Obrazy na stronie
PDF
ePub

viribus. Honestas enim idoneum militem reddit, et verecundia, dum prohibet fugere, sæpe facit esse victorem. Quid enim prodest si exerceatur ignobilis, si pluribus stipendiis moretur in castris? Nunquam exercitus proficit in tempore belli, cujus in probandis tyronibus claudicavit electio. Et quantum usu experimentisque cognovimus, hinc tot ubique ab hostibus illatæ sunt clades, dum longa pax militem incuriosius legit, dum inutiles quique civilia sectantur officia, dum indicti possessoribus tyrones per gratiam aut dissimulationem probantium, tales sociantur armis, quales domini habere fastidiunt. A magnis ergo viris, magnaque diligentia, idoneos convenit eligi juniores. Quum vero diligens electio judicio fuerit approbata, signandi sunt, et ascribendi militiæ, qui ad eam invenientur idonei. Nam et velocitas requirenda est, et robur, et utrum armorum disciplinam quis ediscere valeat, et an habeat confidentiam militarem. Plerique enim quamvis non improbabiles videantur specie, tamen experimentis comprobantur indigni. Repellendi ergo minus utiles, et in locum eorum strenuissimi subrogandi. In omni enim conflictu, non tam prodest multitudo quam virtus. In qua exploranda, formanda, et promovenda, ducis vertitur tam opera, quam judicium. Signatis namque tyronibus, per quotidiana exercitia armorum est demonstranda doctrina, ut levi armatura et gravi, terra item et pelago, pedites sint an equites, strenuum militem possint implere.

Cap. 6. Que mala proveniant nostris neglecto delectu militum, et qualiter Haraldus Walenses subegerit.

SED hujus disciplinæ usus in desuetudinem abiit, aut ex indulgentia longæ securitatis, aut irruente

mollitie, et virorum animos frangente luxuria, aut ignavia juventutis, et inertia ducum temporis nostri. Quem enim invenies, qui strenue docere possit, quod ipse non didicit?

Nunc patimur longæ pacis mala, sævior armis Luxuria incubuit, victumque ulciscitur orbem. Antiquas et modernas revolve historias, et plane invenies, quia concussio populorum, armorum collisio, clades hominum, et plaga terribilis, luxuriam semper aut comitatur aut sequitur. Ne longe petantur exempla, Nivicollini Britones irruunt, et jam protendunt terminos suos, et egressi de cavernis suis, latebrisque silvarum, plana occupant, nobilium procerum videntibus ipsis impugnant, expugnant, et diruunt, aut sibi retinent munitiones, eo quod ju

ventus nostra

Quæ tecto gaudet et umbris,

nata fruges consumere, in lucem dormiens, scortationi honesta postponens officia, tota die insectans voluptatem, citharam, lyram, et tympanum, et vocem organi in conviviis magis agnoscit, quam lituum aut tubam in castris. In qua aut non fuit, aut erravit ducis electio, cessavit aut languit disciplina. Nam si manum conserere oporteat, in armatura levi parum habent fiduciæ, et in gravi minimum alacritatis. Hac itaque onerantur ut hostem sequi non possint, illa exanimantur, ut eum tanquam ad vulnus expositi nequeant sustinere. Depopulantur illi fines nostros: dum juventus nostra instruitur, et dum nobis miles armatur, hostis evadit, et, ut dici solet, dum canis mussitat, tutas latebras ingreditur lupus. Non est qui comprehendat abeuntem, aut insequatur hostem, eo quod impeditus nec sufficit, nec proficit adversus expeditum. Ille tamen non murorum, fossarumve petit præsidia, sed locum qui militi meo, sicut et sibi,

VOL. IV.

etsi non æque notus, tamen accessibilis est. Utique tutus est illi, quia miles meus non in propria virtute, sed in præsidio confidit armorum. Anglorum recens narrat historia, quod quum Britones, irruptione facta, Angliam depopularentur, a piissimo rege Edwardo ad eos expugnandos missus est dux Haraldus, vir quidem armis strenuus, et laudabilium operum fulgens insignibus, et qui tam suam, quam suorum posset apud posteros gloriam dilatare, nisi meritorum titulos, nequitiam patris imitans, perfide præsumpto regno, decoloraret. Quum ergo gentis cognosceret levitatem, quasi pari certamine militiam eligens expeditam, cum eis censuit congrediendum, levem exercens armaturam, perornatus incedens, fasciis pectus, et præduro tectus corio, missilibus eorum leva objectans ancilia, et in eos contorquens nunc spicula, nunc mucronem exercens, sic fugientium vestigiis inhærebat, ut pre

meretur

-Pede pes, et cuspide cuspis,

et umbo umbone repelleretur. Nivium itaque collem ingressus, vastavit omnia, et expeditione in biennium prorogata, reges cepit, et capita eorum regi, qui eum miserat, præsentavit, et usque ad miserationem parvulorum omnem masculum, qui inveniri potuit interficiens, in ore gladii pacavit provinciam, et legem statuit ut quicunque Britonum exinde citra terminum, quem eis præscripsit, fossam scilicet Offæ, cum telo inveniretur, ei ab officialibus regni manus dextra præcideretur. Adeoque virtute ducis tunc Britones confecti sunt, ut fere gens tota deficere videretur, et ex indulgentia jam dicti regis mulieres eorum nupserunt Anglis. Videsne quantum electio ducis et exercitium juventutis, militiæ conferant ?

Cap. 7. Quæ sit conceptio sacramenti militaris, et quod sine eo militare non licet.

VERUNTAMEN citra religionem sacramenti ex antiqua lege, nemo militiæ cingulo donabatur. Nam sicut apud Julium Frontinum legitur, L. Flacco et C. Varrone Coss. milites primo jurejurando facti sunt. Antea enim sacramenta tantummodo a tribunis rogabantur. Cæterum ipsi inter se conjurabant, se fugæ atque formidinis causa non abituros, neque ex ordine recessuros, nisi teli petendi, hostisve feriendi causa, aut civis servandi. Et hoc dicebatur militiæ sacramentum, quod et Christianissimorum principum auctoritate firmatur, et usu. Conceptio vero juramenti, teste Vegetio, hujusmodi est. Jurant equidem milites per Deum, et Christum ejus, et Spiritum sanctum, et per majestatem principis, quæ secundum Deum humano generi diligenda est et colenda. (Nam quum quis legitimum accepit principatum, tanquam præsenti et corporali Deo, fidelis ei est præstanda devotio, impendendus pervigil famulatus. Deo enim vel privatus, vel militans servit, quum fideliter eum diligit, qui Deo regnat auctore.) Jurant, inquam, se strenue facturos omnia, quæ præceperit princeps, nunquam deserturos militiam, vel mortem recusaturos pro republica, cujus sunt conscripti militiæ. Quum vero hoc præstiterint jusjurandum, cingulo militari donantur, et privilegiis. Adeoque obtinuit ut electio et sacramentum militem facerent, ut sine electione nemo conscriberetur aut juraret, sine juramento nemo nomen militis aut officium sortiretur. In libro officiorum M. Tullius refert, quod Pompilius Imperator tenebat provinciam, in cujus exercitu filius Catonis tyro militabat. Quum autem Pompilio videretur unam dimittere legionem, Catonis quoque filium, qui in eadem legione militabat, dimisit. Sed quum amore

pugnandi in exercitu remansisset, Cato ad Pompilium scripsit, ut si pateretur in exercitu remanere, eum secundo obliget sacramento, quia priore amisso, jure cum hostibus pugnare non poterat. M. quidem Catonis senis epistola est ad M. filium, in qua scribit se audisse, cum factum dimissum esse a Consule, quum in Macedonia bello Persico miles esset. Monet igitur ut caveat, ne prælium ineat; negat enim jus esse, cum hoste pugnare, qui miles non sit. Ecce quia vir sapientissimus militem non credebat, nisi eum qui sacramento ad militiam consecratur.

Cap. 8. Armatam militiam ad religionem ex necessitate teneri, sicut illam quæ in clero divinis obsequiis consecratur: et quod miles sicut honoris, ita et laboris nomen est.

SED ipsius juramenti verba revolve, et invenies armatam militiam non minus, quam spiritualem, ex necessitate officii ad religionem, et Dei cultum arctari, quum fideliter et secundum Deum principi debeatur obsequium, et reipublicæ pervigil famulatus. Unde quod prædixi, qui nec electi sunt, nec jurati, etsi militum nomine censeantur, non magis in veritate milites sunt, quam sacerdotes et clerici, quos ad ordines ecclesia non vocavit. Miles namque sicut laboris, ita et honoris nomen est. Nemo vero sibi honorem sumit, sed qui vocatur a Domino, de collato honore gloriatur. Moyses et fidelis populi duces, quum hostes oportuerat impugnari, eligebant viros fortes, et ad bella doctissimos. Electionem namque ista præveniunt. Qui vero non electus seipsum militiæ ingerit, in se gladium provocat, quem propria temeritate usurpat. In constitutionem ergo perpetuam incidit, quia qui gladium accipit, gladio peribit. Si vero in eo Ciceronis auctoritas recipitur, is non

« PoprzedniaDalej »