Obrazy na stronie
PDF
ePub

miles, sed sicarius recte nominatur. Nam in veterum scriptis sicarii dicuntur et latrones, quicunque lege non præcipiente, arma tractant. Arma namque, quibus lex non utitur, legem impugnant. Duos gladios sufficere imperio Christiano, evangelii sacra testatur historia; omnes alii eorum sunt, qui cum gladiis et fustibus accedunt, ut captivum capiant Christum, nomen ejus delere cupientes. Illi ergo quid habent militis, qui vocati ex sacramento non obtemperant legi, sed in eo militiæ suæ gloriam constare credunt, si contemptibile sit sacerdotium, si ecclesiæ vilescat auctoritas, si ita dilataverint regnum hominis, ut Christi imperium contrahatur, si laudes suas prædicent, et seipsos falsis præconiis mulceant et extollant, cum irrisione audientium, imitantes militem gloriosum. Horum virtus in eo maxime elucescit, si clerum, et inermem militiam, aut linguis, aut telis confodiant. Sed quis est usus militiæ ordinata? Tueri ecclesiam, perfidiam impugnare, sacerdotium venerari, pauperum propulsare injurias, pacare provinciam, pro fratribus, ut sacramenti docet conceptio, fundere sanguinem, et si opus est, animam ponere. Exultationes Dei in gutture eorum, et gladii ancipites in manibus eorum, ad faciendam vindictam in nationibus, increpationes in populis; ad alligandos reges eorum in compedibus, et nobiles in manicis ferreis. Sed quo fine? An ut furori, vanitati, avaritiæ serviant, an propriæ voluntati? Nequaquam. Sed ut faciant in eis judicium conscriptum, in quo quisque non tam suum, quam Dei, angelorum, et hominum sequatur ex æquitate et publica utilitate arbitrium. Ut faciant, inquam: quia sicut judicum est dictare judicium, ita et istorum faciendo exercere officium est. Utique gloria hæc est omnibus sanctis ejus. Nam et hæc agentes

milites sancti sunt, et in eo fideliores principi, quo servant studiosius fidem Dei; et virtutis suæ utilius gloriam promovent, quo fidelius Dei sui, in omnibus gloriam quærunt.

Cap. 9. Quod fides Deo debita, sit cuivis homini præferenda, nec servatur homini, nisi Deo servetur.

NEC refert, fideli quis militet, an infideli, dum tamen militet fide incolumi. Diocletiano et Juliano, et aliis impiis leguntur militasse fideles, et eis in defensione reipublicæ, tanquam principibus fidem exhibuisse, et reverentiam. Impugnabant enim hostes imperii, sed mandata Dei servabant. Sedebant principes et accusabant eos, illi exercebantur in justificationibus Domini, constanter loquentes, et agentes sine confusione mandata ejus cum omni fiducia. David quoque militasse legitur Achis, et fidem et reverentiam militantis implesse. Hæc autem omni militiæ formula præscribenda est et implenda, ut Deo primum fides debita, deinde principi et reipublicæ servetur incolumis. Et semper majora præjudicabunt minoribus, quia nec reipublicæ, nec fides principi servanda est contra Deum, sed secundum Deum, sicut habet ipsa conceptio militaris sacramenti. Unde plurimum miror, si quis princeps illis habeat fidem, quos videt Deo suo, cui, ut cætera taceam, etiam sacramento militiæ obligati sunt, fidem debitam non servare. Quonam morbo rationis laborat, qui eum sibi fidelem fore credit, quem videt esse corruptum et perfidum in illum, cui plurimum debet? Sed timet principem. Certe si fortior supervenerit, prætimebit illum. Amatur forte princeps. At si benignior et beneficentior apparuerit, et illum præamabit. Non est quo se non vertat impius, qui

hominem Deo præfert; nequaquam servabit fidem secundam, qui primam irritam facit.

Cap. 10. De privilegiis militum; et quod sacramento astricti sunt ecclesiæ, et quare gladius offeratur altari.

RECTE vero militantium privilegia multa sunt, quæ de jure antiquo latius patent. Nam et uberiores sunt, et pluribus immunitatibus gaudent. Ab angariis et parangariis, et sordidis muneribus alieni. Jura quoque licenter ignorant, et licet in potestate sint, in castrensi peculio testari possunt, et ex publica solicitudine, quod maximum est, non permittuntur egere, et in hunc modum plurima, quæ longum est enarrare. Licet autem sint, qui sibi non teneri videntur ecclesiæ ex sacramento solenni, quia jam ex consuetudine plerumque non præstatur, nullus tamen est qui sacramento tacito vel expresso ecclesiæ non teneatur obnoxius. Et forte ideo cessat solennitas juramenti, quia ad hoc omnes invitat et coarctat necessitas officii, et sinceritas fidei. Unde jam inolevit consuetudo solennis, ut ea ipsa die qua quisque militari cingulo decoratur, ecclesiam solenniter adeat, gladioque super altare posito et oblato, quasi celebri professione facta, seipsum obsequio altaris devoveat, et gladii, id est officii sui, jugem Deo spondeat famulatum. Neque necesse est ut hoc profiteatur verbo, quum legitima professio militiæ, facto ejus videatur inserta. Quis enim in homine illiterato, et qui magis arma debeat nosse quam literas, professionem exigat literarum? Nam Episcopi, et Abbates professione scripta vel dicta, ad fidem et obedientiam videntur arctari. Et revera arctantur, quia Deo mentiri non licet. Sane aut plus

est, aut non minus, quod milites faciunt, qui non schedulam, sed gladium offerunt, et quasi primitias officii redimunt ab altari, unde ecclesiæ in perpetuum famulentur. Nam sicut eis pro ecclesia plurimum, ita contra ecclesiam, licet nihil. Refert Lucas, quid milites ut baptizarentur accesserunt ad Johannem, interrogantes: Magister quid faciemus et nos? Et ait illis: Neminem concutiatis, neque calumniam faciatis, et contenti estote stipendiis vestris. Fidelis sermo, et omni acceptione dignus, qui deceat præambulum gratiæ, præconem veritatis, domini præcursorem. Noverat enim manum militarem promptam ad injurias, rapinis assuetam, et cui nunquam aut raro sufficiunt sua, quin appetat aliena. Concussione ergo prohibita, exclusit injurias, rapinas exterminavit, exclusa calumnia. Avaritiam quoque damnavit, dum præcepit unumquemque contentum esse stipendiis suis. Sicut enim dictum est, militem egere non licet, cui dum militat, militiæ suæ præstantur stipendia, et quum emeritus est, prædia, vel alimenta quoad necessitas exigit, de publico providentur.

Cap. 11. Quod milites durius castigandi sunt, si militiæ lege contemptu, privilegiis abutuntur.

Si vero contra prohibitionem Johannis, et legitimas sanctiones, in furta dilabitur et rapinas, durius castigandus est, ut qui semper ferrum, duraque tractaverit: et ita cohibenda est audacia ejus, ut in seipso discat quanta animadversione feriendi sint, qui legem impugnant, quam susceperant defendendam. Sicut enim multis immunitatibus et eminentioribus privilegiis militia gaudet, ita acerbioribus pœnis subdenda est, si sua demeruisse privilegia convincatur. Nec

in ea sibi parte prodest ignorantia juris, quum etsi jura publica permittantur, suum tamen officium non liceat ignorare. Licet enim sacerdos in ordinatione ordinis sui difficultatem ignoret, eo ipso quod sine contradictione oneroso succedit officio, suscepti tamen sacerdotii onera cogitur sustinere. Si vero negligit, aut malignatur, corripietur gravius; eo quod majori pœna digni sunt hi, quibus quum multum debeatur honoris, aut occulto, aut manifesto inveniuntur in crimine. Aliter tamen crimina, aliter puniuntur excessus, quoniam illa plerumque pœnam irrogant sanguinis, hæc quasi medicinalem pro qualitate delicti exigunt curam. Ipsa vero nunc simplex est, nunc quasi quandam acrimoniam miscet. Verumtamen quum in omni professione disciplina necessaria sit, nusquam magis, quam in clero, et re militari. At res militaris, quæ minus exercetur in spiritu, acerbius est corporaliter punienda. Nihil est autem quod utrumque magis impugnet, quam luxuria, quia omnis intemperantia ordinationi plurimum adversatur. Porro ubi ordo non est, confusio locum habet, et nisi reprimatur correctionis stimulo, procul dubio ignominiam ex necessitate importat. Quid enim faciet fortiter, quem luxuria et intemperantia non tam exarmavit, quam exanimavit? Quartus liber Strategematicorum Julii Frontini refert, quod P. Scipio missus ad Numantiam, corruptum superiorum ducum secordia, exercitum correxit, dimisso ingenti lixarum numero, redactis ad munus quotidiana exercitatione militibns, quibus quum frequens injungeret iter, portare complurium dierum cibaria imperabat, ita ut frigora et imbres pati, vada fluminum pedibus trajicere assuesceret miles, exprobrante subinde imperatore timiditatem et ignaviam, frangente que delicatioris usus, ac parum necessaria expeditioni vasa.

« PoprzedniaDalej »