Obrazy na stronie
PDF
ePub

tunianus; qui sumptuariæ legis insistens vestigio, domum civilem potius, quam imperatoriam, in mensa prima, tribus solennibus pulmentis, sive ferculis, statuit esse contentam, dum tamen tellaria parenthetica, pro necessitate aut dignitate personarum, et aut exercenda liberalitate, aut solennitate diei, primis mensis licuerit immiscere. Solennia quidem pulmenta sunt, quæ in omnes pertranseunt, et a Græcis Catholica, hoc est, universalia nominantur. Parenthetica vero, quæ ex causa necessitatis, aut urbanitatis, in præceptam aliqua ratione veniunt partem: sic dicta, eo quod solennibus, id est universalibus, particulariter soleant interponi. Nec enim pulmenta in olere aut legumine duntaxat constare certum est, tum ex multis, tum ex eo, quod Patriarcha Isaac de venatione filii sui sibi pulmentum fieri imperavit. Significant autem bellaria omne genus mensæ secundæ, quoniam ibi solent apponi quæ pulchriora sunt et delicatiora. Utitur autem hoc nomine M. Varro: "Bellaria" inquit ea maxime mellita sunt, quæ mellita non sunt." Quod forte eo referri potest, quod utenti gratiora sunt ea, quæ necessitas appetit, quam quæ irritatio gulæ invenit. Sed forte pusilli videtur animi, qui ad hunc modum primæ mensæ luxuriam cohibet, aut qui facit in talibus legis sumptuariæ mentionem. Nec tamen Cæsare major est, aut magnificentior quispiam eorum, qui morum rerumque jactura exercent gulam. Luxuriæ obsequuntur, serviunt vanitati, et nequitiam aut negligentiam suam nituntur liberalitatis imagine consolari. Quis Cæsare Augusto frugalior, qui in summo fastigii culmine secundario pane, et pisciculis, quos vulgo asparagos, vel spinaticos, vel ripileones, vocant, contentus erat, et non nisi necessitate urgente comedebat, vel amico? Quis Nerone gulosior aut sumptuosior? Et tamen hic nunquam magnus, aut laudatus erit

66

alicui sapienti, non magis quam C. Caligula, aut Vitellius, sed etiam minus. Nam et hic prandia, et cœnas, et comessationes immodice frequentabat. Famosissima super cæteras fuit cœna, in qua invitatus a fratre fuit, habens duo millia lectissimorum piscium, septem millia avium. Hanc quoque exuperavit ipse in dedicatione patriæ; quam ob immensam magnitudinem, clypeum Minervæ appellavit. In hac phasianorum et pavonum cerebella, linguas phoenicopterum, murenarum lactes ex certis maris partibus petitarum commiscuit. Nunquid Julio vel Augusto major est Metellus Pontifex luxuriosus, cujus cœnam facilius est referre, quam intelligere? Nam et ipse famosam, imo infamem fecit cœnam, et anticonium, vel, ut ait Portunianus, paraconium, tanta instruxit luxuria, ut non modo splendorem cœnæ civilis, sed etiam Ægyptium luxum excederet. Siquidem cœnam hanc apposuit ante cœnam, echinos, ostreas erudas quantum vellent, peloridas, spondilos, turdum, asperagos, subtus gallinam altilem, patinam ostrearum, balancs nigros, balanos albos, iterum spondilos, glycomaridas, urticas, ficedulas, bumbos, capragines, apri ungues, altilia et farina involuta, ficedulas, murices, et purpuras, in cœna summa sinciput aprinum, patinam piscium, patinam suminis, anates, querudulas elixas, lepores saginatos, altilia assa, amulum, panes piscentes. Quis tunc luxuriam accusaret aliorum, quando tot rebus facta fuit cœna Pontificum? Nam et ipsa eduliorum genera vel dictu turpia sunt, et nostratibus, licet nimis in luxus splendore glorientur, pro parte inaudita. Si quis ea nosse desiderat, recenseat Saturnalia, percurrat Portuniani civilia instituta. Ne tamen vitiorum longe petantur exempla, majorum erroribus suos nostra ætas adjecit. Memini meipsum in Apulia divitis cujusdam interfuisse cœnæ, quæ ab

hora diei nona fere, usque ad duodecimam noctis, et hoc quidem tempore æquidiali, protracta est. In hanc itaque Canusinus hospes, Constantinopolitanas, Babylonicas, Alexandrinas, Palæstinas, Tripolitanis, Barbarorum, Syras, Phoeniciasque congessit delitias, ac si Sicilia, Calabria, Apulia, Campaniaque non sufficiant convivium instruere delicatum. Copiam rerum, ministerii disciplinam, sedulitatem obsequii, urbanitatem hospitis plenius et melius referet vir singularis eloquii, et qui omnibus, quos viderim, trium linguarum gratia præstat. Is quidem est Johannes thesaurarius Eboraci. Nam et ipse interfuit. Sed, quod sine rubore fidelium dici vel audiri non potest, infidelibus, teste Macrobio, plura turpia et luxuriosa videbantur, quæ seculo nostro placent, et obtinente luxu, magnifica appellantur. Nam Titius in suasione legis Fanniæ objicit seculo suo, quod porcum Trojanum mensis inferant ; quem illi ideo sic vocabant, quasi aliis inclusis animalibus gravidum, sicut Trojanus ille equus gravidus armatis fuit. Cœnam Trimalchionis apud Petronium si potes, ingredere, et porcum sic gravidari posse miraberis, nisi forte admirationem multiplex, ignota, et inaudita luxuria tollat. Et multa quidem, quæ nos usu vel abusu edocti non miramur, visa sunt admiranda, imo et stupenda majoribus. Nam et porcum jam non Trojanum, sed domesticum dicimus, et in hunc modum faciendo quamplurima facimus esse Trojana. Unde M. Varro in libro tertio de agricultura: Hoc quoque nuper institutum est, saginari et lepores, quum exceptos e leporario concludant in caveis, et loco clauso faciant pingues. Sed et cochleas luxus effecit saginatas. Hæc Varro. Nihil autem istorum luxus jam habet notam, sed est civilitatis insigne, quicquid incentivum est gulæ.

[blocks in formation]

Cap. 8. De convivio philosophico, ei quod et civile connexum est: et de sumptuariis legibus ejus.

A CIVILI ad philosophicum transeamus. Licet his qui rerum substantiam perspicacius intuentur, philosophicis civilia videantur esse connexa. Siquidem philosophia rerum omnium moderatrix, a conviviis non potest abesse civilibus, quum nihil omnino officiosium sit, aut civile, quod non illa pertractet. Ipsa est quæ universis præscribit modum, et dum disponit officia, etiam plebeis, et vulgaribus interesse dignatur. Alioquin nihil aliud recte procedit, nisi et ipsa rebus asserat, quod verbis docet. Quid enim prodest verbis inanibus ventilare in scholis virtutis officia, si non actibus et vita solidentur? Dicuntur tamen esse plebeia, quæ ad modestiam minus accedunt, et quasi philosophiæ soluta legibus ab indisciplinatione, aut esuriem invehunt a parcitate, aut a luxu et aviditate furorem. Si apud Nasidienum convivæ conveniant, sordidus displicet apparatus, domus incomposita susurriis incrustatur, et avaritia illius, qui tricliniis præest, convivarum irrisoriam provocat gulam, ut quum Aliphanis vinaria tota inverterint, submurmurent invicem illud Horatii, Nos, nisi damnose bibimus, moriemur inulti.

Hoc enim modis omnibus agitur, ut paterfamilias, cui impensa perit et opera, damnificetur. Si autem apud Cepheum discumbatur, opulentia et defectus rationis ad insaniam vergit, et facillime fit a Baccho concursus ad Martem. Hoc enim in fabulis exprimunt illa convivia Centaurorum, ubi Bacchi non cessant munera, donec eliciant sanguinem. Hæc quidem sunt vulgarium conviviorum commercia, et quæ philosophiæ non temperantur arbitrio. Quos si videris citra modestiam convenire, non fabulosos Centauros crede, sed veros. Semiferi enim sunt, et aura spiritus

sui, aut spiritus Bacchi, inaniter intumescunt. Nam quæ a plebeis, id est tenuioribus, celebrantur; interdum civilia, interdum philosophica sunt, nisi forte Socratis, Alcibiadis, Epicteti, aliorumque philosophorum convivia incivilia opineris. Civilia tamen sunt, ut morem sequamur nostrum, qui pinguiori Minerva utimur, non quidem dissoluta, sed liberioris licentiæ, et opulenta magis, et quæ ad communem lætitiam, salva tamen modestia, magis quam ad philosophicum rigorem accedunt. Ab his ergo Nasidianitæ arcentur, et quicunque supercilii gravitate, et inamono vultu admissorum hilaritatem offendit. Quicquid enim in olla ferveat, aut in culina paretur, aut congestum sit in promptuario, aut in mensa resplendeat, insipidum est, et insulsum, si non hilaris vultus indicio saporem ingerat caritatis. Nam et Jupiter, ut in fabulis est, pauperis hospitii acceptavit convivium, et magnas reputavit delitias, quod devota Philemonis angustia ministravit. Et quidem de illo dictum est, sed obtinet apud omnes, quia

super omnia vultus

Accessere boni, nec iners pauperque voluntas.

Est ergo civiliter convivari, hilari vultu, larga manu, diligenti officio amoenare convivium, et quod in usum suppetit, habita ratione personarum, loci, et temporis, singulis dispensare, non quidem ex tristitia vel ex necessitate, quum hilarem datorem et Deus diligat. In usus istorum licet et Catio

Ponere signa novis præceptis, qualia vincant
Pythagoran, Anytique reum, doctumque Platona.

Porro convivia philosophica omnino castigata, et suis regulis limitata sunt, ut qui versantur in his, possint nulla cibi et potus impediente molestia, suis officiis inservire. Sobria enim sunt, et omni luxuria castigata,

« PoprzedniaDalej »