Obrazy na stronie
PDF
ePub

vehementiam, reprehensionem incurrit; vulgi quidem auribus gratior, quam sapientissimi cujusque animo probabilior, utpote frequentius tuta venia aliena, quam providentia sua. Viri tamen optimi, et sapientissimi est, habenas laxare libertati, et quælibet dicta ejus patienter excipere. Sed nec operibus se opponit, dum virtutis jacturam non incurrat. Quum enim per se ipsam virtus quæque resplendeat, patientiæ titulus gloriosiori fulgore clarescit. Privernatium quidam, quum interrogaretur, qualem pacem habituri essent captivi Privernates, sibi impunitate donata, respondit consuli Romanorum, si bonam dederitis, perpetuam: si malam, non diuturnam. Qua voce libertatis, non modo veniam rebellionis obtinuerunt Privernates, sed etiam beneficium civitatis Romanæ, quia sic in senatu loqui Privernas ausus est. Philippus quidam adversus ordinem Senatorum libertatem exercuit, seguitiemque pro rostris exprobrans, alio sibi senatu opus esse dixit: nec tamen senatoria gravitas moveri potuit, sicut nec prudentia Philippi consulis, quum ei a reo diceretur, cui lictoris præceperat injici manum: Non es, inquit, mi Philippe, mihi consul, quia nec ego tibi senator sum. Magni Pompeii inter cæteros in hac parte virtus enituit. Quum enim Cneius Piso, Mallium Crispum reum ageret, eumque evidenter nocentem, Pompeii gratia eripi videret, juvenili impetu ac studio ad accusationem provectus, multa et gravia crimina præpotenti defensori objecit. Interrogatus deinde ab eo cur se præses quoque non accusaret: da, inquit, et tu præses Reipublicæ te, si postulatus fueris, civile bellum non excitaturum, et ego etiam de tuo, priusquam de Mallii capite, in consilium judices mittam. Ita eoden judicio duos sustinuit reos, accusatione Mallium, libertate Pompeium, et eorum alterum lege

peregit, alterum professione, qua solum poterat. Cn. Lentulus Marcellinus consul, quum in contentione de Magni Pompeii nimia potentia quereretur, assensusque ei clara voce populus esset: Acclamate, inquit, Quirites, acclamate, dum licet, jam enim vobis intumescente Pompeio id facere non licebit: impune tamen tam eximii civis pulsata potentia est, hinc invidiosa querela, hinc lamentatione miserabili. Eidem candida fascia crus alligatum habenti, Favonius; Non refert, inquit, qua in parte corporis sit diadema. Res ejus regias exprobrans cavillatione panni exigui. Sed is neutra in parte mutato vultu, utrumque cavit, ne aut hilari fronte libenter agnoscere potentiam, aut tristi iram profiteri videretur. Idem cum Helvio Formiano libertini filio improperans, quod redierat ab inferis, ut Lucium Libonem, amicum Pompeii, accusaret: Ab inferis, inquit, Helvius in Libonem venio accusator; sed dum illic moratus sum, vidi quamplurimos in diversa ætate, et sexu innocentes, ibidem de te gravissime conquerentes, quos ipsos per hanc importabilem bonis potentiam tuam nequiter condemnaveris; et omnia Pompeii perversa et reprehendenda, audientibus cunctis exposuit. Itaque eodem tempore et fortissimum erat Pompeio maledicere, et tutissimum. Unde et Deiphilus Tragœdus inter agendum populo, directa in Pompeium manu, Miseria, inquit, vestra Magnus est. Item C. Carbone consule jubente obsides dari a Placentinis, Marcus Castutius libertate inflammatus, nec minis, nec viribus cessit, imo consuli dicenti se habere gladios, respondit, et ego annos. Servius Galba pro Pompeio obligatus, quum in foro conveniretur: Cai, inquit, Cæsar, pro Pompeio genero quondam tuo, tertio ejus consulatu pecuniam spospondi, quo nomine nunc appellor. Quid agam? An dependam? Palam atque aperte ei bonorum

Pompeii venditionem exprobrando, ut a tribunali summoveretur meruerat, sed illud ipsa mansuetudine mitius pectus, æs alienum Pompeii, ex suo fisco solvi iussit. Pisistratus Atheniensium tyrannus, quum eum uxor hortaretur, ut capitale supplicium sumeret de adolescente, qui filiæ ejus amore succensus, eam in via publica obviam fuerat osculatus, respondit: Si eos qui nos amant interficimus, quid faciemus his, quibus odio sumus? Vox quidem, cive dignior, quam tyranno, quæ et filiæ laudabiliter tulit injuriam, et laudabilius suam. Idem a Thrasippo amico conviciis in cœna sine fine laceratus, et animum et vocem ab ira cohibuit: et licet eum Thrasippus impetu temulentiæ sputo in os ejus injecto resperserit, filios et familiam ab ultione retraxit, posteroque die supplicem, et voluntariam de se mortem exigentem, data fide, in pristine gradum amicitiæ recepit. Nobilissimis civibus, fortunæ tamen disparis, a senatu Hispania provincia delegabatur, audiente Servio Sulpitio humili viro, sed liberrimi spiritus. Quum ergo senatui etiam populus præstitisset assensum, neutrum mitti mihi placet, inquit Sulpitius, quoniam alter nihil habet, alteri nihil est satis; æque malam licentis imperii magistram judicans inopiam atque avaritiam. Romanum quoque consulem, Brutum, Lusitaniæ imperatorem, legatus Cinniorum, adversus Romanum imperium arma tractantium, verbi gravitate movisse potuerat, nisi Romanus esset, quoniam huic populo præ cæteris moderatio semper amica fuit. Quum enim Cinnii ad redemptionem libertatis invitarentur, legatus ferrum sibi a majoribus, quo urbem tuerentur, relictum esse respondit, non aurum, quo ab imperatore avaro emerent libertatem. Paschelius Junius, vir summa libertate, multaque scientia, et domi forisque clarus, sed in solo philosophandi studio, interro

gatus quid sibi tantam daret, quæ vellet dicendi licentiam: duo respondit, quæ homines horrent: senectutem et orbitatem. Quid enim timebit senex orbus? Pyrrhus percunctatus est eos, qui in convivio Tarentinorum parum honoratum sermonem de se habuerant, an, quæ audierat, vera essent. Tum ex his unus: Nisi, inquit, vinum nobis defecisset, ista quæ tibi relata sunt, præ his quæ dicturi eramus, ludus ac jocus fuissent. Tam urbana crapulæ excusatio, tamque simplex confessio veritatis, iram tyranni convertit in risum. Inserit se viris, liberi spiritus mulier, barbari sanguinis, quæ a Philippo rege temulento damnata, tumultui morens, Provocarem, inquit, ad Philippum, sed sobrium. Sic ergo excussit crapulam oscitanti, et præsentis animi ebrium resipiscere, causaque diligentius inspecta, coegit justiorem ferre sententiam. Syracusana quædam sola, quotidie tempore matutino, votis expetentibus, a diis salutem gravissimi et importabilis tyranni Dionysii devotissime exorabat. Quod ut is cognovit, non debitam sibi admiratus benevolentiam, ad se vocatam, cur, aut quo suo merito hoc faceret, interrogavit. Tum illa: Certa est ratio, inquit, propositi mei. Puella enim quum gravem tyrannum haberemus, carere eo cupiebam. Quo interfecto, aliquanto tetrior arcem occupavit: ejus quoque finiri dominationem, magni æstimabam. Tertium te, superioribus importuniorem, cœpimus habere rectorem. Timens itaque ne si et tu assumtus fueris, etiam tibi succedat deterior, caput meum pro salute tua devoveo. Tam facetam audaciam Dionysius, etsi teterrimus, tamen punire erubuit. Quid enim securum erit, si etiam virtutes, inter quas præcipuum fere locum libertas obtinet, puniuntur? Romani ergo, sicut aliis præstantiores, ita et reprehensionis patientiores exti

terunt; adeo quidem, ut dummodo in conviviis et locis minus sobriis caveatur, quisquis eam justam tamen horret ac refugit, sobrietatis videatur ignarus, Nam etsi contumeliam habeat evidentem, vel absconditam, patientia reprehensionis apud sapientes longe gloriosior est, quam pœna. Inde lædoriarum et scómmatum, etiam adversus viros summa potestate præditos, exercitium, licentiosum magis quam licitum est. Est autem, ut in libro Saturnaliorum Eustachius docet, loedoria, quæ exprobrationem et directam contumeliam continet. Scomma quidem morsus est figuratus, quia sæpe vel fraude, vel urbanitate tegitur, ut aliud sonet, aliud intelligas; nec tamen semper ad amaritudinem pergit, sed nonnunquam his, in quos jacitur, et dulce est. Quod genus maxime vel sapiens, vel alius urbanus exercet, præcipue inter mensas et pocula, ubi facilis est ad iracundiam provocatio. Nam sicut in præcipiti stantem, vel levis tactus impellit; ita vino vel infusum, vel aspersum, parvus quoque dolor incitat in furorem. Ergo cautius in convivio abstinendum scommate, quod tectam intra se habet injuriam. Tanto enim pressius hærent dicta talia, quam directe lodoriæ; ut hami angulosi, quam directi mucrones, tenacius infiguntur. Maxime quia dicta hujusmodi risum præsentibus movent, quo velut assensus genere, confirmantur injuriæ. Est autem loedoria hujusmodi: Oblitus-ne es, quia salsamenta vendebas? Scomma autem, quod dictum est, contumeliam esse relatam, tale est: Meminimus, quando brachio te emungebas. Nam quum res eadem utrobique dicta sit, illud tamen lœdoria est: quod aperte objectum exprobratumque est: hoc scomma, quod figurate. Sunt scommata minus aspera, que quasi edentatæ belluæ sunt morsus. Ut Tullius in consulem, qui uno tantum die consulatum peregit: Solent,

« PoprzedniaDalej »