primum coronam capiti detractam projecit: paulo post brachium intra pallium reduxit. Procedente tempore oris convivalis hilaritatem deposuit. Ad ultimum totam luxuriam exuit, uniusque orationis saluberrima medicina sanatus, ex infami ganeone maximus philosophus evasit. Peregrinatus est itaque hujus animus in nequitia, nec habitavit: divertit paulum, sed nequaquam domicilium fixit. Postremo unum est ad quod

« PoprzedniaDalej »