Obrazy na stronie
PDF
ePub

quid quo die geri oporteat, et quotidianis ministrari conviviis domesticus dictator nocte dieque deliberat. Undecunque conquirit irritamenta gulæ, et unde palati vires excitet hebetati, nihil arbitrans expeditum, nisi quum intemperantiæ fuerit satisfactum. Sunt et qui poculis fercula subruant, et quasi Homerici auctoritate decreti incentivum ingenii, et fomitem virtutis, et quendam hilaritatis fontem opinantur, si se omnino mero sicerave proluerint. Phæacum ergo more consurgunt, et qui in exhauriendis poculis perditior est, potior judicatur. Dici solet, quia aleator quanto in arte doctior, tanto nequior; et plane qui bibacior est, alios malitia et iniquitate transcendit. Immolavit Israel apostatans a salutari suo, filios et filias suas dæmoniis, et isti dum ingurgitatione vini aut siceræ spiritum deprimunt, extinguunt scintillulam rationis, se totos immunditiæ prostituunt, et bacchantium spiritui devovent, quidnam possunt familiarius immolare? Cæterum sunt qui ista contemnant. Quoniam hæc vulgarium, et (ut ita dicam) plebeiorum conviviorum videtur esse professio. Siquidem alia philosophica, alia civilia, alia dicuntur esse plebeia. In his laudi plerumque ducitur, si sic tua prodigas semel, ut trimenstruo toto esuriens conviva impudens, mensas circumeas alienas. Hoc quidem sæpe prodigalitatis, interdum et avaritiæ nota est. Nam, ut dici solet, avarus quum incipit, modum excedit. Poteris videre quamplurimos, qui fere anno toto parsimoniæ student, et ad purgandam avaritiæ labem, epulones convocant, et parasitos, et collegium nugatorum, qui alienæ nidore culinæ capiuntur, et quos magis honorare voluerint, majoribus oneratos minoribus poculis ingurgitant et distendunt, et donec rabidam orexin excutiant, aliquid amicitiæ, aut festivitati credunt. esse subtractum. At hoc ab omni urbanitate adeo

[blocks in formation]

procul est, ut barbariei vitiis familiarius sit, quam vitæ civili. Siquidem conviviorum civilium ratio media est, ut etiam sobrietatem exhilaret, et in satietate opulentia crapulam vitet. Nam et abundantiam cibi et potus habet, et quasi copiæ cornu dispensans omnia, sic parcit ut effundat, sic effundit ut parcat, et quam habet penes se rationem non negligit quidem, sed, ut ait Portunianus, fides rationem non ostentat impense. Nihil enim molestius est, quam si triclinii præsul in convivio sedere videatur ad calculum. Unde non satis mihi videntur esse civiles quidam de liberalitate inepta gloriantes, qui singulis noctibus cum servis suis calculum ponunt, et quod effuderunt usu vel abusu diurno, quasi nocturnis lachrimis deflent. Suboriuntur lites, accedunt minæ, arguuntur aut furti, aut insipientiæ servi, et quasi re male administrata, ejiciuntur et torquentur interdum, quandoque quod effundere jussi sunt, refundere compelluntur: et conscii turbantur omnes, dum dominus pecuniam quæ evasit, suspiriis et dolore prosequitur. Sæpe etiam evenit, ut qui ad requisita naturæ ingressus est, ibidem quo verecundia fugit humanum aspectum, cum ministris exactissimam sumptuum habent rationem. Recte quidem, quia nullus locus tractandis sordibus eis magis videtur accommodus. Sane non quod sordidum dixerim, si diligens paterfamilias id agit, ut ei ratio constet impensæ: si tamen hoc gradus aut dignitas personæ non adimit. Sed in eo vitam terere, et tota mente versari, et sic quidem ut alius sit, et alius videatur, nequaquam arbitror a sordibus alienum. Et quidem conviviorum civilium, teste Portuniano, regula est, ut his plurimum pro more condegentium liceat, sobrietate hilari non soluta Nam conviventibus sic morem geri oportet, ut licentia lætior nequaquam in turpitudinem

luxuriæ proruat. Illa siquidem quasi omnium gentium hostis teterrima et acerbissima, vitanda est. Diogenes tyrannos et subversores urbium, bellaque vel hostilia, vel civilia, non pro simplici victu olerum pomorumque, sed pro carnibus et epularum delitiis asserit excitari. Rectius quidem bellorum hostilium, vel civilium matrem et altricem luxuriam, quæ non in sola gula placanda consistit, posuisset, sed totum intellexit in parte, dum illam quæ in cibo, et potu, et Venere, et cultu splendido constat, ad gulæ speciem coarctavit. Nam in his præcipue luxuria eminet, et perniciosius nocet, quorum meditatio, et juge exercitium est, ut epulentur quotidie splendide. Hæc enim intemperantia bonos mores subvertit, et totius hominis saluti præjudicat, et nisi coerceatur, prorsus humani corporis fabricam solvit. Auctor est Hippocrates, crassa et obesa corpore quum crescendi modum impleverint, necessariam esse sanguinis demptionem, ut habeant in quæ rursus crescere possint. Alioquin plenitudinis distentæ satietas in paralysin, et pessima genera morborum erumpit. Impossibile est enim in uno statu corporum permanere naturam, sed motu suo crescere vel decrescere necesse est: et nisi crescendi сарах sit animal, omnino subsistere nequit. Ferunt et Galenum semper decimæ diei abstinentiam, loco efficacissimæ et saluberrimæ medicinalis cura indixisse; nec facile posse, nisi corruptioris naturæ fuerit, morbis gravioribus subjacere, qui decima quaque die ab omni cibo abstinet, aut simplicissima diæta transigit vitam. Sunt adhuc qui sextam feriam in jejunio sine cibo transigant, vel eo utantur minimo: quod quidem et religioni et incolumitati, sicut experti loquuntur, certissime servit. Refert Pompeius Trogus quod teterrimus Siciliæ tyrannus Dionysius dum gulæ et edacitati deditus erat, oculorum lumen amiserit. Nihil

enim est quod certiorem aut citiorem inducat caliginem jugi ingluvie: quia, ut ait Portunianus, edacitas cibos terit, sed oculos vorat.. Galenus, auctore Hieronymo, et doctissimus interpres Hippocratis, dicit in exhortatione medicinæ, athletas, quorum vita et ars sagina est, nec vivere posse, nec diu esse sanos, animasque eorum ita nimio sanguine et adipibus, quasi luto, involutas, nihil tenue, nihil cœleste, sed semper de carnibus et ructu cogitare, et ventris ingluvie. Legimus etiam quosdam morbo articulari, et podagræ humoribus laborantes, proscriptione bonorum ad simplicem mensam, et pauperes cibos redactos, convaluisse. Caruerant enim sollicitudine dispensandæ domus, et epularum largitate, quæ et corpus frangunt, et animam. Irridet Horatius appetitum ciborum, qui consumpti relinquunt pœnitentiam.

Sperne voluptates: nocet empta dolore voluptas.

Et quum in amoenissimo agro, in morsum voluptuosorum hominum, se crassum pinguemque describeret, lusit his versibus:

Me pinguem, et nitidum bene curata cute vises,
Quum ridere voles Epicuri de grege porcum.

Nihil

Sed et ex vilissimis cibis vitanda satietas est. enim ita obruit animum, ut plenus venter, et exæstuans, et huc illucque se vertens, et in ructus, vel in crepitus ventorum efflatione respirans. Quale illud jejunium, aut qualis refectio post jejunium, quum pridianis epulis distendimur, et guttur nostrum mediatorium efficitur latrinarum. Dumque volumus prolixioris inediæ famem quærere, tantum voramus, quantum vix alterius diei nox digerat. Itaque non tam jejunium appellandum est, quam crapula, ae fœtens et molesta digestio. Hæc quidem Hieronymus. Et licet jejunii faciat mentionem, etiam religione

deducta, frugalitatis maximas et saluberrimas commendat utilitates. Hoc autem eleganter et vere ait Portunianus, neminem civiliter convivari, nisi qui in cibo sibi et potu, frugalitatis et modestiæ præscribit formam. Immoderatio cibo et potus, dispensatricem omnium officiorum temperantiam abigit. Ea impellente fit homo ad audiendum tardus, velox ad loquendum, et velox ad iram. Fit ad libidinem pronus, et ad quævis flagitia præceps. Qui modestiam deserit, ad plebeiam convivandi consuetudinem facile prolabitur a civili. Innuit hoc Maro Homericæ perfectionis fidelissimus imitator, qui dum a rege Phæacum Ulyxem exceptum recolit, Eneam naufragum in convivium Didonis introducit, et Phæacum et Afrorum luxuriam, in uno convivio eleganter expressit:

Postquam prima quies epulis, mensæque remotæ,
Crateras magnos statuunt, et vina coronant.
Fit strepitus tectis, vocemque per ampla volutant
Atria, dependent lychni laquearibus aureis
Incensi, et noctem flammis funalia vincunt.
Hic regina gravem gemmis auroque poposcit,
Implevitque mero pateram, quam Belus et omnes
A Belo soliti: tum facta silentia tectis,

66

Jupiter (hospitibus nam te dare jura loquuntur)
Hunc lætum Tyriisque diem, Trojaque profectis,
Esse velis, nostrosque hujus meminisse minores.
Adsit lætitiæ Bacchus dator, et bona Juno.
Et vos o cœtum Tyrii celebrate faventes."
Dixit, et in mensa laticum libavit honorem,
Primaque libato summo tenus attigit ore.
Tum Bitiæ dedit increpitans: ille impiger hausit
Spumantem pateram, et pleno se proluit auro.
Post alii proceres: cithara crinitus Iopas
Personat aurata, docuit quæ maximus Atlas.

Hic canit errantem Lunam, Solisque labores :

Unde hominum genus, et pecudes, unde imber, et ignis:
Arcturum, Pleiadasque Hyadas, geminosque triones.
Quid tantum Oceano properent se tingere Soles
Hiberni, vel quæ tardis mora noctibus obstet.

« PoprzedniaDalej »